Marius Victorinus
ca. 290 - ca. 370
|
Hymni de trinitate
I
|
___________________________________________________
|
|
HYMNUS PRIMUS
| |
1 | Adesto, lumen verum, pater omnipotens deus. |
2 | Adesto, lumen luminis, mysterium et virtus dei. |
3 | Adesto, sancte spiritus, patris et filii copula. |
4 | Tu cum quiescis, pater es, cum procedis, filius, |
5 | In unum qui cuncta nectis, tu es sanctus spiritus.
|
6 | Unum primum, unum a se ortum, unum ante unum, deus. |
7 | Praecedis omne quantum, nullis notus terminis. |
8 | Nihil in te quantum quia neque quantum ex te est. |
9 | Namque ex te natum unum gignit magis quantum quam tenet. |
10 | Hinc immensus pater est, mensus atque immensus filius. |
11 | Unum autem et tu pater es, unum, quem genuis, filius.
|
12 | Quod multa vel cuncta sunt, hoc unum est, quod genuit filius, |
13 | Cunctis qui ὄντος semen est. Tu vero virtus seminis, |
14 | In quo atque ex quo gignuntur cuncta, virtus quae fundit dei, |
15 | Rursusque in semen redeunt genita quaeque ex semine.
|
16 | Operatur ergo cuncta Christus, qui omnis est virtus dei. |
17 | Namque Christus, in quiete motus, est summus deus. |
18 | Atque ipse motus, sapientia est et virtus dei, |
19 | Nullo a substantia distans, quia quod motus, hoc substantia est, |
20 | Quique motus, quia in ipso atque ipse est, |
21 | Ex deo dictus deus, natus autem quia motus est |
22 | – Omnis enim motus natus est – unumque cum sit deus |
23 | Ac dei motus, unus et idem exsistit deus. |
24 | Tamen motus ipse, esse ut sibi sit, hoc quod ipse motus est. |
25 | Sed quia dei motus est, habet in se motus deum. |
26 | Rursusque, isto ipso quia dei motus est, habet in se motum deus. |
27 | In filio igitur pater est et in patre est ipse filius.
|
28 | Sunt ergo singuli atque in semet semper cum sint singuli, |
29 | Hinc duobus una virtus, hinc una substantia est, |
30 | Sed, patre dante, quae sibi fit, filius substantia est. |
31 | Esse enim prius est, sic moveri posterum, |
32 | Non quo tempus illi adsit, sed in divinis ordo virtus est. |
33 | Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore. |
34 | Hoc esse docti in deo memorant substantiam. |
35 | Hic autem motus ortus est; nam gignit motum substantia |
36 | Substantiaeque generatio, quid aliud quam substantia est. |
37 | Ergo motus et patris est. Filius ergo eadem substantia.
|
38 | Hunc λόγον Graeci vocarunt, intus in patre, deum, |
39 | Causa qui sit ad partum atque ad ortus omnium. |
40 | Nihil namque absque hoc creatum est, per hunc creata cuncta sunt |
41 | Hic λόγος, si Christus est et si λόγος vita est, |
42 | Genitus λόγος a patre est. Est enim vivus deus. |
43 | In quo, cum substantia deus sit deusque sit vita substantia, |
44 | Genitus autem filius vita est, una est substantia, λόγος, deus. |
45 | Indiscretus ergo semper, semper et alter simul, |
46 | Missus mittenti par, et fons tamen manet, |
47 | Semper discurrit, spargens vitas, missus ut flumen filius. |
48 | Hinc substantia unum ambo, fons deus, flumen filius.
|
49 | Sed quia in divinis substantia hoc idem quod vita est, |
50 | Vitaque ipsa, ipsa est sapientia, ut praecedit esse, cui inest |
51 | Princeps ac simplex vivere, sic adest |
52 | Intellegens sapiensque, semper cum praecedit vivere, |
53 | Non quo praecedat quidquam alterum, neque quod sit omnino alterum, |
54 | Sed quo, progressu actuum, sit ter triplex alterum.
|
55 | Christus igitur actus omnis, actus, cum procedit, filius, |
56 | Actusque vita est, qua procedunt et creantur omnia, |
57 | Fit idem doctor et magister, idem perfector spiritus, |
58 | Seminatas saeclis animas inrigans scitis sophiae. |
59 | Sophia autem cum sit Christus, idem Christus filius docet, |
60 | Profectus patre patrem, et Christum, spiritus. |
61 | Hinc patris cuncta Christus, hinc habet Christi cuncta spiritus.
|
62 | Sic Christus medius inter parentem et sese alterum |
63 | Spiritum, inplet parentem dum esse praestat omnibus |
64 | Atque esse cunctis vita est et hoc est quod in Christo factum est. |
65 | Quid quia iungit ac salvat omnia ac docet verum deum, |
66 | Christum sequentes, Christo renatos, sanctus iungit spiritus.
|
67 | Ergo Christus omnia, hinc Christus mysterium, |
68 | Per ipsum cuncta et in ipso cuncta atque in ipsum omnia. |
69 | Cuius altitudo pater est, ipse vero totus, |
70 | Progressu suo, longitudo et latitudo patris est. |
71 | Hinc Christus apparens saeculis, id profundum doctum idque arcanum |
72 | Et intimum intus docendo, Christus occultus, sanctus spiritus.
|
73 | Omnes ergo unum spiritu, omnes unum lumine. |
74 | Hinc singulis vera, hinc tribus una substantia est, |
75 | Progressa a patre filio et regressa spiritu, |
76 | Quia tres exsistunt singuli et tres in uno singuli. |
77 | Haec est beata trinitas, haec beata unitas. |