|
Caput I.
[Tractatibus, quos ante de moribus sanctus habuerat, subiecturum se mysteriorum expositionem spondet. deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat.]
[1] De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel patriarcharum gesta, vel proverbiorum legerentur praecepta, ut his informati atque instituti assuesceretis maiorum ingredi vias eorumque iter carpere ac divinis oboedire oraculis, quo renovati per baptismum eius vitae usum teneretis, quae ablutos deceret. [2] Nunc de mysteriis dicere tempus admonet atque ipsam rationem sacramentorum edere, quam ante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur; deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si ea sermo aliqui praecucurrisset.
[3] Aperite igitur aures et bonum odorem vitae aeternae inhalatum vobis munere sacramentorum carpite! quod vobis significavimus, cum apertionis celebrantes mysterium diceremus effetha, quod est adaperire {Marc. 7, 34}, ut venturus unusquisque ad gratiam, quid interrogaretur, cognosceret, quid responderet, meminisse deberet. [4] Hoc mysterium celebravit Christus in evangelio {ibid.}, sicut legimus, cum mutum curaret et surdum. sed ille os tetigit, quia et mutum curabat et virum, in altero, ut os eius infusae sono vocis aperiret, in altero, quia tactus iste virum decebat, feminam non deceret.
Caput II.
[Quid initiandi ecclesiam ingressi promiserint, quibusve coram testibus, et quamobrem se converterint ad orientem.]
[5] Post haec reserata sunt tibi sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium. repete quid interrogatus sis, recognosce, quid responderis! renuntiasti diabolo et operibus eius, mundo et luxuriae eius ac voluptatibus. tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. [6] Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem. noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam. praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: quia labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore ipsius, quoniam angelus est domini omnipotentis {Mal. 2, 7}. non est fallere, non est negare: angelus est, qui regnum Christi, qui vitam aeternam adnuntiat, non specie tibi aestimandus, sed munere. quid tradiderit, considera, usum eius expende et statum eius agnosce. [7] Ingressus igitur, ut adversarium tuum cerneres; cui renuntiandum in os putaris, ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu.
Caput III.
[In aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse, pluribus figuris quibus baptisma iam inde a mundi creatione ac postea praenuntiatum est, docet.]
[8] Quid vidisti? aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum sacerdotem interrogantem et consecrantem. primum omnium docuit te apostolus non ea contemplanda nobis quae videntur, sed quae non videntur, quoniam, quae videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna {II Cor. 4, 18}. nam et alibi habes, quia invisibilia dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, conpraehenduntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas {Rom. 1, 20} operibus aestimatur. unde et ipse dominus ait: si mihi non creditis, vel operibus credite {Ioh. 10, 38}. crede ergo divinitatis illic adesse praesentiam. operationem credis, non credis praesentiam? unde sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia?
[9] Considera autem, quam vetus mysterium sit et in ipsius mundi praefiguratum origine. in principio ipso, quando fecit deus caelum et terram, spiritus, inquit, superferebatur super aquas {Gen. 1, 2}. qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? sed quid dicam operabatur? quod ad praesentiam spectat, superferebatur. non operabatur, qui superferebatur? cognosce, quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit propheta: verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum {Ps. 32, 6}. utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quia superferebatur et quia operabatur. quia superferebatur, Moyses dicit, quia operabatur, david testificatur.
[10] Accipe aliud testimonium. corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis. non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus, quoniam carnes sunt {Gen. 6, 3}. quo ostendit deus, quia carnali inmunditia et gravioris labe peccati gratia spiritalis avertitur. unde volens deus reparare quod deerat, diluvium fecit, et iustum noe in arcam iussit ascendere {Gen. 6, 12 sqq.}. quando decidente diluvio corvum dimisit prius, qui non revertit, postea dimisit columbam, quae cum ramo oleae legitur revertisse {Gen. 8, 7/8}. vides aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio? [11] Aqua est, qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. sepelitur illic omne flagitium. lignum est, in quo suffixus est dominus Iesus, cum pateretur pro nobis. columba est, in cuius specie descendit spiritus sanctus, sicut didicisti in novo testamento {Matth. 3, 16}, qui tibi pacem animae, tranquillitatem mentis inspirat. corvus est figura peccati, quod exit et non revertitur, si in te quoque iusti custodia servetur et forma.
[12] Tertium quoque testimonium est, sicut te apostolus docet: quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari {I Cor. 10, 1/2}. denique et ipse Moyses dicit in cantico: misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare {Exod. 15, 10}. advertis quod in illo hebraeorum transitu iam tunc sacri baptismatis figura praecesserit, in quo aegyptius interiit et hebraeus evasit. quid enim aliud in hoc cottidie sacramento docemur, nisi quia culpa demergitur et error aboletur, pietas autem et innocentia tota permansit? [13] Audis, quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigeravit incendia passionum, bona nubes: obumbrat, quos revisit spiritus sanctus. denique supervenit in Mariam virginem et virtus altissimi obumbravit ei {cf. Luc. 1, 35}, quando redemptionem genti generavit humanae. et illud miraculum per Moysen in figura factum est {Exod. 13, 21/22; 14, 21/22}. si ergo in figura fuit spiritus, nunc adest in veritate, cum scriptura tibi dicat: quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est {Ioh. 1, 17}.
[14] Merra fons amarus erat: misit in eum Moyses lignum et dulcis est factus {Exod. 15, 23-25}. aqua enim sine praedicatione dominicae crucis ad nullos usus futurae salutis est; cum vero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculi temperatur. sicut ergo in illum fontem Moyses lignum misit, hoc est propheta, et in hunc fontem sacerdos praedicationem dominicae crucis mittit et aqua fit ad gratiam dulcis. [15] Non ergo solis corporis tui credas oculis. magis videtur, quod non videtur, quia istud temporale, illud aeternum. magis aspicitur, quod oculis non compraehenditur, animo autem ac mente cernitur.
[16] Denique doceat te decursa regnorum lectio {IV Reg. 5, 1-19}. neman syrus erat et lepram habebat nec ab ullo mundari poterat. tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta in israhel, qui posset eum a leprae contagione mundare. sumpto, inquit, auro et argento perrexit ad regem israhel. qui cognita adventus eius causa scidit vestimenta sua, dicens, quod temptaretur magis, cum de se ea, quae non essent potestatis regiae, poscerentur. helisaeus autem regi intimavit, ut ad se dirigeret syrum, quo cognosceret, quod esset deus in israhel. et cum venisset, mandavit ei, ut septies mergeretur in iordane fluvio. [17] Tunc ille secum tractare coepit, quod meliores aquas flumina haberent patriae suae, in quibus saepe mersisset et numquam a lepra esset ablutus, eoque revocatus non oboediebat mandatis prophetae. sed admonitu et persuasionibus servulorum acquievit et mersit, mundatusque ilico intellexit non aquarum esse, quod unusquisque mundatur, sed gratiae. [18] Cognosce nunc, quae sit illa «puella ex captivis»! iunior scilicet ex gentibus congregatio, id est ecclesia domini depressa ante captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat, cuius consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo diu ante dubitavit, postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus ab omni est contagione vitiorum. et ille quidem dubitavit, antequam sanaretur, tu iam sanatus es et ideo dubitare non debes.
Caput IV.
[Aquam non mundare sine spiritu, Iohannis testimonio et ipsis quibus idem sacramentum administratur, verbis declaratur. quod etiam asseritur significatum per evangelicam piscinam, et paralyticum a domino ibi sanatum: quo loco spiritus sanctus in eiusdem Christi baptismo vere descendisse ostenditur, et quid in hoc mysterio intelligendum.]
[19] Ideo tibi ante praedictum est, ut non hoc solum crederes, quod videbas, ne forte et tu diceres: «hoc est illud magnum mysterium, quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit {I Cor. 2, 9}? aquas video, quas videbam cottidie: istae me habent mundare, in quas saepe descendi et numquam mundatus sum?» hinc cognosce, quod aqua non mundat sine spiritu. [20] Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sunt, aqua, sanguis et spiritus {I Ioh. 5, 7}, quia, si in unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. quid est enim aqua sine cruce Christi nisi elementum commune sine ullo sacramenti profectu? nec iterum sine aqua regenerationis mysterium est. nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei {Ioh. 3, 5}. credit autem etiam catechumenus in crucem domini Iesu, qua et ipse signatur; sed nisi baptizatus fuerit in nomine patris et filii et spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum nec spiritualis gratiae munus haurire. [21] Ergo ille syrus septies mersit in lege {IV Reg. 5, 14}, tu autem baptizatus es in nomine trinitatis, confessus es patrem – recordare, quid feceris! –, confessus es filium, confessus es spiritum. tene ordinem rerum! in hac fide mundo mortuus es, deo resurrexisti, et quasi in illo mundi consepultus elemento, peccato mortuus ad vitam es resuscitatus aeternam. crede ergo, quia non sunt vacuae aquae.
[22] Ideo tibi dictum est, quia angelus domini secundum tempus descendebat in natatoriam et movebatur aqua, et qui prior descendisset in natatoriam post conmotionem aquae, sanus fiebat a languore, quocumque tenebatur {Ioh. 5, 4}. haec piscina in hierosolyma erat, in qua unus annuus sanabatur. sed nemo ante sanabatur, quam descendisset angelus. descendebat igitur angelus, et ut esset indicium, quia descenderat angelus, movebatur aqua. movebatur aqua propter incredulos, illis signum, tibi fides; illis angelus descendebat, tibi spiritus sanctus; illis creatura movebatur, tibi Christus operatur, ipse dominus creaturae. [23] Tunc curabatur unus, nunc omnes sanantur, aut certe unus solus populus Christianus. est enim in aliquibus et aqua mendax {Hier. 15, 18}, non sanat baptismum perfidorum, non mundat, sed polluit. iudaeus urceos baptizat et calices, quasi insensibilia vel culpam possint recipere vel gratiam, tu baptiza hunc calicem tuum sensibilem, in quo bona opera tua luceant, in quo gratiae tuae splendor effulgeat. ergo et illa piscina in figura, ut credas, quia et in hunc fontem vis divina descendit. [24] Denique paralyticus ille exspectabat hominem {cf. Ioh. 5, 7}. quem illum, nisi dominum Iesum natum ex virgine, cuius adventu iam non umbra sanaret singulos, sed veritas universos? iste est ergo, qui exspectabatur, ut descenderet, de quo dixit deus pater ad Iohannem baptistam: super quem videris spiritum descendentem de caelo et manentem super eum, hic est, qui baptizat in spiritu sancto {Ioh. 1, 33}; de quo testificatus est Iohannes dicens: quia vidi spiritum descendentem de caelo quasi columbam et manentem super eum {ibid., 32}. et hic quare spiritus sicut columba descendit, nisi ut tu videres, nisi ut tu cognosceres etiam illam columbam, quam noe iustus emisit ex arca, istius columbae speciem fuisse, ut typum agnosceres sacramenti {Gen. 8, 8}? [25] Et fortasse dicas: «cum illa vera columba fuerit, quae emissa est, hic quasi columba descenderit, quomodo illic speciem fuisse dicimus, hic veritatem, cum secundum graecos in specie columbae spiritum descendisse sit scriptum {cf. Luc. 3, 22; Ioh. 1, 33}?» sed quid tam verum quam divinitas quae «manet» semper? creatura autem non potest veritas esse, sed species, quae facile solvitur atque mutatur. simul quia eorum, qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed vera simplicitas. unde et dominus ait: estote astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae {Matth. 10, 16}. merito ergo sicut columba descendit, ut admoneret nos simplicitatem columbae habere debere. speciem autem pro veritate accipiendam legimus et de Christo: et specie inventus ut homo {Phil. 2, 7}; et de patre deo: neque speciem eius vidistis {Ioh. 5, 37}.
Caput V.
[Confirmatur adesse Christum in baptismate, atque adeo non considerandos eius ministros. demum confessio trinitatis a baptizatis edi solita paucis expenditur.]
[26] Estne adhuc, quod dubitare debeas, cum evidenter tibi clamet in evangelio pater, qui ait: hic est filius meus in quo conplacui {Matth. 3, 17}, clamet filius, super quem sicut columba se demonstravit spiritus sanctus, clamet et spiritus sanctus, qui sicut columba descendit, clamet david: vox domini super aquas, deus maiestatis intonuit, dominus super aquas multas {Ps. 28, 3}, cum tibi scriptura testetur, quod ad hierobal preces ignis descenderit de caelo {Iudd. 6, 19-21}, et rursus precante helia ignis est missus, qui sacrificium consecravit {cf. III Reg. 18, 36-38; Sacr. ii 4,11}? [27] Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. et si merita spectes, sicut heliam consideres, Petri quoque merita spectato vel Pauli, qui acceptum a domino Iesu hoc nobis mysterium tradiderunt. ignis illis visibilis mittebatur, ut crederent, nobis invisibilis operatur, qui credimus, illis in figura, nobis ad conmonitionem. crede ergo adesse dominum Iesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: ubicumque fuerint duo vel tres, ibi et ego sum {Matth. 18, 20}. quanto magis ubi ecclesia est, ubi mysteria sunt, ibi dignatur suam impertire praesentiam.
[28] Descendisti igitur; recordare, quid responderis! quod credas in patrem, credas in filium, credas in spiritum sanctum. non habes illic «credo in maiorem et minorem et ultimum». sed eadem vocis tuae cautione constringeris, ut similiter credas in filium, sicut in patrem credis, similiter in spiritum sanctum credas, sicut credis in filium, hoc solo excepto, quod in crucem solius domini Iesu fateris tibi esse credendum.
Caput VI.
[Egressis e fonte baptismatis quare unctio fiat in capite: cur etiam pedum lotio post baptismum; quaeve peccata utrisque remittantur.]
[29] Post haec utique ascendisti ad sacerdotem. considera, quid secutum sit. nonne illud, quod ait david: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, in barbam aaron {Ps. 132, 2}? hoc est unguentum, de quo et salomon ait: unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te et attraxerunt te {Cant. 1, 2}. quantae hodie renovatae animae dilexerunt te, domine Iesu, dicentes: adtrahe nos post te, in odorem vestimentorum tuorum curramus {ibid. 3}, ut odorem resurrectionis haurirent! [30] Quare hoc fiat intellige: quia oculi sapientis in capite ipsius {Eccle. 2, 14}. ideo in barbam defluit, id est in gratiam iuventutis, ideo «in barbam aaron», ut fias electum genus, sacerdotale, praetiosum; omnes enim in regnum dei et in sacerdotium unguimur gratia spiritali.
[31] Ascendisti de fonte, memento evangelicae lectionis. etenim dominus noster Iesus in evangelio lavit pedes discipulis suis. quando venit ad Simonem Petrum et ait Petrus: non lavabis mihi pedes in aeternum {Ioh. 13, 8}, non advertit mysterium et ideo ministerium recusavit, quod gravari servi humilitatem crederet, si domini obsequium patienter admitteret. cui respondit dominus: si non lavero tibi pedes, non habebis mecum partem. quo audito, Petrus: domine, non tantum pedes, inquit, sed etiam manus et caput. respondit dominus: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus {ibid., 9}. [32] Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum, quando eum subplantavit serpens et persuasit errorem {cf. Iac. I, 4,13}. ideo planta eius abluitur, ut hereditaria peccata tollantur; nostra enim propria per baptismum relaxantur. [33] Simul cognosce mysterium ipsum humilitatis consistere ministerio. ait enim: si ego lavi pedes vobis, dominus et magister, quanto magis et vos debetis lavare pedes invicem vobis {Ioh. 13,14}. cum enim ipse auctor salutis per oboedientiam nos redemerit, quanto magis nos, servuli eius, humilitatis et oboedientiae exhibere debemus obsequium.
Caput VII.
[Vestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari: cuius opera ut ecclesia se nigram atque decoram diceret, effectum est. angelos nitorem eius sicut et dominicae carnis miratos esse; quin immo ipsummet Christum sub variis figuris commendasse sponsae suae formam: quorum in se mutui affectus describuntur.]
[34] Accepisti post haec vestimenta candida, ut esset indicio, quod exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae casta velamina, de quibus dixit propheta: asparges me hysopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor {Ps. 50, 9}. qui enim baptizatur, et secundum legem et secundum evangelium videtur esse mundatus, secundum legem, quia hysopi fasciculo Moyses agni aspergebat sanguinem {Exod. 12, 22}, secundum evangelium, quia Christi erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in evangelio {Matth. 17, 2} demonstraret. super nivem dealbatur, cui culpa dimittitur; unde et per esaiam dominus ait: si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo {Esai. 1, 18}. [35] Haec vestimenta habens ecclesia, per lavacrum regenerationis adsumpta, dicit in canticis: nigra sum et decora, filiae hierusalem {Cant. 1, 4}, nigra per fragilitatem condicionis humanae, decora per gratiam, nigra, quia ex peccatoribus, decora fidei sacramento. haec vestimenta cernentes filiae hierusalem stupefactae dicunt: quae est haec, quae ascendit dealbata {Cant. 8, 5}? haec erat nigra, unde nunc subito dealbata? [36] Dubitaverunt enim etiam angeli, cum resurgeret Christus, dubitaverunt potestates caelorum videntes, quod caro in caelum ascenderet. denique dicebant: quis est iste rex gloriae? et cum alii dicerent: tollite portas, principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, alii dubitabant dicentes: quis est iste rex gloriae? {Ps. 23, 8} in esaia quoque habes dubitantes virtutes caelorum dixisse: quis est iste, qui ascendit ex edom, rubor vestimentorum eius ex bosor, speciosus in stola candida? {Esai. 63, 1} [37] Christus autem videns ecclesiam suam in vestimentis candidis, – pro qua ipse, ut habes in zacchariae libro prophetae, sordida vestimenta {Zach. 3, 3} susceperat –, vel animam regenerationis lavacro mundam atque ablutam dicit: ecce formosa es, proxima mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae {Cant. 4, 1}. in cuius specie spiritus sanctus descendit de caelo {Luc. 3, 22}. formosi oculi, sicut diximus supra, quia sicut columba descendit. [38] Et infra: dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua {Cant. 4, 2/3}. non mediocris ista laudatio, primum dulci comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus et in praeruptis securas cibum sumere, deinde, cum tondentur, deonerari superfluis. harum gregi conparatur ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem domini Iesu loquantur. [39] In his formosa est ecclesia. unde ad eam verbum deus dicit: tota formosa es, proxima mea, et repraehensio non est in te, quia culpa demersa est; ades huc a libano, sponsa, ades huc a libano; transibis, et pertransibis a principio fidei {Cant. 4, 7/8}; eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum. et iterum dicit ad eam deus verbum: quid pulchra et suavis facta es, caritas, in deliciis tuis? statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botryes {Cant. 7, 6/7}. [40] Cui respondet ecclesia: quis dabit te, frater, mihi lactantem ubera matris meae? inveniens te foris osculabor te, et quidem non spernent me. adsumam te et inducam te in domum matris meae et in secretum eius, quae concepit me. docebis me {Cant. 8, 1/2}. vides, quemadmodum delectata munere gratiarum ad interiora cupit mysteria pervenire et omnes sensus suos consecrare Christo? adhuc quaerit, adhuc suscitat caritatem, et suscitari eam sibi poscit a filiabus hierusalem, quarum gratia, hoc est animarum fidelium, sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari. [41] Unde dominus Iesus et ipse invitatus tantae studio caritatis, pulchritudine decoris et gratiae, quod nulla iam in ablutis delicta sorderent, dicit ad ecclesiam: pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum {ibid., 6}, hoc est: «decora es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest. pone me ut signaculum in cor tuum, quo fides tua pleno fulgeat sacramento. opera quoque tua luceant et imaginem dei praeferant, ad cuius imaginem facta es. caritas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere flumina undare non possint {ibid. 7}».
[42] Unde repete, quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris {Esai. 11, 2/3}, et serva quod accepisti. signavit te deus pater, confirmavit te Christus dominus; et dedit pignus, spiritum, in cordibus tuis, sicut apostolica lectione didicisti {II Cor. 1, 21/22}.
Caput VIII.
[De mystico dominici altaris convivio: quod ne quispiam minoris faciat, ostenditur synagogae sacris antiquius esse; cum in sacrificio Melchisedech expressum fuerit: ipso autem manna longe praestantius, cum sit corpus Christi; ac inter utrumque perelegans comparatio instituitur. ]
[43] His abluta plebs dives insignibus ad Christi contendit altaria dicens: et introibo ad altare dei, ad deum qui laetificat iuventutem meam {Ps. 42, 4}. depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae iuventutem caeleste illud festinat adire convivium. venit igitur et videns sacrosanctum altare compositum exclamans ait: parasti in conspectu meo mensam. hanc loquentem inducit david dicens: dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis educavit me {Ps. 22, 1/2}. et infra: nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me. inpinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est. {Ps. 22, 4/5}
[44] Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia videns – quoniam quae sunt invisibilia, non videntur nec possunt humanis oculis compraeendi – dicat forte: «iudaeis deus manna pluit, pluit coturnices {Exod. 16, 13}, ecclesiae autem suae illi dilectae haec sunt, quae praeparavit, de quibus dictum est: quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus diligentibus eum? {I Cor. 2, 9}. ergo ne quis hoc dicat, summo studio volumus conprobare, quia et antiquiora sunt sacramenta ecclesiae quam synagogae, et praestantiora quam manna est.
[45] Antiquiora docet lectio genesis quae decursa est {cf. Gen. 14, 14-18}. synagoga enim ex lege Moysi principium sumpsit, Abraham vero longe anterior. qui victis hostibus et nepote proprio recepto cum potiretur victoria, tunc illi occurrit Melchisedech et protulit ea, quae Abraham veneratus accepit. non Abraham protulit, sed Melchisedech, qui inducitur sine patre, sine matre, neque initium dierum neque finem habens, similis autem filio dei, de quo ait Paulus ad hebraeos, quia manet sacerdos in perpetuum {Hebr. 7, 3}, qui interpretatione latina dicitur rex iustitiae, rex pacis. [46] Non agnoscis, quis iste sit? potest homo esse rex iustitiae, cum ipse vix iustus sit, potest rex pacis, cum vix possit esse pacificus? – «sine matre» secundum divinitatem, quia ex patre deo genitus est, unius substantiae cum patre, «sine patre» secundum incarnationem, quia natus ex virgine est, «initium et finem non habens», quia ipse est «initium et finis» omnium, «primus et novissimus». non igitur humani, sed divini est muneris sacramentum, quod accepisti, ab eo prolatum, qui benedixit fidei patrem Abraham, illum, cuius gratiam et gesta miraris.
[47] Probatum est antiquiora esse ecclesiae sacramenta; nunc cognosce potiora. re vera mirabile est, quod manna deus pluerit patribus et cottidiano caeli pascebantur alimento. unde dictum est: panem angelorum manducavit homo {Ps. 77, 25}. sed tamen panem illum qui manducaverunt, omnes in deserto mortui sunt, ista autem esca, quam accipis, iste panis vivus, qui descendit de caelo, vitae aeternae substantiam subministrat, et quicumque hunc manducaverit, non morietur in aeternum; est enim corpus Christi. [48] Considera nunc, utrum praestantior sit panis angelorum an caro Christi, quae utique corpus est vitae. manna illud de caelo, hoc supra caelum, illud caeli, hoc domini caelorum, illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur, hoc ab omni alienum corruptione, quod, quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit. illis aqua de petra fluxit {cf. Exod. 17, 5/6}, tibi sanguis e Christo {cf. Ioh.19, 34}; illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. iudaeus bibit et sitit, tu cum biberis, sitire non poteris, et illud in umbra, hoc in veritate. [49] Si illud quod miraris, umbra est, quantum istud est, cuius et umbram miraris? audi, quia umbra est, quae apud patres facta est: bibebant, inquit, de consequenti eos petra, petra autem erat Christus; sed non in pluribus eorum complacitum est deo; nam prostrati sunt in deserto. haec autem in figura nobis facta sunt. {I Cor. 10, 4-6}. cognovisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de caelo.
Caput IX.
[Ne quis externa perculsus specie, in fide fluctuet, plurimis exemplis, quibus mutatam aut victam fuisse naturam constat, in medium allatis, e pane veram Christi carnem fieri evincit. postremo nonnullis quae ad effectus eius, utentium dispositiones ac similia pertinent, figurate propositis, tractatum claudit.]
[50] Forte dicas: «aliud video; quomodo tu mihi adseris, quod Christi corpus accipiam?» et hoc nobis adhuc superest, ut probemus. quantis igitur utimur exemplis, ut probemus non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur.
[51] Virgam tenebat Moyses, proiecit eam et facta est serpens {cf. Exod. 4, 1-4}; rursus prendit caudam serpentis et in virgae naturam revertit. vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae. currebant aegypti flumina puro aquarum meatu: subito de fontium venis sanguis coepit erumpere; non erat potus in fluviis {cf. Exod. 7, 19-21}. rursus ad prophetae precem cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit. circumclusus undique erat populus hebraeorum, hinc aegyptiis vallatus, inde mari clausus: virgam levavit Moyses, separavit se aqua et in murorum speciem congelavit, atque inter undas via pedestris apparuit {cf. Exod. 14, 21/22}. iordanis retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertit exordium {cf. Ios. 3, 15/16}. nonne claret naturam vel maritimorum fluctuum vel fluvialis cursus esse mutatam? sitiebat populus patrum: tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit. numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura? merra fluvius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset: misit lignum Moyses in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit {cf. Exod. 15, 22-25}, quam infusa subito gratia temperavit. sub helisaeo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi et statim mersum est. rogavit helisaeum, qui amiserat ferrum: misit etiam helisaeus lignum in aquam, et ferrum natavit {cf. IV Reg. 6, 5-7}. utique et hoc praeter naturam factum cognoscimus; gravior enim ferri species quam aquarum liquor.
[52] Advertimus igitur maioris operationis esse gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam. quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret; quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa domini salvatoris operantur? nam sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. quod si tantum valuit sermo heliae {III Reg. 18, 36-38}, ut ignem de caelo deposceret, non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? de totius mundi operibus legisti: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt, {Ps. 148, 5}. sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? non enim minus est novas rebus dare quam mutare naturas.
[53] Sed quid argumentis utimur? suis utamur exemplis incarnationisque mysteriis adstruamus mysterii veritatem. numquid naturae usus praecessit, cum Iesus dominus ex Maria nasceretur? si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consuevit. liquet igitur, quod praeter naturae ordinem virgo generavit. et hoc quod conficimus corpus ex virgine est. quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse dominus Iesus partus ex virgine? vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius sacramentum est. [54] ipse clamat dominus Iesus: hoc est corpus meum {Matth. 26, 26}. ante benedictionem verborum caelestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur. ipse dicit sanguinem suum. ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. et tu dicis «amen», hoc est «verum est». quod os loquitur, mens interna fateatur; quod sermo sonat, adfectus sentiat.
[55] His igitur sacramentis pascit ecclesiam suam Christus, quibus animae firmatur substantia, meritoque videns profectum eius gratiae continentem dicit ad eam: quam decora facta sunt ubera tua, soror mea sponsa, quam decora facta sunt a vino, et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata. favum distillant labia tua, o sponsa, mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor libani. hortus clusus soror mea sponsa, hortus clusus, fons signatus {Cant. 4, 10-12}. quo significat signatum debere apud te mysterium manere, ne violetur operibus malae vitae atque adulterio castitatis, ne divulgetur, quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos. bona debet ergo fidei tuae esse custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret. [56] unde et ecclesia altitudinem servans mysteriorum caelestium reicit a se graviores venti procellas et invitat vernantis gratiae suavitatem; et sciens, quod hortus suus Christo displicere non possit, ipsum advocat sponsum dicens: exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum et defluant unguenta mea. descendat frater meus in hortum suum et edat fructum pomiferarum suarum {Cant. 4, 16 - 5, 1}. bonas enim arbores et fructiferas habet, quae radices suas tinxerint sacri «fontis inriguo» et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint, ut iam non prophetica caedantur securi, sed evangelica ubertate fundantur {cf. Matth. 3, 10}. [57] Denique fertilitate earum etiam dominus delectatus respondet: ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa. vindemiavi myrram meam cum unguentis meis, manducavi cibum meum cum melle meo, bibi potum meum cum lacte meo {Cant. 5, 1}. quare «cibum» et «potum» dixerim, fidelis, intellege! illud autem non dubium, quod in nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti quia in carcere esse se dicit {cf. Matth. 25, 35/36/40}. [58] Unde et ecclesia videns tantam gratiam hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant dicens: edite, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei {Cant. 5, 1}. quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per prophetam spiritus sanctus expressit dicens: gustate et videte, quoniam suavis est dominus: beatus vir, qui confidit in eo {Ps. 33, 9}. in illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi. non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. unde et apostolus de typo eius ait: quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt et potum spiritalem biberunt {I Cor. 10, 1/3}; corpus enim dei corpus est spiritale, corpus Christi corpus est divini spiritus, quia spiritus Christus, ut legimus: spiritus ante faciem nostram Christus dominus {Thren. 4, 20}. et in Petri epistola habemus: et Christus pro nobis mortuus est {I Petr. 2, 21}. denique cor nostrum esca ista confirmat et potus iste «laetificat cor hominis», ut propheta memoravit {cf. Ps. 103, 15}.
[59] Unde adepti omnia sciamus regeneratos nos esse. nec dicamus: «quomodo regenerati sumus? numquid in ventrem matris nostrae introivimus, et renati sumus? non agnosco usum naturae!» – sed nullus hic naturae ordo, ubi excellentia gratiae. denique non semper usus naturae generationem facit: generatum ex virgine Christum dominum confitemur et naturae ordinem denegamus. non enim ex viro Maria concepit, sed de spiritu sancto in utero accepit, ut dicit Matthaeus, quia inventa est in utero habens de spiritu sancto {Matth. 1, 18}. si ergo superveniens spiritus sanctus in virginem, conceptionem operatus est et generationis munus inplevit, non est utique dubitandum, quod superveniens in fontem spiritus, vel super eos, qui baptismum consequuntur, veritatem regenerationis operatur.
|