BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Vettius Aquilinus Iuvencus

floruit ca. 330 p. Chr. n.

 

Evangeliorum libri IV

 

Liber III

v. 1-32: Matth. 13: 36b-43, 53-8

v. 33-132: Matth. 14

v. 133-220: Matth. 15

v. 221-315: Matth. 16

v. 316-395: Matth. 17

v. 396-458: Matth. 18

v. 459-549: Matth. 19

v. 550-612: Matth. 20

v. 613-621: Luc. 14: 7-11

v. 622-736: Matth. 21: 1-43

v. 737-773: Matth. 22: 1-14

 

___________________________________________________

 

 

 

Liber tertius

 

Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol

Discipuli rogitant, lolii quid quaestio vellet

Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:

Optima qui farris commendat semina glebis,

5

Filius est hominis; mundum sub nomine ruris

Accipite, atque homines puro pro semine iustos.

At lolium infelix cooperti daemonis arte

Sunt homines; inimicus erit, vis horrida, daemon;

Extremus mundi finis pro tempore messis.

10

Messores patrii venient per rura ministri;

Quos hominis natus proprii de corpore regni

Colligere erroris laqueos labemque iubebit

Collectosque simul rapidis exurere flammis.

Dentibus his stridor semper fletusque perennis,

15

Secretisque piis veniet lux aurea vitae,

Sedibus ut caeli vibrantur lumina solis.

Haec docuit patriamque redit servator in urbem.

Illic expediens populis – mirabile dictu –

Iustitiae leges vitaeque salubria iussa,

20

Virtutes patrias simul insinuando docebat.

Tunc livore gravi plebes commota suorum

Praesentisque simul doni miracula volvens

Et generis noti reputans ex ordine gentem,

Haec inter sese mussanti voce volutant:

25

«Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph?

Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago?

Unde igitur legis doctor tantaeque minister

Virtutis, cedit cui labes victa malorum?»

Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus:

30

«Temnuntur propriis miracula semper in oris

Et sine honore manent patria sub sede prophetae.»

Talibus indignans pressit sua munera Christus.

Interea ad regem volitabat fama superbum,

Quod mala cuncta illi virtus divina domaret.

35

Sed putat Herodes, leti quod lege remissus

Tanta ut Iohannes virtutis dona teneret.

Nam quondam cernens liventi pectore daemon,

Erroris labem puris quod solveret undis

Iustus Iohannes, damnis accensa malorum

40

Tunc petit Herodem pestis saevissima regem

Et facile iniusti penetrans habitacula cordis

Adcumulare feris subigit scelera impia gestis.

Arserat inlicito Herodes accensus amore

In thalamos fratris, casto quod iure vetabat

45

Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti

Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis

Conubiis ipsumque super, qui prava vetabat,

Carceris inmersit tenebris vinclisque gravavit.

Sanguine nam iusti primo compressa timore

50

Abstinuit sitiens feritas, quia magna prophetam

Plebis Iohannem veneratio suscipiebat.

Natali sed forte die cum laeta tyrannus

Herodes celsis strueret convivia tectis,

Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,

55

In medio iuvenum reginae filia virgo,

Alternos laterum celerans sinuamine motus,

Compositas cantu iungit modulante choreas.

Ipse sed in primis mirata virginis arte

Attonitus stupuit; tum praemia cuncta patere

60

Iuratus spondet, quaecumque puella petisset,

Illa sed horrendae servans scelera impia matris

Urget, Iohannis caput a cervice revelli,

Et lance inferri praesentia munera poscens.

Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,

65

Iurandique memor iuris tamen imperat aegre,

Insontis caput inferri tradique puellae.

Illa – nefas – matris scelerata ad gaudia portat.

Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum

Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.

70

Ille ubi cognovit iusti miserabile letum,

Deserit insonti pollutam sanguine terram

Frondosaque latet secretae vallis in umbra.

Sed populi immensae virtutis dona sequuntur.

Ille ubi credentum turbas in valle remota

75

Convenisse videt, morborum tabe repulsa

Corpora subiecit miseratus multa medellae.

Iamque sub extremo labentis lumine solis

Discipuli Christo suadent dimittere turbas,

Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum.

80

Ille iubet cunctis ibidem convivia poni.

Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum

Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.

«Hoc, inquit, satis est.» Tum mox discumbere plebem

Gramineisque toris iussit componere membra.

85

Suspiciensque dehinc caelum genitore precato

Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes

Dividit et dapibus mensas oneravit opimis.

Iamque expleta iacet – dictu mirabile – plebes,

Reliquiasque dehinc mensis legere ministri

90

Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent.

Cenantum numerus tum milia quinque virorum,

Praeterea populus matrum fuit et puerorum.

Discipulis tunc inde iubet conscendere navem

Et transire fretum, donec dimitteret omnes,

95

In sua quemque, viros. Tum montis celsa petivit

Secretusque dehinc genitoris nomen adorat.

Iamque soporata torpebant omnia nocte,

Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus

Iactata adverso surgentis flamine venti.

100

Ast ubi iam vigilum ,uarta statione premebat

Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,

Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressu

Suspensus carpebat iter – mirabile visu –!

Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae

105

Attoniti tremulo vibrabant corda pavore

Clamoremque simul confusa mente dederunt.

Tum pavidis Christus loquitur: «Timor omnis abesto,

Credentumque regat vegetans constantia mentem.

En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis.»

110

Olli confidens respondet talia Petrus:

«Si tua nos vere dignatur visere virtus,

Me pariter permitte tuo super aequora iussu

Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus.»

Annuit his Dominus; navem mox linquere Petrus

115

Audet et innixus figit vestigia ponto.

Verum ubi tantarum mentem miracula rerum

Terrificant ventique minas crebrescere cernit,

Paulatim cedunt dubio liquefacta timore

Quae validum fidei gestabant aequora robur.

120

Iamque Simon medio submersus corpore clamat:

«Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!»

Dextera confestim protenditur obvia Petro,

Et dubitata fides verbis mulcetur amaris

Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.

125

Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes

Cuncti, navigio socios quos casus habebat.

Transierat tandem sulcans freta fervida puppis

Optatumque gravis comprenderat ancora portum.

Conveniunt populi rapido per litora cursu

130

Portantes aegros vestisque attingere fila

Extrema exoptant miroque hoc munere cuncti

Credentes referunt plenam per membra salutem.

Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi

Captantes Christum promunt fallacia dicta:

135

«Cur tua discipulos patitur doctrina labare

Praeceptis veterum? manibus quos cura lavandis

Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas.»

Ille sub haec fatur: «Magis hoc est quaerere dignum,

Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes.

140

Namque Deus mortem defixa lege minatur,

Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro

Vel genetrix nati verbis pulsetur acerbis.

Inrita vos istaec facitis perversa docendo.

Quam manifesta vigent de vobis dicta prophetae:

145

Me populus summis labiis sublimat honore,

Sed diversa procul cordis secreta pererrant.

Accipite ergo omnes auresque advertite cordis:

Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis

Sordibus aspergent vitaeve animove sedebunt.

150

Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,

Internam misere maculabunt edita mentem.»

Discipuli Christo memorant, quod verba loquentis

Occulto traherent scribarum pectora risu.

Ille dehinc: «Genitor plantarum semina noster

155

Quae non ipse sui consevit in aequore ruris,

Abiciet penitus radicibus eruta longe.

Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,

Decidet in foveam pariter demersus uterque.»

Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,

160

Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.

Tum sator aeternae respondit talia vitae:

«Vos etiam duro discluditis omnia corde

Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem.

Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,

165

In ventrem cedunt animoque incognita currunt.

Quae vero interno concepta e pectore promunt

Ora hominum, mentem possunt aspergine labis

Polluere inmundoque hominem maculare piaclo.

Secreto cordis promuntur noxia vitae

170

Consilia et caedes et furta nefanda tororum

Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error

Et rabidae caelum pulsans vaesania vocis.

Haec sunt, quae maculant hominem, quae sordibus implent.

Inlotis autem manibus non polluit umquam

175

Corporis arbitrio terrenum sumore victum.»

Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum

Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis

Crinibus et precibus natam causata iacentem

Volvitur et tacitum non desinit anxia Christum

180

Orare, ut mentem vexatam daemone saevo

Redderet et miserae tandem resipire liceret.

Tunc etiam precibus sectantum discipulorum

Respondit, proprias genitoris malle bidentes

Cogere, quas vanus late disperserat error.

185

Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:

«Natis quisque suis panem non detrahet umquam

Et canibus iaciet.» Tum talia femina fatur:

«Micarum saltem canibus sua portio mensae

Decidit et nihilo dominorum cena gravatur.»

190

Tum Domiuus loquitur: «Veniant tibi digna salutis

Praemia; quae fidei meruerunt robora tantae.»

Talia salvator verbis caelestibus edit

Virginis et mentem discusso daemone virtus

Complexam implevit donis fecunda salutis.

195

Inde Galilaeas repedat servator in oras

Praecelsique procul montis consedit in arce.

Haut mora, conveniunt populi secumque trahebant

Pars captos oculis et crurum debile vulgus

Elinguesque alios morbique vocabula mille.

200

Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,

Viribus et validis, venerando munere, donat.

Tum populi pariter miracula tanta frequentant

Aeternoque patri laudes gratesque celebrant.

Discipulos Christus cogens in vertice montis

205

Secrete adloquitur: «PIebis miseratio multa est,

Tertia nam terris remeant iam lumina solis,

Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum;

Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,

Ne labor afficiat populos per longa viantes.»

210

Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes

Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos.

Tum populum iussit terrae per terga cubare,

Quodque fuit totum propriis discerpere palmis;

Et cunctae curat mensatim dedere plebi.

215

Discipuli ponunt epulas populusque repletur

Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis

Et sportas referunt cumulato pondere septem.

Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe

Nec numero quisquam matres puerosque notavit.

220

Inde Magedarum navi transcurrit in oras.

Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi

Poscere temptantes instant caelestia signa.

Sed Christus cernens fallacia pectora fatur:

«Convexum quotiens claudit nox humida caelum,

225

Si ruber astrifero procedit vesper olympo,

Dicitis: Adveniet ventura luce serenum.

Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro

Nubila miscentur confusa luce colori,

Dicitis, agricolis nautisque venire fragosam

230

Ventorum rabiem tempestatumque furores.

Fallaces, nostis faciem discernere caeli,

Saeclorum vero nescitis tempora signis

Explorare suis? Sed vobis signa dabuntur,

Quae maris immenso quondam venere profundo,

235

Belua cum tenuit ventris sub carcere vatem.»

Haec ait et propere puppis retinacula solvens

Trans freta contendit rapido comprendere cursu

Arva Philipporum sociisque haec talia fatur:

«Sollicite vobis vitentur noxia farra

240

Fermentumque ferox vestris avertite mensis.

Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi

Admiscent escis falluntque in nomine panis.

Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes?

Proh! quam parva fides sensu torpente fatiscit!

245

Dicitis aversi, navi quod tollere panes

Non fuerit vobis vacuum farrisque cavendas

Insidias iubeam; meminisse et scire putabam,

Quod panes quinque plebis mihi milia quinque

Implerint dapibus cophinisque superflua tantis

250

Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum;

Quattuor et rursum cenantum milia panes

Quod facile implerint septem sportasque referri

Vidistis rursus completas reliquiarum.

Sed moneo istorum semper fermenta cavere.»

255

Discipuli tandem vitalia verba secuti

Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.

Inde ubi perventum liquidi per terga profundi

Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,

Cogit concilium sectantum discipulorum

260

Et quaerit, quem se populorum fama putaret.

Respondent, multas plebis tunc esse loquellas:

Crebrius audisse et multos firmare, quod esset

Iustus Iohannes, populos qui flumine lavit.

Pars memorat volucris famae sibi cognita verba

265

Heliam venisse iterum, quem praepete curru

Turbine caelesti quondam simulata quadrigis

Astris inseruit rapidae vis fervida flammae.

Hieremiam dixere alii, pars esse prophetam.»

Tunc Christus cunctis arridens pectore blando

270

Conquirit, quae sit sententia discipulorum.

Sed stabilis Petrus: «Tu Sancti filius, inquit,

Christus, magnifico terras qui lumine comples.»

Tum Dominus forti respondit talia Petro:

«Petre beatus eris, nam talia pandere certe

275

Humanus sanguis vel terrae portio corpus

Haut umquam poterit. Genitoris munera sola

Possunt tam validum fidei concedere robur.

Tu nomen Petri digna virtute tueris.

Hac in mole mihi saxique in robore ponam

280

Semper mansuras aeternis moenibus aedes.

Infernis domus haec non exsuperabile portis

Claustrum perpetuo munitum robore habebit;

Caelestisque tibi claves committere regni

Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques

285

Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt;

Solverit et rursus tua quae sententia terris,

Haut aliter venient caeli sub sede soluta.

Sed vos discipuli Christum me dicere cunctis

Parcite, quo soli cognoscant talia digni.

290

Iam lux adveniet properis mihi cursibus instans,

Moenibus in Solymis rabies cum prona furore

Eximios vatum saturabit sanguine nostro.

Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,

Consurget radiis pariter redimita salutis

295

Vita mihi cunctisque dabit sua mimera terris.»

Tum Petrus magno perculsus corda dolore:

«Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis

Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,

Nec tibi tam durus poterit contingere casus.»

300

Christus ad haec: «Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon.

Non divina tibi mentem prudentia tangit,

Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.

Sed si quis vestrum vestigia nostra sequatur,

Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans

305

Atque crucem propriam comitatibus addere nostris

Gaudeat, amissam redimet cui gloria vitam;

Nam servata perit terris possessio lucis.

Sed quid proficient saecli mortalia lucra,

Si damnum subeant lucis vitaeque perennis?

310

Vel quae digna queunt animae commercia poni?

Filius huc hominis veniet sub nomine patris,

Caelestesque illum fremitu comitante ministri

Stipabunt, reddetque hominum sua debita vitae.

Vera loquor: certos istic sub limine lucis

315

Inveniam, caeli fulgens cum regna capessam.»

Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum

Lumina converso terras transcurrere caelo,

Tum secum iubet abruptum conscendere montem

Petrum Zebedeique duos per devia natos.

320

Inde ubi perventum secreti montis in arcem,

Continuo Christus faciem fulgore corusco

Mutatur, vestisque nivis candore nitescit.

Respiciunt comites mediumque adsistere sanctis

Heliae Moysique vident. Tum talia Petrus:

325

«Respice, num nobis potius discedere longe,

An istic tantae spectacula cernere molis

Conveniat; trino tamen hic tentoria vobis,

Si iubeas, frondis faciam diversa paratu,

Singula sub noctem quae vos aulaea receptent.»

330

Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes

Circumiecta oculis vestibat lumine montem,

Et vox e medio lucis manifesta cucurrit:

«Unicus hic meus est natus, mea sola voluntas;

Huius iustitiam iusto comprendite corde.»

335

Discipuli pavido presserunt corpore terram,

Nec prius e prono vultus sustollere casu

Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu

Demulcens blandis firmasset pectora verbis:

«Surgite et abiectum fortes calcate timorem

340

Nec cuiquam praesens pandatur visio verbis,

Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet

In lucem referens mortis de sede tropaea.»

Consurgunt solumque vident et voce requirunt,

Cur scriptis veterum scribarum factio certet,

345

Heliam primum caeli de sede reverti

In terras Christique dehinc consurgere lucem.

Christus ad haec: «Veniet certo sub tempore iussus

Helias reddens mox omnia debita saeclo.

Sed si quis credit, iam venerat ante renascens,

350

Ignotum veluti rabies quem caeca furoris

Demersit leto; mox saevior altera caedes

En hominis nato trucibus laniatibus instat.»

Haec ait et populum repetit montemque relinquit.

Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus

355

Vir senior precibus Christum veneratus adorat:

«Davidis suboles, hominum lumenque salusque,

Te precor, horribilem nati de corpore morbum

Proturbes, reddasque seni solatia vitae.

Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte

360

Torquet et in liquidas deiectum proicit undas,

Aut miserum medio proiectum volvit in igni.

Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter

Conisi nulla in solidum mihi dona dedemnt.»

Tum Christus magno commotus corda dolore:

365

«O gens nullius fidei, gens effera semper,

En etiam patiar, vobiscum me fore terris?»

Sic ait et puerum mandat perferre parenti

Ante suos vultus. Tum vocis pondere multo

Incubuit mentisque simul convulsa venena

370

Daemonis horrendi purgato corde fugavit.

Discipuli rogitant, cur non successerit illis

Eiusdem pueri totiens temptata medella.

Respondit Dominus: «Labat quia pectore vestro

Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.

375

Nam si certa foret credendi portio vobis,

Instar quae minimi posset praestare sinapi,

Istius hinc montis possetis vellere verbo

Inque alias sedes cunctam transvolvere molem.

Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque

380

Multaque robusti ieiunia pectoris arcent.»

Inde Capharnaum gradiens pervenit ad oras.

Convenere Petrum, quibus instat cura tributi,

Solvere poscentes solitum pro nomine Christi.

Ille sed ad Petrum conversus talia fatur:

385

«Dic, inquit, reges quorum dependere natos

Externos propriosne sibi iussere tributa?»

Respondit Petrus: «Alienos solvere certum est.»

«Cernis, ait Christus, natum non solvere regis;

Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:

390

En maris undisoni rupes quae prodit in altum

Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo

Stamine setarum conexus praecipitetur.

Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,

Huius pandantur scissi penetralia ventris;

395

Illic inventum duplex dissolve tributum.»

Discipuli post inde rogant, quis maximus alto

In caeli regno meritis pro qualibus esset.

Tum Christus medio puerum consistere coetu

Praecipit et placido doctor sermone profatur:

400

«Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem,

Istius en pueri similem se moribus aptet.

Erroris laqueos saeclis increscere certum est,

Sed tamen infelix, per quem generabitur error.

Qui vero e parvis istis deceperit ullum,

405

Si sapiat, nectat saxo sua colla molari

Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.

Nec quisquam fastu parvos contempserit istos.

Horum custodes caelesti in sede tuentur

Altithroni vultum genitoris sidera supra.

410

Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent

Centum balantes, unam cum forte seorsum

Nescius error habet, quaesitor deserit omnes

Unius et totis lustrat vestigia silvis,

Illam si magno possit reperire labore,

415

Laetitia inventae maior tum nascitur agnae,

Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit.

Ex istis parvis genitor sic perdere quemquam

Non patitur gaudetque suis increscere regnis.»

«Si fratrem proprium delicto commaculatum

420

Cernis, secreto mox dictis corripe solus.

Si tua verborum patiens moderamina laudat,

Labentis mentem frater lucrabere fratris.

Sin tua solius contemnit verba relinquens,

Tunc alius pariter monitor pia iussa frequentet.

425

Sed si discutiet doctorum frena duorum,

Tunc ad concilium referantur crimina plenum,

Ut populi saltem sanetur pondere victus.

Sin et multorum contempserit efferus ora,

Sit tibi diversae multatus nomine gentis.

430

Namque in concilium semper praesentia nostra

Adveniet mediumque duum me stare necesse est,

Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.»

Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,

Vel septem lapsus hominum si ferre liceret.

435

Christus prosequitur: «Non septem crimina tantum,

Sed decuplata super donentur vulnera fratri.»

«Nam caeli regnum domini praedivitis aulae

Consimile est, nummi rationem qui sibi poni

Iusserit et servum debentem multa talenta

440

Praecipit abreptum cum coniuge progenieque

Atque opibus cunctis venali nomine sisti.

Tum servus dominum prostrato corpore adorat

Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,

Omnem nummorum domino dissolvere summam.

445

Commovit dominum famuli miseratio flentis

Cunctaque trans meritum concessit debita servo.

Ille sed egrediens conservum limine in ipso

Nactus constringit; tum debita fortior urget

Persolvi precibusque locum truculentus abegit,

450

Carceris et mersum tenebris poenisque premebat.

Quae postquam dominus famulorum noscere verbis

Incipit, adducto ingessit iustissima servo

Dicta dolens iramque movet iussisque severis

In tormenta ferum detrusit cuncta revolvens

455

Debita, dum dignis lueret per vincula poenis.

Sic vobis faciet genitor, qui culmina caeli

Possidet, inmites saero si pectore fratrum

Peccata orantum dure punire voletis.»

Talia dicta dedit; Galilaeaeque arva reliquit

460

Iudaeamque petit, qua pinguia rura silenter

Agmine Iordanes viridis perrumpit amoeno.

Nec minus in stratis aegros donare salute,

Sublimisque patris concedere munera praestat.

Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt,

465

Coniugis an liceat reiectum scindere vinclum,

Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti.

Haec ubi percepit, depromit talia Christus:

«Principio Deus in terris par dispare sexu

Constituit iussitque uno de corpore necti

470

Amborumque animas iunctis inolescere membris.

Quod Deus ergo iubet proprio concrescere verbo,

Inlicitum est hominum foedo secernere luxu.

Moyses praecepit, quod pectora dura videret,

Scribere discidium, quo saxea corda revinci

475

Per proprios apices possent sub iudice flamma.

Nam temere exsolvet casti qui iura cubilis

Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,

Crimen adulterii populo sub teste subibit.»

Discipuli referunt: «Urget lex ista virorum

480

Servitiique premit non aequo pondere partem,

Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.»

Respondit Dominus: «Non omnes pondere tanto

Subicient umeros, lectae sunt talia dona

Virtutis. Trino truncantur corpora more,

485

Quae nulla gaudent genitali lege tororum.

Namque alios tales progigni in luminis oras

Comperimus; plerosque hominum vis ferrea sexu

Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat

Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.

490

Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat,

Quod paucis lectisque Deus vult pandere munus.»

Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum

Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,

Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,

495

Increpat ac tales adfirmat regna mereri

Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas

Inponit redditque ulnis portare parentum.

Ecce sed e populo iuvenis, cui rura domusque

Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,

500

Accedit Christumque palam submissus adorat:

«O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur,

Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?»

His auctor vitae tum talia reddit Iesus:

«Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur?

505

Non hominis perimes vitam, non furta tororum

Invades, quaestumve alienis noxia rebus

Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.

Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore,

Proximus et puro pro te tibi cedat amore.»

510

Ille dehinc: «Istaec semper mihi perpete cura

Observata reor, sed ne quid forte relictum

Desit, praesenti liceat me voce moneri.»

Tum Christus fatur: «Nunc si perfecta requiris

Prendere praecelsis meritis fastigia vitae,

515

Omnia, quae proprio retines solus dominatu,

Distrahe et ad miseros confer securus egentes.

Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce

Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris.»

Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures,

520

Deiecit vultum tristisque in tecta refugit.

Tum sic discipulis vitae spes unica fatur:

«Difficile est terris adfixos divite gaza

Avelli caelique leves in regna venire.

Nam citius tenuis per acus transire foramen

525

Deformis poterunt immania membra cameli,

Quam queat ut dives caelestia regna videre.»

Talibus attoniti comites stupidique silebant,

Volventes quae tanta foret sub pectore virtus

Humano, talem possit quae prendere vitam.

530

Respicit aeternae iustorum gloria vitae

Atque ait: «Haec homini forsan videantur acerba,

Sed Deus electis facilem praepandit in aethra

Possibilemque viam, virtus quam celsa capessat.»

Tum Petrus fidei munitus moenibus infit:

535

«Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim,

Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.

Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur.»

Talibus ad Petrum verbis respondit Iesus:

«Vos quicumque meum mentis penetralibus altis

540

Credentes servatis iter, cum sederit alte

Progenies hominis, celso quem cinget honore

Maiestas, bis sex illic pulcherrima virtus

Constituet vobis sublimi in vertice sedes,

Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.

545

Hic quicumque sui linquet generisque domusque

Gazas adfectusque omnes pro nomine nostro,

Centiplicata dehinc capiet vitamque perennem.

Primorum meritum postremi transgredientur,

Ultima praeteriti capient vix praemia primi.»

550

«Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum

Pinguibus in campis late vineta coronant;

Hic ubi progressus primo cum lumine solis,

Conduxit iuvenum fortissima robora pactus

Unius in lucis certa mercede laborem,

555

Et sua tum iussit cultu vineta polire.

Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora,

Invenit ecce alios operique adcrescere iussit,

Pro meritis operum promittens praemia digna;

Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.

560

Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,

Haut secus hinc alios iuvenes conducere pergit.

Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est;

Tunc alios pariter conductos iussit adire.

Ultima labentis restabat portio lucis:

565

Egressus cernit iuvenes causasque requirit,

Cur pigris manibus torperent otia lenta.

Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent

Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri

Tunc etiam iussit. Sed vespere protinus orto

570

Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem

Aequalique omnes portarent praemia nummo.

Tunc manus illa virum, prima quae luce laborem

Sustulerat factisque diem toleraverat aequum,

Indignans secum tali cum murmure fatur:

575

Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum,

Ultima quos operis sero coniunxerat hora.

Tum dominus ruris sedato pectore fatur:

Inlibata tibi mercedis portio salvae

Redditur et pacti servantur iura fidelis.

580

Istis de nostro liceat concedere tantum,

Extima quos operis glomeravit portio ruri.

Nam multos homines dignatio sancta vocavit,

E quis perminimam dignum est secernere partem.»

Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum

585

Adloquitur solisque iterum regionibus infit:

«lngredimur gnari truculentaque moenia adimus.

Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,

Scribarum procerumque ferens ludibria membris,

Adfixusque cruci post tertia lumina surget.»

590

Hic tum Zebedei coniunx submissa rogabat,

Ut Christo medio caeli sublimis in arce

Felices nati dextra laevaque sederent.

Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,

Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.

595

Respondent se posse simul. Tum talia Christus:

«Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis

Sedibus aequali mecum considere honore

Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.

Haec certis genitor sublimia dona reservat.»

600

Exin discipulos dictis pro talibus omnes

Commotos tali sermonis mulcet honore:

«Gentibus infidis celsa dicione potestas

Inponit quoscumque super dominantur eorum

Exercentque trucem subiectis urbibus iram.

605

Vos inter longe tranquillior aequora vitae

Concordi sternit mitis moderatio pace

Magnus et obsequiis crescit super alta minister.

Nec primus quisquam, nisi cunctis serviat, unus

Esse potest. Hominis natus sic vestra minister

610

Obsequio solus proprio pia munera gestat,

Et multos redimens pretioso sanguine servat.

At vos ex minimis opibus transcendere vultis

Et sic e summis lapsi comprenditis imos.»

«Si vos quisque vocat cenae convivia ponens,

615

Cornibus in summis devitet ponere membra

Quisque sapit. veniet forsan si nobilis alter,

Turpiter eximio cogetur cedere cornu,

Quem tumor inflati cordis per summa locarat.

Sin contentus erit mediocria prendere cenae,

620

Inferiorque dehinc si mox conviva subibit,

Ad potiora pudens transibit strata tororum.»

Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,

Ordinibus lucent quae glaucicomantis olivae.

Hinc lectis iussit sectantum discipulorum,

625

Obvia castelli monstrans habitacula, Christus

Inde asinam pariter fetu comitante repertam

Ducere; vel si quis causam disquirere vellet,

Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,

Dicere tunc, operam Dominum sibi sumere velle.

630

Discipuli celeri complent praecepta paratu.

Adducunt mollique super velamine vestis

Insternunt pullum placidum praebentque sedendum.

Hinc veteris quondam fluxit vox nuntia vatis:

«Ecce venit placidus tibi rex, quem terga sedentem

635

Praemitis gestant asinae pullique sequentis.»

Tunc populi stratas praetexunt vestibus omnes,

Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.

Proxima tunc alii spoliant palmeta virore

Conclamantque omnes: «Davidis origine creto

640

Osanna excelsis sit gloria laeta trophaeis!»

Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.

Ingresso occurrit primo sub limine templi

Cruribus atque oculis certatim debile vulgus.

Quos ubi tam subito gressu visuque vigentes

645

Cuncta sacerdotum cognovit factio mirans

Et pueros templi complentes tecta clamore:

Osanna egregia Davidis stirpe creato,

Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris

Inpubem tantum tollat per gaudia plebem.

650

Christus ad haec: «Legis sanctae vos scripta tenere

Creditur, infantum quae dicit ab ore venire

Lactentum et linguis iusti consurgere laudem.»

Haec ait ingratam linquens cum civibus urbem

Bethaniamque petit, rediensque in margine cernit

655

Stratae tendentem diffusa umbracula ficum.

Illic forte cibi pertemptans corda voluntas

Arboris attrectat ramos, sed nulla facultas

Pomorum sterili frondis concreverat umbrae.

Olli Christus ait: «Non sit tibi fructibus umquam

660

Copia promendis.» Tum protinus aruit arbor.

Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.

Sed Christus stupidis adsistens talia fatur:

«Nunc lignum istius nostro stupuistis honore

Desisse ad vires terrenos ducere sucos.

665

Sed veris verbis iterumque iterumque monebo:

Namque fides si certa animi consistet in arce

Nec dubiis nutans vitiis tremebunda iacebit,

Arboris istius vobis substantia cedet.

Nec tantum istius, sed montis celsa revelli

670

Credentum verbo poterunt undisque profundi

Cum silvis pariter saxisque ferisque recondi.

Et quaecumque fides robusto pectore poscet,

Credentum semper digna virtute tenebit.»

Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.

675

Confestim proceres populi miracula rerum

Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset.

Ollis Christus ait: «Quaerentibus omnia vobis

Dicere iam facile est, si nobis vestra vicissim

Percontata prius paucis sententia solvat.

680

Nuper Iohannes, puro qui gurgite lavit

Sordentes populi maculas, divina potestas

An hominis potius vobis fallacia visa est?»

Haec ait ancipiti verborum pondere claudens

Captantum procerum mentem; nam magna prophetam

685

Plebis Iohannem veneratio suscipiebat,

Nec poterant eius fallacem dicere vitam.

Rursum sublimem dixissent esse prophetam,

Occidisse illum traheret confessio culpam.

Se nescire tamen respondit factio fallax.

690

Tum Christus: «Non est iniustum claudere vocem,

Cum mihi claudantur procerum responsa superba.»

«Nam geminae prolis genitor maioris in aures

Talia dicta dedit: Vitis mihi portio maior

Semiputata iacet. Sed perge et robore forti

695

Nunc scrobibus nunc falce premens vineta retunde.

Tum iuvenis sese tam sordida vincla laboris

Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis

Exsequitur damnansque sibi responsa coercet.

Post alium natum simili sermone iubebat

700

Ad vineta sui dependere iussa laboris.

Annuit his iuvenis nec dictis facta repensat.

Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?»

Olli conlaudant responsum posterioris.

Prosequitur Christus: «Nunc vera advertite dicta.

705

Iam magis hinc caeli sedem comprendere possunt

Corporis e vitiis quaerentes sordida lucra,

Quam vestrum quisquam. vobis nam venerat ante

Iustus Iohannes, sed non est credere vestrum.

Namque fidem potius meretricum pectora certam

710

Hauserunt sordesque animi posuere pudendas.

At vos tantorum scelerum nil paenitet umquam.»

«Sic quidam dives, cui iugera multa nitentis

Vineti saepes circum densata coercet,

In medio turrem prelumque et dolia fecit

715

Cultoresque dedit fructusque locavit habendos,

Inpositam statuens mercedis solvere legem.

Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo

Actores famulos mittit, quis portio salva

Cultorum certa ruris mercede daretur.

720

Ecce colonorum rabies hos verbere saevo,

Ast alios lapidum proterrent undique telis;

Denique letali prosternunt vulnere multos,

Tum dominus ruris plures incedere servos

Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit;

725

Maior at in plures audax iniuria surgit.

Ultima iam domino natum dimittere mens est,

Quod subolem partemque sui vis digna pudoris

Cultorum cordi venerandam posceret esse.

Sed contra illorum iam mens maculata cruore

730

Progenie exstincta domini sibi post dominatum

Cedere credentum, crudeli vulnere fixum

Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadaver.

Post haec iam dominus veniet poenasque reposcet

Tantorum scelerum. Sed vobis tradita quondam

735

Fulgentis regni sedes translata feretur

Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus.»

«Ut rex, qui nato thalamorum vincula nectens

Praecipit, ut proceres convivia laeta frequentent,

Accitos famulis voti regalis honorem

740

Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant

Regales thalamos, regalis pocula mensae.

Post alios mittit, sese largissima cuncta

Magnificasque dapes, convivia laeta parasse.

Illi neglectis opibus diversa petebant.

745

Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,

Ast alius merces potius ac lucra revisit.

Multi praeterea missos, qui ad laeta vocarent,

Insontes famulos rapiunt et corpora ferro

In mortem cruciant. Tum rex ubi comperit acta,

750

Milibus armatis cives cum moenibue ipsis

Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.

Tunc servis fatur: Nunc festa iugalia cenae,

Praelargis opibus quaecumque instruximus illi,

Contempsere meis proceres contingere mensis.

755

Ite igitur propere per publica saepta viarum,

Et quoscumque illic casus glomeraverit, omnes

Huc laetis nati thalamis adhibete vocantes.

Progressi famuli per compita cuncta viarum

Inventos duxere simul. Iam denique cunctae

760

Complentur mensae mixtae sine nomine plebis.

Hic iusti iniustique simul cubuere vocati.

At rex ingressus convivia laeta revisit.

Hic videt indutum pollutae vestis amictu,

Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua.

765

Isque ubi regalis sermonis pondere causas

Reddere pro vestis maculis et labe iubetur,

Oppresso tacuit non puri pectoris ore.

Et tum conversus famulis rex praecipit illum

Conexis manibus pedibusque et corpore toto

770

In tenebras raptum mox praecipitare profundas.

Illic stridor erit vasti sine fine doloris,

Et semper fletus. Multis nam saepe vocatis

Paucorum felix hominum selectio fiet.»