BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIV.

In nullo gratiae operationem ab

humana voluntate praeveniri.

 

Ut ergo misericordiam Dei quaeramus, Dei misericordia est qui ait: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Unde mire per Jeremiam idem Dominus manifestat, quod Dei gratiam nemo praeveniat merito suo, sed propter dilectionem qua Deus diligit etiam aversos ad misericordiam trahi. Dilectione, inquit, aeterna dilexi te: propterea traxi te ad miserationem, quia aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel. Cui sententiae Joannes quoque apostolus congruit dicens: Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos; et infra: Nos ergo diligamus, quoniam Deus prior dilexit nos. Paulus quoque apostolus in eadem est sententia, dicens in Epist. ad Timoth. II: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis ante tempora aeterna. Ad Titum etiam scribens, docet nullo bono hominis merito Dei gratiam praeveniri. Eramus, inquit, et nos insipientes aliquando, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis Spiritus sancti quem effudit abunde in nos per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Omnis igitur illuminatarum mentium pius motus alienari quidem non potest a propria hominis voluntate, siquidem nihil recte faciet nisi quod volens egerit; sed ut ad id quod aequum et utile est animi tendat intentio, de illius aeternae et incommutabilis voluntatis inspiratione concipitur. Et sicut arte medici fit in oculis caligantibus, ut possint videre quod non vident, nec tamen non ipsorum est visio quam medicina contulerit, ita in cordibus tardis et hebetibus per Spiritum sanctum acies obducta tergitur, et de vero lumine tenebrosae jam et deficientes lucernae lumen accipiunt; nec tamen nisi ipsarum erit quidquid fulgoris acceperint. Unde dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut ardeat? Et idem jubet ut lucernae nostrae sint semper ardentes, ut scilicet superno igne accensus animus non tepescat, sed studeat semper ardere; ac si vigorem ejus aliqua turbarit adversitas, unde coepit inflammari, inde poscat igniri.