BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

Curtius Nicia

 

XIV [1] Curtius Nicia haesit Cn. Pompeio et C. Memmio, sed cum codicillos Memmi ad Pompei uxorem de stupro pertulisset, proditus ab ea Pompeium offendit domoque ei interdictum est. [2] Fuit et M. Ciceronis familiaris, in cuius epistula ad Dolabellam haec de eo legimus: «Nihil Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire uis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor, duobus uersiculis expensum Niciae; alter Aristarchus hos ὀβελίζει. Ego tanquam criticus antiquos iudicaturus sum utrum sint τοῦ ποιητοῦ <an> παρεμβεβλημένοι.» Item ad Atticum: «De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis uellem mecum illum habere; sed mihi solitudo et recessus prouincia est. Praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem uictus. Cur ergo illi molestus esse <uelim cum mihi ille iucundus esse> non possit? Voluntas tamen eius mihi grata est.» [3] Huius de Lucilio libros etiam Santra comprobat.