BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistula ad Demetriadem

ca. 430

 

Epistula ad Demetriadem

De vera humilitate

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII.

Sine Christi operantis in nobis auxilio nihil boni nos agere;

nec ita auferri liberum arbitrium, sed juvari.

 

Sunt et alia innumerabilia testimonia quae ex paginis et novi et veteris Testamenti quadam conclamatione confirment hanc esse verae humilitatis excellentissimam dignitatem, ut omnia quae hominem faciunt christianum ad divinae gratiae donum referantur. Sed tantam multitudinem sententiarum in unum congerere immodicum fuit, praesertim cum mihi sermo esset ad sanctimoniam tuam, cui ex formula eorum quae commemoravimus omnia se aut recordanti offerent aut legenti, licet quaedam etiam brevissima tantae sint plenitudinis, tantaeque virtutis, ut nullo adversantis ingenio possint in sensum alium detorqueri. Nam quae contradictio admitti potest in eo quod ipsa Veritas discipulis suis per Evangelium Joannis dixisse narratur: Sicut palmes, inquit, non potest facere fructum nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum, quia sine me nihil potestis facere. Nonne convincitur palmes elatus quod omni fertilitate vacuatur, si vitis ubertate non alitur? Quis enim sine auxilio gratiae fructum potest afferre justitiae, aut quis audet dicere se a Christo non dividi, qui Christum in se diffitetur operari? An forte verendum est ne liberum tollere videamur arbitrium, cum omnia per quae propitiatur Deus ad ipsum dicimus esse referenda? Quod nequaquam esse consequens luce veritatis ostenditur: operante enim Spiritu Dei juvatur arbitrium, non aufertur: et hoc agit gratia, ut voluntas peccato corrupta, vanitatibus ebria, seductionibus circumsepta, difficultatibus impedita, non remaneat in languoribus suis, sed per opem miserentis medici curata revalescat, et gaudeat se non interrogantem edoctam, et non quaerentem esse quaesitam, quia impletur quotidie quod Isaias propheta praedixit: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt intelligent. Quomodo autem hoc fiat Joannes docet dicens: Scimus quia ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est; et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Quod utique nunc quoque eadem potentia Dominus indesinenter operatur, qui ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.