BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Suetonius Tranquillus

ca. 70 - ca. 150

 

De viris illustribus

 

De grammaticis et rhetoribus

Grammatici

 

________________________________________________________________

 

 

 

L. Orbilius Pupillus

 

IX [1] L. Orbilius Pupillus Beneuentanus morte parentum una atque eadem die inimicorum dolo interemptorum destitutus, primo apparituram magistratibus fecit, deinde in Macedonia corniculo, mox equo meruit, functusque militia studia repetiit quae iam inde a puero non leuiter attigerat ac professus diu in patria quinquagesimo demum anno Romam consule Cicerone transiit docuitque maiore fama quam emolumento. Namque iam persenex pauperem se et habitare sub tegulis quodam scripto fatetur. [2] Librum etiam cui est titulus †Perialogos† edidit, continentem querelas de iniuriis quas professores neglegentia aut ambitione parentum acciperent. [3] Fuit autem naturae acerbae, non modo in antisophistas quos omni in occasione lacerauit sed etiam in discipulos, ut et Horatius significat plagosum eum appellans et Domitius Marsus scribens:

 

Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit.

 

[4] Ac ne principum quidem uirorum insectatione abstinuit, siquidem ignotus adhuc, cum iudicio frequenti testimonium diceret, interrogatus a Varrone, diuersae partis aduocato, quidnam ageret et quo artificio uteretur, gibberosos se de sole in umbram transferre respondit, quod Murena gibber erat. [5] Vixit prope ad centesimum aetatis annum, amissa iam pridem memoria, ut uersus Bibaculi docet:

 

Orbilius ubinam est, litterarum obliuio?

 

[6] Statua eius Beneuenti ostenditur in Capitolio ad sinistrum latus marmorea, habitu sedentis ac palliati, appositis duobus scriniis. [7] Reliquit filium Orbilium, et ipsum grammaticum professorem.