BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus

ca. 345 - ca. 420

 

Vulgata

 

Vetus Testamentum

 

_________________________________________________________

 

 

 

Prophetia Nahum

Hebraice Nakhum

 

1 2 3

 

 

1

1:1

onus Nineve liber visionis Naum Helcesei

1:2

Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

1:3

Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius

1:4

increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

1:5

montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo

1:6

ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo

1:7

bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

1:8

et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae

1:9

quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio

1:10

quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

1:11

ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem

1:12

haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra

1:13

et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam

1:14

et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es

1:15

ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit.

 

2

2:1

ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde

2:2

quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt

2:3

clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt

2:4

in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia

2:5

recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum

2:6

portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum

2:7

et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis

2:8

et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur

2:9

diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus

2:10

dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae

2:11

ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat

2:12

leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina

2:13

ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.

 

3

3:1

vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina

3:2

vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis

3:3

et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis

3:4

propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis

3:5

ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam

3:6

et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum

3:7

et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi

3:8

numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius

3:9

Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo

3:10

sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus

3:11

et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico

3:12

omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis

3:13

ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos

3:14

aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem

3:15

ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta

3:16

plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit

3:17

custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint

3:18

dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget

3:19

non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit malitia tua semper.