B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Pseudo-Aurelius Victor
De viris illustribus urbis Romae
     
   


P s e u d o - A u r e l i u s   V i c t o r :
D e   V i r i s   i l l u s t r i b u s
V r b i s   R o m a e


Capitula 37 - 61

_____________________________________________


37. 1 Appius Claudius uictis Vulsiniensibus cognomento Caudex dictus frater Caeci fuit. 2 Consul ad Mamertinos liberandos missus, quorum arcem Carthaginienses et Hiero rex Syracusanus obsidebant. 3 Primo ad explorandos hostes fretum piscatoria naue traiecit et cum duce Carthaginiensium egit, ut praesidium arce deduceret. 4 Regium regressus quinqueremem hostium copiis pedestribus cepit; ea legionem in Siciliam traduxit. Carthaginienses Messana expulit. 5 Hieronem proelio apud Syracusas in deditionem accepit, qui eo periculo territus Romanorum amicitiam petiit iisque postea fidelissimus fuit.

38. 1 Gnaeus Duellius primo Punico bello dux contra Carthaginienses missus, cum uideret eos multum mari posse, classem ualidam fabrefecit et manus ferreas cum irrisu hostium primus instituit; sic inter pugnandum hostium naues apprehendit, qui uicti et capti sunt. 2 Himilco dux classis Carthaginem fugit et a senatu quaesiuit, quid faciendum censerent. 3 Omnibus, ut pugnaret, acclamantibus: Feci, inquit, et uictus sum. Sic poenam crucis effugit; nam apud Poenos dux male re gesta puniebatur. 4 Duellio concessum est, ut praelucente funali et praecinente tibicine a cena publice rediret.

39. 1 Atilius Calatinus, dux aduersum Carthaginienses missus, ex maximis et munitissimis ciuitatibus Enna Drepano Lilybaeo hostilia praesidia deiecit. 2 Panormum cepit. Totamque Siciliam peruagatus paucis nauibus magnam hostiam classem duce Hamilcare superauit. 3 Sed cum ad Catinam ab hostibus obsessam festinaret, a Poenis in angustiis clausus est, ubi tribunus militum Calpurnius Flamma acceptis trecentis sociis in superiorem locum euasit, consulem liberauit; ipse cum trecentis pugnans cecidit. 4 Postea ab Atilio semianimis inuentus et sanatus magno postea terrori hostibus fuit. Atilius gloriose triumphauit.

40. 1 Marcus Atilius Regulus consul fusis Sallentinis triumphauit primusque Romanorum ducum in Africam classem traiecit. Ea quassata de Hamilcare naues longas tres et sexaginta cepit. 2 Oppida ducenta et hominum ducenta milia cepit. Absente eo coniugi eius et liberis ob paupertatem sumptus publice dati. 3 Mox arte Xanthippi Lacedaemonii mercenarii militis captus in carcerem missus. 4 Legatus de permutandis captiuis Romam missus dato iureiurando, ut, si impetrasset, ita demum non rediret, in senatu condicionem dissuasit reiectisque ab amplexu coniuge et liberis Carthaginem regressus, ubi in arcam ligneam coniectus clauis introrsum adactis uigiliis ac dolore punitus est.

41. 1 Quintus Lutatius Catulus primo Punico bello trecentis nauibus aduersum Poenos profectus sexcentas eorum naues commeatibus et alliis oneribus impeditas duce Hannone apud Aegatas insulas inter Siciliam et Africam depressit aut cepit finemque bello imposuit. 2 Pacem petentibus hac condicione concessit, ut Sicilia, Sardinia et ceteris insulis inter Italiam Africamque decederent, Hispania citra Hiberum abstinerent.

42. 1 Hannibal, Hamilcaris filius, nouem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iurauit. 2 Exinde socius et miles in castris patri fuit. Mortuo eo causam belli quaerens Saguntum Romanis foederatam intra sex menses euertit. Tum Alpibus patefactis in Italiam traiecit. 3 P. Scipionem apud Ticinum, Sempronium Longum apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum, Paullum et Varronem apud Cannas superauit. 4 Cumque Vrbem capere posset, in Campaniam deuertit, cuius deliciis elanguit. 5 Et cum ad tertium ab Vrbe lapidem castra posuisset, tempestatibus repulsus, primum a Fabio Maximo frustratus, deinde a Valerio Flacco repulsus, a Graccho et Marcello fugatus, in Africam reuocatus, a Scipione superatus, ad Antiochum regem Syriae confugit eumque hostem Romanis fecit; 6 quo uicto ad Prusiam regem Bithyniae concessit; unde Romana legatione repetitus hausto, quod sub gemma anuli habebat, ueneno absumptus est, positus apud Libyssam in arca lapidea, in qua hodieque inscriptum est: Hannibal hic situs est.

43. 1 Quintus Fabius Maximus Cunctator, Verrucosus a uerruca in labris sita, Ouicula a clementia morum dictus, consul de Liguribus triumphauit. 2 Hannibalem mora fregit. 3 Minucium magistrum equitum imperio sibi aequari passus est; nihilo minus periclitanti subuenit. 4 Hannibalem in agro Falerno inclusit. 5 Marium Statilium transfugere ad hostes uolentem equo et armis donatis retinuit, et Lucano cuidam fortissimo ob amorem mulieris infrequenti eandem emptam dono dedit. 6 Tarentum ab hostibus recepit, Herculis signum inde translatum in Capitolio dedicauit. De redemptione captiuorum cum hostibus pepigit; 7 quod pactum cum a senatu improbaretur, fundum suum ducentis milibus uendidit et fidei satisfecit.

44. 1 Publius Scipio Nasica, a senatu uir optimus iudicatus, Matrem deum hospitio recepit. 2 Is cum aduersum auspicia consulem se a Graccho nominatum comperisset, magistratu se abdicauit. 3 Censor statuas, quas sibi quisque in foro per ambitionem ponebat, sustulit. 4 Consul Delminium urbem Dalmatarum expugnauit. 5 Imperatoris nomen a militibus et a senatu triumphum oblatum recusauit. Eloquentia primus, iuris scientia consultissimus, ingenio sapientissimus, unde uulgo Corculum dictus.

45. 1 Marcus Marcellus Viridomarum, Gallorum ducem, singulari proelio fudit. 2 Spolia opima Ioui Feretrio tertius a Romulo consecrauit. 3 Primus docuit, quomodo milites cederent nec terga praeberent. 4 Hannibalem apud Nolam locorum angustia adiutus uinci docuit. 5 Syracusas per tres annos expugnauit. 6 Et cum per calumniam triumphus a senatu negaretur, de sua sententia in Albano monte triumphauit. 7 Quinquies consul insidiis Hannibalis deceptus et magnifice sepultus. 8 Ossa Romam remissa a praedonibus intercepta perierunt.

46. 1 Hannibale Italiam deuastante ex responso librorum Sibyllinorum Mater deum a Pessinunte arcessita cum aduerso Tiberi ueheretur, repente in alto stetit. Et cum moueri nullis uiribus posset, ex libris cognitum castissimae demum feminae manu moueri posse. 2 Tum Claudia uirgo Vestalis falso incesti suspecta deam orauit, ut, si pudicam sciret, sequeretur, et zona imposita nauem mouit. 3 Simulacrum Matris deum, dum templum aedificatur, Nasicae, qui uir optimus iudicabatur, quasi hospiti datum.

47. 1 Marcus Porcius Cato, genere Tusculanus, a Valerio Flacco Romam sollicitatus, tribunus militum in Sicilia, quaestor sub Scipione fortissimus, praetor iustissimus fuit: in praetura Sardiniam subegit, ubi ab Ennio Graecis litteris institutus. 2 Consul Celtiberos domuit et, ne rebellare possent, litteras ad singulas ciuitates misit, ut muros diruerent. 3 Cum unaquaeque sibi soli imperari putaret, fecerunt. Syriaco bello tribunus militum sub M. Acilio Glabrione occupatis Thermopylarum iugis praesidium hostium depulit. 4 Censor L. Flaminium consularem senatu mouit, quod ille in Gallia ad cuiusdam scorti spectaculum eiectum quendam e carcere in conuiuio iugulari iussisset. 5 Basilicam suo nomine primus fecit. 6 Matronis ornamenta erepta Oppia lege repetentibus restitit. 7 Accusator assiduus malorum Galbam octogenarius accusauit, ipse quadragies quater accusatus gloriose absolutus. 8 Carthaginem delendam censuit. 9 Post octoginta annos filium genuit. Imago huius funeris gratia produci solet.

48. 1 Hasdrubal, frater Hannibalis, ingentibus copiis in Italiam traiecit, actumque erat de Romano imperio, si iungere se Hannibali potuisset. 2 Sed Claudius Nero, qui in Apulia cum Hannibale castra coniunxerat, relicta in castris parte cum delectis ad Hasdrubalem properauit et se Liuio collegae apud Senam oppidum et Metaurum flumen coniunxit amboque Hasdrubalem uicerunt. 3 Nero regressus pari celeritate, qua uenerat, caput Hasdrubalis ante uallum Hannibalis proiecit. 4 Quo ille uiso uinci se fortuna Carthaginis confessus. 5 Ob haec Liuius triumphans, Nero ouans urbem introierunt.

49. 1 Publius Scipio ex uirtute Africanus dictus, Iouis filius creditus: nam antequam conciperetur, serpens in lecto matris eius apparuit, et ipsi paruulo draco circumfusus nihil nocuit. 2 In Capitolium intempesta nocte euntem nunquam canes latrauerunt. 3 Nec hic quicquam prius coepit, quam in cella Iouis diutissime sedisset, quasi diuinam mentem acciperet. 4 Decem et octo annorum patrem apud Ticinum singulari uirtute seruauit. 5 Clade Cannensi nobilissimos iuuenes Italiam deserere cupientes sua auctoritate compescuit. 6 Reliquias incolumes per media hostium castra Canusium perduxit. 7 Viginti quattuor annorum praetor in Hispaniam missus Carthaginem, qua die uenit, cepit. 8 Virginem pulcherrimam, ad cuius adspectum concurrebatur, ad se uetuit adduci patrique eius sponsor astitit. 9 Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit. 10 Amicitiam cum Syphace, Maurorum rege, coniunxit. Massinissam in societatem recepit. 11 Victor domum regressus consul ante annos factus concedente collega in Africam classem traiecit. 12 Hasdrabalis et Syphacis castra una nocte perrupit. 14 Reuocatum ex Italia Hannibalem superauit. 15 Victis Carthaginiensibus leges imposuit. 16 Bello Antiochi legatus fratri fuit; captum filium gratis recepit. 17 A Petillio Actaeo tribuno plebis repetundarum accusatus librum rationum in conspectu populi scidit: Hac die, inquit, Carthaginem uici; quare, bonum factum, in Capitolium eamus et diis supplicemus! 18 Inde in uoluntarium exilium concessit, ubi reliquam egit aetatem. 19 Moriens ab uxore petiit, ne corpus suum Romam referretur.

50. 1 Liuius Salinator primo consul de Illyriis triumphauit, deinde ex inuidia peculatus reus ab omnibus tribubus excepta Metia condemnatus. 2 Iterum cum Claudio Nerone inimico suo consul, ne respublica discordia male administraretur, amicitiam cum eo iunxit et de Hasdrubale triumphauit. 3 Censor cum eodem collega omnes tribus excepta Metia aerarias fecit, stipendio priuauit eo crimine, quod aut prius se iniuste condemnassent aut postea tantos honores non recte tribuissent.

51. 1 Quintus Flaminius, Flaminii, qui apud Trasumenum periit, filius, consul Macedoniam sortitus, ducibus Charopae principis pastoribus prouinciam ingressus regem Philippum proelio fudit, castris exuit. 2 Filium eius Demetrium obsidem accepit, quem pecunia mulctatum in regnum restituit. 3 A Nabide quoque Lacedaemonio filium obsidem accepit. 4 †Ludos Iunonis Samiae per praeconem pronuntiauit. 5 Legatus etiam ad Prusiam, ut Hannibalem repeteret, missus.

52. 1 Quintus Fuluius Nobilior consul Vettonas Oretanosque superauit, unde ouans urbem introiit. 2 Consul Aetolos, qui bello Macedonico Romanis affuerant, post ad Antiochum defecerant, proeliis frequentibus uictos et in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, tamen signis tabulisque pictis spoliauit; de quibus triumphauit. 3 Quam uictoriam per se magnificam Ennius amicus eius insigni laude celebrauit.

53. 1 Scipio Asiaticus, frater Africani, infirme corpore, tamen in Africa uirtutis nomine a fratre laudatus, consul Antiochum regem Syriae legato fratre apud Sipylum montem, cum arcus hostium pluuia hebetati fuissent, uicit et regni parte priuauit: hinc Asiaticus dictus. 2 Post reus pecuniae interceptae, ne in carcerem duceretur Gracchus pater tribunus plebis, inimicus eius, intercessit. M. Cato censor equum ei ignominiae causa ademit.

54. 1 Antiochus, rex Syriae, nimia opum fiducia bellum Romanis intulit, specie Lysimachiae repetundae, quam a maioribus suis in Thracia conditam Romani possidebant, statimque Graeciam insulasque eius occupauit. In Euboea luxuria elanguit. 2 Aduentu M. Acilii Glabrionis excitatus Thermopylas occupauit, unde industria Marci Catonis eiectus in Asiam refugit. 3 Nauali proelio, cui Hannibalem praefecerat, a L. Aemilio Regillo superatus filium Scipionis Africani, quem inter nauigandum ceperat, patri remisit, qui ei quasi pro reddenda gratia suasit, ut amicitiam Romanam peteret. 4 Antiochus spreto consilio apud Sipylum montem cum L. Scipione conflixit. Victus et ultra Taurum montem relegatus a sodalibus, quos temulentus in conuiuio pulsarat, occisus est.

55. 1 Gaius Manlius Vulso missus ad ordinandam Scipionis Asiatici prouinciam cupidine triumphi bellum Pisidis et Gallograecis, qui Antiocho affuerant, intulit. 2 His facile uictis inter captiuos uxor regis Orgiagontis centurioni cuidam in custodiam data; a quo ui stuprata de iniuria tacuit et post impetrata redemptione marito adulterum interficiendum tradidit.

56. 1 Lucius Aemilius Paullus, filius eius, qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphauit. 2 Rerum gestarum ordinem in tabula pictum publice posuit. 3 Iterum consul Persen Philippi filium regem Macedonum apud Samothracas deos cepit; quem uictum fleuit et assidere sibi iussit, tamen in triumphum duxit. 4 In hac laetitia duos filios amisit et progressus ad populum gratias fortunae egit, quod, si quid aduersi reipublicae imminebat, sua esset calamitate decisum. 5 Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est, ut ludis Circensibus triumphali ueste uteretur. 6 Ob huius continentiam et paupertatem post mortem eius dos uxori nisi uenditis possessionibus non potuit exsolui.

57. 1 Tiberius Sempronius Gracchus nobilissima familia ortus Scipionem Asiaticum quamuis inimicum duci in carcerem non est passus. 2 Praetor Galliam domuit, consul Hispaniam, altero consulatu Sardiniam; tantumque captiuorum adduxit, ut longa uenditione res in prouerbium ueniret "Sardi uenales". 3 Censor libertinos, qui rusticas tribus occuparant, in quattuor urbanas diuisit; ob quod a populo collega eius Claudius (nam ipsum auctoritas tuebatur) reus factus; et cum eum duae classes condemnassent, Tiberius iurauit se cum illo in exilium iturum: ita reus absolutus est. 4 Cum in domo Tiberii duo angues e geniali toro erepsissent, responso dato eum de dominis periturum, cuius sexus anguis fuisset occisus, amore Corneliae coniugis marem iussit interfici.

58. 1 Publius Scipio Aemilianus, Paulli Macedonici filius, a Scipione Africano adoptatus, in Macedonia cum patre agens uictum Persen tam pertinaciter persecutus est, ut media nocte in castra redierit. 2 Lucullo in Hispania legatus apud Intercatiam oppidum prouocatorem singulari proelio uicit. 3 Muros hostilis ciuitatis primus ascendit. 4 Tribunus in Africa sub T. Manilio imperatore octo cohortes obsidione uallatas consilio et uirtute seruauit, a quibus corona obsidionali aurea donatus. 5 Cum aedilitatem peteret, consul ante annos ultro factus Carthaginem intra sex menses deleuit. 6 Numantiam in Hispania correcta prius militum disciplina fame uicit; hinc Numantinus. 7 Gaio Laelio plurimum usus; ad reges adeundos missus duos secum praeter eum seruos duxit. 8 Ob res gestas superbus Gracchum iure caesum uideri respondit; obstrepente populo: Taceant, inquit, quibus Italia nouerca, non mater est; et addidit: Quos ego sub corona uendidi. 9 Censor Mummio collega segniore in senatu ait: Vtinam mihi collegam aut dedissetis aut non dedissetis. 10 Suscepta agrariorum causa domi repente exanimis inuentus obuoluto capite elatus, ne liuor in ore appareret. 11 Huius patrimonium tam exiguum <fuit>, ut XXXII libras argenti, duas et semilibram auri reliquerit.

59. 1 Aulus Hostilius Mancinus praetor aduersum Numantinos uetantibus auibus et nescio qua uoce reuocante profectus, cum ad Numantiam uenisset, exercitum Pompei acceptum prius corrigere decreuit et solitudinem petiit. 2 Eo die Numantinis forte sollemni nuptum filias locabant; et unam speciosam duobus competentibus pater puellae conditionem tulit, ut ei illa nuberet, qui hostis dexteram attulisset. 3 Profecti iuuenes abscessum Romanorum in modam fugae properantium cognoscunt, rem ad suos referunt. Illi statim quattuor milibus suorum uiginti milia Romanorum ceciderunt. 4 Mancinus auctore Tiberio Graccho quaestore suo in leges hostium foedus percussit; quo per senatum improbato Mancinus Numantinis deditus nec receptus, augurio in castra deductus, praeturam postea consecutus est.

60. 1 Lucius Mummius, deuicta Achaia Achaicus dictus, consul aduersum Corinthios missus uictoriam alieno labore quaesitam intercepit. 2 Nam cum illos Metellus Macedonicus apud Heracleam fudisset et duce Critolao priuasset, cum lictoribus et paucis equitibus in Metelli castra properauit et Corinthios apud Leucopetram uicit duce Diaeo, qui domum refugit eamque incendit, coniugem interfecit et in ignem praecipitauit, ipse ueneno interiit. 3 Mummius Corinthum signis tabulisque spoliauit; quibus cum totam replesset Italiam, in domum suam nihil contulit.

61. 1 Quintus Caecilius Metellus, domita Macedonia Macedonicus dictus, praetor Pseudophilippum, qui idem Andriscus dictus est, uicit. 2 Achaeos bis proelio fudit triumphandos Mummio tradidit. 3 Inuisus plebi ob nimiam seueritatem et ideo post duas repulsus consul aegre factus Arbacos in Hispania domuit. 4 Apud Contrebiam oppidum cohortes loco pulsas redire et locum recipere iussit. 5 Cum omnia proprio et subito consilio ageret, amico cuidam, quid acturus esset, roganti: Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. 6 Hic quattuor filiorum pater supremo tempore humeris eorum ad sepulcrum latus est; ex quibus tres consulares, unum etiam triumphantem uidit.