BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVII.

Per humilitatem homo vere Deo subditur et unitur.

 

Huic autem malo firmissimum bonum humilitatis occurrit. Quam ideo diximus veram, quia omnium virtutum inexpugnabilis fortitudo, et quaedam suorum est vita membrorum. Discernimus enim illam ab iis officiis quae potest etiam cum mundi sapientibus habere communia, et in eo proprietatem ipsius definimus, quod per omnia Deo subditur. Nec potest quidquam de meritis suis perdere, quorum causas atque profectus non in se, sed in suo auctore constituit. Dignum quippe est ut imago Dei Deo splendeat, et inde pulchra, inde sit compta, dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; alioquin adultera est, et a divino aliena conjugio, si alterius cujusquam decorem in speculo sui cordis ostentat, aut ullis aliis monilibus acquiescit ornari, nisi illis quae de thesauris sponsi per sancti Spiritus pignus accepit.