BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aurelius Ambrosius

ca. 339 - 397

 

De mysteriis

 

Textus:

Sancti Ambrosii opera,

pars septima (CSEL LXXIII), p. 89 sqq.

ed. Otto Faller, Vindibonae 1955

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

Caput I

Caput II

Caput III

Caput IV

Caput V

Caput VI

Caput VII

Caput VIII

Caput IX

 

De mysteriis, Capita 8-9

(Manuscriptum italicum, ca. 1090,

Bibliotheca Schoenbergensis

University of Pennsylvania)

 

quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit. illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. iudaeus bibit et sitit, tu cum biberis, sitire non poteris, et illud in umbra, hoc in veritate. Si illud quod miraris, umbra est, quantum istud est, cuius et umbram miraris? audi, quia umbra est, quae apud patres facta est: bibebant, inquit, de consequenti eos petra, petra autem erat Christus; sed non in pluribus eorum complacitum est deo; nam prostrati sunt in deserto. haec autem in figura nobis facta sunt. cognovisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de caelo. Caput IX. Forte dicas: «aliud video; quomodo tu mihi adseris, quod Christi corpus accipiam?» et hoc nobis adhuc superest, ut probemus. quantis igitur utimur exemplis, ut probemus non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. Virgam tenebat Moyses, proiecit eam et facta est serpens; rursus prendit caudam serpentis et in virgae naturam revertit. vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae. currebant aegypti flumina puro aquarum meatu: subito de fontium venis sanguis coepit erumpere; non erat potus in fluviis. rursus ad prophetae precem cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit. circumclusus undique erat populus hebraeorum, hinc aegyptiis vallatus, inde mari clausus: virgam levavit Moyses, separavit se aqua et in murorum speciem congelavit, atque inter undas via pedestris apparuit. iordanis retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertit exordium. nonne claret naturam vel maritimorum fluctuum vel fluvialis cursus esse mutatam? sitiebat populus patrum: tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit. numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura? merra fluvius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset: misit lignum Moyses in aquam, et amaritudinem