Historia Augusta
ca. 400
|
Licinius Egnatius Gallienus(ca. 218 - 268, C. 253 - 268)Licinius Salonius Gallienus(ca. 240 - 259, C. 258 - 259)
|
___________________________________________________
|
|
Licinius Egnatius Gallienus
<Trebelli Pollionis>GALLIENI DUO
| |
[1 1] Capto Valeriano, (enimvero unde incipienda est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depr[a]essa est?) nutante re p., cum Odenatus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, v<ag>abantur exercitus, mu<rmurabant> . . . . . . . . . . . duces, erat {omnium}, . . . . m<a>eror, quod . . . . . . . . . . . imperator . . . . . . . . . . . Roman<us> i<n> Persida ser<viliter> tene<re>tur . . . . . . . . . . . . . . ior omnium . . . . . . . . . . . quod Gallienus na . . . . . . . . . . . . . . pater facto sic . . . . . . . moribus re p. . . . perdiderat. [2] Gallieno igitur et Volusiano conss. Macri<a>nus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente, ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret. [3] placuit denique, ut Macri<a>num cum filiis suis imperatores dicerent ac rem p. defensandam capesser<e>nt . . . . . . . . . . . si<c> igitur . . . {delatum est} . . . imperium . . . . . . . . . . . [4] Macri<a>no . . . . . . . . causae Macri<ano> . . . . . . . . imperandi cum filiis haec fuerunt: primum, quod nemo eo tempore sapient<io>r ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia. [5] huc accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exemplo ad omnia . . . . . . . . <milit>aria.[2 1] Ergo Ma<crianus> . . . . . . . . undique {auxilia} . . . . . . . . petit occupa<tis> {a se} . . . partibus, quas {ipse} . . . posuerat ita <ut> . . . . . . . . imperium . . . . {hoc} bellum inst<r>uxit . . . . . . . . {cum par} esset omni<bus> . . . . . quae contra eum poterant cogitari. [2] idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus a<c> principibus senatus, ad Achaiam destinavit <o>b hoc, ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem p. gubernabat, opprimeret. [3] sed Valens comperto, quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit. [4] ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est, ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessal<icu>s. [5] [h]<s>e<d> Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis <i>am rebus Asiam primum venit, Illyricum petit. [6] in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domi<t>iano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens. [7] sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.[3 1] Turbata interim re p. toto penitus orbe terrarum, ubi Odenatus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius <rem> gerere, festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, s<i> hoc daret fortuna, capiendum. [2] sed hi, qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientis Odenato auctore praefecto Macriani Bal<l>ista iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odenato se omnes [a]<st>atim dediderunt. [3] totius prope igitur orientis factus est Odenatus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. [4] ide<m> Bal<l>ista multos Emisenos, ad quos confuger<a>nt Macriani milites, cum Quieto et thesaurorum custode[m] interfecit, ita ut civitas p<a>ene deleretur. [5] Odenatus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat.[6] Sed Gallienus cognito, quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit. [7] ludos circenses ludosque s<ca>enicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit. [8] et cum plerique patris eius captivitatem m<a>ererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus est. [9] constabat autem, censuram parentis eum ferre non potuisse, votivum<que> illi fuisse, quod inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.[4 1] Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida malo famis pr[a]essit. [2] sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . u vivum transmisit. Aegypt<us> {enim} . . . . . . . . . . . . . . . . . . data est . . . . <A>{emiliano} . . . . a . . . . . . . . . . . . . strang<ulato> . . . . . . . . milites . . . . . . . . . . . . . vitum est . . . . . . . . . . . . . . . . . . ribus.[3] Cum Gallienus in luxuria et inprobitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem p. gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum est leves ac dege<ne>rantes a virtute Romana et luxuriosos principes ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus <quo>qu<e> consentientibus, quo<d> occupatum imperatorem libidinibus qu[a]ereba<n>tur. [4] contra hunc <Gallienus> . . . . . . . . . . . . . exercitum {duxit cum}que urbem, {in qua<m> iverat} . . . . . . . . . . . . . Postumus, {obsidere} . . . . . . .[re] coepisset, . . . . . . . . . . . . . . . . <defen>dentibus Gallis, Gallienus muros circum<i>ens sagitta ictus est. [5] nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime vindicavit. [6] his coact<u>s malis Gallienus pacem cum Aure[li]olo facit oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modo feliciter modo infeliciter gerit. [7] accesserat praeterea his ma<l>is, quod S<c>ythae Bit<h>yniam invaserant civitatesque deleverant. [8] denique <Asta>con tum, quae Nicomedia postea dicta est, incens[ur]am graviter vastaverunt. [9] denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia[m] quasi quoddam servile bellum extitit latronibus evagantibus, qui vix oppressi sunt.[5 1] Et haec omnia Gallieni contemptu fiebant; neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad sp<l>e<nd>o[no]r<e>m bonis promtius quam cum vel malus timetur vel dissolutus contemnitur imperator.[2] Gallieno et Faus[t]iano conss. inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimus fuit et tenebrae per multos <dies>, [3] auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante, quo motu ipsae multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus fuit. [4] mota est et Roma, mota Libya. hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret. maria etiam multas urbes occuparunt. [5] pax igitur deum quaesita inspectis Sibyll<a>e libris fact<um>que Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium. nam et pestilentia tanta extiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent.[6] Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Roman<u>m vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima opsessis, cum bellum Odenatus inferret, cum Aureolus perurgeret . . . . cum <A>emilianus Aegyptum occupasset, Gothor<um pars> . . . . . . . . a quo dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis T<h>raciis Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter sal[u]tem ostenta<ta> est. [7] quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi. [6 1] pugnatum est in Ach<a>ia Mar<c>iano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Ach<a>eos recesserunt. [2] Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant. etiam templum Lun<a>e Ephesiae dispoliatum et incensum est, cuius ope<ris> fama satis nota <per> populos. [3] pudet p<ro>dere, inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit. [4] nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur: «quid? sine lino Aegyptio esse non possumus?» [5] cum autem vastatam Asiam et elementorum concu<ss>i[si]onibus et Scytharum incursionibus c<o>mperisset: «quid», inquit, «sine afronitris esse non possum?» [6] perdita Gallia r<i>sisse ac dixisse perhibetur: «n<um> Atrabaticis sagis tuta res p. est?» [7] sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas <a>mitteret, quasi detrimentis vilium ministeriorum videretur affici, ioca[e]batur. [8] ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, B<y>zantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus nemo superesset. [9] denique nulla vetus familia apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet. [7 1] contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium optinuit, principe[m] generis Constanti Caesaris nostri, bellum in<i>it, et cum multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. victri<x> Gallieni pars fuit pluribus proeliis eventuum <va>r<i>atione decursis. [2] erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur. denique ad vindictam Byzantiorum processit et, cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit f<r>acto foedere, quod promiserat. [3] per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt.[4] Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, exquisito genere voluptatum: [8 1] iam primum inter <t>ogatos patres et equestrem ordinem albato[s] milite[s] et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis facibus et lampadis praecedentibus Capitolium petit. [2] praecesserunt etiam altri<n>secus centeni albi bo<v>es cornuis auro iugatis et dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; [3] a<g>nae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elefanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladiatores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansu[a]et<a>e ferae diversi generis ducent<a>e ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugilles flacculis, non veritate pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrare<n>t. [4] omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant. [5] ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis Capitolium petit. [6] hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea, quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant. [7] ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur. [9 1] hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo f<a>vebat, alius Regiliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare dicebatur. [2] inter haec ingens qu[a]erella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem e<x>terni utcumque vindicaverant. [3] nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab his, qui circum eum erant, requirebat: «ecquid habemus in prandio? ecquae voluptates paratae sunt? et qualis cras erit scaena qualesque circenses?» [4] sic confecto itinere celebratisque <h>ecato<m>biis ad domum regiam redit conviviisque et epulis de<c>u<r>sis alios dies voluptatibus publicis deputabat. [5] praetereundum non est hau<d> ignobile facetiarum genus. nam cum <g>rex Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque unius cuiusque vultum mira inhiatione ri<m>antes. [6] a quibus cum quaereretur, quidnam ageret illa <in>sole<n>tia, illi responderunt: «patrem principis quaerimus.» [7] quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit vivos exuri. [8] quod populus factum tristius, quam quisquam aestimat, tulit, milites vero ita doluerunt, ut non multo post vicem redderent.[10 1] Gallieno et Saturnino conss. Odenatus rex Palmyrenorum optinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue, quod se fortibus factis dignum tant<a>e maiestatis infulis declaravit, Gallieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente. [2] denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. [3] Nisibin et C[h]arras statim occupat tradentibus sese Nisib<e>nis atque C[h]arrenis et increpantibus Gallienum. [4] nec defuit tamen reverentia Odenati circa Gallienum; nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. [5] qui cum Romam deducti essent, vincente Odenato triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte falso compererat. [6] Odenatus autem ad <C>tesifontem Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros homines interemit. [7] sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana victoria. [8] et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odenatus liberaret, instabat cottidie, ac locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat. [11 1] dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto s<e> ad Bithyniam contulerunt. [2] quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit.[3] Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse. [4] quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum d<u>cti sint litterarum, ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesseri<n>t virorum. [5] Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re p. [6] fuit enim Gallienus, quod negari non potest, <o>ratione, poemate atque omnibus artibus clarus. [7] huius illud est epi[s]t<ha>lamion[o], quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fra<tr>um suorum filios iungeret <et> omnes poetae Graeci Latinique epi[s]thalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, s<a>ep<i>us ita dixisse fertur:
[8] «ite, a<g>it<e>, o pueri, pariter sudate medullisomnibus inter vos, non murmura vestra columbae,brachia non heder<a>e, non vincant oscula conchae.»
[9] longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam in<ter> poetas quam inte<r> r<h>et[h]ores emicuit. sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.[12 1] Laudatur sane eius optimum factum; nam consul<a>t<u> Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui ubi comperit ab Odenato Persas vastatos, redactam Ni<s>ibin et Carras in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nost<r>am, denique <Cte>sifontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos, Odenatum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos traheret, cu<d>i[us] iussit. quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter acce<p>it. [2] fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostenden<d>i acumin[h]is scilicet pauca libet ponere: [3] nam cum taurum ingentem in harenam misisset exissetque ad eum feriendum ve<na>tor neque p<ro>ductum decies potuisset occidere, coronam venatori misit, [4] mussan[c]tibusque cunctis, quid rei esset, quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit: [5] «taurum totiens non ferire difficile est.» idem, cum quidam gemmas v<itre>as pro v[it]<er>is vendi<di>sset eius uxori atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem iussit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit: «inposturam fecit et passus est.» deinde negotiatorem dimisit.[6] Occupato tamen Odenato bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navali bello superati [sint].[13 1] Per idem tempus Odenatus insidiis consobrini sui interemptus est cum filio Herode, quem et ipsum imperatorem appellaverat. [2] cum Zenobia, uxor eius, quod parvuli essent filii eius, qui supererant, [t]Herennianus et Tim<o>laus, ipsa suscepit imperium diuque rexit, non <mu>liebriter neque more femineo, [3] sed non solum Gallieno, quo qu<a>e virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus fortius atque solertius. [4] Gallien<u>s sane, ubi ei nuntiatum Odenatum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patr<i>s paravit collectisque per Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem gerebat. [5] qui tamen Heraclianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmyrenis victus omnes, quo<s> paraverat, milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante. [6] inter haec Scythae per Eu<x>inum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt. quibus c<o>mpertis Gallienus Cleoda<m>um et Athen<a>eum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi sunt barbari. [7] Veneriano item duce navali bello Goth<i> s<u>perati sunt, cum ipse Venerianus militari[s] perit morte. [8] atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastarunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, <M>ac[h]e<d>oniam, <M>oe<s>iam pervagati sunt. [9] Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. quo comperto Scythae facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati. [10] omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna . . . . . . . quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.[14 1] Et haec quidem Heracliani ducis erga rem {p.} devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet . . . . . . . . . [2] et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaqu[a]e apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea conprobatum est. [3] is enim est Claudius, {a quo} Constanti[n]us, vigilissimus Caesar, originem ducit. [4] fuit isdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmat<a>rum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit. [5] sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem inprobissimam malis fessa re p. a gubernaculis human<i> generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta re<s> p. per voluptatum deperiret inlecebras. [6] insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum. [7] hoc scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum iam venire. [8] ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus est. [9] et quidem Cecropii Dalmatarum ducis <gladio> Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanium, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt. [10] qu<od> veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: «Valeriano imperatore consule.» quis igitur alius potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? [11] constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.[15 1] Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum. [2] quare consilium principum fuit, ut milites eius quo solent placari genere sedarentur. promissis itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis (nam praesto erat thesaurorum copia) Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos rettulerunt. [3] sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, acceptus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.[16 1] Haec vita Gallieni fuit, breviter a me litteris intimata, qui natus abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdidit, orbem terrarum viginti prope <per> tyrannos vastari fecit, ita ut etiam mulieres illo melius imperarent. [2] ac ne eius praetereatur miseranda solertia, veris tempore cubicula de rosis fecit. de pomis castella composuit. uvas triennio servavit. hieme summa melones exhibuit. mustum quem ad modum toto anno haberetur, docuit. ficos virides et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus pr<a>ebuit. [3] mantelibus aureis semper stravit. gemmata vasa fecit eademque aurea. [4] crinibus suis auri scobem aspersit. radiatus saepe processit. cum clamyde purpurea gemmatisque fibulis et aure<is> Romae visus est, ubi semper togati principes videbantur. purpuream tunicam auratamque virilem eandemque manicatam habuit. gemmato balt[h]eo usus est. c<orr>igias gemmeas adnexuit, cum campagos reticulos appellaret. [5] convivatus in publico est. [6] congiariis populum mollivit. senatui sportulam sedens erogavit. matronas ad cons<i>l[a]<i>um suum rogavit isdemque manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit. [17 1] ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum op<t>imus de filio amisso, dixisse fertur: «sciebam me genuisse mortalem», [nec defuit an ille s<ic> dixit: «sciebam patrem meum esse mortalem».] [2] nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falsu<s> sua voce laudaret. [peior tamen ille qui credidit.] [3] saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani iuberet. [4] lavit ad diem septimo aestate vel sexto, hieme secundo vel tertio. [5] bibit in aureis semper poculis <asper>natus vitrum, ita ut diceret nil esse communius. [6] semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit. [7] concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mi<m>orum semper prope habuit. [8] cum iret ad hortos nominis sui, omnia palatina officia sequebantur. ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et nat<at>ionibus lavabant simul cum principe. [9] admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes. et ioc<ul>ari<a> s<a>e<pe> dicebat, cum orbem terrarum undique perdidisset. [18 1] fuit tamen nimi<a>e crudelitatis in milites, nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit.[2] Statuam sibi maiorem colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea inperfecta perit. tam magna denique coeperat fieri, ut duplex ad colossum videretur. [3] poni autem illam voluerat in summo E<s>quiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius <s>capu<m> infans ad summum posset ascendere. [4] sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statua<e> atque in a<l>t<i>ssima base poni. [5] porticum Flam[m]iniam usque ad pontem Molvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastich<a>e fierent, ut autem alii dicunt, pentast[h]ic<h>ae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps διὰ τεσσάρων columnas.[6] Longum {est} eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire, legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Saloninum revertamur.
SALONINUS GALLIENUS
[19 (1) 1] Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo qui<dem> p<ro>pe nihil est [quod] dignum <quod> in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus regie, occisus deinde non sua sed patris causa. [2] de huius nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt. [3] et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt, qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam in re p. viri. [4] fuit denique hactenus statua in pede monti[ci]s Romulei, hoc est ante sacram viam, int<er> templum Faustin<a>e a<c> Ve<s>tam ad arcum Fabianum, quae haberet inscriptum «Gallieno iuniori», «S<a>lonino» additum; ex quo eius nomen intellegi poterit.
[5] Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. quod idcirco addidi[t], quia multi eum imperii sui anno <nono> perisse dixerunt. [6] fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti tyrannos uno volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt.[7] Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse suffi<ci>et. nam et multa iam in Valeriani vita <dicta sunt, multa> in libro, qui de triginta tyrannis inscribendus est, iam loquemur, quae iterari ac saepius dici minus utile videbatur. [8] huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis rebus editis laederentur. [20 (2) 1] scis enim ipse, quales homines cum his, qui aliqua de maioribus eorum scripserint, quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror, quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum protreptici scripsit. [2] unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit. [3] nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset ac tacitis <vu>l[i]tibus viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt. [4] cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur: «Salonino deferimus», atque hinc tractum more<m>, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. [5] negare non possum aliu<nd>e plerisque videri huius rei ortum esse morem: dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo, quod ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei argumentum est, quod a discinctis etiam cum imperator<e> c[a]enatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.[21 (3) 1] Nunc transeamus ad viginti tyrannos, {qui} Gallieni temporibus contemptu mali principis extiterunt. de quibus breviter et pauca dicenda sunt; [2] neque enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominum saltim nominibus occup[ar]etur, quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei p. profuisse.[3] Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut, qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum esse . . . . . . . quamvis perdite dilexit, Piparam nomine, barbaram regis filiam . . . . . [4] Gallienus cum suis semper flavo crine<m> condit.[5] De ann<is> autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est Gallien<us> usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus, alii novem annis, <v>i<x> decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum constet et decennalia Romae ab eodem celebrata, et post decennalia Gothos ab eo victos, cum Odenato pacem factam, cum Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multa etiam ab eo gesta, quae ad virtutem, plura tamen, quae ad dedecus pertinebant; [6] nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse. |