B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Aurelius Augustinus
354 - 430
     
   


D e   t r i n i t a t e

L i b e r   V I I I

________________________________________________


     PROOEM:

     [1] Diximus alibi ea dici proprie in illa trinitate distincte ad singulas personas pertinentia quae relative dicuntur ad invicem sicut pater et filius et utriusque donum spiritus sanctus; non enim pater trinitas aut filius trinitas aut trinitas donum. Quod vero ad se dicuntur singuli non dici pluraliter tres sed unum ipsam trinitatem sicut deus pater, deus filius, deus spiritus sanctus; et bonus pater, bonus filius, bonus spiritus sanctus; et omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus; nec tamen tres dii aut tres boni aut tres omnipotentes, sed unus deus, bonus, omnipotens, ipsa trinitas, et quidquid aliud non ad invicem relative sed ad se singuli dicuntur. Hoc enim secundum essentiam dicuntur, quia hoc est ibi esse quod magnum esse, quod bonum, quod sapientem esse, et quidquid aliud ad se unaquaeque ibi persona vel ipsa trinitas dicitur. Ideoque dici tres personas vel tres substantias non ut aliqua intellegatur diversitas essentiae, sed ut vel uno aliquo vocabulo responderi possit cum dicitur quid tres vel quid tria; tantamque esse aequalitatem in ea trinitate ut non solum pater non sit maior quam filius, quod attinet ad divinitatem, sed nec pater et filius simul maius aliquid sint quam spiritus sanctus, aut singula quaeque persona quaelibet trium minus aliquid sit quam ipsa trinitas.

     Dicta sunt haec, et si saepius versando repetantur, familiarius quidem innotescunt; sed et modus aliquis adhibendus est deoque supplicandum devotissima pietate ut intellectum aperiat et studium contentionis absumat, quo possit mente cerni essentia veritatis sine ulla mole, sine ulla mutabilitate. Nunc itaque in quantum ipse adiuvat creator mire misericors attendamus haec quae modo interiore quam superiora tractavimus, cum sint eadem, servata illa regula ut, quod intellectui nostro nondum eluxerit, a firmitate fidei non dimittatur.

 

     [I 2] Dicimus enim non esse in hac trinitate maius aliquid duas aut tres personas quam unam earum, quod non capit consuetudo carnalis non ob aliud, nisi quia vera quae creata sunt sentit ut potest, veritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri; nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior quam hoc quod diximus. In substantia quippe veritatis, quoniam sola vere est, non est maior aliqua, nisi quae verius est. Quidquid autem intellegibile atque incommutabile est, non aliud alio verius est quia aeque incommutabiliter aeternum est, nec quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum est quam eo quo vere est. Quapropter ubi magnitudo ipsa veritas est, quidquid plus habet magnitudinis necesse est plus habeat veritatis; quidquid ergo plus veritatis non habet, non habet etiam plus magnitudinis. Porro quidquid plus habet veritatis profecto verius est, sicut maius est quod plus habet magnitudinis; hoc ergo ibi est maius quod verius. Non autem verius est pater et filius simul quam singulus pater aut singulus filius. Non igitur maius aliquid utrumque simul quam singulum eorum. Et quoniam aeque vere est etiam spiritus sanctus, nec pater et filius simul maius aliquid est quam ipse quia nec verius. Pater quoque et spiritus sanctus simul quoniam veritate non superant filium, non enim verius sunt, nec magnitudine superant. Atque ita filius et spiritus sanctus simul tam magnum aliquid sunt quam pater solus, quia tam vere sunt. Sic et ipsa trinitas tam magnum est quam unaquaeque ibi persona; non enim ibi maior est quae verior non est, ubi est ipsa veritas magnitudo, quia in essentia veritatis hoc est verum esse quod est esse, et hoc est esse quod est magnum esse; hoc ergo magnum esse quod verum esse. Quod igitur ibi aeque verum est, etiam aeque magnum sit necesse est. [II 3] In corporibus autem fieri potest ut aeque verum sit hoc aurum atque illud, sed maius hoc sit quam illud quia non eadem ibi est magnitudo quae veritas, aliudque illi est aurum esse, aliud magnum esse.

 

     Sic et in animi natura, secundum quod dicitur magnus animus, non secundum hoc dicitur verus animus; animum enim verum habet etiam qui non est magnanimus, quandoquidem corporis et animi essentia non est ipsius veritatis essentia sicuti est trinitas, deus unus, solus, magnus, verus, verax, veritas. Quem si cogitare conamur quantum sinit et donat, nullus cogitetur per locorum spatia contactus aut complexus quasi trium corporum, nulla compago iuncturae sicut tricorporem Geryonem fabulae ferunt; sed quidquid animo tale occurrerit ut maius sit in tribus quam in singulis minusque in uno quam in duobus, sine ulla dubitatione respuatur; ita enim respuitur omne corporeum.

     In spiritalibus autem omne mutabile quod occurrerit non putetur deus. Non enim parvae notitiae pars est, cum de profundo isto in illam summitatem respiramus, si antequam scire possimus quid sit deus, possumus iam scire quid non sit. Non est enim certe nec terra nec caelum nec quasi terra et caelum; nec tale aliquid quale videmus in caelo, nec quidquid tale non videmus et est fortassis in caelo. Nec si augeas imaginatione cogitationis lucem solis quantum potes, sive quo sit maior sive quo sit clarior, millies tantum aut innumerabiliter, neque hoc est deus. Nec sicut cogitantur angeli mundi spiritus caelestia corpora inspirantes atque ad arbitrium quo serviunt deo mutantes atque versantes neque si omnes, cum sint milia millium, in unum conlati unus fiant, nec tale aliquid deus est. Nec si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum est.

     Ecce vide si potes, o anima praegravata corpore quod corrumpitur et onusta terrenis cogitationibus multis et variis, ecce vide si potes: deus veritas est. Hoc enim scriptum est: Quoniam deus lux est, non quomodo isti oculi vident, sed quomodo videt cor cum audit ‚veritas est‘. Noli quaerere quid sit veritas; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila phantasmatum et perturbabunt serenitatem quae primo ictu diluxit tibi cum dicerem ‚veritas‘. Ecce in ipso primo ictu, qua velut coruscatione perstringeris, cum dicitur ‚veritas‘, mane si potes; sed non potes. Relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem pondere, quaeso, relaberis nisi sordium contractarum cupiditatis visco et peregrinationis erroribus?

 

     [III 4] Ecce iterum vide si potes. Non amas certe nisi bonum, quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ampla et lucida, et bona animalia animata corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suavis atque aptus valetudini, et bona valetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculente colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus vir iustus, et bonae divitiae quia facile expediunt, et bonum caelum cum sole et luna et stellis suis, et boni angeli sancta oboedientia, et bona locutio suaviter docens et congruenter movens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententiis grave. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud. Tolle hoc et illud, et vide ipsum bonum si potes; ita deum videbis, non alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Neque enim in his omnibus bonis, vel quae commemoravi vel quae alia cernuntur sive cogitantur, diceremus aliud alio melius cum vere iudicamus, nisi esset nobis impressa notio ipsius boni secundum quod et probaremus aliquid et aliud alii praeponeremus. Sic amandus est deus, non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum; quaerendum enim bonum animae, non cui supervolitet iudicando, sed cui haereat amando, et quid hoc nisi deus? Non bonus animus aut bonus angelus aut bonum caelum, sed bonum bonum.

     Sic enim forte facilius advertitur quid velim dicere. Cum enim audio verbi gratia quod dicitur animus bonus, sicut duo verba sunt ita ex eis verbis duo quaedam intellego, aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset, non egit ipse aliquid; non enim iam erat qui ageret ut esset. Ut autem sit bonus animus, video agendum esse voluntate, non quia id ipsum quo animus est non est aliquid boni (nam unde iam dicitur et verissime dicitur corpore melior?), sed ideo nondum dicitur bonus animus quia restat ei actio voluntatis qua sit praestantior. Quam si neglexerit, iure culpatur recteque dicitur non bonus animus; distat enim ab eo qui hoc agit, et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit vituperabilis est. Cum vero agit hoc studio et fit bonus animus, nisi se ad aliquid convertat quod ipse non est, non potest hoc assequi. Quo se autem convertit ut fiat bonus animus nisi ad bonum, cum hoc amat et appetit et adipiscitur? Unde se si rursus avertat fiatque non bonus, hoc ipso quod se avertit a bono, nisi maneat in se illud bonum unde se avertit, non est quo se iterum, si voluerit emendare, convertat.

     [5] Quapropter nulla essent mutabilia bona nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud quae possunt alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quae participatione boni bona sunt perspicere ipsum bonum cuius participatione bona sunt (simul enim et ipsum intellegis, cum audis hoc aut illud bonum), si ergo potueris illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris deum. Et si amore inhaeseris, continuo beatificaberis. Pudeat autem, cum alia non amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Illud etiam quod animus tantum quia est animus, etiam nondum eo modo bonus quo se convertit ad incommutabile bonum, sed, ut dixi, tantum animus, cum ita nobis placet ut eum omni etiam luci corporeae, cum bene intellegimus, praeferamus, non in se ipso nobis placet sed in illa arte qua factus est. Inde enim approbatur factus ubi videtur fuisse faciendus. Haec est veritas et simplex bonum; non enim est aliud aliquid quam ipsum bonum ac per hoc etiam summum bonum. Non enim minui vel augeri bonum potest nisi quod ex alio bono bonum est.

     Ad hoc se igitur animus convertit ut bonus sit, a quo habet ut animus sit. Tunc ergo voluntas naturae congruit ut perficiatur in bono animus, cum illud bonum diligitur conversione voluntatis unde est et illud quod non amittitur nec aversione voluntatis. Avertendo enim se a summo bono amittit animus ut sit bonus animus; non autem amittit ut sit animus, cum et hoc iam bonum sit corpore melius. Hoc ergo amittit voluntas quod voluntas adipiscitur; iam enim erat animus qui converti ad id vellet a quo erat; qui autem vellet esse antequam esset, nodum erat. Et hoc est bonum nostrum ubi videmus utrum esse debuerit aut debeat quidquid esse debuisse aut debere comprehendimus, et ubi videmus esse non potuisse, nisi esse debuisset, quidquid etiam quomodo esse debuerit non comprehendimus. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum. In illo enim vivimus et movemur et sumus.

 

     [IV 6] Sed dilectione standum est ad illud et inhaerendum illi ut praesente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per fidem adhuc ambulamus non per speciem, nondum utique videmus deum, sicut idem ait facie ad faciem. Quem tamen nisi iam nunc diligamus, numquam videbimus. Sed quis diligit quod ignorat? Sciri enim aliquid et non diligi potest; diligi autem quod nescitur, quaero utrum possit, quia si non potest, nemo diligit deum antequam sciat. Et quid est deum scire nisi eum mente conspicere firmeque percipere? Non enim corpus est, ut carneis oculis inquiratur.

     Sed et priusquam valeamus conspicere atque percipere deum sicut conspici et percipi potest, quod mundis cordibus licet: Beati enim mundi cordes, quia ipsi deum videbunt, nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari quo ad eum videndum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim illa tria propter quae in animo aedificanda omnium divinorum librorum machinamenta consurgunt, fides, spes, caritas, nisi in animo credente quod nondum videt et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur sed tamen creditur. Nimirum autem cavendum est ne credens animus id quod non videt fingat sibi aliquid quod non est et speret diligatque quod falsum est. Quod si fit, non erit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, qui finis praecepti est, sicut idem apostolus dicit.

     [7] Necesse est autem, cum aliqua corporalia lecta vel audita quae non vidimus credimus, fingat sibi animus aliquid in lineamentis formisque corporum sicut occurrerit cogitanti, quod aut verum non sit aut etiam si verum est, quod rarissime potest accidere, non hoc tamen fide ut teneamus quidquam prodest, sed ad aliud aliquid utile, quod per hoc insinuatur. Quis enim legentium vel audientium quae scripsit apostolus Paulus vel quae de illo scripta sunt non fingat animo et ipsius apostoli faciem et omnium quorum ibi nomina commemorantur? Et cum in tanta hominum multitudine quibus illae litterae notae sunt alius aliter lineamenta figuramque illorum corporum cogitet, quis propinquius et similius cogitet utique incertum est. Neque ibi occupatur fides nostra qua facie corporis fuerint illi homines, sed tantum quia per dei gratiam ita vixerunt et ea gesserunt quae scriptura illa testatur. Hoc utile est credere et non desperandum et appetendum. Nam et ipsius facies dominicae carnis innumerabilium cogitationum diversitate variatur et fingitur, quae tamen una erat quacumque erat. Neque in fide nostra quam de domino Iesu Christo habemus illud salubre est quod sibi animus fingit longe fortasse aliter quam res habet, sed illud quod secundum speciem de homine cogitamus; habemus enim quasi regulariter infixam naturae humanae notitiam secundum quam, quidquid tale aspicimus, statim hominem esse cognoscimus vel hominis formam.

 

     [V] Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur cum credimus pro nobis deum hominem factum ad humilitatis exemplum et ad demonstrandam erga nos dilectionem dei. Hoc enim nobis prodest credere et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perducuts ad mortem summum esse medicamentum quo superbiae nostrae sanaretur tumor et altum sacramentum quo peccati vinculum solveretur. Sic et virtutem miraculorum et ipsius resurrectionis eius, quoniam novimus quid sit omnipotentia, de omnipotente deo credimus et secundum species et genera rerum vel natura insita vel experientia collecta de factis huiuscemodi cogitamus ut non ficta sit fides nostra. Neque enim novimus faciem virginis Mariae ex qua ille a viro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est; nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus nec Bethaniam nec sepulcrum lapidemque illum quem removeri iussit cum eum resuscitaret vidimus; nec monumentum novum excisum in petra unde ipse resurrexit; nec montem Oliveti unde ascendit in caelum; neque omnino scimus quicumque ista non vidimus an ita sint ut ea cogitamus; immo vero probabilius existimamus ita non esse. Namque cum alicuius facies vel loci vel hominis vel cuiuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris quae occurrebat animo cum eam priusquam videremus cogitabamus, non parvo miraculo movemur ita raro et paene numquam accidit; et tamen ea firmissime credimus quia secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est cogitamus. Credimus enim dominum Iesum Christum natum de virgine quae Maria vocabatur. Quid sit autem virgo et quid sit nasci et quid sit nomen proprium non credimus, sed prorsus novimus. Utrum autem illa facies Mariae fuerit, quae occurrerit animo, cum ista loquimur aut recordamur, nec novimus omnino nec credimus. Itaque hic salva fide licet dicere: ‚Forte talem habebat faciem, forte non talem‘; ‚Forte‘ autem ‚de virgine natus est Christus,‘ nemo salva fide Christiana dixerit.

     [8] Quamobrem quoniam trinitatis aeternitatem et aequalitatem et unitatem quantum datur intellegere cupimus, prius autem quam intellegamus credere debemus vigilandumque nobis est ne ficta sit fides nostra. Eadem quippe trinitate fruendum est ut beate viviamus; si autem falsum de illa crediderimus, inanis erit spes et non casta caritas. Quomodo igitur eam trinitatem quam non novimus credendo diligimus? An secundum specialem generalemve notitiam, secundum quam diligimus apostolum Paulum? Qui etiam si non ea facie fuit quae nobis occurrit de illo cogitantibus, et hoc penitus ignoramus, novimus tamen quid sit homo. Ut enim longe non eamus, hoc sumus, et illum hoc fuisse et animam eius corpori copulatam mortaliter vixisse manifestum est. Hoc ergo de illo credimus quod invenimus in nobis iuxta speciem vel genus quo humana omnis natura pariter continetur.

     Quid igitur de illa excellentia trinitatis sive specialiter sive generaliter novimus, quasi multae sint tales trinitates quarum aliquas experti sumus, ut per regulam similitudinis impressam vel specialem vel generalem notitiam illam quoque talem esse credamus atque ita rem quam credimus et nondum novimus ex parilitate rei quam novimus diligamus? Quod utique non ita est. An quemadmodum diligimus in domino Iesu Christo quod resurrexit a mortuis, quamvis inde neminem umquam resurrexisse viderimus, ita trinitatem quam non videmus et qualem nullam umquam vidimus, possumus credendo diligere? Sed quid sit vivere et quid sit mori utique scimus quia et vivimus et mortuos ac morientes aliquando vidimus atque experti sumus. Quid est autem aliud resurgere nisi reviviscere, id est ex morte ad vitam redire? Cum ergo dicimus et credimus esse trinitatem, novimus quid sit trinitas quia novimus quid sint tria; sed hoc non diligimus. Nam id, ubi volumus, facile habemus, ut alia omittam vel micando digitis tribus. An vero diligimus non quod omnis trinitas sed quod trinitas deus? Hoc ergo diligimus in trinitate, quod deus est. Sed deum nullum alium vidimus aut novimus quia unus est deus, ille solus quem nondum vidimus et credendo diligimus. Sed ex qua rerum notarum similitudine vel comparatione credamus, quo etiam nondum notum deum diligamus, hoc quaeritur.

 

     [VI 9] Redi ergo mecum et consideremus cur diligamus apostolum. Numquidnam propter humanam speciem quam notissimam habemus eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique; alioquin nunc non est quem diligamus quandoquidem homo ille iam non est; anima enim eius a corpore separata est. Sed id quod in illo amamus, etiam nunc vivere credimus; amamus enim animum iustum. Ex qua ergo generali aut speciali regula, nisi quia scimus et quid sit animus et quid sit iustus? Et animus quidem quid sit, non incongrue nos dicimus ideo nosse quia et nos habemus animum; neque enim umquam oculis vidimus et ex similitudine visorum plurium notionem generalem specialemve percepimus, sed potius, ut dixi, quia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur seque ipsum esse sentit quam id quo etiam cetera sentiuntur, id est ipse animus? Nam et motus corporum quibus praeter nos alios vivere sentimus, ex nostra similitudine agnoscimus quia et nos ita movemus corpus vivendo sicut illa corpora moveri advertimus. Neque enim cum corpus vivum movetur, aperitur ulla via oculis nostris ad videndum animum, rem quae oculis videri non potest; sed illi moli aliquid inesse sentimus quale nobis inest ad movendam similiter molem nostram, quod est vita et anima. Neque quasi humanae prudentiae rationisque proprium est. Et bestiae quippe sentiunt vivere non tantum se ipsas, sed etiam invicem atque alterutrum et nos ipsos, nec animas nostras vident, sed ex motibus corporis idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. Animum igitur cuiuslibet ex nostro novimus, et ex nostro credimus, quem non novimus. Non enim tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus consideratione nostri; habemus enim animum.

     Sed quid sit iustus unde novimus? Dixeramus enim apostolum nos non alia causa diligere nisi quod sit iustus animus. Novimus ergo et quid sit iustus sicut quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, novimus ex nobis; inest enim animus nobis. Quid autem sit iustus, unde novimus si iusti non sumus? Quod si nemo novit quid sit iustus nisi qui iustus est, nemo diligit iustum nisi iustus; non enim potest diligere quem iustum esse credit ob hoc ipsum quia iustum esse credit, si quid sit iustus ignorat, secundum quod superius demonstravimus neminem diligere quod credit et non videt nisi ex aliqua regula notitiae generalis sive specialis. Ac per hoc, si non diligit iustum nisi iustus, quomodo volet quisque iustus esse qui nondum est? Non enim vult quisquam esse quod non diligit. Ut autem sit iustus qui nondum est, volet utique iustus esse; ut autem velit, diligit iustum. Diligit ergo iustum et qui nondum iustus est. Diligere autem iustum non potest, si quid sit iustus ignorat. Proinde novit quid sit iustus etiam qui nondum est. Ubi ergo novit? Num oculis vidit aut ullum corpus iustum velut album aut nigrum aut quadrum aut rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non vidit nisi corpora; iustus autem in homine non est nisi animus, et cum homo iustus dicitur ex animo, dicitur non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi iustitia qua pulchri sunt homines plerique etiam qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non videtur oculis ita nec pulchritudo eius. Ubi ergo novit quid sit iustus qui nondum est atque, ut sit, diligit iustum? An signa quaedam per motum corporis emicant quibus ille aut ille homo esse iustus apparet? Sed unde novit illa signa esse animi iusti nesciens quid omnino sit iustus? Novit ergo.

     Sed ubi novimus quid sit iustus, etiam cum iusti nondum sumus? Si extra quam nos novimus, in corpore aliquo novimus. Sed non est ista res corporis. In nobis igitur novimus quid sit iustus. Non enim alibi hoc invenio cum quaero ut hoc eloquar nisi apud me ipsum; et si interrogem alium quid sit iustus, apud se ipsum quaerit quid respondeat; et quisquis hinc verum respondere potuit apud se ipsum, quid responderet invenit. Et Carthaginem quidem cum eloqui volo, apud me ipsum quaero ut eloquar et apud me ipsum invenio phantasiam Carthaginis. Sed eam per corpus accepi, id est per corporis sensum, quoniam praesens in ea corpore fui et eam vidi atque sensi memoriaque retinui ut apud me invenirem de illa verbum cum eam vellem dicere. Ipsa enim phantasia eius in memoria mea verbum eius, non sonus iste trisyllabus cum Carthago nominatur vel etiam tacite nomen ipsum per spatia temporum cogitatur, sed illud quod in animo meo cerno cum hoc trisyllabum voce profero vel antequam proferam. Sic et Alexandriam cum eloqui volo, quam numquam vidi, praesto est apud me phantasma eius. Cum enim a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem sicut mihi narrari potuit, finxi animo imaginem eius quam potui, et hoc est apud me verbum eius cum eam volo dicere antequam voce quinque syllabas proferam, quod nomen eius fere omnibus notum est. Quam tamen imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicerent; ‚Non est ipsa,‘ aut si dicerent: ‚Ipsa est,‘ multum mirarer atque ipsam intuens in animo meo, id est imaginem quasi picturam eius, ipsam tamen esse nescirem, sed eis crederem qui visam tenerent. Non autem ita quaero quid sit iustus, nec ita invenio nec ita intueor cum id eloquor, nec ita probor cum audior, nec ita probo cum audio, quasi tale aliquid oculis viderim aut ullo corporis sensu didicerim aut ab eis qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico: ‚Iustus est animus qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit,‘ non aliquam rem absentem cogito sicut Carthaginem aut fingo, ut possum, sicut Alexandriam, sive ita sit sive non ita; sed praesens quiddam cerno et cerno apud me, etsi non sum ipse quod cerno, et multi si audiant approbabunt. Et quisquis me audit atque scienter approbat apud se et ipse hoc idem cernit, etiamsi non sit et ipse quod cernit. Iustus vero cum id dicit, id quod ipse est cernit et dicit. Et ubi etiam ipse cernit nisi apud se ipsum? Sed hoc mirum non est; ubi enim se ipsum cerneret nisi apud se ipsum?

     Illud mirabile ut apud se animus videat quod alibi nusquam vidit, et verum videat, et ipsum verum iustum animum videat, et sit ipse animus et non sit iustus animus quem apud se ipsum videt. Num est alius animus iustus in animo nondum iusto? Aut si non est, quem ibi videt cum videt et dicit quid sit animus iustus, nec alibi quam in se videt, cum ipse non sit animus iustus? An illud quod videt veritas est interior praesens animo qui eam valet intueri? Neque omnes valent, et qui intueri valent hoc etiam quod intuentur non omnes sunt, hoc est non sunt etiam ipsi iusti animi sicut possunt videre ac dicere quid sit iustus animus. Quod unde esse poterunt nisi inhaerendo eidem ipsi formae quam intuentur ut inde formentur et sint iusti animi, non tantum cernentes et dicentes iustum esse animum ‚qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit,‘ sed etiam ut ipsi iuste vivant iusteque morati sint sua cuique distribuendo ut nemini quidquam debeant nisi ut invicem diligant? Et unde inhaeretur illi formae nisi amando? Cur ergo alium diligimus quem credimus iustum et non diligimus ipsam formam ubi videmus quid sit iustus animus, ut et nos iusti esse possimus? An vero nisi et istam diligeremus, nullo modo eum diligeremus quem ex ista diligimus, sed dum iusti non sumus, minus eam diligimus quam ut iusti esse valeamus? Homo ergo qui creditur iustus, ex ea forma et veritate diligitur quam cernit et intellegit apud se ille qui diligit; ipsa vero forma et veritas non est quomodo aliunde diligatur. Neque enim invenimus aliquid tale praeter ipsam ut eam, cum incognita est, credendo diligamus ex eo quod iam tale aliquid novimus. Quidquid enim tale aspexeris ipsa est, et non est quidquam tale quoniam sola ipsa talis est qualis ipsa est. Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt aut ut iusti sint amare debet. Sic enim et se ipsum amare debet aut quia iustus est aut ut iustus sit; sic enim diligit proximum tamquam se ipsum sine ullo periculo. Qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit quoniam se ad hoc diligit ut sit iniustus, ad hoc ergo ut sit malus, ac per hoc iam non se diligit: Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam.

 

     [VII 10] Quapropter non est praecipue videndum in hac quaestione quae de trinitate nobis est et de cognoscendo deo, nisi quid sit vera dilectio, immo vero quid sit dilectio. Ea quippe dilectio dicenda quae vera est, alioquin cupiditas est; atque ita cupidi abusive dicuntur diligere quemadmodum cupere abusive dicuntur qui diligunt. Haec est autem vera dilectio ut inhaerentes veritati iuste vivamus et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum quo eos volumus iuste vivere. Ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos exemplo suo dominus Iesus Christus docuit. Cum enim duo praecepta sint in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio dei et dilectio proximi, non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit. Sive tantum dei sicuti est illud: Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et iterum: Quisquis autem diligit deum hic cognitus est ab illo, et illud: Quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, et alia multa quia et qui diligit deum consequens est ut faciat quod praecepit deus, et in tantum diligit in quantum facit; consequens ergo est ut et proximum diligat quia hoc praecepit deus. Sive tantum proximi dilectionem scriptura commemorat, sicuti est illud: Invicem onera vestra portate et sic adimplebitis legem Christi, et illud: Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum, et in evangelio: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, haec et vos facite illis; haec est enim lex et prophetae, et pleraque alia reperimus in litteris sanctis in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi videtur et taceri de dilectione dei, cum in utroque praecepto lex pendeat et prophetae, sed et hoc ideo quia et qui proximum diligit consequens est ut ipsam praecipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione in deo manet. Consequens ergo est ut praecipue deum diligat.

     [11] Quapropter qui quaerunt deum per istas potestates quae mundo praesunt vel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque iactantur non intervallis locorum sed diversitate affectuum; exterius enim conantur ire et interiora sua deserunt quibus interior est deus. Itaque, etiamsi aliquam sanctam caelitem potestatem vel audierint vel utcumque cogitaverint, facta magis eius appetunt quae humana miratur infirmitas: non imitantur pietatem qua divina requies comparatur. Malunt enim superbe hoc posse quod angelus quam devote hoc esse quod angelus. Non enim sanctus quisquam potestate sua gaudet, sed eius a quo habet posse, quidquid congruenter potest, et novit potentius esse coniungi omnipotenti pia voluntate quam propria voluntate posse, quod contremescant qui talia non possunt. Itaque ipse dominus Iesus Christus talia faciens ut mirantes doceret ampliora et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora converteret: Venite, inquit, ad me qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos. Et non dixit: ‚Discite a me quia triduanos mortuos suscito,‘ sed ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Potentior est enim et tutior solidissima humilitas quam ventosissima celsitudo. Et ideo sequitur dicens: Et invenietis requiem animabus vestris. Dilectio enim non inflatur, et deus dilectio est, et fideles in dilectione adquiescunt illi revocati ab strepitu qui foris est ad gaudia silentia. Ecce, deus dilectio est. Utquid imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum quaerentes eum qui est apud nos, si nos esse velimus apud eum?

 

     [VIII 12] Nemo dicat: ‚Non novi quod diligam.‘ Diligat fratrem et diligat eandem dilectionem; magis enim novit dilectionem qua diligit quam fratrem quem diligit. Ecce iam potest notiorem deum habere quam fratrem, plane notiorem quia praesentiorem, notiorem quia interiorem, notiorem quia certiorem. Amplectere dilectionem deum et dilectione amplectere deum. Ipsa est dilectio quae omnes bonos angelos et omnes dei servos consociat vinculo sanctitatis, nosque et illos coniungit invicem nobis et subiungit sibi. Quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae tanto sumus dilectione pleniores. Et quo nisi deo plenus est, qui plenus est dilectione?

     ‚At enim caritatem video et, quantum possum, eam mente conspicio et credo scripturae dicenti: Quoniam deus caritas est, et qui manet in caritate in deo manet. Sed cum eam video, non in ea video trinitatem.‘ Immo vero vides trinitatem, si caritatem vides. Sed commonebo, si potero, ut videre te videas; adsit tantum ipsa ut moveamur caritate ad aliquod bonum. Quia cum diligimus caritatem, aliquid diligentem diligimus propter hoc ispum quia diligit aliquid. Ergo quid diligit caritas ut possit etiam ipsa caritas diligi? Caritas enim non est quae nihil diligit. Si autem se ipsam diligit, diligat aliquid oportet ut caritate se diligat. Sicut enim verbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum, sed non se verbum indicat nisi se aliquid indicare indicet; sic et caritas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non caritate se diligit. Quid ergo diligit caritas nisi quod caritate diligimus? Id autem ut a proximo provehamur frater est. Dilectionem autem fraternam, quantum commendet Iohannes apostolus, attendamus. Qui diligit, inquit, fratrem suum in lumine manet, et scandalum in eo non est. Manifestum est quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit; nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. Et tamen videtur dilectionem dei tacuisse. Quod numquam faceret nisi quia in ipsa fraterna dilectione vult intellegi deum. Apertissime enim in eadem epistula paulo post ita dicit: Dilectissimi, diligamus invicem quia dilectio ex deo est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognovit deum. Qui non diligit non cognovit deum, quia deus dilectio est. Ista contextio satis aperteque declarat eandem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est qua diligimus invicem) non solum ex deo, sed etiam deum esse tanta auctoritate praedicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de deo diligimus fratrem; nec fieri potest ut eandem dilectionem non praecipue diligamus qua fratrem diligimus. Unde colligitur duo illa praecepta non posse sine invicem. Quoniam quippe deus dilectio est, deum certe diligit qui diligit dilectionem; dilectionem autem necesse est diligat qui diligit fratrem. Et ideo quod paulo post ait: Non potest deum diligere quem non videt, qui fratrem quem videt non diligit, quia haec illi causa est non videndi deum: quod non diligit fratrem. Qui enim non diligit fratrem non est in dilectione, et qui non est in dilectione non est in deo, quia deus dilectio est. Porro qui non est in deo non est in lumine, quia deus lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Qui ergo non est in lumine, quid mirum si non videt lumen, id est non videt deum, quia in tenebris est? Fratrem autem videt humano visu quo videri deus non potest. Sed si eum quem videt humano visu, spiritali caritate diligeret, videret deum qui est ipsa caritas visu interiore quo videri potest. Itaque qui fratrem quem videt non diligit, deum quem propterea non videt quia deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? Nec illa iam quaestio moveat: quantum caritatis fratri debeamus impendere, quantum deo. Fratri enim quantum nobis ipsis; nos autem ipsos tanto magis diligimus quanto magis diligimus deum.

 

     Ex una igitur eademque caritate deum proximumque diligimus, sed deum propter deum, nos autem et proximum propter deum. [IX 13] Quid enim est, quaeso, quod exardescimus cum audimus et legimus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem ut non reprehendatur ministerium nostrum, sed in omnibus commendantes nosmet ipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in iactationibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute dei, per arma iustitiae dextra et sinistra, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce vivimus, ut coerciti et non mortificati, ut tristes semper autem gaudentes, sicut egeni multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes?

     Quid est quod accendimur in dilectione Pauli apostoli cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita vixisse? Vivendum tamen sic esse dei ministris non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, vel potius supra nos in ipsa veritate conspicimus. Illum ergo quem sic vixisse credimus ex hoc quod videmus diligimus, et nisi hanc formam quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum quia eius vitam, cum in carne viveret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse fide retinemus. Sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae caritatem excitamur per fidem qua credimus vixisse sic aliquem, et spem qua nos quoque ita posse vivere qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita vixerunt minime desperamus ut hoc et desideremus ardentius et fidentius precemur. Ita et ipsorum vitam facit a nobis diligi formae illius dilectio secundum quam vixisse creduntur, et illorum vita credita in eandem formam flagrantiorem excitat caritatem ut quanto flagrantius diligimus deum tanto certius sereniusque videamus, quia in deo conspicimus incommutabilem formam iustitiae secundum quam hominem vivere oportere iudicamus. Valet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem dei, non tamquam omnino incogniti aut omnino non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius et quo firmius diligatur.

 

     [X 14] Quid est autem dilectio vel caritas quam tantopere scriptura divina laudat et praedicat nisi amor boni? Amor autem alicuius amantis est, et amore aliquid amatur. Ecce tria sunt, amans et quod amatur et amor. Quid est ergo amor nisi quaedam vita duo aliqua copulans vel copulari appetens, amantem scilicet et quod amatur? Et hoc etiam in extremis carnalibusque amoribus ita est. Sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus, calcata carne ascendamus ad animum. Quid amat animus in amico nisi animum? Et illic igitur tria sunt, amans et quod amatur et amor.

     Restat etiam hinc ascendere et superius ista quaerere, quantum homini datur. Sed hic paululum requiescat intentio, non ut se iam existimet invenisse quod quaerit, sed sicut solet inveniri locus ubi quaerendum est aliquid. Nondum illud inventum est, sed iam inventum est ubi quaeratur. Ita hoc dixisse suffecerit ut tamquam ab articulo alicuius exordii cetera contexamus.