C. Suetonius Tranquillus
ca. 70 - ca. 150
|
De viris illustribus
De poetis (fragmenta)
Textus:Suetonio, De poetis e biografi minori.Restituzione e commento di Augusto Rostagni,Torino 1944/56
|
________________________________________________________________
|
|
XXXIIIM. Annaeus Lucanus
M. Annaeus Lucanus Cordubensis * * * * * * * * * * prima ingenii experimenta in Neronis laudibus dedit quinquennali certamine.Dein civile bellum, quod a Pompeio et Caesare gestum est, recitavit * * * * * ut praefatione quadam aetatem et initia sua cum Vergilio conparans ausus sit dicere: «et quantum mihi restat ad Culicem».Hic initio adulescentiae, cum ob infestum matrimonium patrem suum ruri agere longissime cognovisset, * * * * *.Revocatus Athenis a Nerone cohortique amicorum additus atque etiam quaestura honoratus, non tamen permansit in gratia: si quidem aegre ferens, <quod se> recitante subito ac nulla nisi refrigerandi sui causa indicto senatu recessisset, neque verbis adversus principem neque factis excitantibus post haec temperavit: adeo ut quondam in latrinis publicis clariore cum crepitu ventris hemistichium Neronis magna consessorum fuga pronuntiarit:
sub terris tonuisse putes.
Sed et famoso carmine cum ipsum, tum potentissimos amicorum gravissime proscidit.Ad extremum paene signifer Pisonianae coniurationis extitit, multus in gloria tyrannicidarum palam praedicanda ac plenus minarum, usque eo intemperans, ut Caesaris caput proximo cuique iactaret.Verum detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam praestitit. Facile enim confessus et ad humillimas devolutus preces matrem quoque innoxiam inter socios nominavit sperans impietatem sibi apud parricidam principem profuturam. Impetrato autem mortis arbitrio libero codicillos ad patrem corrigendis quibusdam versibus suis exaravit epulatusque largiter bracchia ad secandas venas praebuit medico.Poemata eius etiam praelegi memini, confici, ac veno proponi, non tantum operose et diligenter, sed inepte quoque. |