BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

C. Melissus

 

XXI [1] C. Melissus, Spoleti natus ingenuus, sed ob discordiam parentum expositus, cura et industria educatoris sui altiora studia percepit, ac Maecenati pro grammatico muneri datus est. [2] Cui cum se gratum et acceptum in modum amici uideret, quanquam asserente matre, permansit tamen in statu seruitutis praesentemque condicionem uerae origini anteposuit. Quare cito manumissus Augusto etiam insinuatus est. [3] Quo delegante curam ordinandarum bibliothecarum in Octauiae Porticu suscepit. [4] Atque, ut ipse tradit, sexagesimum aetatis annum agens, libellos Ineptiarum, qui nunc Iocorum inscribuntur, componere instituit absoluitque centum et quinquaginta, quibus et alios diuersi operis postea addidit. [5] Fecit et nouum genus togatarum inscripsitque trabeatas.