BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Vetus Latina

saec. II/saec. III

 

Vetus latinus

 

Codex Floriacensis

 

ca. 450

 

____________________________________________________________________________________

 

 

 

Fol. 116r

Actus Apostolorum Sanctorum XVIII:8-19

 

 

Codex Floriacensis:

MULT]A PLEBS CORINTHIORUM AUDIERANT VERBUM DNI

UNTI SUN]T CREDENTES DO IN NOMINE IHU · XPI · [18:9] TUNC DIXIT

DNS AD PA]ULUM IN VISUM NE TIMEAS SED LOQUAERE ET VI

DE NE TAC]EAS [18:10] QUONIAM EGO SUM TECUM ET NEMO CONA

5

BITUR M]ALE FACERE TIBI PROPTEREA QUOD PLEBS EST MIHI

MULTA I]N ISTA CIVITATE [18:11] ET SEDIT CORINTHI PER ANNU ET

SEX MEN]SES DOCENS APUD EOS VERBUM DI [18:12] GALLIO AUTE

CUM ESS]ET PRO CONSULE ACHAIAE EXURRESERUNT CO

SENTIENT]ES IUBAEI ET CONLOCUTI SECUM · DE PAULO INIE

10

CERUNT EI] MANUS ET PERDUXERUNT AD PROCONSULEM [18:13] CLA

MANTES] ET DICENTES · QUIa ADVERSUS LEGEM SUADET HOMI

NIBUS D]M COLERE [18:14] ET CUM VELLET PAULUS OS APERIRE DIXIT

GALLIO A]D IUDEOS · SI ESSET ALIQUA INIQUITAS IN EO VEL FAC

INUS NEQ]UAM · O VIRI IUDEI RECTE VOS SUSTINEREM [18:15] SED

15

SI QUAES]TIONES ALIQUAE SUNT INTER VOS VEL DE VERBO

VEL DE NO]MINIB · VEL DE LEGE VESTRA IPSI VIDERITIS · IUDEX

HORUM N]OLO ESSE [18:16] ET DIMISIT EOS A TRIBUNALI SUO [18:17] ET CO

PREHEN]DERUNT GRAECI SOSTENEN ARCHISYNAGOGU

ET CECID]ERUNT ANTE TRIBUNAL ET GALLIO SIMULABAT

20

SE NON VI]DERE [18:18] PAUS AUTEM COMMORATUS ILLIC CONPLU

RIBUS DIE]BUS VALEFECIT FRATRIB · NAVIGANS IN SYRIAM

ET CUM E]O PRISCILLA ET AQUILA QUI VOTUM CUM FECISSET

CENCHRIS] CAPUD TONDIT [18:19] ET CUM VENISSET EPHESUM IN SE

 

Vulgata:

multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur [18:9] dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas [18:10] propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate [18:11] sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei [18:12] Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal [18:13] dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum [18:14] incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem [18:15] si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse [18:16] et minavit eos a tribunali [18:17] adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat [18:18] Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum [18:19] devenitque Ephesum et illos