[I 1] Trinitatem certe quaerimus, non quamlibet sed illam trinitatem quae deus est, verusque ac summus et solus deus. Exspecta ergo, quisquis haec audis: adhuc enim quaerimus, et talia quaerentem nemo iuste reprehendit si tamen in fide firmissimus quaerat quod aut nosse aut eloqui difficillimum est. Affirmantem vero cito iusteque reprehendit quisquis melius vel videt vel docet. Quaerite, inquit, dominum, et vivet anima vestra. Et ne quisquam se tamquam apprehendisse temere gaudeat: Quaerite, inquit, faciem eius semper. Et apostolus: Si quis se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum scire oporteat. Quisquis autem diligit deum, hic cognitus est ab illo. Nec sic quidem dixit, ‚cognovit illum,‘ quae periculosa praesumptio est, sed, cognitus est ab illo. Sic et alibi cum dixisset: Nunc autem cognoscentes deum, statim corrigens, immo cogniti, inquit, a deo. Maximeque illo loco: Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse; unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis dei in Christo Iesu. Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus. Perfectionem in hac vita dicit non aliud quam ea quae retro sunt oblivisci et in ea quae ante sunt extendi secundum intentionem. Tutissima est enim quaerentis intentio donec apprehendatur illud quo tendimus et quo extendimur. Sed ea recta intentio est quae proficiscitur a fide. Certa enim fides utcumque inchoat cognitionem; cognitio vero certa non perficietur nisi post hanc vitam cum videbimus facie ad faciem. Hoc ergo sapiamus ut noverimus tutiorem esse affectum vera quaerendi quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo quaeramus tanquam inventuri, et sic inveniamus tamquam quaesituri. Cum enim consummaverit homo, tunc incipit.
De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intellegendis nulla temeritate affirmemus; in illis auctoritas tenenda est, in his veritas exquirenda. Quod ergo ad istam questionem attinet credamus patrem et filium et spiritum sanctum esse unum deum, universae creaturae conditorem atque rectorem; nec patrem esse filium nec spiritum sanctum vel patrem esse vel filium, sed trinitatem relatarum ad invicem personarum et unitatem aequalis essentiae. Quaeramus hoc autem intellegere ab eo ipso quem intellegere volumus auxilium precantes, et quantum tribuitur quod intellegimus explicare tanta cura et sollicitudine pietatis ut etiam si aliquid aliud pro alio dicimus, nihil tamen dicamus indignum. Ut si quid verbi gratia de patre dicimus quod patri proprie non conveniat, aut filio conveniat aut spiritui sancto aut ipsi trinitati; et si quid de filio quod filio proprie non congruat, saltem congruat patri aut spiritui sancto aut trinitati; item si quid de spiritu sancto quod proprietatem spiritus sancti non doceat, non tamen alienum sit a patre aut a filio aut ab uno deo ipsa trinitate, veluti nunc cupimus videre utrum illa excellentissima caritas proprie spiritus sanctus sit. Quod si non est, aut pater est caritas aut filius aut ipsa trinitas quoniam resistere non possumus certissimae fidei et validissimae auctoritati scripturae dicentis: Deus caritas est. Non tamen debemus deviare sacrilego errore ut aliquid de trinitate dicamus quod non creatori sed creaturae potius conveniat aut inani cogitatione fingatur.
[II 2] Quae cum ita sint attendamus ista tria quae invenisse nobis videmur. Nondum de supernis loquimur, nondum de deo patre et filio et spiritu sancto, sed de hac impari imagine attamen imagine, id est homine; familiarius enim eam et facilius fortassis intuetur nostrae mentis infirmitas.
Ecce ego qui hoc quaero cum aliquid amo tria sunt, ego et quod amo et ipse amor. Non enim amo amorem nisi amantem amem, nam non est amor ubi nihil amatur. Tria ergo sunt, amans et quod amatur et amor. Quid si non amem nisi me ipsum, nonne duo erunt, quod amo et amor? Amans enim et quod amatur hoc idem est quando se ipse amat, sicut amare et amari eodem modo id ipsum est cum se quisque amat. Eadem quippe res bis dicitur cum dicitur, amat se, et, amatur a se. Tunc non est aliud atque aliud amare et amari, sicut non est alius atque alius amans et amatus. At vero amor et quod amatur etiam sic duo sunt. Non enim quisquis se amat amor est nisi cum amatur ipse amor. Aliud est autem amare se, aliud amare amorem suum. Non enim amatur amor nisi iam aliquid amans quia ubi nihil amatur, nullus est amor. Duo ergo sunt cum se quisque amat, amor et quod amatur; tunc enim amans et quod amatur unum est. Unde videtur non esse consequens ut ubicumque amor fuerit iam tria intellegantur.
Auferamus enim ab hac consideratione cetera quae multa sunt quibus homo constat, atque ut haec quae nunc requirimus quantum in his rebus possumus liquido reperiamus, de sola mente tractemus. Mens igitur cum amat se ipsam duo quaedam ostendit, mentem et amorem. Quid est autem amare se nisi praesto sibi esse velle ad fruendum se? Et cum tantum se vult esse quantum est, par menti voluntas est et amanti amor aequalis. Et si aliqua substantia est amor, non est utique corpus sed spiritus, nec mens corpus sed spiritus est. Neque tamen amor et mens duo spiritus sed unus spiritus, nec essentiae duae sed una; et tamen duo quaedam unum sunt, amans et amor, sive sic dicas, quod amatur et amor. Et haec quidem duo relative ad invicem dicuntur. Amans quippe ad amorem refertur et amor ad amantem; amans enim aliquo amore amat, et amor alicuius amantis est. Mens vero et spiritus non relative dicuntur sed essentiam demonstrant. Non enim quia mens et spiritus alicuius hominis est, ideo mens et spiritus est. Retracto enim eo quod homo est, quod adiuncto corpore dicitur, retracto ergo corpore mens et spiritus manet. Retracto autem amante nullus est amor, et retracto amore nullus est amans. Ideoque quantum ad invicem referuntur duo sunt; quod autem ad se ipsa dicuntur, et singula spiritus et simul utrumque unus spiritus, et singula mens et simul utrumque una mens. Ubi ergo trinitas? Attendamus quantum possumus et invocemus lucem sempiternam ut inluminet tenebras nostras et videamus in nobis quantum sinimur imaginem dei.
[III 3 ] Mens enim amare se ipsam non potest nisi etiam noverit se. Nam quomodo amat quod nescit? Aut si quisquam dicit ex notitia generali vel speciali mentem credere se esse talem quales alias experta est et ideo amare semet ipsam, insipientissime loquitur. Unde enim mens aliquam mentem novit si se non novit? Neque enim ut oculus corporis videt alios oculos et se non videt, ita mens novit alias mentes et ignorat semet ipsam. Per oculos enim corporis corpora videmus quia radios, qui per eos emicant et quidquid cernimus tangunt refringere ac retorquere in ipsos non possumus nisi cum specula intuemur. Quod subtilissime obscurissimeque disseritur donec apertissime demonstretur vel ita se rem habere vel non ita. Sed quoquo modo se habeat vis qua per oculos cernimus, ipsam certe vim, sive sint radii sive aliud aliquid, oculis cernere non valemus; sed mente enim quaerimus, et si fieri potest etiam hoc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit sic incorporearum per semet ipsam. Ergo et se ipsam per se ipsam novit quoniam est incorporea. Nam si son se novit, non se amat.
[IV 4] Sicut autem duo quaedam sunt, mens et amor eius, cum se amat; ita quaedam duo sunt, mens et notitia eius, cum se novit. Ipsa igitur mens et amor et notitia eius tria quaedam sunt, et haec tria unum sunt, et cum perfecta sunt aequalia sunt. Si enim minus se amat quam est ut verbi gratia tantum se amet hominis mens quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus, peccat et non est perfectus amor eius. Item si amplius se amet quam est velut si tantum se amet, quantum amandus est deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam deus, etiam sic nimio peccat et non perfectum habet amorem sui. Maiore autem perversitate et inquitate peccat cum corpus tantum amat quantum amandus est deus. Item notitia si minor est quam est illud quod noscitur et plene nosci potest, perfecta non est. Si autem maior est, iam superior est natura quae novit quam illa quae nota est, sicut maior est notitia corporis quam ipsum corpus quod ea notitia notum est. Illa enim vita quaedam est in ratione cognoscentis; corpus autem non est vita. Et vita quaelibet quolibet corpore maior est, non mole sed vi. Mens vero cum se ipsa cognoscit, non se superat notitia sua quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua quia neque ex alia natura est eius cognitio cum se ipsa cognoscit. Et cum se totam nihilque amplius percipit, nec minor nec maior est. Recte igitur diximus haec tria cum perfecta sunt esse consequenter aequalia.
[5] Simul etiam admonemur si utcumque videre possumus haec in anima exsistere et tamquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter vel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subiecto ut color aut figura in corpore aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est non excedit subiectum in quo est. Non enim color iste aut figura huius corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat potest amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subiecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens quia et si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia; non sicut color et coloratum relative ita dicuntur ad invicem ut color in subiecto colorato sit non habens in se ipso propriam substantiam, quoniam coloratum corpus substantia est, ille autem in substantia; sed sicut duo amici etiam duo sunt homines quae sunt substantiae, cum homines non relative dicantur, amici autem relative.
[6] Sed item quamvis substantia sit amans vel sciens, substantia sit scientia, substantia sit amor, sed amans et amor aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus non sint relativa sicut nec homines relativa sunt; non tamen sicut amici homines possunt seorsum esse ab invicem, sic amans et amor aut sciens et scientia. Quamquam et amici corpore videntur separari posse, non animo in quantum amici sunt, verumtamen fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat nesciente illo et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat si esse desinat, simul et illa desinit esse amans. Item notitia qua se mens novit si esse desinat, simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitati alicuius utique caput est et relative ad se dicuntur quamvis etiam substantiae sint; nam et caput corpus est et capitatum, et si non sit corpus nec capitatum erit. Sed haec praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt.
[7] Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino et dividi nequeunt, tamen nisi partibus suis constarent corpora non essent. Pars ergo ad totum relative dicitur quia omnis pars alicuius totius pars est et totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars corpus est et totum, non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est et eius quasi partes amor quo se amat et scientia qua se novit, quibus duabus partibus illud totum constat? An tres sunt aequales partes quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum cuius pars est complectitur. Mens vero cum se totam novit, hoc est perfecte novit, per totum eius est notitia eius; et cum se perfecte amat, totam se amat et per totum eius est amor eius. Num ergo sicut ex vino et aqua et melle una fit potio et singula per totum sunt et tamen tria sunt (nulla enim pars est potionis quae non habeat haec tria; non enim iuncta velut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt, et substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una quaedam est ex tribus confecta substantia), tale aliquid arbitrandum est esse simul haec tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt aqua, vinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione fiat una substantia potionis. Quomodo autem illa tria non sint eiusdem essentiae non video, cum mens ipsa se amet atque ipsa se noverit atque ita sint haec tria ut non alteri alicui rerum mens vel amata vel nota sit. Unius ergo eiusdemque essentiae necesse est haec tria sint, et ideo si tamquam commixtione confusa essent, nullo modo essent tria nec referri ad invicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque auro tres anulos similes facias quamvis connexos sibi, referuntur ad invicem quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est, et trinitas anulorum est et unum aurum. At si misceantur sibi et per totam singuli massam suam conspergantur, intercidet illa trinitas et omnino non erit, ac non solum unum aurum dicetur sicut in illis tribus anulis dicebatur, sed iam nulla aurea tria.
[V 8] At in illis tribus cum se novit mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur quamvis et singula sint in se ipsis et invicem tota in totis, sive singula in binis sive bina in singulis, itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa quoniam ad se ipsam mens dicitur, quamvis noscens vel nota vel noscibilis ad suam notitiam relative dicatur; amans quoque et amata vel amabilis ad amorem referatur quo se amat. Et notitia quamvis referatur ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen et ad se ipsam nota et noscens dicitur; non enim sibi est incognita notitia qua se mens ipsa cognoscit. Et amor quamvis referatur ad mentem amantem cuius amor est, tamen et ad se ipsum est amor ut sit etiam in se ipso quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est se ipso. Ita sunt haec singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt quia et mens amans in amore est et amor in amantis notitia et notitia in mente noscente. Singula in binis ita sunt quia mens quae se novit et amat in amore et notitia sua est, et amor amantis mentis seseque scientis in mente notitiaque eius est, et notitia mentis se scientis et amantis in mente atque in amore eius est quia scientem se amat et amantem se novit. Ac per hoc et bina in singulis quia mens, quae se novit et amat cum sua notitia est in amore et cum suo amore in notitia, amorque ipse et notitia simul sunt in mente quae se amat et novit. Tota vero in totis quemadmodum sint iam supra ostendimus cum se totam mens amat et totam novit et totum amorem suum novit totamque amat notitiam suam quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semet ipsis, et tamen eorum singulum quidque substantia est et simul omnia una substantia vel essentia cum et relative dicantur ad invicem.
[VI 9] Sed cum se ipsam novit humana mens et amat se ipsam, non aliquid incommutabile novit et amat. Aliterque unusquisque homo loquendo enuntiat mentem suam quid in se ipso agatur attendens; aliter autem humanam mentem speciali aut generali cognitione definit. Itaque cum mihi de sua propria loquitur, utrum intellegat hoc aut illud an non intellegat, et utrum velit an nolit hoc aut illud, credo; cum vero de humana specialiter aut generaliter verum dicit, agnosco et approbo. Unde manifestum est aliud unumquemque videre in se quod sibi alius dicenti credat, non tamen videat; aliud autem in ipsa veritate quod alius quoque possit intueri, quorum alterum mutari per tempora, alterum incommutabili aeternitate consistere. Neque enim oculis corporeis multas mentes videndo per similitudinem colligimus generalem vel specialem mentis humanae notitiam, sed intuemur inviolabilem veritatem ex qua perfecte quantum possumus definiamus non qualis sit uniuscuiusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat.
[10] Unde etiam phantasias rerum corporalium per corporis sensum haustas et quodam modo infusas memoriae, ex quibus etiam ea quae non visa sunt ficto phantasmate cogitantur sive aliter quam sunt sive fortuito sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus vel approbare apud nosmet ipsos vel improbare convincimur cum recte aliquid approbamus aut improbamus. Nam et cum recolo Carthaginis moenia quae vidi et cum fingo Alexandriae quae non vidi easdemque imaginarias formas quasdam quibusdam praeferens, rationabiliter praefero. Viget et claret desuper iudicium veritatis ac sui iuris incorruptissimis regulis firmum est, et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen involvitur atque confunditur.
[11] Sed interest utrum ego sub illa vel in illa caligine tamquam a caelo perspicuo secludar, an sicut in altissimis montibus accidere solet inter utrumque aere libero fruens et serenissimam lucem supra et densissimas nebulas subter aspiciam. Nam unde in me fraterni amoris inflammatur ardor cum audio virum aliquem pro fidei pulchritudine et firmitate acriora tormenta tolerasse? Et si mihi digito ostendatur ipse homo, studeo mihi coniungere, notum facere, amicitia conligare. Itaque si facultas datur, accedo, alloquor, sermonem confero, affectum meum in illum quibus verbis possum exprimo, vicissimque in eo fieri quem in me habeat atque exprimi volo, spiritalemque complexum credendo molior quia pervestigare tam cito et cernere penitus eius interiora non possum. Amo itaque fidelem ac fortem virum amore casto atque germano. Quod si mihi inter nostras loquelas fateatur aut incautus aliquo modo sese indicet quod vel de deo credat incongrua atque in illo quoque aliquid carnale desideret et pro tali errore illa pertulerit, vel speratae pecuniae cupiditate vel inani aviditate laudis humanae, statim amor ille quo in eum ferebar offensus et quasi repercussus atque ab indigno homine ablatus in ea forma permanet ex qua eum talem credens amaveram. Nisi forte ad hoc amo iam ut talis sit cum talem non esse comperero. At in illo homine nihil mutatum est; mutari tamen potest ut fiat quod eum iam esse credideram. In mente autem mea mutata est utique ipsa existimatio quae de illo aliter se habebat et aliter habet, idemque amor ab intentione perfruendi ad intentionem consulendi incommutabili desuper iustitia iubente deflexus est. Ipsa vero forma inconcussae ac stabilis veritatis et in qua fruerer homine bonum eum credens et in qua consulo ut bonus sit eadem luce incorruptibilis sincerissimaeque rationis et meae mentis aspectum et illam phantasiae nubem quam desuper cerno cum eundem hominem quem videram cogito imperturbabili aeternitate perfundit.
Item cum arcum pulchre et aequabiliter intortum quem vidi verbi gratia Carthagine animo revolvo, res quaedam menti nuntiata per oculos memoriaeque transfusa imaginarium conspectum facit. Sed aliud mente conspicio secundum quod mihi opus illud placet, unde etiam si displiceret corrigerem. Itaque de istis secundum illam iudicamus, et illam cernimus rationalis mentis intuitu. Ista vero aut praesentia sensu corporis tangimus aut imagines absentium fixas in memoria recordamur aut ex earum similitudine talia fingimus qualia nos ipsi si vellemus atque possemus etiam opere moliremur, aliter figurantes animo imagines corporum aut per corpus corpora videntes, aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici intellegentia capientes.
[VII 12] In illa igitur aeterna veritate ex qua temporalia facta sunt omnia formam secundum quam sumus et secundum quam vel in nobis vel in corporibus vera et recta ratione aliquid operamur visu mentis aspicimus, atque inde conceptam rerum veracem notitiam tamquam verbum apud nos habemus et dicendo intus gignimus, nec a nobis nascendo discedit. Cum autem ad alios loquimur, verbo intus manenti ministerium vocis adhibemus aut alicuius signi corporalis ut per quandam commemorationem sensibilem tale aliquid fiat etiam in animo audientis quale de loquentis animo non recedit. Nihil itaque agimus per membra corporis in factis dictisque nostris quibus vel approbantur vel improbantur mores hominum quod non verbo apud nos intus edito praevenimus. Nemo enim aliquid volens facit quod non in corde suo prius dixerit. [13] Quod verbum amore concipitur sive creaturae sive creatoris, id est aut naturae mutabilis aut incommutabilis veritatis.
[VIII] Ergo aut cupiditate aut caritate, non quo non sit amanda creatura, sed si ad creatorem refertur ille amor, non iam cupiditas sed caritas erit. Tunc enim est cupiditas cum propter se amatur creatura. Tunc non utentem adiuvat sed corrumpit fruentem. Cum ergo aut par nobis aut inferior creatura sit, inferiore utendum est ad deum, pari autem fruendum sed in deo. Sicut enim te ipso non in te ipso frui debes sed in eo qui fecit te, sic etiam illo quem diligis tamquam te ipsum. Et nobis ergo et fratribus in domino fruamur, et inde nos nec ad nosmet ipsos remittere et quasi relaxare deorsum versus audeamus. Nascitur autem verbum cum excogitatum placet aut ad peccandum aut ad recte faciendum. Verbum ergo nostrum et mentem de qua gignitur quasi medius amor coniungit seque cum eis tertium complexu incorporeo sine ulla confusione constringit.
[IX 14] Conceptum autem verbum et natum id ipsum est cum voluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritalium. Qui enim verbi gratia perfecte novit perfecteque amat iustitiam, iam iustus est etiamsi nulla exsistat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum sicut in ipsis animalium fetibus alius est conceptus verbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur adipiscendo nascitur quoniam non sufficit avaritiae nosse et amare aurum nisi et habeat, neque nosse et amare vesci aut concumbere nisi etiam id agat, neque nosse et amare honores et imperia nisi proveniant. Quae tamen omnia nec adepta sufficiunt: Qui enim biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; ideoque et in psalmis: Concepit, inquit, dolorem et peperit iniquitatem. Dolorem vel laborem dicit concipi cum ea concipiuntur quae nosse ac velle non sufficit, et inardescit atque aegrotat animus indigentia donec ad ea perveniat et quasi pariat ea. Unde eleganter in Latina lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quae verba quasi a partu ducta resonant, quia concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Unde dominus clamat: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et alio loco: Vae praegnantibus et mammantibus in illis diebus. Cum itaque ad partum verbi referret omnia vel recte facta vel peccata: Ex ore, inquit, tuo iustificaberis et ex ore tuo condemnaberis, os volens intellegi non hoc visibile sed interius invisibile cogitationis et cordis.
[X 15] Recte ergo quaeritur utrum omnis notitia verbum an tantum amata notitia. Novimus enim et ea quae odimus, sed nec concepta nec parta dicenda sunt animo quae nobis displicent. Non enim omnia quae quoquo modo tangunt concipiuntur, ut tantum nota sint non tamen verba dicantur ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur verba quae spatia temporum syllabis tenent sive pronuntientur sive cogitentur; aliter omne quod notum est verbum dicitur animo impressum quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamvis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus verbi accipiendum est quod ait apostolus: Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in spiritu sancto; cum secundum aliam verbi notionem dicant hoc et illi de quibus ipse dominus ait: Non omnis qui mihi dicit: Domine, domine, intrabit in regnum caelorum.
Verumtamen cum et illa quae odimus recte displicent recteque improbantur, approbatur eorum improbatio et placet et verbum est. Neque vitiorum notitia nobis displicet sed ipsa vitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid sit intemperantia, et hoc est verbum eius. Sicuti sunt in arte nota vitia, et recte approbatur eorum notitia cum discernit cognitor speciem privationemque virtutis sicut aiere et negare et esse et non esse; attamen virtute privari atque in vitium deficere damnabile est. Et definire intemperantiam verbumque eius dicere pertinet ad artem morum; esse autem intemperantem ad id pertinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus pertinet ad artem loquendi; facere autem vitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur quod nunc discernere et insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat, iungitur ei amore verbum eius. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore est et amor in verbo et utrumque in amante atque dicente. [16] Sed omnis secundum speciem notitia similis est ei rei quam novit. Est enim alia notitia secundum privationem quam cum improbamus loquimur, et haec privationis improbatio speciem laudat ideoque approbatur.
[XI] Habet ergo animus nonnullam speciei notae similitudinem sive cum ea placet sive cum eius privatio displicet. Quocirca in quantum deum novimus similes sumus, sed non ad aequalitatem similes quia nec tantum eum novimus quantum ipse se. Et quemadmodum cum per sensum corporis discimus corpora fit aliqua eorum similitudo in animo nostro quae phantasia memoriae est (non enim omnino ipsa corpora in animo sunt cum ea cogitamus sed eorum similitudines, itaque cum eas pro illis approbamus erramus; error est namque pro alio alterius approbatio; melior est tamen imaginatio corporis in animo quam illa species corporis in quantum haec in meliore natura est, id est in substantia vitali sicuti est animus), ita cum deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata verbum est fitque aliqua dei similitudo illa notitia, tamen inferior est qui in inferiore natura est; creatura quippe animus, creator autem deus. Ex quo colligitur quia cum se mens ipsa novit atque approbat sic est eadem notitia verbum eius ut ei sit par omnino et aequale atque identidem quia neque inferioris essentiae notitia est sicut corporis neque superioris sicut dei. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem quam novit, hoc est cuius notitia est, haec habet perfectam et aequalem qua mens ipsa quae novit est nota. Ideoque et imago et verbum est quia de illa exprimitur cum cognoscendo eidem coaequatur, et est gignenti aequale quod genitum est.
[XII 17] Quid ergo? Amor non erit imago, non verbum, non genitus? Cur enim mens notitiam suam gignit cum se novit, et amorem suum non gignit cum se amat? Nam si propterea est notionis suae causa quia noscibilis est, amoris etiam sui causa est quia est amabilis. Cur itaque non utrumque genuerit difficile est dicere. Haec enim quaestio etiam de ipsa summa trinitate, omnipotentissimo creatore deo, ad cuius imaginem homo factus est solet movere homines quos veritas dei per humanam locutionem invitat ad fidem, cur non spiritus quoque sanctus a patre deo genitus vel creditur vel intellegitur, ut filius etiam ipse dicatur.
Quod nunc in mente humana utcumque vestigare conamur ut ex inferiore imagine in qua nobis familiarius natura ipsa nostra quasi interrogata respondet exercitatiorem mentis aciem ab inluminata creatura ad lumen incommutabile dirigamus; si tamen veritas ipsa persuaserit, sicut dei verbum filium esse nullus christianus dubitat, ita caritatem esse spiritum sanctum. Ergo ad illam imaginem quae creatura est, hoc est ad rationalem mentem diligentius de hac re interrogandam considerandamque redeamus ubi temporaliter exsistens nonnullarum rerum notitia quae ante non erat, et aliquarum rerum amor quae antea non amabantur, distinctius nobis aperit quid dicamus quia et ipsi locutioni temporaliter dirigendae facilior est ad explicandum res quae in ordine temporum comprehenditur.
[18] Primo itaque manifestum sit posse fieri ut sit aliquid scibile, id est quod sciri possit, et tamen nesciatur; illud autem fieri non posse ut sciatur quod scibile non fuerit. Unde liquido tenendum est quod omnis res quamcumque cognoscimus congenerat in nobis notitiam sui; ab utroque enim notitia paritur, a cognoscente et cognito. Itaque mens cum se ipsa cognoscit sola parens est notitiae suae; et cognitum enim et cognitor ipsa est. Erat autem sibi ipsa noscibilis et antequam se nosset, sed notitia sui non erat in ea cum se ipsa non noverat. Quod ergo cognoscit se parem sibi notitiam sui gignit quia non minus se novit quam est nec alterius essentiae est notitia eius non solum quia ipse novit, sed etiam quia se ipsam sicut supra diximus.
Quid igitur de amore dicendum est cur non etiam cum se amat ipsum quoque amorem sui genuisse videatur? Erat enim amabilis sibi et antequam se amaret quia poterat se amare, sicut erat sibi noscibilis et antequam se nosset quia se poterat nosse. Nam si non sibi esset noscibilis, numquam se nosse potuisset; ita si non sibi esset amabilis, numquam se amare potuisset. Cur itaque amando se non genuisse dicatur amorem suum sicut cognoscendo se genuit notitiam suam? An eo quidem manifeste ostenditur hoc amoris esse principium unde procedit? Ab ipsa quippe mente procedit quae sibi est amabilis antequam se amet, atque ita principium est amoris sui quo se amat. Sed ideo non recte dicitur genitus ab ea sicut notitia sui qua se novit quia notitia iam inventum est quod partum vel repertum dicitur, quod saepe praecedit inquisitio eo fine quietura. Nam inquisitio est appetitus inveniendi, quod idem valet si dicas reperiendi. Quae autem reperiuntur quasi pariuntur, unde proli similia sunt. Ubi nisi in ipsa notitia? Ibi enim quasi expressa formantur. Nam etsi iam erant res quas quaerendo invenimus, notitia tamen ipsa non erat quam sicut prolem nascentem deputamus. Porro appetitus ille qui est in quaerendo procedit a quaerente et pendet quodam modo, neque requiescit fine quo intenditur nisi id quod quaeritur inventum quaerenti copuletur. Qui appetitus, id est inquisitio, quamvis amor esse non videatur quo id quod notum est amatur (hoc enim adhuc ut cognoscatur agitur), tamen ex eodem genere quiddam est. Nam voluntas iam dici potest quia omnis qui quaerit invenire vult, et si id quaeritur quod ad notitiam pertineat, omnis qui quaerit nosse vult. Quod si ardenter atque instanter vult, studere dicitur, quod maxime in assequendis atque adipiscendis quibusque doctrinis dici solet. Partum ergo mentis antecedit appetitus quidam quo id quod nosse volumus quaerendo et inveniendo nascitur proles ipsa notitia, ac per hoc appetitus ille quo concipitur pariturque notitia partus et proles recte dici non potest. Idemque appetitus quo inhiatur rei cognoscendae fit amor cognitae dum tenet atque amplectitur placitam prolem, id est notitiam gignentique coniungit. Et est quaedam imago trinitatis, ipsa mens et notitia eius, quod est proles eius ac de se ipsa verbum eius, et amor tertius, et haec tria unum atque una substantia. Nec minor proles dum tantam se novit mens quanta est, nec minor amor dum tantum se diligit quantum novit et quanta est.