|
Liber V
De rhetorica
Gherardo di Giovanni del Fora (1445-1497)
De rhetorica
425 Interea sonuere tubae raucusque per aethram
cantus, et ignoto caelum clangore remugit.
turbati expavere dei, vulgusque minorum
caelicolum trepidat, causarum et nescia corda
haerent, et veteris renovantur crimina Phlegrae.
tunc Amnes Faunique, Pales, Ephialta, Napeae
respectant proceres nulloque assurgere motu
cernunt attoniti vicibusque alterna profantes
mirantur placidam per pectora sacra quietem.
tum primum posita Silvanus forte cupresso
percitus ac trepidans dextram tendebat inermem,
Deliacos poscens arcus atque Herculis arma.
Portuni trifidam suspirans flagitat hastam;
Gradivi frameam non ausus poscere, falcem
Saturni bello suetus disquirit agresti,
diffidensque sui respectat tela Tonantis.
426 Sed dum talibus perturbatur multa terrestrium plebs deorum, ecce quaedam sublimissimi corporis ac fiduciae grandioris, vultus etiam decore luculenta femina insignis ingreditur, cui galeatus vertex ac regali caput maiestate sertatum, arma in manibus, quibus se vel communire solita vel adversarios vulnerare, fulminea quadam coruscatione renidebant. subarmalis autem vestis illi peplo quodam circa umeros involuto Latiariter tegebatur, quod omnium figurarum lumine variatum cunctorum schemata praeferebat; pectus autem exquisitissimis gemmarum coloribus balteatum. 427 haec cum in progressu arma concusserat, velut fulgoreae nubis fragore colliso bombis dissultantibus fracta diceres crepitare tonitrua; denique creditum, quod instar Iovis eadem posset etiam fulmina iaculari. nam veluti potens rerum omnium regina et impellere quo vellet et unde vellet deducere et in lacrimas flectere et in rabiem concitare et in alios etiam vultus sensusque convertere tam urbes quam exercitus proeliantes, quaecumque poterat agmina populorum. haec etiam senatum, rostra, iudicia domuisse in gente Romulea, Athenis vero curiam, gymnasia theatraque pro arbitrio reflexisse ac totam funditus Graeciam miscuisse ferebatur. 428 hac vero loquente qui vultus vocisve sonus, quantaque excellentia celsitudoque sermonis! audire operae pretium etiam superis fuit tantae inventionis ingenium, tam facundae ubertatis eloquium, tam capacis memoriae recordationisque thesaurum. qualis disponendi ordo, quam pronuntiandi congruens modulatio, qui gestus in motu, quae profunditas in conceptu! denique exilis in modicis, in mediocribus facilis, in elatione flammatrix, reddebatque cunctos in ambiguis dociles, in persuasione cedentes, in collisione discordes, in laudibus arrogantes. at vero cum quid commotum publici nominis attestatione clamaverat, fluctuare, 429 permisceri, ardere omnia videbantur. hanc igitur feminam auratae vocis et quasdam diadematum gemmas regnorumque fundentem ingens illustrium virorum sequebatur agmen, inter quos proximi eidem duo diverso habitu nationeque praenitentes, quorum pallio circumactus alterque trabeatus. diversus utrique oris sonus, licet alius etiam Athenis se diceret Graia didicisse ac promptus gymnasiorum studiis et reluctantibus semper Academiae altercationibus haberetur. ambo tamen novi profectique paupertatis sinu, et cum alterum Quirinalis eques, alium fabrilis procrearet industria, ita praeclues linguae excellentia floruerunt, ut post curiarum fata immeritasque mortes virtute astra conscenderent, 430 immortalitate gloriae saecla superarent. de uno tamen, quem Athenarum populus ac palliata agmina sequebantur, haec fama convenerat, quod acerrimus idem et procellis indignantis Oceani fremituque violentior. denique de illo versus huiusmodi ferebatur:
δεινὸς ἀνήρ· τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόωιτο.
431 alter vero, quem consularis purpura et coniurationis extinctae laurea redimibat, mox ingressus curiam superum et in Iovis gratulatus est se venisse conspectum, clamare laetior coepit: «o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei». 432 post hos tamen in diversis agminibus oratores emeriti ac prae se ferentes insignium culmen meritaque linguarum. Aeschinen, Isocraten Lysiamque conspiceres, tum in togatis agminibus †sosantios, Gracchos, Regulum, Plinium Frontonemque. 433 verum ante cunctos atque ipsam ducem omnium feminam senex quidam signum ac praeviam virgam gestans lictoris Romulei praecedebat usu, atque in eiusdem virgae culmine corax oris aurati venientis feminae auspicio praevolabat. 434 ille autem, qui gestabat virgulam, Tisias dictus, cunctisque vetustior atque elatior videbatur; nam et suos minores ceteros ipsam illam ducem respectans superpositum corvum commune pignus filiamque memorabat. 435 quo argumento commoti quamplures deorum eam quidem nobilissimam feminam, sed aut Apollinis cognatam credidere, si Graia est, aut, si Romulea, de gente Corvini. cui aenigmati illud adiectum, quod intrepida et fiduciae promptioris tam Palladis quam ipsius Cyllenii deosculata pectus cuiusdam propinquae familiaritatis indicia patefecit. denique nonnulli superum, cum inter trepidationem bucinae praecinentis et admirationem amicitiae superorum incerti diutius divinatorem Phoebum cuperent sciscitari, nondum Iove maximo disquirente, 436 tumultuarie quae esset inquirunt. ac tunc illa respectans superos universos aliquanto commotior sic coepit: «Patrem maximum Iovem ceterosque caelites, quos in causis pluribus saepe sum deprecata, atque ipsum conventum superae consessionis attestor nihil mihi magis inconsentaneum atque indecens aestimari, quam ut, quae semper in foro iudiciisque quampluribus accusaverim multos aliosque defenderim et viribus gloriam deluctationis annixa mihi de discriminum fatis promeriti eventus praeconia compararim, nunc apud vos, superi, quis placere immortalitatis instar ac pretium videbatur, invita compellor scholarium iuvenilium monitus et exilia decantatae artis praecepta memorare. neque enim hoc nobis adscribit inopia, cum redundantes turmae suppetant consequentum. nam absque his qui, perturbantes pectora sensusque cunctorum, cognoscentum quoque perfregere subsellia, etiam alios habeam, qui minutias praeceptorum et artis intimae commenta perscripserint, inter utrumque vero columen sectatorum praeniteat Tullius meus, qui non solum in foro, senatu rostrisque grandiloquae facultatis maiestate tonuerit, verum etiam ipsius artis praecepta commentus libros quamplures saeculorum usibus consecrarit. 437 quod cum ita sit, emeritae granditatis pudor et celebrati quantum pote nominis gloria haec inchoamentorum primordia detrectaret excurrere, ni et hoc ad immortalitatis praemium proficeret, quod iubetis, ac fiduciam perennitatis accendat exsequi vel primora tamen Iove cum superis imperante. accingar igitur haec aridiora percurrere, minus quidem quam publicitus soleo placitura; quamquam si Pallados aures atque Arcadiam rationem benivolae maiestatis participarit assensio, ne nunc quidem apud vos, maximi caelites, 438 displicebo. quippe sum ipsa Rhetorica, quam alii artem virtutem alii dixere, alteri disciplinam; artem vero idcirco, quia doceor, licet Plato huic vocabulo refragetur; virtutem autem dicunt, qui mihi bene dicendi inesse scientiam compererunt; qui edisci vero dicendi intimam rationem et percipi posse non nesciunt, fidenter me asserunt disciplinam. 439 Officium vero meum est dicere apposite ad persuadendum; finis persuadere id, quod est propositum, dictione. quae quidem verba mei Ciceronis attestor, cuius etiam exemplis me per omnes insinuo praeceptionis ductus consequenter usuram. 440 materies autem duplex est, ubi et unde fiat oratio; ubi, [ut] cum ipsius membra aggredior quaestionis; unde, cum res inventae verbaque sociantur. 441 Quaestio ipsa aut finita est aut infinita. finita est, cum nascitur de certo facto demonstratque personam, ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum interfecerit patrem Roscius. infinita illa est, quae generaliter quaerit, utrum sit aliquid appetendum, ut, an philosophandum sit, in Hortensio disputatur. in superiore autem crebro assidueque colluctor, atque eam Graecis placuit ὑπόθεσιν nominari. in infinita vero universitatis astruendae sibi fiduciam vindicante tunc potius versor, cum otium ac disputationes aggredior, licet plerumque etiam pars ipsa, quae thesis dicitur, in causis mihi elatius anhelanti amentatas hastas crebro et pila plurimum valentia ministrarit. an aliud in Scauriana succurrit, cum interposita disputatione tractatur ex quibus causis mors obveniat repentina, ac pro Milone similiter an mundus prudentia gubernetur? denique e meis sectatoribus quidam acri admodum ac subtilissima ratione commoti nullam esse attestantur hypothesin quaestionem: cuncta, quae in defensione pro reis contraque eos in accusationibus retractantur, ad generales quaestiones poterunt applicari. 442 Iam vero partes officii mei quinque esse non dubium; nam est inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. iudicatio enim, quae a nonnullis adicitur, partibus cunctis adscribitur, idcircoque ipsa pars non poterit rite censeri, licet dicendum quid silendumve sit dispensatio iudicationis examinet. inventio est quaestionum argumentorumque sagax investigatrixque comprehensio. dispositio est, quae ordinem rebus attribuit; elocutio, quae arripit verba vel propria vel translata, quaeque nova facit veteraque componit. memoria firma rerum verborumque custodia est; pronuntiatio vocis, motus gestusque pro rerum verborumque dignitate moderatio. sed ex his inventionem certum est esse potissimam, cuius opus est causae quaestiones excutere et argumenta probatu idonea reperire. 443 Quaestionum vero duplex species: aliae sunt enim principales, aliae incidentes. principales sunt status, ex quibus nascitur causa, quas Tullius constitutiones appellat; incidentes vero, quae, dum tractatur causa, nascuntur, dum argumenta vel scripta refutando in plures causa diducitur quaestiones, ut sit principalis, utrum Clodium iure occiderit Milo, incidens, uter utri insidias compararit. 444 Principales igitur status sunt numero tres: an sit, quid sit, quale sit. an sit, coniectura est, ut an patrem occiderit Roscius; quid sit, finis, ut an minuerit Cornelius maiestatem; quale sit, qualitas, ut an Saturninus iure necatus sit. sed ne forsan moveat, quod praetereo quartum statum, quem Hermagoras invenit, subtilior ratio est eum non statum, sed partem dicere qualitatis, quod in eius expositione monstrabo. 445 Nunc dicendum est, quomodo status inveniantur in causa. inveniuntur igitur per intentionem et depulsionem. intentio est obiectio eius facti, quod in iudicium venit; depulsio quaedam resistens intentioni, ut si dicatur: «occidisti patrem», «non occidi». ex his duabus inter se concurrentibus vocibus nascitur quaestio, quae dicitur status, quod ibi quasi ad pugnandum actionum acies ordinata consistat. sed facile est videre, quid obiecto crimini respondeatur; illud facile non est, quid debeat intendi: utrum factum, ut «hominem occidisti», an nomen facti, ut «homicidium fecisti». et licet videatur idem esse, tamen in superiore obiectione si negabitur, coniectura erit, cum dixerit «non occidi»; in hoc ubi nomen rei intenditur, potest et finis videri, ut si dicat «non feci homicidium», , quicumque homo, an tantum innocens, occiditur. quod si non factum obicias, sed criminis nomen, negatione diversae partis non erit manifestum, qui status existat. nescias enim quid negat, qui ita negat, «non feci homicidium», utrum quia nullum hominem iugularit, an quia tyranni interfectio homicidium non vocetur. est igitur intendendum ipsum illud, quod factum est, ut, si id negaverit adversarius, habeas coniecturam, si eo concesso nomen criminis excluserit, intellegas finem. 446 quod si concesso facto factique vocabulo licuisse sibi vel oportuisse facere dixerit, qualitas in causa versatur, quae aut de re aut de actione congreditur: de re, utrum Miloni facere licuisset; de actione, an servo vel addicto tribunos liceat appellare: an habere ignominioso liceat contionem, quae species qualitatis translatio nominatur. item cavere debemus, ne intendamus auditoris officium et sola status qualitas fiat. nam qui causam cognoscit, propositum habet efficere aliquid, id est aut damnare aliquem aut absolvere. 447 Auditoris autem sunt genera tria: unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et is est perpense iudex; aliud eius, qui honestate vel utilitate incerta dubius alienae sententiae persuasionem inexplicabilis deliberator exspectat: tertium genus eius est, qui facti honestatem vel turpitudinem libera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem convenit nominari. haec igitur sunt tria causarum genera, quae hypothesi continentur, id est iudicialis, deliberativa et demonstrativa. 448 Sed cum omnes praedictarum rerum auditores dubitatio sui diducat officii, quaerendum discrimen est et proprietas singulorum. nam et iudex, cuius officium est damnare reum vel absolvere, possessionem dare vel auferre, priusquam cognoverit causam, dubitat quomodo utatur officio: et qui deliberat, ambigua mentis opinione differtur: et laudationis arbiter, an rite quis laudetur, aestimanti contemplatione dispensat. sed cum in diversum haec distrahantur officia, tum illud maxime discrimen attendimus, quemadmodum temporibus varientur. nam deliberatio futuri tantum temporis continet quaestionem, ut si deliberet Cato, an se debeat, ne victorem aspiciat Caesarem, trucidare. at vero iudiciale genus tam praeteriti quam futuri nonnumquam temporis invenitur. sed in praeterito tantum facto coniectura, ex futuro qualitas frequenter enascitur, ut suo loco promptius asseretur. laudativum etiam genus in praeteritis factis omne consistit, sed a iudiciali genere fine discernitur: nam aliud est absolvere innocentem aequitatis imperio, aliud laudibus prosequi gloriosum insignium contemplatione meritorum. accedit quod in iudiciali genere ambigit cognitor in rebus alienis, quisque de suis quam etiam de rebus externis, in laudativo aestimator auscultat vera congruaque memorentur, licet novella etiam id contulerint blandimenta, ut saepe praedicationis fiat arbiter qui laudatur. 449 ergo oportet attentius intueri, ne ea, quae auditoris officium habuerit, intendamus, ut si Verri quod damnandus sit edicatur. ille quippe se damnandum non esse respondebit, et utrum damnandus sit sola qualitas apparebit. igitur a facti obiectione nascetur intentio, ut si eidem dicas «Siciliam spoliasti», responsuro «non feci» coniectura componitur. stultum quippe est id, quod in arbitrio manet iudicis, aut certe facti nomen, non ipsum crimen intendere. cavendum aeque ne, cum lex ulla vel scriptura in causa tractatur, intentio sumatur ex lege, ut si dicas «lex te murum vetabat ascendere peregrinum», sed illud potius dicendum, «murum ascendisti», ut si negaverit, non sit pugna de lege, sed de facto, cui accedit lex, si confessus erit factum, tunc contra legem fecisse videatur. ceterum si negato facto fuerit lex vel quaevis scriptura recitata, superflua videbitur contentio, quando non iuris, sed veritatis altercatio contineat quaestionem. hoc vitio plerique falsi sunt. 450 Et praeter illos tres, quos status asserui, alios quattuor vel quinque de scripti qualitate manantes esse dixerunt. qui licet suas in divisione causae partes obtineant, tamen numquam principali loco nascuntur, quia, nisi fuerit quod probetur, nemo ad probandum recitat legem vel aliquam scripti formam. id autem, quod probatur, status est, qui ex primo conflictu semper existit; ceterae quaestiones controversiae [vel] incidentes sunt perhibendae. 451 Sic igitur inveniendi status facilis erit ratio, cum neque nomen admissi neque auditoris officium neque legem aut scriptum aliquod intentionis loco obici poterit. sit itaque talis intentio «hominem occidisti», depulsio «non occidi»: quaestio ex his oritur an occiderit, in quo statu erit coniectura. sed cum intentioni ius facti opposuerit reus, fit qualitas, ut a Milone non factum negatur, sed de facti iure contentio est: occidisse enim se fatebatur Clodium, sed id iure fecisse. huic depulsioni subicitur ratio, quae non una simplexve fit: nam potest unum atque idem factum propter varias causas videri probabile, ut hoc idem, quod insidiatorem occiderat Milo, una ratio fuit, alia quod hostem rei publicae et tyrannidis affectatione succensum se interemisse memorabat. in quibus assertis fit quidem qualitas, sed diversae species eius erumpunt: nam prima relativa, altera comparativa qualitas fulget. quod si intentioni non ius facti, sed negatio nominis opponatur, quamvis negatio depulsionis vice dicatur, tamen non faciet coniecturam, quia non factum, sed nomen facti destruitur, ut in hoc: adulterii actio fit; cum repudiata uxore stupratorem qui repudiaverat maritus invenit: accusat adulterii. reus contra dicit nec factum negat, sed adulterii nomen excludit et quaerit, quid sit adulterium, quod est definitivae controversiae. 452 igitur coniectura ipsius facti negatio est, finis non admissi, sed nominis, idcircoque etiam depulsio ingesti criminis, quia, cum facto aliud nomen imponitur, imminens obiecto crimini periculum denegatur, ut in hoc obiectu: «pocula templi e sacerdotis domo furatus es: sacrilegium fecisti». repellit: «pocula quidem abstuli; sed quia de domo, non templo, furtum, non sacrilegium nuncupandum». in quo etiam facti alia quaedam videtur esse negatio; non enim hoc ad deorum iniuriam spectat admissum, sed ad dispendium sacerdotis, cum de domo pocula subtrahantur. hic utraque factum definitione tractandum, id est et quid sit sacrilegium et quid furtum. 453 Nunc de qualitate dicendum, cuius multiplex natura divisionem partium primo desiderat, ut ea decursa singularum proprietas explicetur. qualitas igitur aut de re aut de actione est: de re, cum eius facti, quod in iudicium venit, ratio causave tractatur, vel cum quid fieri oporteat disceptatur, ut an iure Clodium Milo iugularit, vel an domus Tullio restituenda fuerit; de actione autem, cum quaeritur an admittenda sit actio et iudicium faciendum. quae pars quoniam iuris aequitate perpenditur, recte eam in species qualitatis subtilius aggregamus; aliter autem [quem] Hermagoras, quasi constitutionem novam a qualitate distinguere et translationem vel praescriptionem vocare maluerat. 454 sed haec posterius. qualitas, ut futuri temporis aestimatur, ita et praeteriti; iuridicalis, futuri negotialis qualitas; in utraque iuris assertio est. in iuridicali naturae, in negotiali legis aut consuetudinis asserta versantur. iuridicalis autem dividitur in absolutam et assumptivam: absoluta est, quae factum ipsum sui natura et iure defendit; assumptiva, quae, cum in facto ipso nihil probabile reperiat, confugit ad ipsam causam eamque iustam [ut facere deberet] allegat, ut, cum Milo non posset dicere hominem licuisse iugulare, causam occidendi astruxit insidias Clodianas. illinc assumptivae nomen accepit, quia, cum absolute factum tueri non possit, confugit ad causas. 455 Haec igitur assumptiva partes habet quattuor: relationem, remotionem, comparationem, concessionem. relatio est, cum de facto confessio culpam in eum, qui pertulit, refert, ut in Clodium Milo, Orestes in matrem, Horatius in sororem, qui idcirco a se perhibuit iugulatam, quia eius provocatus iniuria in facinus sit coactus. 456 remotio est, cum obiectum crimen in alterum vel in aliud ab eo, qui percellitur, removetur: in alium, ut Tiberius Gracchus in Mancinum, qui auctor faciendi foederis fuit, quod tam senatus quam populus improbarat. item in tali causa: legatus nisi intra triginta dies profectus erit, capite puniatur; quaestor sumptum legato non dedit; tempus emensum est. accusatus contra dicit et crimen obiectum removet in quaestorem. in aliud autem removet, si morbo tardatus in infortunium suum causam removeat tarditatis. removetur vero aut ipsum factum, si ad alterius attinuisse dicatur potestatem, aut causa, alterius vitio quid accidisse dicatur. 457 comparatio est, quam compensationem novi a posterioribus perhiberi, non cum crimini beneficium alterius temporis subrogatur, sed cum factum iure defenditur, ut ex eo aliquid commodi sequeretur. nam si meritum alterius temporis velut in compensationis gratiam memoratur, ad deprecativam potius admovendum est qualitatem, quae veniali specie continetur. haec vero rite se fecisse contendit, ut Verris illa responsio: «magno» inquit «decumas vendidi», quod factum compensat utilitate beneficii. in hac quippe parte facti confessio est, sed immanitatem obiectionis excludit allegatio promerendi. at in illa criminis factique una confessio est, sed aut ab animo separatur aut purgatione cessante ad humilitatis miseranda respirat. 458 verum haec qualitas venialis in bina asserta discernitur, purgationem et deprecationem; nam purgatio est, cum confesso facinore animum voluntatemque purgamus, cuius modos tres esse non dubium, id est imprudentiam, casum, necessitatem. imprudentia est, cum a voto scientiaque nostra aliquid demovemus, ut qui[dam] in venando iaculum intorsit in beluam et hominem delitiscentem retibus interemit: quae pars error edicitur, atque ei subduntur ignoratio, vinolentia, oblivio, fatuitas, dementia ceteraque, quae errorem admittentis excusant. casus vero culpam eventus exonerat, ut qui cum victimis ad diem sacrum non occurrerit fluminis incrementis. scelus autem necessitate commisit, qui praecepto ducis insontem hominem iugulavit. inter quos modos hoc interest, quod imprudentia fallit, casus prohibet, necessitas cogit. deprecatio autem nihil causationis associat, sed in exorandi humilitatem precesque suspirat. 459 Ceteras quaestiones, quas status dicunt incidentes, advertant, qui <---> talium didicerunt, sicut interius demonstrationem formet primae vocis ingestio; plerumque enim secunda vim intentionis incutiet, ut in hoc: «viro forti praemium, quod volet; qui fortiter fecit, petit praemium nuptias uxoris alienae». in quo qui petit praemium, quia nullum putat e diverso, nihil intendit, sed maritus contradictor intendit, licet secundo loco videatur assurgere; cui per depulsionem vir fortis obstabit, tanquam petitionem praemii quod poposcerat accusanti, praemium iustum esse contendens, tanquam si factum aliquod iure tueretur. 460 item quaestiones legales, quas tanquam status causis incidere memoravi, non eadem regula percensentur, quippe quae in secunda conflictatione prorumpunt; nam prima qualitati tribuitur. igitur illa intentionis ac depulsionis regula in qualitatis praedicta parte turbatur. 461 Nunc το κρινόμενον quod Graeci dicunt consequenter assumam. nam cum intentio et depulsio statum constitutionemque signarit, si coniectura fuerit, iudicationi praebebit pariter rationem; neque enim est quod possit ponderari iudicio nisi ipsa negatio. in qualitate vero vel fine alio loco, quam status apparet, necesse est confessi depulsio facti habeat rationem, quam item accusator infirmet; et velut secundaria quaestio procreatur per rationem impugnationemque rationis. hic illud iudicabile posse versari, idque esse, quod aestimator iusti ratione perpendat. possunt in quavis causa et omnes status existere et multae rationes infirmationesque numerosae perindeque iudicationum semina copiosa, cum unum videlicet factum multiplici ratione defenditur, ut Tullius pro Milone, quod insidiatorem et quod hostem publicae quietis occiderit. in his igitur ille status potius apparebit, quem orator pro utilitate defensionis assumpserit. illa etiam ratio ex oratoris plerumque astructione colligitur: tuncque velut rationales alii status emergent. 462 ac si ad probationes scriptura profertur, hinc iudicatio legalis orietur, cuius sunt species quinque. una est, cum scripto aliquid plurave ambigua continentur, quae a Graecis ἀμφιβολία memoratur, ut ex communione nominis res plerumque confunditur, ut est illud: quidam Taurum legavit, quo nomine servum habuerat admodum pretiosum. verum illi heres taurum, hoc est bovem dedit, quia fecit nomen amphibolum quaestionem. item ex nominum distinctione per syllabam, ut qui habuit propinquos duos, unum Lesium nomine, aliumque Milesium, heredemque constituens sic locutus est: HERES ESTOMILESIVS; qua distinctionis ambage certamen exortum, dum «heres esto mi» distinguit, qui Lesius dicebatur, alius vero continua nominis iugitate Milesium dicit heredem. 463 sunt item modi, quos dialectica comprehendit astructio. item species scriptionalis est quaestionis, quae ex verbis et sententia scriptionis emergit, ut in hoc: «peregrinus murum ne ascendat. quidam obsessa civitate conscendit hostemque deiecit; arguitur». hic reus legis sententia, verbis nititur accusator. 464 Tertium quaestionis est genus, cum contrariae leges utrimquesecus colliduntur, ut in illo: «mas templum Cereris ne ingrediatur. item qui parentibus opem non tulerit, puniatur. in templo Cereris vapulanti matri ingressus opem filius tulit; accusatur». facit hic conflictum diversitas legum, quarum interpretatio colliditur, ut cui potius auscultandum fuisset appareat. 465 Quarta de scripto quaestio est, quae dicitur syllogismus, cum ex eo, quod scriptum est, argumentatione colligimus, ut in hoc: «exulem intra fines deprehensum liceat occidere. quidam inventum exulem verberavit; accusatur. a defensore colligitur, quod minus permisso sit, fieri licuisse». huic insunt modi quattuor: a simili, a consequenti, a maiore ad minus, a contrario. a simili ita ut, quia patris interfector culleo insuitur, haec poena manere debeat matricidam. a consequenti sic: tyrannicidae praemium, qui suasit tyranno deponere dominatum, [praemium] petit; colligit par esse meritum, quia reddidit libertatem. a maiore ad minus: «si deprehensum exulem permittitur iugulare, licet etiam verberare». a contrario: «si vir fortis meretur praemium, desertor dignus est poena». 466 Finitiva superest quaestio, de scripti ambiguitate demanans, cum aliquod verbum in lege vel testamento dubium est et definitione clarescit, ut «nocte cum telo deprehensum liceat occidere. quendam cum fuste nocte deprehensum magistratus occidit; reus est caedis. lege se quidem tuetur, sed telum quid sit inquirit». quod quaestionis genus hoc a principalibus statibus differt, quia non de facto, unde orta accusatio est, sed de scripti tantum definitione disquiritur. †discutitur igitur ab his legalibus status principales esse discretos, et hos incidentes dici, illos autem, a quibus causa nascitur, vel constitutiones vel status rectius appellari. 467 Iam nunc decursis constitutionibus controversias deliberativi ac demonstrativi generis videamus. nam et causarum tria genera esse dubium non est, et in omni causa statum debere versari, licet in deliberativo quidam qualitatem negotialem consistere, quod de futuro deliberat, aestimarint. tamen ita qualitas plerumque censenda est, ut alii quoque status huic generi posse accidere non negentur. nunc status in talibus ita reperiri posse firmamus, ut non ex intentionis depulsione, quemadmodum in conflictibus monstratum est, regulam teneamus. quid enim aut quis intendet, ut ordine solito persuasor dissuasorque confligant, cum alterutrum deligere in astructionibus non vetemur? sed tamen accusatoris partes dissuasor videtur arripere. qui enim inhonestum vel inutile illud, quod dissuadet, ostendit, pro certo ipsum videtur accusare negotium. persuasor vero partes arripit defensoris, et negotii tractatum qualibet obiectione contrarietatis absolvit. ex quo et dissuasor intendere et persuasor depellere memorandi, ac sic conflictione partium facta status poterit apparere, ut in tali causa: «crebro ad muros exercitu fugiente deliberat imperator, utrum diruat muros». exscindi cum dicit, nonne videtur, si fecerit, accusare? deinde graviter et seditiose id exercitum perpessurum, in quo coniectura fiet de commotionis eventu. ac mox si dicat victoriam non vocandam, si praesidium civitatis exscinditur, finis accessit; definiendum quippe, qualis status moenium victoriam faciat celebrari. tunc si dissuasor addat, sine consilio senatus id fieri non debere, praescriptio etiam videtur accedere. certum est igitur et intentionem dissuasori iure signari, et deliberativis cunctos status promptius apparere. sciendum tamen, ne dissuasor velut sententiam dicens prohibeat tanquam iudex, cum eius officium hoc sit, ne faciat persuadere, inhonestae rei vel [ut] inutilis ratione monstrata. 468 Iam nunc in demonstrativo quemadmodum status emergat non est facile memoratu, idcirco quia non statim laudem vituperatio consectatur, ut, quisquis laudabilis non est, vituperabilis habeatur vel contra, qui vituperatione caruerit, laudibus fastigetur, ut si laudandus ex eo quis dicatur, quia homicidium non commisit. est ergo medium nomen, quod privationem placuit memorari, propterea quia, qui laude privatur, non confestim vituperationi permittitur vel contra. sic tamen status demonstrativi generis apparet, cum laudatorem vituperatoremque constitues et vituperatori accusatoris intentionem, laudatori defensoris partes adiunxeris. aut illud subtilius conformatur, ut auditor inter laudem vituperationemque libratus velut adversarii loco ponatur. non enim ante [quam] laudandum quem, quam laudabilem demonstraris: nam illi talis intentio est, ut laudabilem nondum credat; adversum quam intentionem laudatori certamen est vel vituperatori, licet in superiori astructione quidam conflictus evidens approbetur, ut cum alius quempiam laudat et alter accusat, ut Catonem Tullius laudans et duobus voluminibus Caesar accusans. ex quo colligitur omnia causarum genera statibus percensenda. 469 Hoc reperto naturam causae discuties, quae aut simplici aut duplici quaestione aut multiplici continetur. et simplex est, cum unum quid in tota actione disquiritur, ut Clodium Milone iure necaverit. illud vero, quod per iudicationem posteriore loco disquiritur, uter utri insidias compararit, non est singulare, sed iunctum ex duplici coniectura, quam Graeci ἀντικατηγορίαν nominant; sed incidens quaestio genus causae facere non potest. duplex tum ex rebus fit, ut pro Caelio de auro et de veneno, tum collatione, ut pro Roscio, filius ne patrem an inimici iugulaverint; multiplex vero ex pluribus quaestionibus causa consistit, ut repetundarum omnes Verrinae, et pro Scauro de Bostaris nece, de Arinis uxore et de decimis tribus exquiritur. 470 Dehinc ductus causae inspiciendus est. ductus autem est agendi per totam causam tenor sub aliqua figura servatus. sunt autem ductus quinque: simplex, subtilis, figuratus, oblicus, mixtus. simplex est, cum non aliud est in agentis consilio, aliud in verbis, ut si bene meritum laudes ac noxium accuses. subtilis, cum aliud vult animus, aliud agit oratio, ut «quidam abdicat filium, quod amicos non habeat». hic non vere abdicat, sed ut amicos habeat, terret. figuratus est, cum aperte quid dicere prohibet verecundia propter obscena, et significatione alia atque integumentis vestita monstratur. oblicus est, cum metus impedit aliquid dicere libere, et per quosdam fandi cuniculos obicienda monstramus, ut in hoc: «tyrannus, qui sub abolitione tyrannidem posuerat, fortiter fecit. petit praemii nomine armorum arcisque custodiam. magistratus contra dicunt». mixtus autem ex utroque componitur, cum et pudor et metus impedit libertatem, ut «tyrannus, qui duos filios habuit, quorum uni uxor, in qua infamis fuit, cuius maritus se suspendit, cogit alterum filium eam ducere; contradicit». hic nec incestum libere nec tyrannidem potest obicere. 471 hi sunt ductus artificiose tractandi et per totam orationem subtiliter diffundendi. qui colore hoc separantur, quod color in una tantum parte, ductus in tota causa servatur. 472 Ductus reperitur ex causativo litis, hoc est ex re, quae controversiam facit, quae aut praeteriti temporis est, ut an Aiacem Ulixes occiderit, quae ductum simplicem tenet, aut, si praesentis vel futuri temporis fuerit, omnes ductus admittet. ergo ductus de consilio nascitur, consilium ex causativo litis exoritur. causativum est, quod facit dubitationem, ut in illo tyranni causativum litis est, quod tyrannus custodiam et arcis postulat et armorum. ductum servatum testatur prima Philippica, quae mira subtilitate dominatum Antonii latenter insimulat, ut omnia dicens nihil aspere dixisse videatur. 473 His omnibus conquisitis argumenta videnda sunt, quibus ad quaestionis ambiguum fides valeat adhiberi. fides autem tribus fit modis: conciliando, docendo, permovendo. illa prior ethica, sequens apodictica, tertia pathetica nominatur. conciliatione licet in tota causa uti conveniat, tamen in principiis uberius insistendum, et in commovendo maxime vigere debet epilogus. docere autem prae ceteris debet ipsa narratio, quamvis diluendis quaestionibus obiciendisque criminibus non dissimilis operetur astructio. nunc de argumentis incipiam. 474 Argumentum est ratio, quae rei dubiae fidem facit. res dubia est intentio et depulsio, vel ratio et infirmatio rationis. cum enim obieceris «occidisti», ut doceas, argumentatione firmabis, maxime cum negatur. etiam ipsum «non occidi» exigit argumentum, licet ad faciendam fidem etiam illa, quae inartificialia nominantur, debeant adhiberi, ut tabulae, testimonia, quaestiones, quae post discutienda servabo. nunc argumenta tractentur, quae aut in negotio, de quo agitur, posita sunt, aut illud attingunt. in ipso tum totum, tum pars eius, tum nota, quam Graeci etymologiam dicunt; attingunt vero negotium, quae ad id relativorum ratione ducuntur. et sunt numero tredecim: a coniugatis, a genere, a forma vel specie, a simili, a differenti, a contrario, a coniunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione, cuius sunt partes maiora, minora, paria. apparet in omnibus relativam inesse rationem; nam coniugatum alterum alteri nominatur, et genus et species ad se relata fiunt; ipsum etiam simile alicuius assimile est, et omnes loci argumentorum non ex se, sed ex alio nomen accipiunt. 475 Igitur totum, quod dubium discutitur, definiri primitus oportebit et sic argumenta tractari hoc modo: sit res dubia, utrum utilis eloquentia videatur. eloquentia totum est; in toto igitur definiendum sic: «eloquentia est bene dicendi scientia. bene dicere autem utile est; utilis igitur eloquentia». cui loco tractando subsidio est Dialectica, quam nuper audistis, per quam cognitum puto, quid sit genus, quid species vel differentia, proprium, accidens ceteraque, quae eius praecepta tenuerunt. tamen haec ut potero breviter strictimque percurram. 476 Genus est igitur ad multas species differentiasque notio pertinens, ut animal, quod refertur ad hominem, pecudem, avem, piscem ceteraque, quae non tantum numero, sed etiam specie disparantur, quod alia aeria, alia aquatilia terrenaque, alia rationabilia, alia rationis expertia, quae sub uno nomine collecta cum fuerint, nomine generis appellantur. 477 species est, quae a genere pendens alia continet numero tantummodo disgregata, ut homo continet et Demosthenem et Ciceronem, quibus una species est, sed numero distant. 478 differentia vero est sufficiens quaestioni discretio, ut, si quaeratur, inter hominem leonemque quid intersit, respondeatur, quod homo mitis, leo ferus sit; quod quidem nec hominem a mitibus ceteris nec leonem a feris aliis distinguit animalibus. 479 proprium est, quod rem aliquam ab omnium communione discernit, ut risus; hoc enim non est homini commune cum ceteris. 480 accidens est, quod in aliquo positum nec pars eius est nec separari ab eodem potest, ut per se possit existere, ut color in corpore, in animo disciplina. 481 a parte vero argumentum non ad totum probandum ducitur, sed ad aliam partem, quae continet quaestionem. nec enim probata pars totum probat, ut puta, si oculus videt, non ideo totum corpus videt, cum refutetur totum videre corpus: sed dialecticus iste tractatus est. nunc quemadmodum argumentum a parte ad partem sumatur ostendam: «si pedes, si bracchia tueri debemus, utique oculos diligentius asservare». cuius argumenti loco incurrere aliquando et aliud potest, quod a minore ad maius dicitur. nec tamen ideo principalis argumenti ratio perturbatur, quia geminari aliqua argumenta natura permittit. hoc saepe contingere et in figuris solet, de quibus postea nobis erit dicendum. 482 fit nonnumquam et hoc modo a partibus, argumentum, cum inducta partitione et propositis partibus pluribus, ceteris refutatis, aliquam concludimus partem, in qua sit quaestio constituta, ut si dicas: «equum hunc, quem habes, aut emisti aut dono accepisti aut natus est domi aut furatus es. non autem emisti nec dono tibi datus est neque natus est domi: furatus es igitur». 483 a nota vel etymologia, ut Graeci dicunt, sumimus argumentum : «si consul est, qui consulit rei publicae, quid aliud Tullius fecit, cum affecit supplicio coniuratos?» quo in loco originem vocabuli tantum oportet attendere. 484 ab his vero, quae negotium videntur attingere, argumenta ducuntur hoc modo: primum a coniugatis, cum uno nomine proposito principali per eius derivationem casu aut tempore commutato aliquid approbamus, ut «si pietas virtus est, quod pie factum est, laudari oportet». constat enim laudabilem esse virtutem. qui locus a superiore hoc differt, quia aliud est, unde nomen impositum fuerit, perscrutari, aliud per cognationem verbi ab alio deflexi argumenti vim sumere. 485 a genere autem, cum quod in toto valet ad speciem quoque deducitur, ut, si varium et mutabile quiddam est femina, Dido etiam varia mutabilisque videatur possitque ex amore in odium commutari. hac ratione illud Ciceronis astruitur: «nam cum omnium provinciarum sociorumque rationem diligenter habere debeatis, tum praecipue Siciliae, iudices». hunc locum ille a toto videtur imitari, sed interest illud, quod in illo definitione, hic ab ipsa ratione, qua genus est, argumenta ducuntur, et quod in genere totum est, quod totum divisione perit, genus manet etiam partibus distributum. 486 ab specie vel a forma ducitur argumentum, ut fidem generali faciat quaestioni, ut Cicero in Philippicis: «est , quam lex?» actum enim genus est, quod ab specie, id est lege lata a Caesare, comprobatum est; quod item confirmat a similibus: «quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur. quaere 487 Sullae; Corneliae». a simili per se: «ut Helena Troianis, sic civibus belli semen tu fuisti». item: «ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur ...» et cetera. huic dissimilitudo contraria est, quae a Cicerone differentia nominatur, quae res inter se diversas, non adversas ostendit, cuius Cicero ponit exemplum in Verrem: «sed tu idem fecisse eris existimandus, si eodem consilio fecisti». hoc et in personis ostenditur et in rebus et in tempore et in locis et aliis, quae nunc memorare longissimum est. 488 a contrariis †vitae mors quae ex quibus†Terentius sic:
«nam si illum obiurges, vitae qui auxilium tulit,
quid facies illi, qui dederit damnum aut malum?»
Cicero: «si ille consul, fustuarium meruerunt legiones [quid] quae consulem reliquerunt». 489 a coniunctis autem fides petitur, cum, quae singula infirma sunt, ea coniuncta vim veritatis assumunt, ut «quid si accedit, ut tenuis antea fueris? quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut eius, qui occisus est, inimicus?» singula haec quia non sufficiunt, idcirco congregata ponuntur. 490 ab antecedentibus Cicero: «cum ille non dubitaverit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare, quid fecerit?» praecessit enim praedictio, ubi est argumentum; secutum est factum, unde est quaestio. 491 a consequentibus vero conversim, ut quaestio in antecedentibus sit, argumentum in sequentibus, ut, si hoc secutum est, illud praecesserit, ut «si peperit, cum viro concubuit». exemplum de Verrinis: «si finem edicto praetoris afferunt Kalendae Ianuariae, cur non initium quoque nascitur a kalendis Ianuariis?» 492 a repugnantibus argumentum, cum ostenditur duo sibi cohaerere non posse, verbi causa, ut et parasitus quis sit et ridiculus non sit, quae per negationem simul esse non posse praedicantur hoc modo: «non et parasitus est gnatho et ridiculus non est». eius loci exemplum est in re magis ipsa quam forma verborum: «is igitur non modo a te periculo liberatus, sed etiam honore amplissimo ornatus arguitur domi suae te interficere voluisse». et in Corneliana prima repugnare dicit, ut divisores, quos honoris sui ministros esse voluerat, lege ambitus vellet affligere. 493 causarum locus late patet et multa disputatione tractatur; sed nunc formam eius satis fuerit demonstrare sub hoc exemplo: «sed cum ob tua decreta, ob iudicia, ob imperia dabantur, non est ita quaerendum, cuius manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur». sic et Vergilius «me ne fugis?». 494 ab effectis fit argumentum, cum in causa dubitatio est, ut fatum probetur ex eo, quod homines etiam inviti servabantur in vita. fatum enim est causa vel vitae vel mortis; illa vero effecta sunt fati, vivere posse vel mori. Cicero hinc probat Auli Hirtii vitam populo caram esse, quod ei populus plaudit. hoc est Vergilii «degeneres animos timor arguit», nam timor est causa, ut degener sit animus, quod timoris effectum est. 495 a comparatione maiorum: «quis dubitet a Siculis petisse pecuniam Verrem, cum a Marco Octavio Ligure postularit?» Vergilius:
«tu potes unanimos armare in proelia fratres».
ex hoc utique probat et alienos posse, quod minus est. Terentius:
«nam qui mentiri aut fallere instituerit patrem
aut audebit, tanto magis audebit ceteros».
496 a minorum comparatione, ut «Publius Scipio pontifex maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit»; deinde iungit quaestionem, ubi maius est quiddam: «Catilinam orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?» ex hoc Terentius loco illud: «hic parvae consuetudinis causa huius mortem tam fert familiariter». 497 a parium comparatione Cicero: «et si non minus iucundi atque illustres sunt ii dies, quibus nascimur». et in Pisonem, nihil interesse «utrum ipse consul improbis contionibus, perniciosis legibus rem publicam vexet, an alios vexare patiatur». 498 His igitur breviter demonstratis illa, quae non excogitantur ab oratore, sed a causa aut a reis suggeruntur, in tribus, ut diximus, rebus posita sunt: in scriptura, ut tabularum, in auctoritate, ut testium, in necessitate, 499 ut tormentorum. ab scripto argumentum petitur, cum ad dubiae rei probationem vel chirographum vel testamentum transactionis tabulae recitantur ceteraque huius modi, quae ita nota sunt, ut exempla de oratione non quaerant. 500 ab auctoritate vero, ut Africanum dixisse iure caesum esse Tiberium Gracchum, aut cum testimonium, quo veritas nudetur, affertur, ut «Gnaeum Pompeium de misso frumento celeriter testem nobis inducit»; auctoritas igitur aut iudicantis aut testis est. huic parti adiunguntur oracula ceteraque id genus. 501 necessitas vero dat fidem ex tormentis aut somno aut furore aut vinolentia, quae vocem alicuius rei extorquet invitis. quae omnia, cum ad coniecturam causa, persona, facto, id est ipso testimonio vel confessione vel scripto, capiunt fidem vel amittunt. nam et causa dicentis attenditur et persona tractatur et ipsius scripturae se cum aut cum causa qualitas comparatur. 502 Sequitur ut ad ea, quae conciliant aut permovent auditores, intentionem suam flectat assertor, quoniam ad fidem faciendam haec quoque pertinere praediximus. conciliantur igitur animi tum personae, tum rei dignitate: personae aut auditoris aut rei vel ipsius oratoris aut adversarii. auditoris sic: «ut qualem te antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te nobis et populo Romano hoc tempore impertias». rei vero, ut pro Deiotaro: «quem ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis». 503 oratoris vero, cum de se non superbe, sed moderate loquitur, quale illud est: «cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea provincia decessissem, ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem, factumst ut cum summum in veteribus patronis multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis constitutum arbitrarentur». sed haec plenius in exordiorum praeceptis edisseram. ab adversarii vero persona conciliatio, dum illius iniquitate aut arrogantia demonstrata nostra modestia commendatur. sed haec posterius in principiis, quoniam nunc non orationis partes, sed dicendi formas et faciendae fidei species numeramus, quo loco patheticae quoque dictionis attendimus facultatem, cuius vis vel in communibus locis vel in epilogis maxime continetur. mea primordia quidem apud veteres hac animorum permotione caruere, quod tunc demonstrabitur, cum ordiendi praecepta tractabimus; interim generatim, quibus mentes affectibus incitentur, nulla partium definitione signabo. 504 Commoventur igitur auditores aut miseratione aut odio aut invidia aut metu aut spe aut ira ceterisque similibus. miseratione, cum calamitates alicuius magno dolore tractamus, cum iniquitatem temporis vel periculi magnitudinem memoramus, ut in septima Verrinarum: «patres hi, quos videtis, iudices, iacebant in limine primo, matresque miserae pernoctabant ante ostium carceris, ab extremo conspectu liberum exclusae, quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret». ab odio, cum adversarii factum vel viris bonis vel iudicibus ostenditur exsecrandum, ut cum iudicum corruptio docetur a Verre iactari. item «cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similes esse arbitratur». invidia est, quae quodam livore inficit auditores, ut est «quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas»: item «istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere et abundare». potest quidem et illa res auditorum mentes incendere, ut si alicuius exaggeres tyrannicum spiritum aut potentiam non ferendam. 505 metum vero excitaris vel propriis vel communibus periculis: propriis, ut «hoc est iudicium, in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit»; communibus autem, ut est «videor mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum, arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem». spe quoque animi perturbantur, cum beneficia aut obsequia promittuntur, ut cum fidem Milonis Pompeio pollicetur, et «Caelii in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis». ira etiam vehementer animos turbat, ut cum exaggerat Tullius et exclamat in curia sedere socios Catilinae: «o dii immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus? hic, hic sunt nostro in numero, patres conscripti». similes alii permiscentur affectus, qui cum ad persuadendum plurimum valeant, extra causam tamen sunt, nec apparere in oratore manifestius debent, ne insidiis iudicem capere, non ratione ducere videatur. 506 His igitur ad fidem faciendam prudenter inventis ordo rerum est sociandus, quae pars dispositio vocitatur, qua quid dicendum quove loco, quid penitus omittendum, quomodo etiam et quando et ubi, prudenter inspicimus. duplex igitur huius partis est ratio; aut enim naturalis est ordo aut oratoris artificio comparatur: naturalis, cum post principium narratio, partitio, propositio, argumentatio, conclusio epilogusque consequitur; artificio oratoris, cum per membra orationis, quae dicenda sunt, digerimus. et hoc ex causae utilitate, non ex temporis serie coaptamus, ut pro Milone factum, cum quaestiones quasdam ante narrationem, ut praeiudicia refutaret, induxit, quod non ex ordine naturae, sed ex causae utilitate mutavit; et pro Cornelio primo refutata sunt crimina, quae secuta sunt tribunatum, post ad ipsum tribunatum recursus est factus, quae dispositio artificialis, 507 ut diximus, nominatur. in Verrem autem naturalem temporum ordinem tenuit, ut primum quaesturam, tum legationem, deinde duas ei praeturas obiceret servata temporum ratione, quam, nisi causae repugnet utilitas, necessario persequemur. at ubi maiora quaeque potissimum et invidiosiora purganda sunt, ab his sumitur refutationis exordium, ut pro Cluentio coniecturae partibus expeditis ad praescriptionem legis accessit, ordine videlicet commutato, ne, si Cluentium legis assertione defenderet, fugere causam diffidentia videretur. 508 Duabus his officii partibus absolutis elocutionis cura est intimanda. quae cum constet in singulorum animadversione verborum, hoc ab eloquentiae nomine separatur, quod illa totius operis oratorii virtus est, haec pars habetur officii, cuius Cicero duo quasi fundamenta,. duo dicit esse fastigia: fundamenta Latine loqui planeque dicere, quorum unum Grammatice loquente didicistis, cum eius vobis insinuata subtilitas. fastigia vero sunt ornate que dicere, quod non ingenii, sed laboris est maximi, exercitationis etiam diuturnae, qua non solum uberior, sed illustrior quoque facultas acquiritur. 509 Huius rei duplex ratio est: una, qua in singulis verbis lumen appareat; altera, ut dignitas eloquendi copulationis ipsius decore servetur. in singulis verbis aut proprium aut translatum mutuatumque conquiritur. propria sunt vetusta praecipue; nam cum et proceres vel nescirent haec dicendi ornamenta vel appetere non auderent, propriis utebantur. sed quia verborum veterum iam exolevit usus, non sunt audacius usurpanda illa, quae cum aetate mutata sunt. itaque «alucinari» et «cerritum» et «caperratum» similiaque praeterientes utemur his, quae consuetudo recipiet, nec tamen sordidis, nisi cum rei sententiaeque vis exigit, ut cum Cicero, volens crudelitatis invidiam facere, ait «gurgulionibus exsectis reliquerunt» et «virgis plebem Romanam concidere». nec indecore Vergilius vitandae humilitatis aucupio «lychnos» pro lucernis ait. 510 quod si qua res propria verba non habeat, novanda sunt aut alienis utendum. novantur autem duobus modis verba: aut quadam fictione aut declinatione praesumpta, aut duorum, quae usitata sint, coniunctione composita. finguntur maxime cum transferimus, ut qui poeotetas «qualitates» esse dixerunt, quod nomen numquam fuerat in Latinis. quo et auribus temperandum et insolentia fugienda. quam vitans Cicero soterem «salvatorem» noluit nominare et ait «qui salutem dedit»; illud enim nimis insolens videbatur. 511 derivatione quoque fiunt verba, quae grammatici paragoga nominarunt, ut dicimus «florea rura» et «campique ingentes ossibus albent», quod satis crispa flexione Horatius «albicant» dicit. his plerumque, Grammatica utitur, licet Tullius «grandiferas possessiones» dicat et «grandiloquos oratores». 512 Huic diligentiae subiungitur translatorum cura verborum, cum res aut sua non invenit verba aut cum volumus splendidius aliquid explicari. ergo aut inopiae aut decoris causa transferuntur: inopiae, cum dicimus «gemmare vitem» et «luxuriare segetes» «laetas»que perhibemus; desunt enim propria et commodantur ascita. decoris vero, ut «bellum subito exarsit», cum potuerit dici «exstitit». et item possumus ab omnibus sensibus mutuari, ut ab oculis «luce libertatis et odore legum» et «silent leges inter arma» et a gustu «o nomen dulce libertatis». verum non debet haec translatorum alienorumque verborum affectatio sine moderatione captari: nec longe petita debent esse translata, ut si dicas luxuriosum «Charybdim». vitandum quoque, ne turpis sit similitudinis usurpatio, ut si dicas castratam» Africani morte rem publicam aut Clodium stercus senatus». in hoc genere transferendi etiam allegoriam poetae praecipue nexuerunt, et Cicero cum dicit «cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum Romanum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares»; et in Pisonem «ut qui in maximis tempestatibus ac fluctibus rei publicae navem gubernassem salvamque in portu collocassem, frontis tuae nubeculam et collegae tui contaminatum spiritum pertimescerem?» usurpatis ergo haec simul pluribus verbis elocutus est, quae suis fortasse angustius aut humilius diceret. item translata quodammodo sunt, quae aut ex parte totum aut ex toto partem aut ex uno plures monstrant aut ex pluribus singula. ex parte totum, ut «in puppim ferit» aut «me isdem parietibus tuto esse te cum» pro «eadem domo». hunc tropum metonymian grammatici nominarunt, catachresin etiam Graeci, quam nos abusionem dicimus, ut cum perhibemus «naturam deorum» pro substantia. 513 in coniunctis vero verbis orationisque contextu servanda sunt haec, ut constructio coagmentata et conclusio perfecta proveniat et quodam schemate dictio venustetur. 514 Iam compositionis praecepta percurram, cuius vitium maximum est hiulcas et asperas, [frenos etiam] iotacismos, mytacismos, labdacismos, homoeoprophora, et polysigma non vitare, vel cuiuslibet litterae assiduitatem in odium repetitam, ut «sale saxa sonabant» et «casus Cassandra canebat». Mytacismus est, cum verborum coniunctio m litterae assiduitate colliditur, ut si dicas: «mammam ipsam amo quasi meam animam». labdacismus, ubi l plurimum dissonat, ut si dicas:
«sol et luna luce lucent alba leni lactea».
iotacismus, ut si dicas: «Iunio Iuno Iovis iure irascitur». polysigma, ubi s littera crebrius geminatur, ut «Sosia in solario soleas sarciebat suas». homoeoprophoron est, cum dicitur:
«o Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti».
dysprophoron, ut si quis dicat «persuasitrices praestigiatrices atque inductrices striges». 515 asperae inter paene ultimum ultimumque verborum maxime vitandae, cuius exemplum est, si dicas «phaleras ablatas gratis», aut si iuret auriga «per lora, per flagella, per frena». 516 hiulcae sunt, cum in ea parte, quam diximus, similes vocales ac similiter longae collisam hiantemque structuram faciant, ut si quis dicat suscepisse se liberos «secundo omine», et ut Tullius pro Milone ait «auctoritate publica armare»; quod quidem artem dissimulans plerumque appetit voluntate. 517 Vitandum similiter, ne in eodem loco tres aut quattuor longas brevesque continue ponamus, neve in notissimos versus et maxime heroicos structura fundatur iambicosve versus, quamvis eos Cicero non evitet, cum dicit «senatus haec intellegit, consul videt», et heroici versus finem vel initium non declinet, cum dicit «o miserum, cui peccare licebat», et in Academicis «latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris», et in Verrinis plenum versum una quidem syllaba mutilum fuderit, cum dicit «cum loquerer, tanti fletus gemitusque fiebant». nec finem vitavit elegi, sicut ait «oderat ille bonos». incurrit etiam in hendecasyllabi phalaecii petulantiam, dum dicit «successit tibi Lucius Metellus». hic tamen vir et longo opere et ipsa sui maiestate defenditur. ceterum in clausulis vitiosissimum reperitur. animadvertendum autem, ne, cum similitudinem versus effugimus, bonam clausulam transeamus, ut si timeas dicere «strepitumque plagarum», cum pla longa sit et bonam clausulam fecerit. 518 Vitandum etiam [eodem loco] cacemphaton vel interpositione vel commutatione verborum. inhonesta enim exempla sunt, ut «arrige aures, Pamphile», ut est «atque ereptae virginis ira»; in his enim sordescit oratio. vitandi etiam freni, qui fiunt ex asperrimis litteris in unum concurrentibus, ut est Terentii in Hecyra:
«per pol quam paucos reperias meretricibus
fidelis evenire amatores, Syra»;
at ab isdem litteris incipientia, ut est «non fuit istud iudicium iudicii simile, iudices», et in easdem desinentia, ut «fortissimorum, proximorum fidelissimorumque sociorum», in eodem vitio habentur. item penitus fugiendum breves syllabas continuare quamplures, ut est illud Sereni:
«perit, abit avipedis animula leporis».
519 His breviter intimatis pedes sunt asserendi, quibus clausulae decenter aptentur. quos quidem Cicero quadam permixta confusione perturbat, dum dicit modo ditrochaeo concludendum, modo paeonem primum probat incipientibus, modo finientibus quartum, modo dochmium, qui constat ex brevi, duabus longis, brevi et longa, cuius exemplum posuit amicos tenes», item amphimacrum pedem et rursum dactylicum numerum laudat; modo anapaesticum, modo dithyrambicum laudat, nec tamen certa sententia est. ego tamen compendiosiora percurram, ut in hac silva quibusdam videar praeire tramitibus. 520 In monosyllabis inspiciendum, utrum finalis longa brevis ne sit. si enim longa est, praeire debet trochaeus, ut est Ciceronis «non scripta, sed nata lex», aut «debet esse legum in re publica prima vox»; quae tantum pendenti sensui apta conclusio. at vero si brevis fuerit monosyllaba, iambus aut anapaestus antecedat, ut ait Sallustius «tota autem insula modica et cultibus variis est». brevem vero brevis aut longam longa non sine vituperatione sectatur, ut si dicas «ista res mea est», aut contra, quod Cicero pro Ligario: «non tu eum patria privare, qua caret, sed vita vis», quod voluntate orator, non errore composuit. verum hoc de monosyllabo superius praeceptum in colo melius collocamus aut commate, non in fine sententiae. 521 Disyllaba vero iambico numero non iure clauduntur, vel si paene ultimus spondeus, mox iambus aptetur, ut si dicas «tenui servos meos», aut pyrrhichius pro iambo, ut «consul videt». at bona clausula est ex iambo et spondeo vel ultimo trochaeo, ut si quis dicat «patria continet bonos cives» vel «asserat caput legis». cavendum est autem, ne aut duo iambi aut iambus et pyrrhichius in fine ponantur, ut si quis dicat «pugnare iuvenes pro parentibus suis [parentibus]». cavendum etiam, ne pyrrhichius post pyrrichium veniat et quattuor breves faciat, ut si quis dicat «perdidi bona mea», aut post pyrrhichium trochaeus spondeusve, ut si dicas «conqueritur sua fata» aut «imputat sibi demens». sed et trochaeus et iambus vel pro iambo post trochaeum pyrrhichius malam clausulam faciunt; hoc enim finem elegiaci pentametri turpiter reddit. quid enim interest, utrum dicas «omnia nempe vides», an vero dicas «aspice facta mea»? bene autem ponuntur vel duo trochaei vel trochaeus et spondeus in fine clausulae, ut si quis dicat «haec est bonorum civium magna cura» aut «haec sunt, quae maximi principes sola curant». 522 Trisyllabis clausulam terminantibus lex est, si modo eam velis molliter fluere, ut trochaeo praecedente paene ultimo molossus subsequatur, sive longam habeat novissimam syllabam sive brevem iure metrico, ut illud est Tullii: «mare fluctuantibus, litus eiectis». fit autem pessima clausula, si pro trochaeo paene ultimo spondeum praelocaveris, ut si dicas «mare fluctuantibus, rupes eiectis»; item pessima, si pro trochaeo pyrrhichium praemiseris, ut si dicas «mare fluctuantibus, †apex eiectis». item vitiosa est conclusio, si novissimi molossi prima syllaba brevis fiat, quamvis trochaeo rite praemisso; tunc enim heroicum comma nascitur, ut si quis dicat «litus amicis». item bona clausula fit, si pro novissimo molosso ionicus minor ponatur post trochaeum, ut si dicas «mare fluctuantibus, litus agitanti». sed in hac clausula cavendum, ne pro trochaeo paene ultimo spondeus ponatur; nam tunc, si solveris tertiam molossi, in vitium cadis, quale incidit Cicero, cum dicit «si te semel ad meas capsas admisero». si autem paene ultimo trochaeo mediam molossi solveris, pulchram clausulam feceris, ut si dicas «litus Aemiliae». item post trochaeum paene ultimum pulchre etiam tertia molossi resolvitur, ut si dicas «litus aequabile». item si trochaei paene ultimi longam solverimus et primam molossi ultimi, fit elegans clausula, ut est <--->. 523 Εἰρωνεία est simulatio, frequens apud Ciceronem ac nobilis figura, in qua aliud verbis significamus, aliud re ipsa sentimus, ut est principium pro Ligario: «novum crimen, Gai Caesar ...» παράλειψις est praeteritio, cum praetermittentes quaedam nihilominus dicimus. ἀποστροφή est in aliquem districta conversio, hoc est cum in aliquem sic convertimus actionem, ut ex ea iudices doceamus. διαπόρησις est addubitatio, qua figura utimur, cum veluti dubitantes ab ipsis iudicibus inchoamenti consilium postulamus, ut est pro Cluentio: «equidem quo me vertam, iudices, nescio», et pro Cornelio: «pugnem contra nobilissimorum hominum studia? consilia rationesque eorum aperiam?» et cetera. 524 ἐρώτημα est interrogatio, qua figura utimur, cum interrogando aliquid acervamus et exaggeramus eius invidiam. πύσμα est quaesitum, quae figura a superiore eo differt, quod interrogato una voce tantum responderi potest, quaesito autem nisi pluribus responderi non potest, ut cum dicimus «qua igitur ratione bellum geremus? quae auxilia nobis parata erunt? quis erit, qui subvenire velit, cum tam acerbe socios tractaverimus?» διατύπωσις est descriptio vel deformatio, cum rebus personisque subiectis et formas ipsas et habitus exprimimus, ut Tullius pro Milone: «si haec, nunc gesta audistis, facta videretis», et Milonem in reda sedentem paenulatum cum uxore, item Clodium cum equo et delectis villa egredientem, et cetera. ἀντεισαγωγή contraria inductio; haec figura est, cum aliquid difficile et contrarium esse conferimus, ut Cicero de rege Ptolomaeo: «difficilis ratio belli gerundi, at plena fidei, plena pietatis» et cetera. 525 διασυρμός est elevatio vel irrisio; in hac figura ludentes quae dicuntur ab adversariis dissolvimus, qualis est in Mureniana totus ille in Sulpicium locus de iure civili. μετάστασις est transmotio quaedam, hoc est, cum rem a nobis alio transmovemus, sed non ita, ut ibi totam causam constituamus; alioquin status incipit esse, non figura. 526 Hactenus de sententiarum figuris; nunc ad elocutionum figuras transeamus. sed volo breviter memorare, quot genera sint elocutionis quotque modis ea utendum sit. est igitur familiaris omni †narrationis generi, quam Graeci εἰρομένην λέξιν appellant, quae ita conectitur, ut superiorem elocutionem semper proxima [con]sequatur. et historiae convenit et narrationi, quae non conversum neque circumscriptum eloquendi genus desiderat, sed fusum atque continuum, ut illa sunt in Miloniana: «occidi, occidi non Spurium Maelium, qui annona levanda iacturis « et cetera. 527 est alia, quam περίοδον Graeci appellant, quae sententiam quadam circumscriptione definit atque determinat, quale est in Caeciniana: «si quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro iudiciisque impudentia valeret, non minus nunc Aulus Caecina cederet Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi faciunda cessit audaciae». qui ambitus constat ex membris, quae κῶλα 528 Graeci dicunt, et ex caesis, quae κόμματα appellant. membrum est pars orationis ex pluribus verbis absolute aliquid significans, hoc modo: «etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere»; caesum autem est pars orationis ex duobus aut pluribus verbis dum quicquam absolute significans. quamquam caesam dicamus orationem, cum singula verba quodvis significantia proferuntur, ut est: «quis est Lollius, qui sine ferro ne nunc quidem te cum est? quis est iste Lollius, armiger Catilinae, stipator tui corporis, concitator tabernariorum, percussor, lapidator curiae?» et in Verrinis:» comites illi delecti manus erant tuae; accensi, medici, 529 aruspices, scribae manus erant tuae». verum [superior] periodos constat ex duobus membris et ex tribus et ex quattuor interdum [et sex], quamvis ex uno membro putent nonnulli posse compleri, quam μονόκωλον περίοδον appellant, cum sit colon potius. optima igitur oratio fiet, si nunc ex ambitu periodico, nunc ex illa continuatione perpetuae elocutionis aptetur, nonnumquam caesis interrupta fuerit, aliquando cola consociet. 530 differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod sententiae figura immutato verborum ordine manere non poterit, quamvis plerumque fieri potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis figura, ut <--->. in ironia, quae figura est sententiae, epanaphora permiscetur, quae est elocutionis. 531 Sunt igitur figurae elocutionis aliae ad ornandam tantum et quasi pingendam orationem commodatae, quibus nunc †utimur. ἀντίθετον, id est oppositum ex contrariis, cum verba pugnantia inter se paribus vocibus colliduntur, vel paria paribus opponuntur, ut est Ciceronis «domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas,» aut si dicas «in pace ad vexandos cives acerrimus, in bello ad depugnandos hostes inertissimus». ἰσόκωλον exaequatum membris, quod fit non pugnantibus inter se verbis, sed paribus exaequatis, ut si dicas «classem speciosissimam et robustissimam instruxit; exercitum pulcherrimum et fortissimum legit; sociorum maximam et fidelissimam manum comparavit». πάρισον prope aequatum; haec figura differt a superiore, quod ibi omnia membrorum verba paria sunt numero, hic uno vel altero addito in quovis loco cetera excurrunt. 532 ὁμοιόπτωτον simile casibus; nam ex eo nomen accepit, quod cola omnia in eosdem casus cadunt, ut est «huic socios vestros criminanti et ad bellum vos cohortanti et omnibus modis ut in tumultu essetis molienti». ὁμοιοτέλευτον simili modo determinatum: differt a superiore, quod et casu et sono simili postrema verba determinat, hoc vero soni tantum similitudine sub quacumque verbi enuntiatione componitur. παρονομασία levis immutatio verbi ac nominis, id est, cum syllaba aut littera mutata diversa significat, ut si dicas «praetor iste vel potius praedo». πλοκή, id est copulatio, in qua idem verbum aut nomen continuo positum diversa significat, ut est «sed tamen ad illam diem Memmius «. 533 παλιλλογία iteratio; haec figura repetito verbo aut nomine non diversa vult intellegi, sed vehementius repetita significat, ut est «nos, nos, dico aperte, consules desumus». ἐπανάληψις repetitio; haec figura a superiore distat, quod illa eadem parte orationis repetita coniungitur aut uno alterove verbo interposito, at haec non una parte orationis, sed prout libuerit sociatis verbis, ut est «non potest, iam non potest haec libera civitas esse». ἀναδίπλωσις est replicatio, optima, cum ea, quae in priore membro postrema ponuntur, in posteriore prima repetuntur, ut est illud Terentii:
«negat hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam?»
566 Tandem loquacis terminata paginae
asserta cursim, quae tamen voluminis
vix umbilicum multa opertum fascea
turgore pinguis insuit rubellulum.
qui si probatur et caret fastidio,
nonnulla promet, quae novella texuit,
diditaque fient, quae vetustas praeterit.
sin sanna typhi naris imum torseris,
pigebit arma horruisse caelites,
formidinisque tunc locus movebitur,
Silvane, falcem cum petis Saturniam.
at tu reclamans rhetorum turbam tuba
clangore verso Tulliana percrepans
in castra abibis, quo nec osor invidens
nec livor ater te sequatur praecluem.
|