BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gaius

ca. 120 - post 178

 

Institutionum

commentarii quattuor

 

Commentarius secundus

 

___________________________________________________

 

 

 

1. <Superiore commentario de iure personarum> exposuimus; modo uideamus de rebus: quae uel in nostro patrimonio sunt uel extra nostrum patrimonium habentur.

2. Summa itaque rerum diuisio in duos articulos diducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani. 3. Diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae. 4. Sacrae sunt, quae diis superis consecratae sunt; religiosae, quae diis Manibus relictae sunt. 5. Sed sacrum quidem hoc solum existimatur, quod <ex> auctoritate populi Romani consecratum est, ueluti lege de ea re lata aut senatus consulto facto. 6. Religiosum uero nostra uoluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si modo eius mortui funus ad nos pertineat. 7. Sed in prouinciali solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est uel Caesaris, nos autem possessionem tantum et usumfructum habere uidemur; utique tamen, etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur: item quod in prouinciis non ex auctoritate populi Romani consecratum est, proprie sacrum non est, tamen pro sacro habetur. 8. Sanctae quoque res, uelut muri et portae, quodam modo diuini iuris sunt. 9. Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod humani <iuris est, plerumque alicuius in bonis est; potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt> [. . . . . vv. fere 8 . . . . . . . ]ue domino. 10. Hae autem <res>, quae humani iuris sunt, <aut pu->blic<ae> sunt aut priuatae. 11. Quae publicae sunt, null<ius u>identur in bonis esse; ipsius enim uniuersitatis <e>ss<e c>r<e>duntur. priuatae sunt, quae singuloru<m> homin<um sunt>.

12. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. 13. <Corporales> hae <sunt>, quae tangi possunt, uelut fundus, homo, uestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. 14. Incorporal<es sunt>, qu<ae> tangi non possunt, qualia sunt ea, quae <in> iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem per<tinet, quod in hereditate res corporales con>tinentur, et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales <sunt>, et <id>, quod ex aliqua obligatione nobis debe<tur>, plerumque corpo<rale est, ueluti> fundus, homo, pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum iu<s> u<ten>di fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt iura praediorum urbanorum et rusticorum. [. . . . . vv. 2 1/4 . . . . . . . ] non extollendi, ne luminibus uicini officiatur: item fluminum et stillicidiorum idem ius ut [. . . . . vv. 5 . . . . . . . ]

14a. Res <praeterea aut mancipi sunt aut> nec mancipi. [. . . . . vv. 5 . . . . . . . ] <seruitute>s praediorum urbanorum nec mancipi <sunt>. item stipendiaria praedia et tributaria nec mancipi sunt. 15. Sed quod diximus <ea animalia, quae domari solent>, mancipi esse, n[. . . . . vv. 1 3/4 . . . . . . . ] statim ut nata sunt, mancipi esse putant; Nerua uero et Proculus et ceteri diuersae scholae auctores non aliter ea mancipi esse putant quam si domita sunt; et si propter nimiam feritatem domari non possunt, tunc uideri mancipi esse incipere, cum ad eam aetatem peruenerint, in qua domari solent. 16. <At> ferae bestiae nec mancipi sunt, uelut ursi, leones, item ea animalia, quae ferarum bestiarum numero sunt, uelut elefanti et cameli, et ideo ad rem non pertinet, quod haec animalia etiam collo dorsoue domari <sole>n<t>; nam ne <notitia> quidem eorum animalium illo tempore fuit, qu<o> constituebatur quasdam res mancipi esse, quasdam n<ec> mancipi. 17. Sed item fere omnia, quae incorporalia sunt, nec mancipi sunt, exceptis seruitutibus praediorum rusticorum; nam eas mancipi esse constat, quamuis sint ex numero rerum incorporalium.

18. Magna autem differentia est inter mancipi res et nec mancipi. 19. Nam res nec mancipi ipsa traditione pleno iure alterius fiunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. 20. Itaque si tibi uestem uel aurum uel argentum tradidero siue ex uenditionis causa siue ex donationis siue quauis alia ex causa, statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus sim. 21. In eadem causa sunt prouincialia praedia, quorum alia stipendiaria, alia tributaria uocamus: stipendiaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur; tributaria sunt ea, quae in his prouinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur. 22. Mancipi uero res sunt, quae per mancipationem ad alium transferuntur; unde etiam mancipi res sunt dictae. quod autem ualet mancipatio, <idem ualet et in iure cessio>. 23. <Et mancipatio> quidem quemadmodum fiat, superiore commentario tradidimus. 24. In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani uel<ut> praetorem urbanum [aut praesides prouinciae] is, cui res in iure ceditur, rem tenens ita dicit: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO; deinde postquam hic uindicaue<rit, praetor inter>rogat eum, qui cedit, an contra uindicet; quo negante aut tacente tunc ei, qui uindicauerit, eam rem addicit; idque legis actio uocatur. hoc fieri potest etiam in prouinciis apud praesides earum. 25. Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur: quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non interest <nec> necesse cum maiore difficultate apud praetorem aut apud praesidem prouinciae agere. 26. Quod si neque mancipata neque in iure cessa sit res mancipi [. . . . . vv. 8 . . . . . . . ] 27. <Praeterea admo>nendi sumus, <quod ueteres dicebant soli Italici nexum> esse, prouincialis soli nexum non <esse, hanc habere> significationem: solum <Ita>li<cum> mancipi <esse>, prouinciale nec mancipi es<se>. aliter enim ueteri lingua a<ctus uocatur, et quod illis nexus, idem nobis est> mancipa<tio>.

28. <Res> incorporales traditionem non recipere manifestum est. 29. Sed iura praediorum urbanorum in iure cedi <tantum> possunt; rusticorum uero etiam mancipari possunt. 30. Ususfructus in iure cessionem tantum recipit: nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem <retineat>. ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et conuertatur in proprietatem; alii uero in iure cedendo nihilo minus ius suum retinet: creditur enim ea cessione nihil agi. 31. Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in prouincialibus praediis siue quis usumfructum siue ius eundi agendi aquamue ducendi uel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne luminibus uicini officiatur, ceteraque similia iura constituere uelit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest; quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut <in> iure cessionem recipiunt. 32. <S>ed cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in prouinciis per in iure cessionem constitui posse. 33. Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamuis etiam per mancipationem constitui possit eo, quod in mancipanda proprietate detrahi potest; non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut apud alium ususfructus, apud alium proprietas sit.

34. Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit. 35. Nam si is, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, in iure eam alii ante aditionem cedat, id est antequam heres extiterit, proinde fit heres is, cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad hereditatem uocatus esset: post obligationem uero si cesserit, nihilo minus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita uero pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora uero eius hereditatis proinde transeunt ad eum, cui cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuissent. 36. Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo eam alii nihil agit; postea uero quam adierit si cedat, ea accidunt, quae proxime diximus de eo, ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem <in> iure cedat. 37. Idem et de necessariis heredibus diuersae scholae auctores existimant, quod nihil uidetur interesse, utrum <aliquis> adeundo hereditatem fiat heres an inuitus existat. quod quale sit, suo loco apparebit: sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem.

38. Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt: nam quod mihi ab aliquo debetur, id si uelim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium transferuntur, id efficere possum; sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris; quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri. quae dicitur nouatio obligationis. 39. Sine hac uero nouatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri.

40. Sequitur, ut admoneamus apud peregrinos quidem unum esse dominium; nam aut dominus quisque est aut dominus non intellegitur. quo iure etiam populus Romanus olim utebatur: aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus erat aut non intellegebatur dominus. sed postea diuisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus, alius in bonis habere. 41. Nam si tibi rem mancipi neque mancipauero neque in iure cessero, sed tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure Quiritium uero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias: semel enim impleta usucapione proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex iure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata uel in iure cessa <esset>. 42. <Vsucapio autem> mobilium quidem rerum anno completur, fundi uero et aedium biennio; et ita lege XII tabularum cautum est.

43. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis conpetit, quae non a domino nobis traditae fuerint, siue mancipi sint eae res siue nec mancipi, si modo eas bona fide acceperimus, cum crederemus eum, qui traderet, dominum esse. 44. Quod ideo receptum uidetur, ne rerum dominia diutius in incerto essent, cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium, quod tempus ad usucapionem possessori tributum est.

45. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, non tamen illi usucapio procedit, uelut si quis rem furtiuam aut ui possessam possideat; nam furtiuam lex XII tabularum usucapi prohibet, ui possessam lex Iulia et Plautia. 46. Item prouincialia praedia usucapionem <non> recipiunt. 47. <Item olim> mulieris, quae in agnatorum tutela erat, res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore <auctore> traditae essent: id ita lege XII tabularum <cautum erat>. 48. Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est. 49. Quod ergo uulgo dicitur furtiuarum rerum et ui possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut n<e ipse> f<ur quiue> per uim <possi>det, usucapere <po>ssit (nam huic ali<a> ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet), sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi ius habeat. 50. Vnde in rebus mobilibus non facile p<rocedit, ut bonae fidei possessori usucapio c>ompetat, quia qui alienam rem uendidit et tradidit, furtum committit; idemque accidit etiam, si ex alia causa tradatur. sed tamen hoc aliquando aliter se habet; nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam uel apud eum depositam existimans eam esse hereditariam, uendiderit aut donauerit, furtum non committit; item si is, ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum etiam suum esse credens uendiderit aut donauerit, furtum non committit; <f>urtum enim sine affectu furandi non committitur. aliis quoque modis accidere potest, ut quis sine uitio furti rem alien<am> ad aliquem transferat et efficiat, ut a possessore usucapiatur. 51. Fundi quoque alieni potest aliquis <s>ine ui possessionem nancisci, quae uel ex neglegentia domini uacet, uel quia dominus sine successore decesserit uel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere possessor; et quamuis ipse, qui uacantem possessionem nactus est, intellegat alienum esse fun<d>um, <tamen> nihil <hoc bonae fidei p>ossessori ad usucapionem nocet, <cum> inprobata sit eorum sententia, qui putauerint furt<iuum> fundum fieri posse.

52. Rursus ex contrario accidit, ut qui sciat alienam rem se possidere, usucapiat, uelut si rem hereditariam, cuius possessionem heres nondum nactus est, aliquis pos<s>ederit; nam ei concessum <est usu>capere, si modo ea res est, quae recipit usucapionem. quae species possessionis et usucapionis pro herede uocatur. 53. Et in tantum haec usucapio concessa est, ut et res, quae solo continentur, anno usucapiantur. 54. Quare autem hoc casu etiam soli rerum annua constituta sit usucapio, illa ratio est, quod olim rerum hereditariarum possessione ipsae hereditates usucapi credebantur, scilicet anno: lex enim XII tabularum soli quidem res biennio usucapi iussit, ceteras uero anno: ergo hereditas in ceteris rebus uidebatur esse, quia soli non est [quia neque corporalis est]; <et> quamuis postea creditum sit ipsas hereditates usucapi non posse, tamen in omnibus rebus hereditariis, etiam quae solo tenentur, annua usucapio remansit. 55. Quare autem omnino tam inproba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod uoluerunt ueteres maturius hereditates adiri, ut essent, qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa obseruatio fuit, ut et creditores haberent, a quo suum consequerentur. 56. Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucratiua uocatur: nam sciens quisque rem alienam lucrifacit. 57. Sed hoc tempore iam non est lucratiua: nam ex auctoritate <diui> Hadriani senatus consultum factum est, ut tales usucapione<s> reuocarentur; et ideo potest heres ab eo, qui rem usucepit, hereditatem petendo proinde eam rem consequi, atque si usucapta non esset. 58. <Suo> et necessario tamen herede extante nihil ipso iure pro herede usucapi potest. 59. Adhuc etiam ex aliis causis sciens quisque rem alienam usucapit: nam qui rem alicui fiduciae causa mancipio dederit uel in iure cesserit, si eandem ipse possederit, potest usucapere, anno scilicet, <si mobilis sit, biennio>, soli si sit. quae species usucapionis dicitur usureceptio, quia id, quod aliquando habuimus, recipimus per usucapionem. 60. Sed cum fiducia contrahitur aut cum creditore pignoris iure aut cum amico, quo tutius nostrae res apud eum essent, si quidem cum amico contracta sit fiducia, sane omni modo conpetit usus receptio; si uero cum creditore, soluta quidem pecunia omni modo conpetit, nondum uero soluta ita demum competit, si neque conduxerit eam rem a creditore debitor neque precario rogauerit, ut eam rem possidere liceret; quo casu lucratiua usus capio conpetit. 61. Item si rem obligatam sibi populus uendiderit eamque dominus possederit, concessa est usus receptio: sed <et> hoc casu praedium biennio usurecipitur: et hoc est, quod uolgo dicitur ex praediatura possessionem usurecipi: nam qui mercatur a populo, praediator appellatur.

62. Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei potestatem non habeat, et qui dominus non sit, <alie>nare possit 63. Nam dotale praedium maritus inuita mulie<re> per legem Iuliam prohibetur alienare, quamuis ipsius <si>t uel mancipatum ei dotis causa uel in iure cessum uel usucaptum. quod quidem ius utrum ad Italica tantum praedia an etiam ad prouincialia pertineat, dubitatur. 64. Ex diuerso agnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege XII tabularum; item procurator [. . . . . versus dimidius legi nequit . . . . . . . ] est; item creditor pignus ex pactione, quamuis eius ea res non sit. sed hoc forsitan ideo uideatur fieri, quod uoluntate debitoris intellegitur pignus alienari, qui olim pactus est, ut liceret creditori pignus uendere, si pecunia non soluatur.

65. Ergo ex his, quae diximus, adparet quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea, quae traditione alienantur, quaedam ciuili; nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est ciuium Romanorum.

66. Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra fiunt, naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam <quae> occupando ideo <adepti erimus>, qui<a> antea nullius essent, qualia sunt omnia, quae terra mari caelo capiuntur. 67. Itaque si <f>er<am b>estiam aut uolucrem aut piscem c<e>p<erimus, simul atque> captum <f>ue<rit h>oc <animal>, s<tatim nostrum fit, et eo us>que nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coerceatur; cum uero custodiam nostram euaserit et in naturalem se libertatem receperit, rursus occupantis fit, quia nostr<um> esse desinit: naturalem autem libertatem recipere uidetur, cum aut oculos nostros euaserit, aut licet <i>n conspectu sit nostro, difficilis tamen eius persecutio sit. 68. In iis autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, ueluti columbis et apibus, item ceruis, qui in siluas ire et redire solent, talem habemus regulam traditam, ut si reuertendi animum habere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium: reuertendi autem animum uidentur desinere habere, cum reuertendi consuetudinem deseruerint. 69. Ea quoque, quae ex hostibus capiuntur, naturali ratione nostra fiunt.

70. Sed et id, quod per alluuionem nobis adicitur, eodem iure nostrum fit: per alluuionem autem id uidetur adici, quod ita paulatim flumen agro nostro <a>dicit, ut aestimare non possimus, quantum quoquo momento temporis adiciatur: hoc est, quod uolgo dicitur per adluuionem id adici uideri, quod ita paulatim adicitur, ut oculos nostros fallat. 71. Itaque si flumen partem aliquam ex tuo praedio resciderit et ad meum praedium pertulerit, haec pars tua manet. 72. At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum omnium communis est, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident; si uero non sit in medio flumine, ad eos pertinet, qui ab ea parte, quae proxuma est, iuxta ripam praedia habent. 73. Praeterea id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamuis ille suo nomine aedificauerit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo cedit. 74. Multoque magis id accidit et in planta, quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit. 75. Idem contingit et in frumento, quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit. 76. Sed si ab eo petamus fundum uel aedificium et inpensas in aedificium uel in seminaria uel in sementem factas ei soluere nolimus, poterit nos per exceptionem doli mali repellere, utique si bonae fidei possessor fuerit. 77. Eadem ratione probatum est, quod in cartulis siue membranis meis aliquis scripserit, licet aureis litteris, meum esse, quia litterae cartulis siue membranis cedunt: itaque si ego eos libros easue membranas petam nec inpensam scripturae soluam, per exceptionem doli mali summoueri potero. 78. Sed si in tabula mea aliquis pinxerit ueluti imaginem, contra probatur: magis enim dicitur tabulam picturae cedere. cuius diuersitatis uix idonea ratio redditur: ce<r>te secundum hanc regulam si me possidente petas imaginem tuam esse nec soluas pretium tabulae, poteris per exceptionem doli mali summoueri; at si tu possideas, consequens est, ut utilis mihi actio aduersum te dari debeat; quo casu nisi soluam inpensam picturae, poteris me per exceptionem doli mali repellere, utique si bonae fidei possessor fueris. illud palam est, quod siue tu subripueris tabulam siue alius, conpetit mihi furti actio.

79. In aliis quoque speciebus naturalis ratio requiritur: proin<de> si ex uuis <aut oliuis aut spicis> meis uinum aut oleum aut frumentum feceris, qu<a>eritur, utrum meum sit id uinum aut oleum aut frumentum an tuum. item si ex auro aut argento meo uas aliquod feceris uel ex tabulis meis nauem aut armarium aut subsellium fabricaueris, item si ex lana mea uestimentum feceris uel si ex uino et melle meo mulsum feceris siue ex medicamentis meis emplastrum aut collyrium feceris, <quaeritur, utrum tuum sit id, quod ex meo effeceris>, an meum. quidam materiam et substantiam spectandam esse putant, id est, ut cuius materia sit, illius et res, quae facta sit, uideatur esse, idque maxime placuit Sabino et Cassio; alii uero <eius> r<em> esse putant, qui fecerit, idque maxime diuersae scholae auctoribus uisum est: sed eum quoque, cuius materia et substantia fuerit, furti aduersus eum, qui subripuerit, habere actionem; nec minus aduersus eundem condictionem ei competere, quia extinctae res, licet uindicari non possint, condici tamen furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt.

 

 

[De pupillis an aliquid a se alienare possunt.]

 

80. Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec mancipi uero feminam quidem posse, pupillum non posse. 81. Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet pecunia res nec mancipi sit, contrahit obligationem. 82. At si pupillus idem fecerit, quia non <facit acci>p<ien>tis <sine tutoris auctoritate pecuniam>, null<am> contrahit obligationem: unde pupillus uindicare qu<id>em nummos suos potest, sicubi extent, id est e<os p>etere, [. . . . . vv. 5 1/2 . . . . . . . ] 83. Et ex contrario <omnes res tam mancipi quam> nec mancipi mulier<ibus> et pupillis sine tutoris auctoritate solui possunt, quoniam meliorem condicionem suam facere eis etiam sine tutoris auctoritate concessum est. 84. Itaque si debitor pecuniam pupillo soluat, facit quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutoris auctoritate dissoluere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutoris auctoritate concessa est; sed tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit et adhuc petat, per exceptionem doli mali summoueri potest. 85. Mulieri uero etiam sine tutoris auctoritate recte solui potest: nam qui soluit, liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxume diximus, a se dimittere mulieres etiam sine tutoris auctoritate possunt: quamquam hoc ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, sed habere se dicat et per acceptilationem uelit debitorem sine tutoris auctoritate liberare, non potest.

86. Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos, quos in potestate manu mancipioue habemus; item per eos seruos, in quibus usu<mfructum> habemus; item per homines liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis diligenter dispiciamus. 87. Igitur <quod> liberi nostri, quos in potestate habemus, item quod serui <nostr>i mancipio accipiunt uel ex traditione nanciscuntur siue quid stipulentur uel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest; et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus; et conuenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur. 88. Dum tamen sciamu<s>: si alterius in bonis sit seruus, alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiritur, cuius in boni<s> est. 89. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio; cuius enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere uidemur; unde etiam per eos usucapio procedit. 90. Per eas uero personas, quas in manu mancipioue habemus, proprietas quidem adquiritur nobis ex omnibus causis sicut per eos, qui in potestate nostra sunt; an autem possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsa<s> non possidemus. 91. De his autem seruis, in quibus tantum usumfructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirunt, id nobis adquiratur; quod uero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat: itaque si iste seruus heres institutus sit legatumue quid ei aut donatum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. 92. Idem placet de eo, qui a nobis bona fide possidetur, siue liber sit siue alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore: itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum, si seruus est. 93. Sed bonae fidei possessor cum usucepit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest. usufructuarius uero usucapere non potest; primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi; deinde quia scit alienum seruum esse. 94. De illo quaeritur: an per eum seruum, in quo usumfructum habemus, possidere aliqu<am> rem et usucapere possumus, quia ipsum non possidemus? per eum uero, quem bona fide possidemus, sine dubio et possidere et usucapere possumus. loquimur autem in utriusque person<a> secundum definitionem, quam proxume exposuimus; id est, si quid ex re nostra uel ex operis suis adquirant, id nobis adquiritur. 95. Ex his apparet per liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos habemus neque bona fide possidemus, item per alienos seruos, in quibus neque usumfructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri posse. et hoc est, quod uulgo dicitur per extraneam personam nobis adquiri non posse; tantum de possessione quaeritur, an per <liberam personam> nobis adquiratur. 96. In summa sciendum est his, qui in potestate manu mancipioue sunt, nihil in iure cedi posse; cum enim istarum personarum nihil suum esse possit, conueniens est scilicet, ut nihil suum esse in iure uindicare possint.

97. <Hactenus> tantisper admonuisse sufficit, quemadmodum singulae res nobis adquirantur: nam legatorum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, opportunius alio loco referemus. uideamus itaque nunc, quibus modis per uniuersitatem res nobis adquira<n>tur. 98. Si cui heredes facti sumus siue cuius bonorum possessionem petierimus siue cuius bona emerimus siue quem adoptauerimus siue quam in manum ut uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt. 99. Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam uel ex testamento uel ab intestato ad nos pertine<n>t. 100. Et prius est, ut de his dispiciamus, quae nobis ex testamento obueniunt.

101. Testamentorum autem genera initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiis testamentum faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est, cum belli causa arma sumebant: procinctus est enim expeditus et armatus exercitus. alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. 102. Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et libram agitur: qui <enim> neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is, si subita morte urguebatur, amico familiam suam, id est patrimonium suum, mancipio dabat eumque rogabat, quid cuique post mortem suam dari uellet. quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. 103. Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc uero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum est. sane nunc al<i>ter ordinatur, quam olim solebat; namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari uellet; nunc uero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter ueteris iuris imitationem familiae emptor adhibetur. 104. Eaque res ita agitur: qui facit <testamentum>, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, V testibus ciuibus Romanis puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam suam; in qua re his uerbis familiae emptor utitur: FAMILIAM PECVNIAMQVE TVAM ENDO MANDATELA TVA CVSTODELAQVE MEA <ESSE AIO, EAQVE,> QVO TV IVRE TESTAMENTVM FACERE POSSIS SECVNDVM LEGE PVBLICAM, HOC AERE, et ut quidam adiciunt, AENEAQVE LIBRA, ESTO MIHI EMPTA; deinde aere percutit libram idque aes dat testatori uelut pretii loco; deinde testator tabulas testamenti manu tenens ita dicit: HAEC ITA VT IN HIS TABVLIS CERISQVE SCRIPTA SVNT, ITA DO ITA LEGO ITA TESTOR, ITAQVE VOS, QVIRITES, TESTIMONIVM MIHI PERHIBETOTE; et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare, et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea uidetur generali sermone nominare atque confirmare. 105. In testibus autem non debet is esse, qui in potestate est aut familiae emptoris aut ipsius testatoris, quia propter ueteris iuris imitationem totum hoc negotium, quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur inter familiae emptorem agi et testatorem; quippe olim, ut proxime diximus, is, qui familiam testatoris mancipio accipiebat, heredis loco erat; itaque reprobatum est in ea re domesticum testimonium. 106. Unde et si is, qui in potestate patris est, familiae emptor adhibitus sit, pater eius testis esse non potest; ac ne is quidem, qui in eadem potestate est, uelut frater eius. sed <et> si filius familias ex castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur nec is, qui in potestate patris est. 107. De libripende eadem, quae et de testibus, dicta esse intellegemus: nam et is testium numero est. 108. Is uero, qui in potestate heredis aut legatarii est, cuiusue heres ipse aut legatarius in potestate est, quique in eiusdem potestate est, adeo testis et libripens adhiberi potest, ut ipse quoque heres aut legatarius iure adhibeantur. sed tamen quod ad heredem pertinet quique in eius potestate est cuiusue is in potestate erit, minime hoc iure uti debemus.

 

 

[De testamentis militum.]

 

109. Sed haec diligens obseruatio in ordinandis testamentis militibus propter nimiam inperitiam constitutionibus principum remissa est: nam quamuis neque legitimum numerum testium adhibuerint neque uendideri<n>t familiam neque nuncupauerint testamentum, recte nihilo minus testantur. 110. Praeterea permissum est iis et peregrinos et Latinos instituere heredes uel iis legare; cum alioquin peregrini quidem ratione ciuili prohibeantur capere hereditatem legataque, Latini uero per legem Iuniam. 111. Caelibes quoque, qui lege Iulia hereditate<s> legataque capere uetantur, item orbi, id est qui liberos non habent, quos lex [. . . . . fol. deperd., vv. 21 exceptis frustulis paucis legi nequeunt . . . . . . . ] 112. [. . . .] <ex auc>toritate diui Hadriani senatus consultum factum est, quo permissum est ********s feminis etiam sine coemptione testamentum facere, si modo non minores essent annorum XII; scilicet ut quae tutela liberatae non essent, tutore auctore testari deberent. 113. Videntur ergo melioris condicionis esse feminae quam masculi; nam masculus minor annorum XIIII testamentum facere non potest, etiamsi tutore auctore testamentum facere uelit, femina uero potest; <facta enim> XII annorum testamenti faciundi ius nanciscitur.

114. Igitur si quaeramus, an ualeat testamentum, inprimis aduertere debemus, an is, qui id fecerit, habuerit testamenti factionem: deinde si habuerit, requiremus, an secundum iuris ciuilis regulam <te>status sit, exceptis militibus, qui<bus> propter nimiam <inpe>ritiam, ut diximus, quomodo uelint uel quomodo <poss>int, permittitur testamentum facere.

115. Non tamen, ut iure ciuili <uale>at testamentum, sufficit ea obseruatio, quam supra expo<s>uimus de familiae uenditione et de testibus et de nuncupatione. 116. <Sed> ante omnia requirendum est, an institutio heredis sollemni more facta sit; nam aliter facta institutione nihil proficit familiam testatoris ita uenire testesque ita adhibere et <ita> nuncupare testamentum, ut supra diximus. 117. Sollemnis autem institutio h<a>ec est: TITIVS HERES ESTO; sed et illa iam conprobata uidetur: TITIVM HEREDEM ESSE IVBEO; at illa non est conprobata: TITIVM HEREDEM ESSE VOLO; sed et illae a plerisque inprobatae sunt: TITIVM HEREDEM INSTITVTO, item: HEREDEM FACIO.

118. Obseruandum praeterea est, ut si mulier, quae in tutela est, faciat testamentum, tutore auctore facere debeat: alioquin inutiliter iure ciuili testabitur. 119. Praetor tamen, si septem signis testium signatum sit testamentum, scriptis heredibus secundum tabulas testamenti bonorum <possessionem> pollicetur, <et> si nemo sit, ad quem ab intestato iure legitimo pertineat hereditas, uelut frater eodem patre natus aut patruus aut fratris filius, ita poterunt scripti heredes retinere hereditatem: nam idem iuris est et si alia ex causa testamentum non ualeat, uelut quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non sit. 120. Sed uideamus, an etiam si frater aut patruus extent, potiores scriptis heredibus habeantur; rescripto enim imperatoris Antonini significatur eos, qui secundum tabulas testamenti non iure factas bonorum possessionem petierint, posse aduersus eos, qui ab intestato uindicant hereditatem, defendere se per exceptionem doli mali. 121. Quod sane quidem ad masculorum testamenta pertinere certum est; item ad feminarum, quae ideo non utiliter testatae sunt, quod uerbi gratia familiam non uendiderint aut nuncupationis uerba locutae non sint: an autem et ad ea testamenta feminarum, quae sine tutoris auctoritate fecerint, haec constitutio pertineat, uidebimus. 122. Loquimur autem de his scilicet feminis, quae non in legitima parentium aut patronorum tutela sunt, sed [de his] quae alterius generis tutores habent, qui etiam inuiti coguntur auctores fieri. alioquin parentem et patronum sine auctoritate eius facto testamento non summoueri palam est.

123. Item qui filium in potestate habet, curare debet, ut eum uel heredem instituat uel nominatim exheredet; alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur: adeo quidem, ut nostri praeceptores existiment, etiam si uiuo patre filius defunctus sit, neminem heredem ex eo testamento existere posse, scilicet quia statim ab initio non constiterit institutio; sed diuersae scholae auctores, si quidem fili<us> mortis patris tempore uiuat, sane impedimento eum esse scriptis heredibus et illum ab intestato heredem fieri confitentur; si uero ante mortem patris interceptus sit, posse ex testamento hereditatem adiri putant, nullo iam filio impedimento; quia scilicet existimant <non> statim ab initio inutiliter fieri testamentum filio praeterito. 124. Ceteras uero liberorum personas si praeterierit testator, ualet testamentum: <sed> praeteritae istae personae scriptis heredibus in partem adcrescunt, si sui heredes sint, in uirilem, si extranei, in dimidiam: id est, si quis tres uerbi gratia filios heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta parte fit heres et ea ratione id consequitur, quod ab intestato patre m<o>r<tuo> habitura esset; at si extraneos ille heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres. quae de filia diximus, eadem et de nepote deque omnibus <ceteris> liberorum personis seu masculini seu <fe>minini sexus dicta intellegemus. 125. Quid ergo est? licet hae secundum ea, quae diximus, scriptis heredibus dimidiam partem modo detrahant, tamen praetor eis contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua ratione extranei heredes a tota hereditate repelluntur et efficiuntur sine re heredes. 126. Et hoc iure uteb<amur, quas>i nihil inter feminas et masculos interesset; sed nuper imperator Antoninus significauit rescripto suas non plus nancisci feminas per bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi consequerentur. quod in emancipatarum quoque personis obseruandum est, ut n<imirum hae quoque, quod> adcrescendi iure habiturae essent, si in potestate fuissent, id ipsum etiam per bonorum possessionem habeant. 127. Sed si quidem filius a patre exheredetur, nominatim exheredari <deb>et; alioquin non prodest eum exheredari. nominatim autem <ex>heredari uidetur, siue ita exheredetur: TITIVS FILIVS MEVS EXH<ERES ESTO, siue ita: FILIVS MEVS> EXHERES ESTO, non adiecto proprio nomine. 128. Ceterae uero liberorum personae uel feminini sexus uel masculini satis inter ceteros exheredantur, id est his <uer>b<is: CETERI> OMNES EXHEREDES SVNTO, quae <ue>rb<a statim post in>stitutionem heredum adici solent. sed hoc it<a est iure ciuili>. 129. Nam praetor omnes uirilis sexus lib<erorum personas>, id est nepotes quoque et pronepotes [. . . . . 2 1/3 versus legi nequeunt . . . .]

130. Postumi quoque liberi nominatim <uel heredes insti>tui debent uel exheredari. 131. Et i<n> eo par omnium condi<cio est, quod et in> filio p<ostumo et in quolibet ex ceteris li>beris siue <feminini sexus siue ma>sculini praeterito ualet <quidem testamentum, sed postea adgnatione postumi si>ue postumae rumpitur, et ea ra<tione totum infir>matur. ideo<q>ue si mulier, ex qua <postumus aut postu>ma sperabatur, abor<tum fecerit, nihil impedimento est scriptis here>d<ibus ad hereditatem adeundam>. 132. <Sed feminini> quidem sexus personae <uel n>om<inatim uel in>ter ceter<os exheredari solent, dum tamen, si inter ceteros exheredentur, aliquid eis legetur, ne uideantur per obliuio>nem praeteritae <esse: masculini uero sexus liberorum perso>nas placuit non aliter recte ex<heredari, nisi nominatim exheredentur, hoc scilicet modo QVICVMQVE MIHI FILIVS GENITVS FVERIT EXH>ERES ESTO. [. . . . . vv. 9 1/2 . . . . . . . ] 133. <Postumorum autem loco sunt et hi, qui in sui heredis locum succedendo quasi adgnascendo fiunt parenti>bus sui heredes: ut ecce si filium et <ex eo nepotem ne>ptem<ue in> po<testate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quo>que et neptis e<x eo in eadem potestate sint; sed si filius meus me uiuo moriatur aut qualibet alia ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisue in eius locum succedere, et> eo modo iura suorum h<eredum quasi adgnatio>ne nanciscuntur. 134. Ne ergo eo modo rumpatur mihi testa<mentum, sicut ipsum filium uel heredem in>stituere uel exheredare debeo, ne n<on iure faciam testamentum, ita et ne>potem neptemue ex eo necesse est mihi uel <heredem instituere uel exheredare, ne forte, me uiuo filio mortuo, succedendo in locum eius nepos neptisue> quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Vellaea prouisum est, in qua simul exheredationis modus notatur, ut uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter ceteros exheredentur, dum tamen iis, qui inter ceteros exheredantur, aliquid legetur. 135. <E>mancipatos liberos iure ciuili neque heredes instituere neque exheredare necesse est, quia non sunt sui heredes: sed praetor omnes tam feminini quam masculini sexus, si heredes non instituantur, exheredari iubet, uirilis sexus nominatim, feminini uel nominatim uel inter ceteros: quod si neque heredes instituti fuerint neque ita, ut supra diximus, exheredati, praetor promittit eis contra tabulas bonorum possessionem. 135a In potestate patris non sunt, qui cum eo ciuitate Romana donati sunt nec in accipienda ciuitate Romana pater <petiit statim> a principe, ut eos in potestate habere<t>, aut si peti<i>t, non impetrauit; nam qui <in> potestatem patris ab imperatore rediguntur, nihil differunt a<b> his, <qui> it<a nati sunt>. 136. Adoptiui filii, quamdiu manent in adoptione, naturalium loco sunt; emancipati uero <a> patre adoptiuo neque iure ciuili neque quod ad edictum praetoris pertinet inter liberos numerantur. 137. Qua ratione accidit, ut ex diuerso, quod ad naturalem parentem pertinet, quamdiu quidem sint in adoptiua familia, extraneorum numero habeantur; si uero emancipati fuerint ab adoptiuo patre, tunc incipiant in ea causa esse, qua futuri essent, si ab ipso naturali patre <emancipati> fuissent.

138. Si quis post factum testamentum adoptauerit sibi filium aut per populum eum, qui sui iuris est, aut per praetorem eum, qui in potestate parentis fuerit, omni modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis. 139. Idem iuris est, si cui post factum testamentum uxor in manu<m> conueniat, uel quae in manu fuit, nubat: nam eo modo filiae loco esse incipit et quasi sua. 140. Nec prodest, <si>ue haec siue ille, qui adoptatus est, in eo testamento sit institutus institutaue: nam de exheredatione eius superuacuum uidetur quaerere, cum testamenti faciundi tempore suorum heredum numero non fuerint. 141 Filius quoque, qui ex prima secundaue mancipatione manumittitur, quia reuertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum testamentum; nec prodest, <si> in eo testamento heres institutus uel exheredatus fuerit. 142. Simile ius olim fuit in eius persona, cuius nomine ex senatus consulto erroris causa probatur, quia forte ex peregrina uel Latina, quae per errorem quasi ciuis Romana uxor ducta esset, natus esset: nam siue heres institutus esset a parente siue exheredatus, siue uiuo patre causa probat<a> siue post mortem eius, omni modo quasi adgnatione rumpebat testamentum. 143. Nunc uero ex nouo senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, si quidem uiuo patre causa probatur, aeque ut olim omni modo rumpit testamentum; si uero post mortem patris, praeteritus quidem rumpit testamentum, si uero heres in eo scriptus est uel exheredatus, non rumpit testamentum, ne scilicet diligenter facta testamenta rescinderentur eo tempore, quo renouari non possent.

144. Posteriore quoque testamento, quod iure factum est, superius rumpitur; nec interest, an extiterit aliquis ex eo heres an non extiterit: hoc enim solum spectatur, an existere potuerit: ideoque si quis ex posteriore testamento, quod iure factum est, aut noluerit heres esse aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit aut per cretionem exclusus fuerit aut condicione, sub qua heres institutus est, defectus sit aut propter caelibatum ex lege Iulia summotus fuerit ab hereditate, [quibus casibus pater familias intestatus moritur: nam] et prius testamentum non ualet ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas uires habet, cum ex eo nemo heres extiterit.

145. Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, uelut <cum> is, qui fecerit testamentum, kapite deminutus sit; quod quibus modis accidat, primo commentario relatum est. 146. Hoc autem casu inrita fieri testamenta dicemus, cum alioquin et quae rumpunt<ur>, inrita fiant, <et quae statim ab initio non iure fiunt, inrita sint; sed et ea, quae iure facta sunt et postea propter capitis deminutionem inrita fiunt>, possunt nihilo minus rupta dici. sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure facta rumpi uel inrita fieri.

147. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae uel ab initio non iure facta sunt uel iure facta postea inrita facta <a>u<t> rupta sunt. nam si septem testium signis signata sint testamenta, potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere, si modo defunctus testator et ciuis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit. nam si ideo inritum factum sit testamentum, quod puta ciuitatem uel etiam libertatem testator amisit aut quia in adoptionem se dedit <et> mortis tempore in adoptiui patris potestate fuit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem pet<er>e. 148. <Qui autem> secundum tabulas testamenti, quae aut statim ab initio non iure factae sunt aut iure factae postea ruptae uel inritae erunt, bonorum possessionem accipiunt, si modo possunt hereditatem optinere, habebunt bonorum possessionem cum re; si uero ab his auocari hereditas potest, habebunt bonorum possessionem sine re. 149. Nam si quis heres iure ciuili institutus sit uel ex primo uel ex posteriore testamento uel ab intestato iure legitimo heres sit, is potest ab <i>is hereditatem auocare; si uero nemo sit alius iure ciuili heres, ipsi retinere hereditatem possunt, nec ullum ius aduersus eos habent cognati, <qui> legitimo iure deficiuntur. 149a. Aliq<uando tamen, sicut su>pra quoque notauimus, etiam legitimis quoque <heredibus> potiores scripti habentur, u<eluti> si ideo n<on iure> factum sit testamentum, quod familia non uenierit aut nuncupationis uerba testator locutus non sit; **** <si> adgnati petant heredit<atem> [. . . . ] 150. [. . . . . vv. 3 1/2 . . . . . . . ] <e>a lege bona caduca fiunt et ad populum deferri iubentur, si defuncto nemo <heres uel bonorum possessor sit>.

151. Potest, ut iure facta testamenta <contrari>a <uoluntate> infirmentur. apparet <autem> non poss<e> e<x eo so>lo i<nfirma>ri testamentum, quod postea testator id noluerit ualere, usque adeo, ut si linum eius inciderit, nihilo minus iure ciuili ualeat. quin etiam si deleuerit quoque aut combu<s>s<erit> tabulas testamenti, non ideo minus desinent ualere, <quae> ibi fuerunt scripta, licet eorum probatio diff<icilis> sit. 151a. Quid ergo est? si quis ab intestato bonorum possessionem petieri<t et> is, qui ex eo testamento heres <est>, petat h<ere>d<itatem>, [. . . . . vv. 2 1/4 . . . . . . . ], perueniat hereditas: et hoc ita <re>scripto imperatoris Antonini significatur.

152. Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii aut extranei. 153. Necessarius heres est seruus cum libertate heres institutus, ideo sic appellatus, quia siue uelit siue nolit, omni modo post mortem testatoris protinus liber et heres est. 154. Unde qui facultates suas suspectas habet, solet seruum suum primo aut secundo uel etiam ulteriore gradu liberum et heredem instituere, ut si creditoribus satis non fiat, potius huius heredis quam ipsius testatoris bona ueneant, id est, ut ignominia, quae accidit ex uenditione bonorum, hunc potius heredem quam ipsum testatorem contingat; quamquam apud Fufidium Sabino placeat eximendum eum esse ignominia, quia non suo uitio, sed necessitate iuris bonorum uenditionem pateretur; sed alio iure utimur. 155. Pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae post mortem patroni sibi adquisierit, siue ante bonorum uenditionem siue postea, ipsi reseruentur; et quamuis pro portione bona uenierint, iterum ex hereditaria causa bona eius non uenient, nisi si quid ei ex hereditaria causa fuerit adquisitum, uelut si <ex eo, quod> Latinus adquisierit, locupletior factus sit; cum ceterorum hominum, quorum bona uenierint pro portione, si quid postea adquirant, etiam saepius eorum bona uenire soleant. 156. Sui autem et necessarii heredes sunt uelut filius filiaue, nepos neptisue ex filio <et> deinceps ce<te>ri, qui modo in potestate morientis fuerunt: sed uti nepos neptisue su<u>s heres sit, non sufficit eum in potestate aui mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater quoque eius uiuo patre suo desierit suus heres esse aut morte interceptus aut qualibet ratione liberatus potestate; tum enim nepos neptisue in locum sui patris succedunt. 157. Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt et uiuo quoque parente quodam modo domini existimantur; unde etiam si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. necessarii uero ideo dicuntur, quia omni modo, <siue> uelint <si>ue <nolint, tam> ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. 158. Sed his praetor permittit abstinere se ab heredi<tate>, ut potius parentis bona ueneant. 159. Idem iuris est et <in> uxoris persona, quae in manu est, quia filiae loco est, et in nuru, quae in manu filii est, quia neptis loco est. 160. Quin etiam similiter abstinendi potestatem facit praetor etiam ei, qui in causa [id est mancipato] mancipi<i> est, <si> cum libertate heres institutus sit, cum necessarius, non etiam suus heres sit, tamquam seruus. 161. Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur: itaque liberi quoque nostri, qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti sicut extranei uidentur; qua de causa et qui a matre heredes instituuntur, eodem numero sunt, quia feminae liberos in potestate non habent. serui quoque, qui cum libertate heredes instituti sunt et postea a domino manumissi, eodem numero habentur. 162. Extraneis autem heredibus deliberandi potestas data est de adeunda hereditate uel non adeunda. 163. Sed siue is, cui abstinendi potestas est, inmis<c>uerit se bonis hereditariis, siue is, cui de adeunda deliberare licet, adierit, postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi si minor sit annorum XXV: nam huius aetatis hominibus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita etiam si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor succurrit. scio quidem diuum Hadrianum etiam maiori XXV annorum ueniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, apparuisset.

164. Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis deliberandi, ut intra certum tempus uel adeant hereditatem uel, si non adeant, temporis fine summoueantur: ideo autem cretio appellata est, quia cernere est quasi decernere et constituere. 165. Cum ergo ita scriptum sit: HERES TITIVS ESTO, adicere debemus: CERNITOQVE IN CENTVM DIEBVS PROXVMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVOD NI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. 166. Et qui ita heres institutus est, si uelit heres esse, debebit intra diem cretionis cernere, id est haec uerba dicere: QVOD ME PVBLIVS MEVIVS TESTAMENTO SVO HEREDEM INSTITVIT, EAM HEREDITATEM ADEO CERNOQVE. quod si ita non creuerit, finito tempore cretionis excluditur; nec quicquam proficit, si pro herede gerat, id est, si rebus hereditariis tamquam heres utatur. 167. At is, qui sine cretione heres institu<tu>s sit aut qui ab intestato legitimo iure ad hereditatem uocatur, potest aut cernendo aut pro herede gerendo uel etiam nuda uoluntate suscipiendae hereditatis heres fieri: eique liberum est, quocumque tempore uoluerit, adire hereditatem; <sed> solet praetor postulantibus hereditariis creditoribus tempus constituere, intra quod, si uelit, adeat hereditatem, si minus, ut liceat creditoribus bona defuncti uendere. 168. Si<cut> autem <qui> cum cretione heres institutus est, nisi creuerit hereditatem, non fit heres, ita non aliter excluditur, quam si non creuerit intra id tempus, quo cretio finita si<t>; itaque licet ante diem cretionis constituerit hereditatem non adire, tamen paenitentia actus superante die cretionis cernendo heres esse potest. 169. At is, qui sine cretione heres institutus est quiue ab intestato per legem uocatur, sicut uoluntate nuda heres fit, ita et contraria destinatione statim ab hereditate repellitur. 170. Omnis autem cretio certo tempore constringitur. in quam rem tolerabile tempus uisum est centum dierum: potest tamen nihilo minus iure ciuili aut longius aut breuius tempus dari; longius tamen interdum praetor coartat. 171. Et quamuis omnis cretio certis diebus constringatur, tamen alia cretio uulgaris uocatur, alia certorum dierum: uulgaris illa, quam supra exposuimus, id est, in qua adiciuntur haec uerba: QVIBVS S<C>IET POTERITQVE: certorum dierum, in qua detractis his uerbis cetera scribuntur. 172. Quarum cretionum magna differentia est: nam uulgari cretione data nulli dies conputantur, nisi quibus scierit quisque se heredem esse institutum et possit cernere; certorum uero dierum cretione data etiam nescienti se heredem institutum esse numerantur dies continui; item ei quoque, qui aliqua ex causa cernere prohibetur, et eo amplius ei, qui sub condicione heres institutus est, tempus numeratur; unde melius et aptius est uulgari cretione uti. 173. Continua haec cretio uocatur, quia continui dies numerantur; sed quia tamen dura est haec cretio, altera magis in us<u> habetur; unde etiam uulgaris dicta est.

 

 

[De substi<tu>tionibus.]

 

174. Interdum duos pluresue gradus heredum facimus, hoc modo: L. TITIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS <CENTVM> PROXIMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVOD NI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. TVM MEVIVS HERES ESTO CERNITOQVE IN DIEBVS CENTVM et reliqua; et deinceps in quantum uelimus, substituere possumus. 175. Et licet nobis uel unum in unius locum substituere pluresue, et contra in plurium locum uel unum uel plures substituere. 176. Primo itaque gradu scriptus heres hereditatem cernendo fit heres, et substitutus excluditur; non cernendo summouetur, etiamsi pro herede gerat, et in locum eius substitutus succedit; et deinceps si plures gradus sint, in singulis simili ratione idem contingit. 177. Sed si cretio sine exheredatione sit data, id est in haec uerba: SI NON CREVERIS, TVM PVBLIVS MEVIVS HERES ESTO, illud diuersum inuenitur, quod si prior omissa cretione pro herede gerat, substitutum in partem admittit, et fiunt ambo aequis partibus heredes; quod si neque cernat neque pro herede gerat, tum sane in uniuersum summouetur, et substitutus in totam hereditatem succedit. 178. Sed Sabino quidem placuit, quamdiu cernere et eo modo heres fieri possit prior, etiamsi pro herede gesserit, non tamen admitti substitutum; cum uero cretio finita sit, tum pro herede gerentem admittere substitutum: aliis uero placuit etiam superante cretione posse eum pro herede gerendo in partem substitutum admittere et amplius ad cretionem reuerti non posse.

179. Liberis nostris inpuberibus, quos in potestate habemus, non solum ita, ut supra diximus, substituere possumus, id est, ut si heredes non extiterint, alius nobis heres sit; sed eo amplius ut, etiamsi heredes nobis extiterint et adhuc inpuberes mortui fuerint, <s>it iis aliquis heres, uelut hoc modo: TITIVS FILIVS MEVS MIHI HERES ESTO. SI FILIVS MEVS MIHI <HERES NON ERIT, SIVE HERES MIHI> ERIT ET IS PRIVS MORIATVR QVAM IN SVAM TVTELAM VENERIT, TVNC SEIVS HERES ESTO. 180. Quo casu si quidem non extiterit heres filius, substitutus patris fit her<es; si uero> heres extiterit filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. quam ob rem duo quodam modo sunt testamenta, a<l>iud patris, aliud fili<i>, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum est testamentum duarum hereditatum. 181. Ceterum ne post obitum parentis periculo insidiarum subiectus uideretur pupillus, in usu est uulgarem quidem substitutionem palam facere, id est eo loco, quo pupillum heredem instituimus; <nam> uulgaris substitutio ita uocat ad hereditatem substitutum, si omnino pupillus heres non extiterit; quod accidit, cum uiuo parente moritur, quo casu nullum substituti maleficium suspicari possumus, cum scilicet uiuo testatore omnia, quae in testamento scripta sint, ignorentur: illam autem substitutionem, per quam, etiamsi heres extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, substitutum uocamus, separatim in inferioribus tabulis scribimus easque tabulas proprio lino propriaque cera consignamus et in prioribus tabulis cauemus, ne inferiores tabulae uiuo filio et adhuc inpubere aperiantur. sed longe <t>utius est utrumque genus substitutionis separatim in inferioribus tabulis consignari, quia si ita consignatae uel separatae fuerint substitutione<s>, ut diximus, ex priore potest intellegi in altera quoque idem esse substitutus. 182. Non solum autem heredibus institutis inpuberibus liberis ita substituere possumus, ut si ante pubertatem mortui fuerint, sit is heres, quem nos uoluerimus, sed etiam exheredatis: itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisue aut donationibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet. 183. Quaecumque diximus de substitutione inpuberum liberorum uel heredum institutorum uel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegemus. 184. Extraneo uero heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit; sed hoc solum nobis permissum est, ut eum per fideicommissum obligemus, ut hereditatem nostram totam uel <ex> parte restituat; quod ius quale sit, suo loco trademus.

185. Sicut autem liberi homines, ita et serui tam nostri quam alieni heredes scribi possunt. 186. Sed noster seruus simul et liber et heres esse iuberi debet, id est hoc modo: STICHVS SERVVS MEVS LIBER HERESQVE ESTO, uel: HERES LIBERQVE ESTO. 187. Nam si sine libertate heres institutus sit, etiamsi postea manumissus fuerit a domino, heres esse non potest, quia institutio in persona eius non constitit; ideoque licet alienatus sit, non potest iussu domini noui cernere hereditatem. 188. Cum libertate uero heres institutus si quidem in ea<dem> causa durauerit, fit ex testamento liber et inde necessarius heres: si uero ab ipso testatore manumissus fuerit, suo arbitrio hereditatem adire potest; quod si alienatus sit, iussu noui domin<i> adire hereditatem debet, qua ratione per eum dominus fit heres: nam ipse neque heres neque liber esse potest. 189. Alienus quoque seruus heres institutus, si in eadem causa durauerit, iussu domini hereditatem adire debet; si uero alienatus ab eo fuerit aut uiuo testatore aut post mortem eius, antequam cernat, debet iussu noui domini cernere: si uero manumissus est, suo arbitrio adire hereditatem potest. 190. Si autem seruus alienus heres institutus est uulgari cretione data, ita i<ntelle->gitur dies cretionis cedere, si ipse seruus scierit se heredem institutum esse nec ullum impedimentum sit, quo minus certiorem dominum faceret, ut illius iussu cernere possit.

191. Post haec uideamus de legatis. quae pars iuris extra propositam quidem materiam uidetur: nam loquimur de his iuris figuris, quibus per uniuersitatem res nobis adquiruntur: sed cum omni modo de testamentis deque heredibus, qui testamento instituuntur, locuti simus, non sine causa sequenti loco poterit haec iuris materia tractari.

 

 

[De legatis.]

 

192. Legatorum itaque genera sunt quattuor: aut enim per uindicationem legamus aut per damnationem aut sinendi modo aut per praeceptionem.

193. Per uindicationem hoc modo legamus: TITIO uerbi gratia HOMINEM STICHVM DO LEGO; sed <et> si alteru<m> uerbum positum sit, ueluti DO aut LEGO, aeque per uindicationem legatum est: item, ut magis <uisum> est, <et> si ita legatum fuerit: SVMITO uel ita: SIBI HABETO <uel> ita: CAPITO, aeque per uindicationem legatum est. 194. Ideo <au>tem per uindicationem legatum appellatur, qui<a> post aditam hereditatem statim ex iure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius uel ab herede uel ab alio quocumque, qui eam possidet, petat, uindicare debet, id est intendere suam rem ex iure Quiritium esse. 195. In eo solo dissentiunt prudentes, quod Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores, quod ita legatum sit, statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum esse, sed postea quam scierit et spreuerit legatum, proinde esse atque si legatum non esset; Nerua uero et Proculus ceterique illius scholae auctores non alite<r> putant rem legatarii fieri, quam si uoluerit eam ad se pertinere: sed hodie ex diui Pii Antonini constitutione hoc magis iure uti uidemur, quod Proculo placuit; nam cum legatus fuisset Latinus per uindicationem coloniae, 'Deliberent', inquit, 'decuriones, an ad se uelint pertinere, proinde ac si uni legatus esset'. 196. <Eae> autem solae res per uindicationem legant<ur> recte, quae ex iure Quiritium ipsius testatoris sunt; sed eas quidem res, quae pondere, numero, mensura constant, placuit sufficere, si mortis tempore sint ex iure Quiritium testatoris, ueluti uinum, oleum, frumentum, pecuniam numeratam; ceteras res uero placuit utroque tempore testatoris ex iure Quiritium esse debere, id est, et quo faceret <t>estamentum, et quo moreretur; alioquin inutile est legatum. 197. Sed sane hoc ita est iure ciuili. postea uero auctore Nerone Caesare senatus consultum factum est, quo cautum est, ut si eam rem quisque legauerit, quae eius numquam fuerit, proinde utile sit legatum, atque si optimo iure relictum esset. optumum autem ius est per damnationem legati, quo genere etiam aliena res legari potest, sicut inferius apparebit. 198. Sed si quis rem suam legauerit, deinde post testamentum factum eam alienauerit, plerique putant non solum iure ciuili inutile esse legatum, sed ne<c> ex senatus consulto confirmari. quod ideo dictum est, quia et si per damnationem aliquis rem suam legauerit eamque postea alienauerit, plerique putant, licet ipso iure debeatur legatum, tamen legatarium petentem posse per exceptionem doli mali repelli, quasi contra uoluntatem defuncti petat. 199. Illud constat, si duobus pluribusue per uindicationem eadem res legata sit, siue coniunctim siue disiunctim, et omnes ueniant ad legatum, partes ad singulos pertinere et deficientis portionem collegatario adcrescere. coniunctim autem ita legatur: TITIO ET SEIO HOMINEM STICHVM DO LEGO; di<s>iunctim ita: LVCIO TITIO HOMINEM STICHVM DO LEGO. SEIO EVNDEM HOMINEM DO LEGO. 200. Illud quaeritur, quod sub condicione per uindicationem legatum est, pendente condicione cuius esset: nostri praeceptores heredis esse putant exemplo statuliberi, id est eius serui, qui testamento sub aliqua condicione liber esse iussus est, quem constat interea heredis seruum esse; sed diuersae scholae auctores putant nullius interim eam rem esse; quod multo magis dicunt de eo, quod sine condicione pure legatum est, antequam legatarius admittat legatum.

201. Per damnationem hoc modo legamus: HERES MEVS STICHVM SERVVM MEVM DARE DAMNAS ESTO; sed et si DATO scriptum fuerit, per damnationem legatum est. 202. Eo<que> genere legati etiam aliena res legari potest, ita ut heres <rem> redimere et praestare aut aestimationem eius dare debeat. 203. Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est, per damnationem legari potest, uelut fructus, qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit. 204. Quod autem ita legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non, ut per uindicationem legatum, continuo legatario adquiritur, sed nihilo minus heredis est: et ideo legatarius in personam agere debet, id est intendere heredem sibi dare oportere, et tum heres <rem>, si mancipi sit, mancipio dare aut in iure cedere possessionemque tradere debet; si nec mancipi sit, sufficit, si tradiderit. nam si mancipi rem tantum tradiderit nec mancipauerit, usucapione <demum> pleno iure fit legatarii. completur autem usucapio, sicut alio quoque loco diximus, mobilium quidem rerum anno, earum uero, quae solo teneantur, biennio. 205. Est et illa differentia huius <et> per uindicationem legati, quod si eadem res duobus pluribusue per damnationem legata sit, si quidem coniunctim, plane singulis partes debentur, sicut in per uindicationem legato diximus; <si ue>ro disiunctim, singulis solida debetur; ita fit, ut scilicet heres alteri rem, alteri aestimationem eius praestare debeat; et in coniunctis deficientis portio non ad collegatarium pertinet, sed in hereditate remanet.

206. Quod autem diximus deficientis portionem <in> per damnationem quidem legato in hereditate retineri, in per uindicationem uero collegatario accrescere, admonendi sumus ante legem Papiam <hoc> iure ciuili ita fuisse; post legem uero Papiam deficientis portio caduca fit et ad eos pertinet, qui in eo testamento liberos habent. 207. Et quamuis prima causa sit in caducis uindicandis heredum liberos habentium, deinde si heredes liberos non habeant, legatariorum liberos habentium, tamen ipsa lege Papia significatur, ut collegatarius coniunctus, si liberos habeat, potior sit heredibus, etiamsi liberos habebunt. 208. Sed plerisque placuit, quantum ad hoc ius, quod lege Papia coniunctis constituitur, nihil interesse, utrum per uindicationem an per damnationem legatum sit.

209. Sinendi modo ita legamus: HERES MEVS DAMNAS E<S>TO SINERE LVCIVM TITIVM HOMINEM STICHVM SVMERE SIBIQVE HABERE. 210. Quod genus legati plus quidem habet <quam> per uindicationem legatum, minus autem quam per damnationem: nam eo modo non solum suam rem testator utiliter legare potest, sed etiam heredis sui, cum alioquin per uindicationem nisi suam rem legare non potest, per damnationem autem cuiuslibet extranei rem legare potest. 211. Sed si quidem mortis testatoris tempore res uel ipsius testatoris sit uel heredis, plane utile legatum est, etiamsi testamenti faciendi tempore neutrius fuerit. 212. Quod si post mortem testatoris ea res heredis esse coeperit, quaeritur, an utile sit legatum: et plerique putant inutile esse. quid ergo est? licet aliquis eam rem legauerit, quae neque eius umquam fuerit neque postea heredis eius umquam esse coeperit, ex senatus consulto Neroniano proinde uidetur, ac si per damnationem relicta esset. 213. Sicut autem per damnationem legata res non statim post aditam hereditatem legatarii efficitur, sed manet heredis eo usque, donec is tradendo uel mancipando uel in iure cedendo legatarii eam fecerit, ita et in sinendi modo legato iuris est; et ideo huius quoque legati nomine in personam actio est QVIDQVID HEREDEM EX TESTAMENTO DARE FACERE OPORTET. 214. Sunt tamen, qui putant ex hoc legato non uideri obligatum heredem, ut mancipet aut in iure cedat aut tradat, sed sufficere, ut legatarium rem sumere patiatur; quia nihil ultra ei testator imperauit, quam ut sinat, id est patiatur, legatarium rem sibi habere. 215. Maior illa dissensio in hoc legato interuenit, si eandem rem duobus pluribusue disiunctim legasti; quidam putant utrisque solidam deberi, sicut per <damna>tionem: nonnulli occupantis esse meliorem condicionem aestimant, quia, cum eo genere legati damnetur heres patientiam praestare, ut legatarius rem habeat, sequitur, ut si priori patientiam praestiterit et is rem sumpserit, securus sit aduersus eum, qui postea legatum petierit, quia neque habe<t> rem, ut patiatur eam ab eo sumi, neque dolo malo fecit, quo minus eam rem haberet.

216. Per praeceptionem hoc modo legamus: LVCIVS TITIVS HOMINEM STICHVM PRAECIPITO. 217. Sed nostri quidem praeceptores nulli alii eo modo legari posse putant nisi ei, qui aliqua ex parte heres scriptus esset. praecipere enim esse praecipuum sumere; quod tantum in eius persona procedit, qui aliqua ex parte heres institutus est, quod is extra portionem hereditatis praecipuum legatum habiturus sit. 218. Ideoque si extraneo legatum fuerit, inutile est legatum, adeo ut Sabinus existimauerit ne quidem ex <senatus> consulto Neroniano posse conualescere: 'nam eo', inquit, 'senatus consulto ea tantum confirmantur, quae uerborum uitio iure ciuili non ualent, non quae propter ipsam personam legatarii non deberentur'. sed Iuliano et Sexto placuit etiam hoc casu ex senatus consulto confirmari legatum; nam ex uerbis etiam hoc casu accidere, ut iure ciuili inutile sit legatum, inde manifestum esse, quod eidem aliis uerbis recte legaretur, uelut per uindicationem, per damnationem, sinendi modo; tunc autem uitio personae legatum non ualere, cum ei legatum sit, cui nullo modo legari possit uelut peregrino, cum quo testamenti factio non sit. quo plane casu senatus consulto locus non est. 219. Item nostri praeceptores, quod ita legatum est, nulla <alia> ratione putant posse consequi eum, cui ita fuerit legatum, quam iudicio familiae erciscundae, quod inter heredes de hereditate erciscunda, id est diuidunda, accipi solet: officio enim iudicis id contineri, ut ei, quod per praeceptionem legatum est, adiudicetur. 220. Unde intellegimus nihil aliud secundum nostrorum praeceptorum opinionem per praeceptionem legari posse, nisi quod testatoris sit. nulla enim alia res quam hereditaria deducitur in hoc iudicium. itaque si non suam rem eo modo testator legauerit, iure quidem ciuili inutile erit legatum, sed ex senatus consulto confirmabitur. aliquo tamen casu etiam alienam rem <per> praeceptionem legari posse fatentur: ueluti si quis eam rem legauerit, quam creditori fiduciae causa mancipio dederit; nam officio iudicis coheredes cogi posse existimant soluta pecunia luere eam rem, ut possit praecipere is, cui ita legatum sit. 221. Sed diuersae scholae auctores putant etiam extraneo per praeceptionem legari posse, proinde ac si ita scribatur: TITIVS HOMINEM STICHVM CAPITO, superuacuo adiecta PRAE syllaba; ideoque per uindicationem ea<m rem> legatam uideri: quae sententia dicitur diui Hadriani constitutione confirmata esse. 222. Secundum hanc igitur opinionem, si ea res ex iure Quiritium defuncti fuerit, potest a legatario uindicari, siue is unus ex heredibus sit siue extraneus; quod si in bonis tantum testatoris fuerit, extraneo quidem ex senatus consulto utile erit legatum, heredi uero familiae herciscundae iudicis officio praestabitur; quod si nullo iure fuerit testatoris, tam heredi quam extraneo ex senatus consulto utile erit. 223. Siue tamen heredibus secundum nostrorum opinionem siue etiam extraneis secundum illorum opinionem duobus pluribusue eadem res coniunctim aut disiunctim legata fuerit, singuli partes habere debent.

 

 

[Ad legem Falcidiam.]

 

224. Sed ol<i>m quidem licebat totum patrimonium legatis atque libertatibus erogare nec quicquam heredi relinquere praeterquam inane nomen heredis; idque lex XII tabularum permittere uidebatur, qua cauetur, ut quod quisque de re sua testatus esset, id ratum haberetur, his uerbis: "VTI LEGASSIT SVAE REI, ITA IVS ESTO". qua de causa, qui scripti heredes erant, ab hereditate se abstinebant, et idcirco plerique intestati moriebantur. 225. Itaque lata est lex Furia, qua exceptis personis quibusdam ceteris plus mille assibus legatorum nomine mortisue causa capere permissum non est. sed [et] haec lex non perfecit, quod uoluit: qui enim uerbi gratia quinque milium aeris patrimonium habebat, poterat quinque hominibus singulis millenos asses legando totum patrimonium erogare. 226. Ideo postea lata est lex Voconia, qua cautum est, ne cui plus legatorum nomine mortisue causa capere liceret, quam heredes caperent. ex qua lege plane quidem aliquid utique heredes habere uidebantur; sed tamen fere uitium simile nascebatur. nam in multas legatariorum personas distributo patrimonio poterat <testator> adeo heredi minimum relinquere, ut non expediret heredi huius lucri gratia totius hereditatis onera sustinere. 227. Lata est itaque lex Falcidia, qua cautum est, ne plus ei legare liceat quam dodrantem: itaque necesse est, ut heres quartam partem hereditatis habeat: et hoc nunc iure utimur. 228. In libertatibus quoque dandis nimiam licentiam conpescuit lex Fufia Caninia, sicut in primo conmentario rettulimus.

 

 

[De inutiliter relictis legatis.]

 

229. Ante heredis institutionem <in>utiliter legatur, scilicet quia testamenta uim ex institutione heredis accipiunt, et ob id uelut caput et fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. 230. Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari potest. 231. Nostri praeceptor<es> nec tutores eo loco dari posse existimant: sed Labeo et Proculus tutorem posse dari, quod nihil ex hereditate erogatur tutoris datione. 232. Post mortem quoque heredis inutiliter legatur, id est hoc modo: CVM HERES MEVS MORTVVS ERIT, DO LEGO, aut DATO. ita autem recte legatur: CVM HERES <MEVS> M<O>RIETVR, quia non post mortem heredis relinquitur, sed ultimo uitae eius tempore. rursum ita non potest legari: PRIDIE QVAM HERES MEVS MORIETVR; quod non pretiosa ratione receptum uidetur. 233. Eadem et de libertatibus dicta intellegemus. 234. Tutor uero an post mortem heredis dari possit, quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio, quae de <eo> agitatur, qui ante heredum institutionem datur.

 

 

[De poenae causa relictis legatis.]

 

235. Poenae quoque nomine inutiliter legatur. poenae autem nomine legari uidetur, quod coercendi heredis causa relinquitur, quo magis heres aliquid faciat aut non faciat, uelut quod ita legatur: SI HERES MEVS FILIAM SVAM TITIO IN MATRIMONIVM COLLOCAVERIT, X <MILIA> SEIO DATO, uel ita: SI FILIAM TITIO IN MATRIMONIVM NON COLLOCAVERIS, X MILIA TITIO DATO; sed et si heredem, <si> uerbi gratia intra biennium monumentum sibi non fecerit, X <milia> Titio dari iusserit <testator>, poenae nomine legatu<m est>. et denique ex ipsa definitione multas similes species c<ir->cumspicere possumus. 236. Nec libertas quidem poenae nomine dari potest, quamuis de ea re fuerit quaesitum. De tutore uero nihil possumus quaerere, quia non po<te>st datione tutoris heres conpelli quidquam facere aut non facere. ideoque – datur poenae n<omi>ne tutor datus fuerit, magis sub condicione quam poenae nomine datus uidebitur.

238. Incertae personae legatum inutiliter relinquitur. incerta autem uidetur persona, quam per incertam opinionem animo suo testator subicit, ue<lut cum> ita legatum sit: QVI PRIMVS AD FVNVS MEVM VEN<ER>IT, <EI HERES> MEVS X <MILIA> DATO; idem iuris est, si generaliter omnibus legauerit: QVICVMQVE AD FVNVS MEVM VENERIT; i<n> eadem causa est, quod ita relinquitur: QVICVMQVE FILIO MEO IN MATRIMONIVM FILIAM SVAM CONLOCAVERIT, EI HERES MEVS X MILIA DATO; illud quoque [in eadem causa est], quod ita relinquitur: QVI POST TESTAMENTVM <SCRIPTVM PRIMI> CONSVLES DESIGNATI ERVNT, aeque incertis personis legari uidetur; et denique aliae multae huiusmodi species sunt. sub certa uero demonstratione incertae personae recte legatur, uelut: EX COGNATIS MEIS, QVI PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT, EI X MILIA HERES MEVS DATO. 239. Libertas quoque non uidetur incertae personae dari posse, quia lex Fufia Caninia iubet nominatim seruos liberari. 240. Tutor quoque certus dari debet. 241. Postumo quoque alieno inutiliter legat<ur. est> autem alienus postumus, qui natus inter suos heredes testatori futurus non est: ideoque ex <e>mancipato <quo>que filio conceptus nepos extraneus post<umus est; item qu>i in utero est eius, quae iure ciuili non intellegitur uxor, extraneus postumus patris intellegit<ur>. 242. Ac ne heres quidem potest institui postumus alienus: est enim incerta persona. 243. Cetera uero, quae supra diximus, ad legata proprie pertinent; quamquam non inmerito quibusdam placeat poenae nomine heredem institui non posse. nihil enim interest, utrum legatum dare iubeatur heres, si fecerit aliquid aut non fecerit, an coheres ei adiciatur, quia tam coheredis adiectione quam legati datione compellitur, ut aliquid contra propositum suum faciat aut non faciat.

244. An ei, qui in potestate sit eius, quem heredem instituimus, recte legemus, quaeritur. Seruius recte legari putat, sed euanescere legatum, si quo tempore dies legatorum cedere solet, adhuc in potestate sit; ideoque siue pure legatum sit et uiuo testatore in potestate heredis esse desierit, siue sub condicione et ante condicionem id acciderit, deberi legatum. Sabinus et Cassius sub condicione recte legari, pure non recte putant; licet enim uiuo testatore possit desinere in potestate heredis esse, ideo tamen inutile legatum intellegi oportere, quia quod nullas uires habiturum foret, si statim post testamentum factum decessisset testator, hoc ideo ualere, quia uitam longius traxerit, absurdum esset. <sed> diuersae scholae auctores nec sub condicione recte legari, quia quos in potestate habemus, eis non magis sub condicione quam pure debere possumus. 245. Ex diuerso constat ab eo, qui in potestate <tua> est, herede instituto recte tibi legari; sed si tu per eum heres extiteris, euanescere legatum, quia ipse tibi legatum debere non possis; si uero filius emancipatus aut seruus manumissus erit uel in alium translatus, et ipse heres extiterit aut alium fecerit, deberi legatum.

246. Nunc transeamus ad fideicommissa.

247. Et prius de hereditatibus uideamus. 248. Inprimis igitur sciendum est opus esse, ut aliquis heres recto iure instituatur eiusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat; alioquin inutile est testamentum, in quo nemo recto iure heres instituitur. 249. Verba autem utilia fideicommissorum haec [recte] maxime in usu esse uidentur: PETO, ROGO, VOLO, FIDEI COMMITTO, quae proinde firma singula sunt, atque si omnia in unum congesta sint. 250. Cum igitur scripserimus: <LVCIVS> TITIVS HERES ESTO, possumus adicere: ROGO TE, LVCI TITI, PETOQVE A TE, VT CVM PRIMVM POSSIS HEREDITATEM MEAM ADIRE, GAIO SEIO REDDAS RES<TI>TVAS. Possumus autem et de parte restituenda rogare; et liberum est uel sub condicione uel pure relinquere fideicommissa uel ex die certa. 251. Restituta autem hereditate is, qui restituit, nihilo minus heres permanet; is uero, qui recipit hereditatem, aliquando heredis loco est, aliquando legatarii. 252. Olim autem nec heredis loco erat nec legatarii, sed potius emptoris. tunc enim in <u>su erat ei, cui restituebatur hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa uenire; et quae stipulationes inter <uenditorem hereditatis et emptorem interponi solent, eaedem interponebantur inter> heredem et eum, cui restituebatur hereditas, id est hoc modo: heres quidem stipulabatur ab eo, cui restituebatur hereditas, ut quidquid hereditario nomine condemnatus fuisset siue quid alias bona fide dedisse<t>, eo nomine inde<m>nis <e>sset, et omnino si quis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defenderetur; ille uero, qui recipiebat hereditatem, inuicem stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem peruenisset, id sibi restitueretur, ut etiam pateretur eum hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exequi. 253. Sed posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus senatus consultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones, quae iure ciuili heredi et in heredem conpeterent, <ei> et in eum darentur, cui ex fideicommisso restituta esset hereditas; per quod senatus consultum desierunt illae cautiones in usu haberi. praetor enim utiles actiones ei et in eum, qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem dare coepit, eaeque in edicto proponuntur. 254. Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut minimum lucrum recusabant atque ob id extinguebantur fideicommissa, p<ostea> Pegaso et Pusione <consulibus> senatus censuit, ut ei, qui rogatus ess<e>t hereditatem restituere, proinde liceret quartam partem retinere, atque e lege Falcidia in legatis retinendi ius conceditur: ex singulis quoque rebus, quae per fideicommissum relincuntur, eadem retentio permissa est. per quod senatus consultum ipse <heres> onera hereditaria sustinet; ille autem, qui ex fideicommisso reliquam partem hereditatis recipit, legatarii partiarii loco est, id est eius legatarii, cui pars bonorum legatur; quae species legati partitio uocatur, quia cum herede legatarius partitur hereditatem. unde effectum est, ut quae solent stipulationes inter heredem et partiarium legatarium interponi, ea<e>dem interponantur inter eum, qui ex fideicommissi causa recipi<t> hereditatem, et heredem, id est, ut et lucrum et damnum hereditarium pro rata parte inter eos commune sit. 255. Ergo si quidem non plus qua<m> dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restituere, tum ex Trebelliano senatus consulto restituitur hereditas, et in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dant<ur>, in heredem quidem iure ciuili, in eum uero, qui recipit hereditatem, ex senatus consulto Trebelliano; quamquam heres etiam pro ea parte, quam restituit, heres permanet eique et in eum solidae actiones competunt; sed non ulterius oneratur, nec ulterius illi dantur actiones, quam apud eum commodum hereditatis remanet. 256. At si quis plus quam dodrantem uel etiam totam hereditatem restituere rogatus sit, locus e<s>t Pegasiano senatus consulto. 257. Sed is, qui s<e>mel adierit hereditatem, si modo sua uoluntate adierit, siue retinuerit quartam partem siue noluerit retinere, ipse uniuersa onera hereditaria sustinet; sed quarta quidem retenta quasi partis et pro parte stipulationes interponi debent tamquam inter partiar<i>um legatarium et heredem; si uero totam hereditatem restituerit, ad exemplum emptae et uenditae hereditatis stipulationes interponendae sunt. 258. Sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id, quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam, cauetur <Peg>asiano senatus consulto, ut desiderante eo, cui restituere rogatus est, iussu praetoris adeat et restituat, proindeque ei et in eum, qui receperit, actiones dentur, ac iuris esset ex senatus consulto Trebelliano. quo casu nullis stipulationibus opus est, quia simul et huic, qui restituit, securitas datur, et actiones hereditariae ei et in eum transferuntur, qui receperit hereditatem. 259. Nihil autem interest, utrum aliquis ex asse heres institutus aut totam hereditatem aut pro parte restituere rogetur, an ex parte heres institutus aut totam eam partem aut partis partem restituere rogetur. nam et hoc casu de quarta parte eius partis ratio ex Pegasiano senatus consulto haberi solet.

260. Potest autem quisque etiam res singulas per fideicommissum relinquere, uelut fundum, hominem, uestem, argentum, pecuniam, et uel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, uel legatarium, quamuis a legatario legari non possit. 261. Item potest non solum propria testatoris res per fideicommissum relinqui, sed etiam heredis aut legatarii aut cuiuslibet alterius. itaque et legatarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei legata sit, sed etiam de alia, siue ipsius legatarii siue aliena sit. [sed] hoc solum obseruandum est, ne plus quisquam rogetur aliis restituere, quam ipse ex testamento ceperit; nam quod amplius est, inutiliter relinquitur. 262. Cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere et praestare aut aestimationem <eius> soluere, s<ic>u<t iu>ri<s est, si> per damnationem aliena res legata sit. sunt tamen, qui putant, si rem per fideicommissum relictam dominus non uendat, extingui fideicommissum; sed aliam esse causam per damnationem legati.

263. Libertas quoque seruo per fideicommissum dari potest, ut uel heres rogetur manumittere uel legatarius. 264. N<ec interest, utrum de suo proprio> seruo testator roget an de eo, qui ipsius heredis aut legatarii uel etiam extranei sit. 265. Itaque et alienus seruus redimi et manumitti debet. quod si dominus eum non uendat, sane extinguitur fideicommissa libertas, quia hoc <casu> pretii computatio nulla interuenit. 266. Qui autem ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris seruus <fuerit>, sed eius, qui man<umit>tit. 267. At qui directo testamento liber esse iubetur, uelut hoc modo: STICHVS SERVVS <MEVS> LIBER ESTO, uel hoc: STICHVM SERVVM MEVM LIBERVM ESSE IVBEO, i<s ipsius testa>toris fit libertus. nec alius ullus directo ex testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris ex iur<e Quiritium fuerit, et quo f>ace<ret> testamentum et qu<o> moreretur.

268. Multum autem diff<erunt ea>, quae per fideicommissum rel<incu>ntur, ab his, qu<ae> directo iure legantur. 269. Nam ecce per fideicommissum [. . . . . . . . ] heredis relinqui potest: cum alioquin legatum [. . . . . . . . ] inutile sit. 270. Item intestatus moriturus potest ab eo, ad quem bona eius pertinent, fidei<commissum> alicui relinquere; cum alioquin ab eo legari non possit. 270a. <Item legatum codicillis> relictum non aliter ualet, quam si a testatore confirmati fuerint, id est, nisi in testamento caue<rit> [. . . . . . . . . . ] testator, ut quidquid in codicillis scripserit, id ratum sit; fideicommissum uero etiam non confirmatis codicillis relinqui potest. 271. Item a legatario legari non potest, sed fideicommissum relinqui potest. quin etiam ab eo quoque, cui per fideicommissum relinquimus, rursus alii per fideicommissum relinquere possumus. 272. Item seruo alieno directo libertas dari non potest, sed per fideicommissum potest. 273. Item codicillis nemo heres institui potest neque exheredari, quamuis testamento confirmati sint; at is, qui testamento heres institutus est, potest codicillis rogari, ut eam hereditatem alii totam uel ex parte restituat, quamuis testamento codicilli confirmati non sint. 274. Item mulier, quae ab eo, qui centum milia aeris census est, per legem Voconiam he<r>es institui non potest, tamen fideicommisso relictam sibi hereditatem capere potest. 275. Latini quoque, qui hereditates legataque directo iure lege Iunia capere prohibentur, ex fideicommisso capere possunt. 276. Item cum senatus consulto prohibitum sit proprium seruum minorem annis XXX liberum et heredem instituere, plerisque placet posse nos iubere liberum esse, cum annorum XXX erit, et rogare, ut tunc illi restituatur hereditas. 277. Item quamuis non <possimus> post mortem eius, qui nobis heres extiterit, alium in locum eius heredem instituere, tamen possumus eum rogare, ut, cum morietur, alii eam hereditatem totam uel ex parte restituat; et quia post mortem quoque heredis fideicommissum dari potest, idem efficere possumus et si ita scripserimus: CVM TITIVS HERES MEVS MORTVVS ERIT, VOLO HEREDITATEM MEAM AD PVBLIVM MAEVIVM PERTINERE. utroque autem modo, tam hoc quam illo, Titius heredem suum obligatum relinquit de fideicommisso restituendo. 278. Praeterea legata <per> formulam petimus; fideicommissa uero Romae quidem apud consulem uel apud eum praetorem, qui praecipue de fideicommissis ius dicit, persequimur, in prouinciis uero apud praesidem prouinciae. 279. Item de fideicommissis semper in urbe ius dicitur, de legatis uero, cum res agun<tur>. 280. Item fideicommissorum usurae et fructus debentur, si modo moram solutionis fecerit, qui fideicommissum debebit; legatorum uero usurae non debentur, idque rescripto diui Hadriani significatur. scio tamen Iuliano placuisse in eo legato, quod sinendi modo relinquitur, idem iuris esse, quod in fideicommissis; quam sententiam et his temporibus magis optinere uideo. 281. Item legata Grae<c>e scripta non ualent; fideicommissa uero ualent. 282. Item si legatum per damnationem relictum heres infi<ti>etur, in duplum cum eo agitur; fideicommissi uero nomine semper in simplum persecutio est. 283. Item <quod> quisque ex fideicommisso plus debito per errorem soluerit, repetere potest; at id, quod ex causa falsa per damnationem legati plus debito solutum sit, repeti non potest. idem scilicet iuris est de eo legato, quod non debitum uel ex hac uel ex illa causa per errorem solutum fuerit.

284. Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt. 285. Ut ecce peregrini poterant fideicommissa capere, et fere haec fuit origo fideicommissorum. sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione diui Hadriani senatus consultum factum est, ut ea fideicommissa fi<s>co uindicarentur. 286. Caelibes quoque, qui per legem Iuliam hereditates legataque capere prohibentur, olim fideicommissa uidebantur capere posse. 286a. Item orbi, qui per legem Papiam ob id, quod liberos non habent, dimidias partes hereditatum legatorumque perdunt, olim solida fideicommissa uidebantur capere posse. sed postea senatus consulto Pegasiano proinde fideicommissa quoque ac legata hereditatesque capere posse prohibiti sunt; eaque translata sunt ad eos, qui <in eo> testamento liberos habent, aut si nulli liberos habebunt, ad populum, sicuti iuris est in legatis et in hereditatibus, quae eadem aut simili ex cau<sa caduca fiunt.> 287. <I>tem olim incertae personae uel postumo alieno per fideicommissum relinqui poterat, quamuis neque heres institui neque legari ei posset. sed senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, idem in fideicommissis, quod in legatis hereditatibusque constitutum est. 288. Item poenae nomine iam non dubitatur nec per fideicommissum quidem relinqui posse.

289. Sed quamuis in multis iuris partibus longe latior causa sit fideicommissorum quam eorum, quae directo relincuntur, in quibusdam tantundem ualeant, tamen tutor non aliter testamento dari potest quam directo, ueluti hoc modo: LIBERIS MEIS <TI>TIVS TVTOR ESTO, uel ita: LIBERIS MEIS TITIVM TVTOREM DO; per fideicommissum uero dari non potest.