BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Itinerarium Egeriae

ca. 380

 

Itinerarium Egeriae

 

Pars prima:

Peregrinatio ad loca sancta

 

___________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII

 

 

1.

Sane licet terra Gesse iam nosse, id est qua primitus ad Egyptum fueram, tamen ut peruiderem omnia loca, quae filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes (cf. Exod. 12, 37 sqq.), donec peruenirent usque ad mare rubrum, qui locus nunc de castro, qui ibi est, appellatur Clesma; desiderii ergo fuit, ut {38} de Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad ciuitatem, quae appellatur Arabia, quae ciuitas in terra Gesse est; nam inde ipsum territorium sic appellatur, id est terra Arabiae, terra Iesse, quae tamen terra Egypti pars est, sed melior satis quam omnis Egyptus est (cf. Gen. 45, 10 et 46, 34).

2.

Sunt ergo a Clesma, id est a mare rubro, usque ad Arabiam ciuitatem mansiones quattuor per heremo, sic tamen per heremum, ut cata mansiones monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos deducebant semper de castro ad castrum. In eo ergo itinere sancti qui nobiscum erant, hoc est clerici uel monachi, ostendebant nobis singula loca, quae semper ego iuxta scripturas requirebam; nam alia in sinistro, alia in dextro de itinere nobis erant, alia etiam longius de uia, alia in proximo.

3.

Nam michi credat uolo affectio uestra, quantum tamen peruidere potui, filios Israhel sic ambulasse, ut quantum irent dextra, tantum reuerterentur sinistra, quantum denuo in ante ibant, tantum denuo retro reuertebantur: et sic fecerunt ipsum iter, donec peruenirent ad mare rubrum (cf. Exod. 14, 2).

4.

Nam et Epauleum ostensum est nobis, de contra tamen, et Magdalum fuimus. Nam castrum est ibi nunc habens praepositum cum milite, qui ibi nunc praesidet pro disciplina Romana. Nam et nos iuxta consuetudinem deduxerunt inde usque ad aliud castrum, et loco Beelsefon ostensum est nobis, immo in eo loco fuimus. Nam ipse est campus supra mare rubrum iuxta latus montis, quem superius dixi, ubi filii Israhel, cum uidissent Egyptios post se uenientes, exclamauerunt (cf. Exod. 14, 10).

5.

Oton etiam ostensum est nobis, quod est iuxta deserta loca, sicut scriptum est (cf. Exod. 13, 20), nec non etiam et Socchoth. Socchoth autem est cliuus modicus in media ualle, iuxta quem colliculum fixerunt castra filii Israhel (cf. Exod. 12, 37); nam hic est locus, ubi accepta est lex paschae (cf. Exod. 12, 43).

6.

Pithona etiam ciuitas, quam edificauerunt filii Israhel (cf. Exod. 1, 11), ostensa est nobis in ipso itinere, in eo tamen loco, ubi iam fines Egypti intrauimus relinquentes iam terras Saracenorum: nam et ipsud nunc Phitona castrum est.

7.

Heroum autem ciuitas, quae fuit illo tempore, id est ubi occurrit Ioseph patri suo Iacob uenienti, sicut scriptum est in libro Genesis (cf. Gen. 46, 29), nunc est comes, sed grandis, quod nos dicimus uicus.

8.

Nam ipse uicus ecclesiam habet et martyria et monasteria plurima sanctorum monachorum, ad quae singula uidenda necesse nos fuit ibi descendere iuxta consuetudinem, quam tenebamus. Nam ipse uicus nunc appellatur Hero, quae tamen Hero {39} a terra Iesse miliario iam sexto decimo est, nam in finibus Egypti est. Locus autem ipse satis gratus est, nam et pars quedam fluminis Nili ibi currit.

9.

Ac sic ergo exeuntes de Hero peruenimus ad ciuitatem, que appellatur Arabia, quae est ciuitas in terra Iesse. Unde scriptum est dixisse Pharaonem ad Ioseph: «In meliori terra Egypti colloca patrem tuum et fratres in terra Iessen, in terra Arabiae» (cf. Gen. 47, 6).