Epistula ad Demetriadem
ca. 430
|
Epistula ad DemetriademDe vera humilitate
|
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVIII.Demetriadi magis humilitate opus esse, propter etvirginitatis puritatem et familiae splendorem.
Si autem quaelibet anima Christiana hujus debet continentiae soliditate muniri, quia omnes nuptiale sacramentum in quocumque vocationis suae ordine susceperunt, quanto magis personae tuae dignitas praesidio hujus virtutis armanda est, cui de opulentissimis gratiae Dei donis tam multiplex se ingerit materia gloriandi. Quamvis enim communis tibi sit cum multarum virginum puritate virginitas, non tamen facile reperitur quae possit tibi magnificentia domus et splendore antiquissimae familiae comparari. De quibus ut non superbias, nec tibi hoc ipsum, quod eis Christum praeposueris, ascribas; ipse est vera humilitas, vera charitas, vera virginitas. Ab omni quippe contaminatione mens libera est, quae sive in se, sive in proximo nihil diligit, nisi quod ex Deo esse non ambigit. Nam amare aliquid quod non ex opere et spiritu Dei sit, non est casta dilectio, et sufficit tentatori sublimes et claras animas hac illusione violasse, ut quas ad illicita non impulit, placendi sibi ad elationem dejecerit. |