BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

Lenaeus

 

XV [1] Lenaeus, Magni Pompei libertus et paene omnium expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius schola se sustentauit, docuitque in Carinis ad Telluris, in qua regione Pompeiorum domus fuerat. [2] Ac tanto amore erga patroni memoriam extitit ut Sallustium historicum, quod eum oris probi animo inuerecundo scripsisset, acerbissima satura lacerauerit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans, et uita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque uerborum ineruditissimum furem. [3] Traditur autem puer adhuc catenis surreptus refugisse in patriam perceptisque liberalibus disciplinis pretium suum domino rettulisse, uerum ob ingenium atque doctrinam gratis manumissus.