Itinerarium Egeriae
ca. 380
|
Itinerarium Egeriae
Pars prima:Peregrinatio ad loca sancta
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum XVIII
| |
1. | Itaque ergo in nomine Christi Dei nostri profecta sum de Anthiocia ad Mesopotamiam habens iter per mansiones seu ciuitates aliquot prouinciae Sirie Celen, quae est Anthiociae, et inde ingressa fines prouinciae Augustofratensis perueni ad ciuitatem Gerapolim, quae est metropolis ipsius prouinciae, id est Augustofratensis. Et quoniam haec ciuitas ualde pulchra et opulenta est atque abundans omnibus, necesse me fuit ibi facere statiuam, quoniam iam inde non longe erant fines Mesopotamiae. |
2. | Itaque ergo proficiscens de Ierapolim in quintodecimo miliario in nomine Dei perueni ad fluuium Eufraten, de quo satis bene scriptum est esse flumen magnum Eufraten (Gen. 15, 18) et ingens, et quasi terribilis est; ita enim decurrit habens impetum, sicut habet fluuius Rodanus, nisi quod adhuc maior est Eufrates. |
3. | Itaque ergo quoniam necesse erat eum nauibus transire, et nauibus non nisi maioribus, ac sic immorata sum ibi forsitan plus media die; et inde in nomine Dei transito flumine Eufraten ingressa sum fines Mesopotamiae Siriae. |