Itinerarium Egeriae
ca. 380
|
Itinerarium Egeriae
Pars prima:Peregrinatio ad loca sancta
|
___________________________________________________
|
|
Capitulum IX
| |
1. | Nobis autem fortuitu hoc gratissimum euenit, ut ea die, qua uenimus ad mansionem Arabia, pridie a beatissimo die epiphania esset; nam eadem die uigiliae agende erant in ecclesia. Ac sic ergo aliquo biduo ibi tenuit nos sanctus episcopus, sanctus et uere homo Dei, notus mihi iam satis {40} de eo tempore, a quo ad Thebaidam fueram. |
2. | Ipse autem sanctus episcopus ex monacho est; nam a pisinno in monasterio nutritus est, et ideo aut tam eruditus in scripturis est aut tam emendatus in omni uita sua, ut et superius dixi. |
3. | Nos autem inde iam remisimus milites, qui nobis pro disciplina Romana auxilia praebuerant, quandiu per loca suspecta ambulaueramus; iam autem, quoniam ager publicus erat per Egyptum, quod transiebat[ur] per Arabiam ciuitatem, id est quod mittit de Thebaida in Pelusio: et ideo iam non fuit necesse uexare milites. |
4. | Proficiscentes ergo inde totum per terram Gessen iter fecimus semper inter uineas, quae dant uinum, et uineas, quae dant balsamum, et inter pomaria et agros cultissimos et hortos p<lu>rimos iter habuimus totum super ripam fluminis Nili inter fundos frequentissimos, quae fuerant quondam uillae filiorum Israhel. Et quid plura? pulchriorem territorium puto me nusquam uidisse quam est terra Iessen. |
5. | Ac sic ergo ab Arabia ciuitate iter facientes per biduo totum per terram Gessen peruenimus Tatnis, in ea ciuitate, ubi natus est sanctus Moyses (cf. Num. 13, 23). Haec est autem ciuitas Tathnis, quae fuit quondam metropolis Pharaonis. |
6. | Et licet ea loca, ut superius dixi, iam nosse, id est quando Alexandriam uel ad Thebaidem fueram, tamen quia ad plenum discere uolebam loca, quae ambulauerunt filii Israhel proficiscentes ex Ramesse usque ad montem Dei sanctum Syna: ac sic necesse fuit etiam denuo ad terram Gessen reuerti et inde Tathnis. |
7. | Proficiscentes ergo de Tathnis, ambulans per iter iam notum perueni Pelusio. Et inde proficiscens denuo, faciens iter per singulas mansiones Egypti, per quas iter habueramus, perueni ad fines Palestinae. Et inde in nomine Christi Dei nostri faciens denuo mansiones aliquod per Palestina regressa sum in Helia, id est in Ierusolimam. |