BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Vetus Latina

saec. II/saec. III

 

Vetus latinus

 

Codex Floriacensis

 

ca. 450

 

____________________________________________________________________________________

 

 

 

Fol. 123v

Epistola Petri II:1,17-2,7

 

 

Codex Floriacensis:

QUO BENE] SENSI · [I:18] ET HANC VOCEM NOS AUDIBIMUS DE CAELO RE

LATAM C]UM ESSEMUS CUM IPSO IN SCO MONTE [I:19] ET HABEMUS

FIRMIORE]M PROPHETICUM SERMONEM CUI BENE FACITIS ININ

TENDENTE]S QUEMADMODUM LUCERNAE LUCENTI IN OBSCURO

LOCO DONE]C DIES LUCESCAT · ET LUCIFER ORIATUR IN CORDIBUS

VESTRIS [I:20] H]OC PRIMUM INTELLEGENTES QUOD OMNIS PROPHE

TIAE SCRIP]TURA INTERPRAETATIONE INDIGET · [I:21] NON AeNIM VO

LUNTATE] HUMANA ALLATA EST UMQUAM PROPHETIA · STO SPU

INSPIRA]TI LOCUTI SUNT · STI HOMINES DI [II:1] FUERUNT VERO ET

PSEUDOPR]OPHETAE IN POPULO IN POPULO SICUT ET IN VOBIS ERUNT

MAGISTRI] MENDACES QUI SUBINDUCENT SECTAS PERDITIO

NIS ET EU]M QUI IPSOS EOS DOMINAT ORE ABNEGANTES SUPER

INDUCENT] SIBIMETIPSIS CELERRIMUM INTERITUM [II:2] ET MULTI

SEQUENT]UR LIBIDINES IPSORUM PER QUOS VIAS VERITATIS

BLASPHE]MABUNTUR [II:3] ET MERCABUNTUR VOS IN AVARITIA

FICTIS VER]BIS QUIBUS IUDICIUM OLIM NON CESSAT ET PERDITIO

EORUM N]ON DORMITAT [II:4] SI ENIM · DS · ANGELIS PECCANTIB · NON

PEPERCIT S]ED CARCERIB · CALINIS caginos INFERI RETRUDENS TRADI

DIT IN IUDI]CIO PUNIENDOS SERVARI · [II:5] ET ORIGINALI MUNDO NO

PEPERCIT S]ED OCTABUM NOE IUSTITIAE PRAECONEM CUSTO

DIVIT DILUV]IUM SUPRA INPIOS INDUCENS · [II:6] ET CIVITATES SODO

MAM ET GOM]ORRAM IN CINEREM DEDIT ET EAS EVERSIONE DA

NAVIT EXEMPL]UM PONENS INPIE ACTURIS [II:7] ET IUSTUM LOTH OP

 

Vulgata:

conplacui [1:18] et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto [1:19] et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris [1:20] hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit [1:21] non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. [2:1] fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem [2:2] et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur [2:3] et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat [2:4] si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari [2:5] et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens [2:6] et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens [2:7] et iustum Loth op