BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Marius Victorinus

ca. 290 - ca. 370

 

Hymni de trinitate

 

II

 

___________________________________________________

 

 

 

HYMNUS SECUNDUS

 

1

Miserere domine! Miserere Christe!

2

Miserere domine

3

Quia credidi in te,

4

Miserere domine

5

Quia misericordia tua cognovi te.

 

6

Miserere domine! Miserere Christe!

7

Tu spiritus mei λόγος es!

8

Tu animae meae λόγος es!

9

Tu carnis meae λόγος es!

 

10

Miserere domine! Miserere Christe!

11

Vivit deus,

12

Et semper vivit deus,

13

Et quia ante ipsum nihil est, a se vivit deus.

 

14

Miserere domine! Miserere Christe!

15

Vivit Christus,

16

Et quia deus ei generando dedit ut a semet ipso vivat Christus,

17

Quia a semet vivit, semper vivit Christus.

 

18

Miserere domine! Miserere Christe!

19

Quia vivit deus et semper vivit deus,

20

Hinc aeterna vita nata est,

21

Aeterna autem vita, filius dei Christus est.

 

22

Miserere domine! Miserere Christe!

23

Quod si a semet ipso vivit pater,

24

Et patre generante a se vivit filius,

25

Consubstantiale patri est quod ut semper vivit filius.

 

26

Miserere domine! Miserere Christe!

27

Animam, deus, dedisti mihi;

28

Anima autem imago vitae est quia vivit anima;

29

In aeternum vivat et anima mea.

 

30

Miserere domine! Miserere Christe!

31

Si ad similitudinem tuam deus pater,

32

Et ad imaginem filii homo factus sum,

33

Vivam creatus saeculis, quia me cognovit filius.

 

34

Miserere domine! Miserere Christe!

35

Amavi mundum, quia tu mundum feceras;

36

Detentus mundo sum, dum invidet mundus tuis;

37

Nunc odi mundum, quia nunc percepi spiritum.

 

38

Miserere domine! Miserere Christe!

39

Succurre lapsis, domine, succurre poenitentibus,

40

Quia divino et sancto iudicio tuo,

41

Quod peccavi mysterium est.

 

42

Miserere domine! Miserere Christe!

43

Cognosco, domine, mandatum tuum,

44

Cognosco reditum in anima scriptum mea,

45

Propero, si iubes redire, nostri salvator, deus.

 

46

Miserere domine! Miserere Christe!

47

Diu repugno, diu resisto inimico meo,

48

Sed adhuc mihi caro est, in qua victus diabolus,

49

Tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit.

 

50

Miserere domine! Miserere Christe!

51

Velle mihi adiacet mundum et terras linquere,

52

Sed imbecilla pluma est, velle sine subsidio tuo,

53

Da fidei pennas, ut volem sursum deo.

 

54

Miserere domine! Miserere Christe!

55

Iam portas quaero, sanctus quas pandit spiritus,

56

Testimonium de Christo dicens,

57

Et quid sit mundus docens.

 

58

Miserere domine! Miserere Christe!

59

Patrem quo genitus semper qui repraesentas deum,

60

Da claves caeli atque in me vince diabolum,

61

Sede lucis ut quiescam, gratia salvatus tua.