BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

L. Ateius Philologus

 

X [1] <L.> Ateius Philologus libertinus Athenis est natus. Hunc Capito Ateius notus iurisconsultus inter grammaticos rhetorem, inter rhetores grammaticum fuisse ait. [2] De eodem Asinius Pollio in libro quo Sallusti scripta reprehendit ut nimia priscorum uerborum affectatione oblita ita tradit: «In eam rem adiutorium ei fecit maxime quidam Ateius Praetextatus, nobilis grammaticus Latinus, declamantium deinde auditor atque praeceptor, ad summam Philologus ab semet nominatus.» [3] Ipse ad Laelium Hermam scripsit se in Graecis litteris magnum processum habere et in Latinis nonnullum, audisse Antonium Gniphonem †eiusque haere postea docuisse†; praecepisse autem multis et claris iuuenibus, in quis Appio quoque et Pulchro Claudiis fratribus, quorum etiam comes in prouincia fuerit. [4] Philologi appellationem assumpsisse uidetur quia sicut Eratosthenes, qui primus hoc cognomen sibi uindicauit, multiplici uariaque doctrina censebatur. [5] Quod sane ex commentariis eius apparet, quanquam paucissimi extent; de quorum tamen copia sic altera ad eundem Hermam epistula significat: «Hylen nostram aliis memento commendare, quam omnis generis coegimus, uti scis, octingentos in libros.» [6] Coluit postea familiarissime C. Sallustium et, eo defuncto Asinium Pollionem, quos historiam componere aggressos alterum breuiario rerum omnium Romanarum, ex quibus quas uellet eligeret, instruxit, alterum praeceptis de ratione scribendi. [7] Quo magis miror Asinium credidisse antiqua eum uerba et figuras solitum esse colligere Sallustio, cum sibi sciat nihil aliud suadere quam ut noto ciuilique et proprio sermone utatur uitetque maxime obscuritatem Sallusti et audaciam in translationibus.