Gaius
ca. 120 - post 178
|
Institutionumcommentarii quattuor
Commentarius primus
|
___________________________________________________
|
|
[I. De ivre civili et nat<vrali>.]
1. <Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quis>que populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ciuitatis; quod uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sint, suis locis proponemus.2. Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebiscitis, senatus consultis, constitutionibus principum, edictis eorum, qui ius edicendi habent, responsis prudentium. 3. Lex est, quod populus iubet atque constituit. plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione uniuersi ciues significantur, connumeratis et patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quae sine auctoritate eorum facta essent; sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita uniuersum populum tenerent: itaque eo modo legibus exaequata sunt. 4. Senatus consultum est, quod senatus iubet atque constituit; idque legis uicem optinet, quamuis <de ea re> fuerit quaesitum. 5. Constitutio principis est, quod imperator decreto uel edicto uel epistula constituit. nec umquam dubitatum est, quin id legis uicem optineat, cum ipse imperator per legem imperium accipiat. 6. Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. sed amplissimum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in prouinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in prouinciis populi Romani quaestores habent; nam in prouincias Caesaris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his prouinciis non proponitur. 7. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus permissum est iura condere. quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis uicem optinet; si uero dissentiunt, iudici licet quam uelit sententiam sequi; idque rescripto diui Hadriani significatur.
[II. De iuris diuisione.]
8. Omne autem ius, quo utimur, uel ad personas pertinet uel ad res uel ad actiones. sed prius uideamus de personis.
[III. De condicione hominum.]
9. Et quidem summa diuisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut serui. 10. Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini. 11. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta seruitute manumissi sunt. 12. Rursus libertinorum <tria sunt genera: nam aut ciues Romani aut Latini aut dediticiorum> numero sunt. de quibus singulis dispiciamus; ac prius <de> dediticiis.
[IIII. De dediticiis uel lege Aelia Sentia.]
13. Lege itaque Aelia Sentia cauetur, ut, qui serui a dominis poenae nomine uincti sunt, quibusue stigmata inscripta sunt, deue quibus ob noxam quaestio tormentis habita sit et in ea noxa fuisse conuicti sunt, quiue ut ferro aut cum bestiis depugnarent traditi sint, inue ludum custodiamue coniecti fuerint, et postea uel ab eodem domino uel ab alio manumissi, eiusdem condicionis liberi fiant, cuius condicionis sunt peregrini dediticii.
[V. De peregrinis dediticiis.]
14. Vocantur autem peregrini dediticii hi, qui quondam aduersus populum Romanum armis susceptis pugnauerunt, deinde uicti se dediderunt. 15. Huius ergo turpitudinis seruos quocumque modo et cuiuscumque aetatis manumissos, etsi pleno iure dominorum fuerint, numquam aut ciues Romanos aut Latinos fieri dicemus, sed omni modo dediticiorum numero constitui intellegemus.16. Si uero in nulla tali turpitudine sit seruus, manumissum modo ciuem Romanum modo Latinum fieri dicemus. 17. Nam in cuius personam tria haec concurrunt, ut maior sit annorum triginta et ex iure Quiritium domini et iusta ac legitima manumissione liberetur, id est uindicta aut censu aut testamento, is ciuis Romanus fit; sin uero aliquid eorum deerit, Latinus erit.
[VI. De manumissione uel causae probatione.]
18. Quod autem de aetate serui requiritur, lege Aelia Sentia introductum est. nam ea lex minores XXX annorum seruos non aliter uoluit manumissos ciues Romanos fieri, quam si uindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. 19. Iusta autem causa manumissionis est, ueluti si quis filium filiamue aut fratrem sororemue naturalem aut alumnum aut paedagogum aut seruum procuratoris habendi gratia aut ancillam matrimonii causa apud consilium manumittat.
[VII. De consilio adhibendo.]
20. Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum, in prouinciis autem uiginti recuperatorum ciuium Romanorum. idque fit ultimo die conuentus; sed Romae certis diebus apud consilium manumittuntur. maiores uero triginta annorum serui semper manumitti solent, adeo ut uel in transitu manumittantur, ueluti cum praetor aut pro consule in balneum uel in theatrum eat. 21. Praeterea minor triginta annorum seruus manumissus potest ciuis Romanus fieri, si ab eo domino, qui soluendo non erat, testamento eum liberum et heredem relictum **** [. . . . . . vv. 24 nunc legi non possunt . . . . . . ] 22. homines Latini Iuniani appellantur; Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim serui uiderentur esse. 23. Non tamen illis permittit lex Iunia uel ipsis testamentum facere uel ex testamento alieno capere uel tutores testamento dari. 24. Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid inde directo hereditatis legatorumue nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.25. Hi uero, qui dediticiorum numero sunt, nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam quilibet peregrinus; qui<n> nec ipsi testamentum facere possunt secundum id quod magis placuit. 26. Pessima itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatus consulto aut constitutione principali aditus illis ad ciuitatem Romanam datur. 27. Quin etiam in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si qui contra ea fecerint, ipsi bonaque eorum publice uenire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma uel intra centesimum urbis Romae miliarium seruiant neue umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, serui populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.[<Quibus modis> Latini ad ciuitatem Romanam perueniant.]28. Latini uero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt. 29. Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti si uxores duxerint uel ciues Romanas uel Latinas coloniarias uel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus ciuibus Romanis puberibus et filium procreauerint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis praesidem prouinciae et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is, apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiauerit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem <condicionis sit, et filius eius, si et ipse eiusdem> condicionis sit, ciues Romani esse iubentur. 30. Ideo autem in <persona filii> adiecimus 'si et ipse eiusdem condicionis sit', quia si uxor Latini ciuis Romana est, qui ex ea nascitur, ex nouo senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, ciuis Romanus nascitur. 31. Hoc tamen ius adipiscendae ciuitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatus consulto, quod Pegaso et Pusione consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. 32. Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probarit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet ciuis Romana, si Latina fuerit [. . . . . . vv. 2 paucis litteris exceptis legi nequeunt . . . . . . ] <etiamsi> ipse filius ciuis Romanus sit, quia ex ciue Romana matre natus est, tamen debet causam probare, ut suus heres patri fiat. 32a. <Quae> uero diximus de filio anniculo, <eadem et de filia annicula> dicta intellegemus. 32b. <Praeterea ex lege Visellia tam maiores quam minores XXX annorum manumissi et Latini facti ius Quiritium adipiscuntur>, id est fiunt ciues Romani, si Romae inter uigiles sex annis militauerint. postea dicitur factum esse senatus consultum, quo data est illis ciuitas Romana, si triennium militiae expleuerint. 32c. Item edicto Claudii Latini ius Quiritium consecuntur, si nauem marinam aedificauerint, quae non minus quam decem milia modior<um frumen>ti capi<a>t, eaque nauis uel quae in eius locum substituta <sit, sex> annis frumentum Romam portauerit. 33. Praeterea <a Nero>ne <constitutum est>, ut si Latinus, qui patrimonium sestertium CC milium plurisue habebit, in urbe Roma domum aedificauerit, in quam non minus quam partem dimidiam patrimonii sui impenderit, ius Quiritium consequatur. 34. Denique Traianus constituit, ut si <Latinus> in urbe tr<ien>nio pistrinum exercuerit, <quod in> dies singulos non minus quam centenos m<odios> frumenti pinseret, ad ius Quiritium peruen<iat> [. . . . . . vv. 1- 3 . . . . . . ] 35. <Praeterea possunt> maiores triginta annorum manumissi et Latini facti <iteratione> ius Quiritium consequi. quo [. . . . ] <tri>ginta annorum manumittant [. . . . . . vv. 1 1/2 . . . . . . ] manumissus uindicta aut censu aut testamento <et ci>uis Romanus <et eius> libertus fit, qui <e>um it<er>auerit. ergo si seruus in bonis tuis, ex iure Quiritium meus erit, Latinus quidem a te solo fieri potest, iterari autem a me, non etiam a te potest et eo modo meus libertus fit. sed et ceteris modis ius Quiritium consecutus meus libertus fit. bonorum autem, quae [. . . . ] , cum is morietur, reliquerit, tibi possessio datur, quocumque modo ius Quiritium fuerit consecutus. quod si cuius et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.36. <Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet>. 37. <Nam is, qui> in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem. 38. Item eadem lege minori XX annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam si [uindicta] apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit. 39. Iustae autem causae manumissionis sunt, ueluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed et illae causae, quas superius in seruo minore XXX annorum exposuimus, ad hunc quoque casum, de quo loquimur, adferri possunt. item ex diuerso hae causae, quas in minore XX annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad seruum minorem XXX annorum. 40. Cum ergo certus modus manumittendi minoribus XX annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, euenit, ut qui XIIII annos aetatis expleuerit, licet testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum XX, libertatem seruo dare non possit. 41. Et quamuis Latinum facere uelit minor XX annorum dominus, tamen nihilo minus debet apud consilium causam probare et ita postea inter amicos manumittere.42. Praeterea lege Fufia Caninia certus modus constitutus est in seruis testamento manumittendis. 43. Nam ei, qui plures quam duos neque plures quam decem seruos habebit, usque ad partem dimidiam eius numeri manumittere permittitur; ei uero, qui plures quam X neque plures quam XXX seruos habebit, usque ad tertiam partem eius numeri manumittere permittitur. at ei, qui plures quam XXX neque plures quam centum habebit, usque ad partem quartam potestas manumittendi datur. nouissime ei, qui plures quam C habebit nec plures quam D, non plures manumittere permittitur quam quintam partem; neque plures <quam D habentis ratio habetur, ut ex eo numero pars defini>atur, sed praescribit lex, ne cui plures manumittere liceat quam C. quod si quis unum seruum omnino aut duos habet, ad hanc legem non pertinet et ideo liberam habet potestatem manumittendi. 44. Ac ne ad eos quidem omnino haec lex pertinet, qui sine testam<ento> manumittunt. itaque licet iis, qui uindicta aut censu aut inter amicos manumittunt, totam familiam suam liberare, scilicet si alia causa non inpediat libertatem. 45. Sed quod de numero seruorum testamento manumittendorum diximus, ita intellegemus, ne umquam ex eo numero, ex quo dimidia aut tertia aut quarta aut quinta pars liberari potest, <pauciores> manu<mittere> liceat quam ex antecedenti numero licuit. et hoc ipsa <ratione pro>uisum est: erat enim sane absurdum, ut X seruorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem eius numeri manumittere ei concedit<ur,> XII seruos habenti non plures liceret manumittere quam IIII; at eis, qui plures quam X neque [. . . . . . vv. 1 - 24 . . . . . . ] 46. nam et si testamento scriptis in orbem seruis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia, quae in fraudem eius facta sint, rescindit. sunt etiam specialia senatus consulta, quibus rescissa sunt ea, quae in fraudem eius legis excogitata sunt.47. In summa sciendum est, <quod> lege Aelia Sentia cautum sit, ut creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non fiant, hoc etiam ad peregrinos pertinere, [senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani] cetera uero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.48. Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae. 49. Sed rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt. 50. Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sint: <nam> si cognouerimus, quae istae personae sint, simul intellegemus, quae sui iuris sint. 51. Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt.52. In potestate itaque sunt serui dominorum. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus dominis in seruos uitae necisque potestatem esse, et quodcumque per seruum adquiritur, id domino adquiritur. 53. Sed hoc tempore neque ciuibus Romanis nec ullis aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos saeuire: nam ex constitutione sacratissimi imperatoris Antonini, qui sine causa seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur: nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum saeuitia, cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte fit: male enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio. 54. Ceterum cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in bonis uel ex iure Quiritium uel ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegitur), ita demum seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur. 55. Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreauimus. quod ius proprium ciuium Romanorum est (fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus) idque diui Hadriani edicto, quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significatur. nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentum liberos esse. 56. <Iustas autem nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere ciues Romani ita intelleguntur,> si ciues Romanas uxores duxerint uel etiam Latinas peregrinasue, cum quibus conubium habeant: cum enim conubium id efficiat, ut liberi patris condicionem sequantur, euenit, ut non <solum> ciues Romani fiant, sed et in potestate patris sint. 57. Unde <et> ueteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisue, quas primas post missionem uxores duxerint; et qui ex eo matrimonio nascuntur, et ciues Romani et in potestatem parentum fiunt. 58. <Nec tamen omnes nobis uxores ducere licet:> nam a quarundam nuptiis abstinere debemus. 59. Inter eas enim personas, quae parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, uelut inter patrem et filiam uel inter matrem et filium uel inter auum et neptem <uel inter auiam et nepotem>; et si tales personae inter se coierint, nefarias et incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum liberorumue loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat; itaque eam, quae mihi per adoptionem filiae seu neptis loco esse coeperit, non potero uxorem ducere, quamuis eam emancipauerim. 60. Inter eas quoque personas, quae ex transuerso gradu cognatione iunguntur, est quaedam similis obseruatio, sed non tanta. 61. Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, siue eodem patre eademque matre nati fuerint siue alterutro eorum: sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum uero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis. 62. Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset: sororis uero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus constitutionibus significantur. 63. Item amitam et materteram uxorem ducere non licet. item eam, quae mihi quondam socrus aut nurus aut priuigna aut nouerca fuit. ideo autem diximus 'quondam', quia, si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest, quia neque eadem duobus nupta esse potest neque idem duas uxores habere. 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere uidetur neque liberos: itaque hi, qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere uidentur, patrem uero non utique, nec ob id in potestate eius sunt, quales sunt ii, quos mater uulgo concepit: nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari uel a Graeca uoce quasi σποράδην concepti uel quasi sine patre filii.65. <Aliquando autem euenit, ut liberi, qui statim ut na>ti sunt, parentum in potestatem non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem. 66. <Velut si Lati>nus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreauerit aut Latinum ex Latina aut ciuem Romanum ex ciue Romana, non habebit eum in potestate; <sed si postea causa probata ciuitatem Romanam> conse<cutus fuerit,> simul eum in potestate sua habere incipit. 67. Item si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam esse crederet, et filium procreauerit, hic non est in potestate eius, quia ne quidem ciuis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis, cuius et mater fuerit, quia non aliter quisque ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatus consulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad ciuitatem Romanam perueniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit, quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit ciuis Romana. 68. Item si ciuis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam ciui Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque eius et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est, si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit; nam et de hoc specialiter senatus consulto cauetur. idem iuris est aliquatenus, si ei, qui dediticiorum numero est, tamquam ciui Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potestatem patris non redigitur. 69. Item si Latina peregrino, cum eum Latinum esse crederet, <e lege Aelia Sentia> nupserit, potest ex senatus consulto filio nato causam erroris probare: <et ita> omnes fiunt ciues Romani, et filius in potestate patris esse incipit. 70. Idem constitutum est et si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut ciuem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit. 71. Praeterea si ciuis Romanus, qui se credidisset Latinum esse, ob id Latinam <uxorem duxerit>, permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam si e lege Aelia Sentia uxorem duxisset: item his, qui cum ciues Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatus consulto filio nato causam erroris probare. quo facto fiet uxor ciuis Romana, et filius ******* non solum ad ciuitatem Romanam peruenit, sed etiam in potestatem patris redigitur. 72. Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus. 73. Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest, cuius aetatis filius sit [. . . . . . vv. 2 . . . . . . ] si minor anniculo sit filius filiaue, causa probari non potest. nec me praeterit in aliquo rescripto diui Hadriani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris q* [. . . . . . vv. 3 . . . . . . ] dedit. 74. Si peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, an ex senatus consulto <causam> probare possit, quaesitum est. [. . . . . . vv. 1 1/2 . . . . . . ] hoc ei specialiter concessum est. sed cum peregrinus ciuem Romanam uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem Romanam consecutus esset, deinde cum quaereretur, an causam probare posset, rescripsit imperator Antoninus proinde posse eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo colligimus etiam peregrinum causam probare posse. 75. Ex iis, quae diximus, apparet, siue ciuis Romanus peregrinam siue peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum qui nascitur peregrinum <esse, sed> si quidem per errorem tale matrimonium contractum fuerit, emendari uitium eius ex senatus consulto <secundum> ea, quae superius diximus. si uero nullus error interuenerit, <sed> scientes suam condicionem ita coierint, nullo casu emendatur uitium eius matrimonii.76. Loquimur autem de his scilicet, <inter> quos conubium non sit; nam alioquin si ciuis Romanus peregrinam, cum qua ei conubium est, uxorem duxerit, sicut supra quoque diximus, iustum matrimonium contrahitur, et tunc ex iis qui nascitur, ciuis Romanus est et in potestate patris erit. 77. It<em> si ciuis Romana peregrino, cum quo ei conubium est, nupserit, peregrinus sane procreatur et is iustus patris filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore <e> senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano sacratissimo factum est, etiamsi non fuerit conubium inter ciuem Romanam et peregrinum, qui nascitur, iustus patris filius est. 78. Quod autem diximus inter ciuem Romanum peregrinamque <nisi> co<nubium sit, qui> nascitur, peregrinum esse, <lege Minicia cauetur, ut is quidem deterioris> parentis condicionem <sequatur>. eadem lege <autem> ex diuerso cauetur, <ut> si peregrinus, <cum> qua ei conubium non sit, uxorem <duxerit ciuem Romanam,> peregrinus ex eo coitu nascatur. sed hoc maxime casu necessaria lex Minicia <fuit;> nam remota ea lege diuersam condicionem sequi deb<ebat, quia> ex eis, inter quos non est conubium, qui nascitur, iure gentium matris condicioni accedit. qua parte autem iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum nasci, superuacua uidetur; nam et remota ea lege hoc utique iure gentium futurum erat. 79. Adeo autem hoc ita est, ut ex <ciue Romano et Latina qui nascitur, matris condicioni accedat; nam in lege Minicia quidem peregrinorum nomine comprehenduntur non> solum exterae nationes et gentes, sed etiam qui Latini nominantur; sed ad alios Latinos pertinet, qui proprios populos propriasque ciuitates habebant et erant peregrinorum numero. 80. Eadem ratione ex contrario ex Latino et ciue Romana, siue ex lege Aelia Sentia siue aliter <contractum> fuerit matrimonium, ciuis Romanus nascitur. fuerunt tamen, qui putauerunt ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia uidetur eo casu per legem Aeliam Sentiam et Iuniam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur, patris condicioni accedat; aliter uero contracto matrimonio eum, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequi et ob id esse ciuem Romanum. sed hoc iure utimur ex senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano significat, ut quo<quo>modo ex Latino et ciue Romana natus ciuis Romanus nascatur. 81. His conuenienter et illud senatus consultum diuo Hadriano auctore significauit, ut ex Latino et peregrina, item contra ex peregrino et Latina <qui> nascitur, is matris condicionem sequatur. 82. Illud quoque his consequens est, quod ex ancilla et libero iure gentium seruus nascitur, et contra ex libera et seruo liber nascitur. 83. Animaduertere tamen debemus, ne iuris gentium regulam uel lex aliqua uel quod legis uicem optinet, aliquo casu commutauerit. 84. Ecce enim ex senatus consulto Claudiano poterat ciuis Romana, quae alieno seruo uolente domino eius coiit, ipsa ex pactione libera permanere, sed seruum procreare; nam quod inter eam et dominum istius serui conuenerit, ex senatus consulto ratum esse iubetur. sed postea diuus Hadrianus iniquitate rei et inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut cum ipsa mulier libera permaneat, liberum pariat. 85. <Item e lege> [. . . . nomen legis periit . . . . ] ex ancilla et libero poterant liberi nasci; nam ea lege cauetur, ut si quis cum aliena ancilla, quam credebat liberam esse, coierit, siquidem masculi nascantur, liberi sint, si uero feminae, ad eum pertineant, cuius mater ancilla fuerit. sed et in hac specie diuus Vespasianus inelegantia iuris motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiamsi masculi nascantur, serui sint eius, cuius et mater fuerit. 86. Sed illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo alieno, quem sciebat seruum esse, serui nascantur. itaque apud quos talis lex non est, qui nascitur, iure gentium matris condicionem sequitu<r> et ob id liber est.87. Quibus autem casibus matris et non patris condicionem sequitur qui nascitur, iisdem casibus in potestate eum patris, etiamsi is ciuis Romanus sit, non esse plus quam manifestum est. et ideo superius rettulimus quibusdam casibus per errorem non iusto contracto matrimonio senatum interuenire et emendare uitium matrimonii eoque modo plerumque efficere, ut in potestatem patris filius redigatur. 88. Sed si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa ciuis Romana facta sit et tunc pariat, licet ciuis Romanus sit qui nascitur, sicut pater eius, non tamen in potestate patris est, quia neque ex iusto coitu conceptus est, neque ex ullo senatus consulto talis coitus quasi iustus constituitur.89. Quod autem placuit, si ancilla ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur, liberum nasci, <na>turali ratione fit; nam hi, qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore, quo nascuntur; itaque si ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest, ex quo mater eos conceperit, cum ancilla fuerit: at hi, qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. 90. Itaque si cui mulieri ciui Romanae praegnati aqua et igni interdictum fuerit, eoque modo peregrina f<act>a tunc pariat, conplures distinguunt et putant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uolgo conceperit, peregrinu<m> ex ea nasci. 91. Item si qua mulier ciuis Romana praegnas ex senatus consulto Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno seruo inuito et denuntiante domino eius <coierit>, conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceptus sit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uolgo conceptus sit, <seruum> nasci eius, cuius mater facta esset ancilla. 92. Peregrina quoque si uolgo conceperit, deinde ciuis Romana <facta> tunc pariat, ciuem Romanum parit; si uero ex peregrino secundum leges moresque peregrinorum conceperit, ita uidetur ex senatus consulto, quod auctore diuo Hadriano factum est, ciuem Romanum parere, si et patri eius ciuitas Romana donet<ur>.93. Si peregrinus sibi liberisque suis ciuitatem Romanam petierit, non aliter filii in potestate eius fiunt, quam si imperator eos in potestatem redegerit: quod ita demum is facit, si causa cognita aestimauerit hoc filiis expedire: diligentius autem exactiusque causam cognoscit de impuberibus absentibusque: et haec ita edicto diui Hadriani significantur. 94. Item si quis cum uxore praegnante ciuitate Romana donatus sit, quamuis is, qui nascitur, ut supra dixi, ciuis Romanus sit, tamen in potestate patris non fit: idque subscriptione diui sacratissimi Hadriani significatur. qua de causa, qui intellegit uxorem suam esse praegnatem, dum ciuitatem sibi et uxori ab imperatore petit, simul ab eodem petere debet, ut eum, qui natus erit, in potestate sua habeat. 95. Alia causa est eorum, qui Latii iure cum liberis suis ad ciuitatem Romanam perueniunt; nam horum in potestate fiunt liberi. 96. Quod ius quibusdam peregrinis ciuitatibus datum est uel a populo Romano uel a senatu uel a Caesare [. . . . . . . . . . . . . . . . .] aut maius est Latium aut minus; maius est Latium, cum et hi, qui decuriones leguntur, et ei, qui honorem aliquem aut magistratum gerunt, ciuitatem Romanam consecuntur; minus Latium est, cum hi tantum, qui uel magistratum uel honorem gerunt, ad ciuitatem Romanam perueniunt. idque conpluribus epistulis principum significatur.97. <Non solum tamen naturales liberi secundum ea, quae> diximus, in potestate nostra sunt, uerum et hi, quos adoptamus. 98. Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate aut inperio magistratus uel<ut> praetoris. 99. Populi auctoritate adoptamus eos, qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is, qui adoptat, rogatur, id est interrogatur, an uelit eum, quem adoptaturus sit, iustum sibi filium esse; et is, qui adoptatur, rogatur, an id fieri patiatur; et populus rogatur, an id fieri iubeat. imperio magistratus adoptamus eos, qui in potestate parentium sunt, siue primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis. 100. Et quidem illa adoptio, quae per populum fit, nusquam nisi Romae fit; at haec etiam in prouinciis apud praesides earum fieri solet. 101. Item per populum feminae non adoptantur, nam id magis placuit; apud praetorem uero uel in prouinciis apud proconsulem legatumue etiam feminae solent adoptari. 102. Item inpuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est: nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini, quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse uidebitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. apud praetorem uero et in prouinciis apud proconsulem legatumue cuiuscumque aetatis adoptare possumus. 103. Illud uero utriusque adoptionis commune est, quod et hi, qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt. 104. Feminae uero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent. 105. Item si quis per populum siue apud praetorem uel apud praesidem prouinciae adoptauerit, potest eundem alii in adoptionem dare. 106. Sed <et> ill<ud, de quo> quaestio est, an minor natu maiorem natu adoptare possit, utriusque adoptionis commune est. 107. Illud proprium est eius adoptionis, quae per populum fit, quod is, qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tanquam nepotes.108. <Nunc de his personis uideamus, quae in manu nostra sunt. quod> et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est. 109. Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conueniunt. 110. Olim itaque tribus modis in manum conueniebant: usu, farreo, coemptione. 111. Usu in manum conueniebat, quae anno continuo nupta perseuerabat; <quia> enim uelut annua possessione usu capiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo in manum mariti conuenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni <usum> interrumperet. sed hoc totum ius partim legibus sublatum est, partim ipsa desuetudine obliteratum est. 112. Farreo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii, quod Ioui Farreo fit; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; complura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus uerbis praesentibus decem testibus aguntur et fiunt. quod ius etiam nostris temporibus in usu est: nam flamines maiores, id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi ex farreatis nati non leguntur: ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt. 113. Coemptione uero in manum conueniunt per mancipationem, <id est> per quandam imaginariam uenditionem: nam adhibitis non minus quam V testibus ciuibus Romanis puberibus, item libripende, emit <uir> mulierem, cuius in manum conuenit. 114. Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, sed etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta coemptio dicitur aut fiduciae; quae enim cum marito suo facit coemptionem, <ut> apud eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fecisse coemptionem; quae uero alterius rei causa facit coemptionem aut cum uiro suo aut cum extraneo, uelut tutelae euitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem. 115. Quod est tale: si qua uelit quos habet tutores deponere et alium nancisci, illis auctoribus coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei, cui ipsa uelit, et ab eo uindicta manumissa incipit eum habere tutorem, <a> quo manumissa est; qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius apparebit. 115a Olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio: tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et manumissae fuissent; sed hanc nec<ess>itatem coemptionis faciendae ex auctoritate diui Hadriani senatus remisit. [. . . . . vv. 1 1/2 . . . . . . . ] 115.b fiduciae causa <c>um <ui>r<o> s<uo f>ecer<it> c<oemptionem>, nihilo minus filiae loco incipit esse: nam si omnino qualibet ex causa u<x>or in manu uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.116. Superest, ut exponamus, quae personae in mancipio sint. 117. Omnes igitur liberorum personae, siue masculini siue feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam serui mancipari possunt. 118. Idem iuris est in earum personis, quae in manu sunt: <nam feminae a> coemptionatoribus eodem modo possunt <mancipari, quo liberi a parente possunt>, adeo qu<i>dem, <ut quamuis ea sola> apud coemptionatorem filiae loco sit. <quae ei> nupta sit, <tamen> nihilo minus etiam quae ei nup<t>a non sit nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit. 118a. <Sed> plerumque solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum uelint parentes coemptionatoresque <ex> suo iure eas personas dimittere, sicut inferius euidentius apparebit. 119. Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedam uenditio: quod et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est; eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus ciuibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is, qui mancipio accipit, rem tenens ita dicit: HVNC EGO HOMINEM EX IVRE QVIRITIVM MEVM ESSE AIO ISQVE MIHI EMPTVS ESTO HOC AERE AENEAQVE LIBRA ; deinde aere percutit libram idque aes dat ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. 120. Eo modo et seruiles et liberae personae mancipantur; animalia quoque, quae mancipi sunt, quo in numero habentur boues, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica, quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. 121. In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serui<l>es et liberae, item animalia, quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt; adeo quidem, ut eum, <qui> mancipio accipit, adprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur, necesse sit; unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur: praedia uero absentia solent mancipari. 122. Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur; et erant asses, dipundii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus uel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege XII tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum uis et potestas non in numero erat, sed in pondere; [. . . . . . 12 fere litt. . . . . . . ] asses librales erant, et dipondii [. . . . . 12 fere litt. . . . . . . .] unde etiam dupondius dictus <est, qua>si duo pondo: quod nomen adhuc in usu retinetur. semiss<es quo>que et quadrantes pro rata scilicet portione ad pondus examinati erant. <tunc igitur et qu>i daba<t alicui> pecuniam, non numerabat eam, sed appendebat; unde serui, quibus permittitur admini<st>ratio pecuniae, disp<e>n<s>atores appellati sunt. 123. [. . . . . . . 2 vers. . . . . . ] <illa> quidem quae coemptionem fac<it, non> de<ducitur in> seruilem condicionem, <at a parentibus et a coemptionatoribus> mancipati mancipataeue seruorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo, cuius in mancipio sunt, neque hereditates neque legata aliter capere possint, quam si <si>mul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona seruorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus isdem uerbis mancipio accipi<a>ntur, quibus serui; quod non similiter <fit i>n coemptione.124. Videamus nunc, quo modo <ii>, qui alieno iuri <subi>ecti sunt, eo iure liberentur.125. Ac prius de his dispiciamus, qui in potestate sunt. 126. Et quidem seru<i que>madmodum potestate liberentur, ex his intell<ege>re possumus, quae de seruis manumittend<is su>perius exposuimus. 127. Hi uero, qui <in potestate pa>rentis sun<t, mortuo eo sui iuris fiunt. sed hoc di>stinctionem recipit; nam <mortuo pat>re san<e> omni modo filii filiaeue sui iuris efficiunt<ur;> mortuo uero auo <non omni> modo nepotes <nepte>sue <sui i>uris <fiunt, sed ita si post mortem aui> in patris sui potestatem recasuri non s<unt. ita>que si moriente auo <pater eorum et uiuat et in potesta>te patris fuerit, tunc post ob<itum aui in patris> sui potestate fiunt; si uero is, quo tempore au<us> moritur, aut iam mor<tuus est aut> exiit de potestate <patris, tunc hi, quia in potestatem> eius cadere non possunt, sui iuris fiunt. 128. Cum autem is, cui [ob aliquod maleficium ex lege Cornelia] aqua et igni interdicitur, ciuitatem Romanam amitt<a>t, sequitur, ut quia eo modo ex numero ciuium Romanorum tollitur, proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim ratio patitur, ut peregrinae condicionis homo ciuem Romanum in potestate habeat. pari ratione et si ei, qui in potestate parentis sit, aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit ciuis Romani parentis. 129. Quod si ab hostibus captus fuerit parens, quamuis seruus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quo hi, qui ab hostibus capti sunt, si reuersi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reuersus habebit liberos in potestate: si uero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore, quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo, quo ab ho<st>ibus captus est, dubitari potest. ipse quoque filius neposue si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. 130. Praeterea exeunt liberi uirilis sexus de parentis potestate, si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus, si uirgines Vestales capiantur. 131. Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis in coloniam Latinam nomen dedissent, desinebant in potestate parentis esse, quia efficerentur alterius ciuitatis ciues. 132. <Praeterea> emancipatione desinunt liberi in potestate parent<u>m esse. sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri uero liberi siue masculini sexus siue feminini una mancipatione exeunt de parentium potestate: lex enim XII tabularum tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur his uerbis: 'si pater <ter> filium uenum du<it>, a patre filius liber esto'. <eaque> res ita agitur: mancipat pater filium alicui; is eum uindicta manumittit: eo facto reuertitur in potestatem patris; is eum iterum mancipat uel eidem uel alii (sed in usu est eidem mancipari) isque eum postea similiter uindicta manumittit; eo facto rursus in potestatem patris reuertitur; tertio pater eum mancipat uel eidem uel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancip<etur>) <eaque> mancipatione <de>sini<t i>n potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii. [. . . . . . in pag. 36 paucissimis exceptis nihil legi potuit . . . . . . ]133. <Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem uero in potestate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate retinere, nepotem uero manumittere, uel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus.>134. <Praeterea parentes etiam liberos in adoptionem datos in potestate habere desinunt. et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes> et dua<e> intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is, qui adoptat, uindicat apud praetorem filium suum esse, et illo contra non uin<di>cante <a> praetore uindicanti filius addicitur, aut non remancipatur patri, <sed> ab <e>o uindicat is, qui adop<tat, apud> que<m in tertia> mancipatione est: sed sane commodius est patri remancipari. in ceteris uero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti aut non remancipantur. eadem et in prouinciis apud praesidem prouinciae solent fieri. 135. Qui ex filio semel iterumue mancipato conceptus est, licet post tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in aui potestate est, et ideo ab eo et <e>mancipari et in adoptionem dari potest. at is, qui ex eo filio conceptus est, qui in tertia mancipatione est, non nascitur in aui potestate: sed eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio esse, cuius et pater sit: utimur autem hoc iure, ut quamdiu pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius, et si quidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cad<a>t in eius potestatem, si uero is, dum in mancipio sit, decesserit, sui iuris fiat. 135a. Eadem scilicet [. . . . . . vv. 2 . . . . . . ] ut supra diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote. 136. [. . . . . . vv. 2 3/4 . . . . . . ] Maximi et Tuberonis cautum est, u<t> haec quod ad sacra tantum uideatur in manu esse, quod uero ad ceteras causas proinde habeatur, atque si in manum non conuenisset. <eae uero mulieres, quae in manum conueniunt per coemptione>m, potestate parentis liberantur; nec interest, an in uiri sui manu sint an extranei, quamuis hae solae loco filiarum habeantur, quae in uiri manu <su>nt.137. [. . . . . . vv. 3 . . . . . . ] desinunt in manu esse, et si ex ea mancipatione manumissae fuerint, sui iuris effici<untur.> 137a. [. . . . . . vv. 3 1/2 . . . . . . ] nihil<o> magis potest <c>ogere, quam et filia patrem. sed filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiam si adoptiua sit: haec autem <uirum> repudio misso proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.138. Ii, qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco habentur, uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris fiunt. 139. Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet: itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is, qui manumittit et qui manumittitur; ac ne illud quidem, an patronum creditoremue manumissor habeat; ac ne numerus quidem lege Fufia Caninia finitus in his personis locum habet. 140. Quin etiam inuito quoque eo, cuius in mancipio sunt, censu libertatem consequi possunt, excepto eo, quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur; nam quodam modo tunc pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur eo ipso, quod mancipio recipit. ac ne is quidem dicitur inuito eo, cuius in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit, ueluti quod furti eius nomine damnatus est et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet. 141. In summa admonendi sumus aduersus eos, quos in mancipio habemus, nihil nobis contumeliose facere licere; alioquin iniuriarum tenebimur. ac ne diu quidem in eo iure detinentur homines, sed plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; nisi scilicet ex noxali causa mancipantur.142. Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his personis, quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam uel in tutela sunt uel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. uideamus igitur, quae in tutela, quae in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras personas, quae neutro iure tenentur. 143. Ac prius dispiciamus de his, quae in tutela sunt.144. Permissum est itaque parentibus liberis, quos in potestate sua habent, testamen<to tu>tores dare: masculini quidem sexus inpuberibus, <feminini uero inpuberibus puberibus>que, <uel> cum nuptae sint. ueteres enim uoluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi leuitatem in tutela esse. 145. Itaque si quis filio filiaeque testamento tutorem dederit et ambo ad pubertatem peruenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilo minus in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum a tutela liberantur feminae. loquimur autem exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in honorem sacerdotii liberas esse uoluerunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum est. 146. Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem iure recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepotes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem, quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sunt. 147. Cum tamen in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis nascantur, in potestate nostra fiant. hos <enim> etiam heredes instituere possumus, cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit. 148. <Vxori>, quae in manu est, proinde ac filiae, item nurui, quae in filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest. 149. Rectissime autem tutor sic dari potest: LVCIVM TITIVM LIBERIS MEIS TVTOREM DO <uel VXORI MEAE> TVTOREM DO. sed et si ita scriptum sit: LIBERIS MEIS uel VXORI M<E>AE TITIVS TVTOR ESTO, recte datus intellegitur. 150. In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere, quem uelit ipsa, tutorem sibi optare, hoc modo: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DO. quo casu licet uxori <tutorem optare> uel in omnes res uel in unam forte aut duas. 151. Ceterum aut plena optio datur aut angusta. 152. Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus. angusta ita dari solet: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DVMTAXAT SEMEL DO, aut DVMTAXAT BIS DO. 153. Quae optiones plurimum inter se differunt: nam quae plenam optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare; quae uero angus<tam> habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest, si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet. 154. Vocantur autem hi, qui nominatim testamento tutores dantur, datiui, qui ex optione sumuntur, optiui.155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII <tabularum> agnati sunt tutores, qui uocantur legitimi. 156. Sunt autem agnati per uirilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et patrui filius et nepos ex eo. at hi, qui per feminini sexus personas cognatione coniunguntur, non sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. itaque inter auunculum et sororis filium non agnatio est, sed cognatio. item amitae, materterae filius non est mihi agnatus, sed cognatus, et inuicem scilicet ego illi eodem iure coniungor, quia qui nascuntur, patris, non matris familiam secuntur. 157. Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores. sed postea lex Claudia lata est, quae, quod ad feminas attinet, <agnatorum> tutelas sustulit: itaque masculus quidem inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem; femina uero talem habere tutorem non potest. 158. Sed adgnationis quidem ius kapitis diminutione perimitur, cognationis uero ius eo modo non commutatur, quia ciuilis ratio ciuilia qu<i>dem iura corrumpere potest, naturalia uero non potest. 159. Est autem kapitis diminutio prioris <status> permutatio: eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est kapitis diminutio aut minor, quam quidam mediam uocant, aut minima. 160. Maxima est kapitis diminutio, cum aliquis simul et ciuitatem et libertatem amittit; quae accidit incensis, qui ex forma censuali uenire iubentur: quod ius [. . . . . . vv. 1 1/2 . . . . . . ], qui contra eam legem in urbe Roma domicilium habuerint; item feminae, quae ex senatus consulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus inuitis et denuntiantibus cum seruis eorum coierint. 161. Minor siue media est kapitis diminutio, cum ciuitas amittitur, libertas retinetur; quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit. 162. Minima est capitis diminutio, cum et ciuitas et libertas retinetur, sed status hominis conmutatur; quod accidit in his, qui adoptantur, item in his, quae coemptionem faciunt, et in his, qui mancipio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo quidem, ut quotiens quisque mancipetur aut manumittatur, totiens capite diminuatur. 163. Nec solum maior<ibus capitis> diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed etiam minima; et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit. 164. Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum, qui proximo gradu sunt. [. . . . . . vv. 17 . . . . . . ] 165. Ex eadem lege XII tabularum libertarum et inpuberum libertorum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet; quae et ipsa tutela legitima uocatur, no<n quia nominatim> ea lege de hac tutela ca<uetur, sed> quia proinde accepta est per interpretationem, atque si uerbis legis <introducta> esset: eo enim ipso, <quod> h<eredita>tes libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum pertinere, crediderunt ueteres uoluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et agnatos, quos ad hereditatem uocauit, eosdem et tutores esse iusserat.
[De fiduciaria <tutela>.]
166. Exemplo patronorum recepta est <et alia tutela, quae et ipsa legitima uocatur. nam si quis filium nepotemue aut pronepotem inpuberes, uel filiam neptemue aut proneptem tam puberes quam inpuberes alteri ea lege mancipio dederit, ut sibi remanciparentur, remancipatosque manumiserit, legitimus eorum tutor erit.> 166a. Sunt et aliae tutelae, quae fiduciariae uocantur, id est quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis uel a parente uel a coemptionatore manumiserimus. 167. Sed Latinarum et Latinorum impuberum <tute>la non omni modo ad manumissores libertinorum pertinet, sed ad eos, quorum ante manumissionem ex iure Quiritium <fuerunt: unde si ancilla ex iure Quiritium> tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumissa Latin<a> fieri potest, et bona eius ad me pertinen<t>, sed eius tutela tibi competit; nam ita lege Iunia cauetur. itaque si ab eo, cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit, facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinent.168. Agnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere; pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia non uidetur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur. 169. Is autem, cui ceditur tutela, cessicius tutor uocatur. 170. Quo mortuo aut kapite diminuto reuertitur ad eum tutorem tutela, qui cessit; ipse quoque, qui cessit, si mortuus aut kapite diminutus sit, a cessicio tutela discedit et reuertitur ad eum, qui post eum, qui cesserat, secundum gradum in ea tutela habuerit. 171. Sed quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. 172. Sed fiduciarios quoque quidam putauerunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen, qui filiam neptemue aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur et non minus huic quam patronis honor praestandus sit.173. Praeterea senatus consulto mulieribus permissum est in absentis tutoris locum alium petere, quo petito prior desinit; nec interest, quam longe absit is tutor. 174. Sed excipitur, ne in absentis patroni locum liceat libertae tutorem petere. 175. Patroni autem loco habemus etiam parentem, qui ex eo, quod ipse sibi remancipatam filiam neptemue aut proneptem manumisit, legitimam tutelam nanctus est. <sed> huius quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni autem liberi eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater eorum habuit. 176. Sed aliquando etiam in patroni absentis locum permittitur tutorem petere, ueluti ad hereditatem adeundam. 177. Idem senatus censuit et in persona pupilli patroni filii. 178. Nam et lege Iulia de maritandis ordinibus ei, quae in legitima tutela pupilli sit, permittitur dotis constituendae gratia a praetore urbano tutorem petere. 179. Sane patroni filius, etiamsi inpubes si<t>, t<amen> libertae efficietur tutor, quamquam in nulla re auctor fieri potest, cum ipsi nihil permissum sit sine tutoris auctoritate agere. 180. Item si qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei senatus consulto dotis constituendae gratia tutorem petere. 181. Quibus casibus saluam manere tutelam patrono patronique filio manifestum est. 182. Praeterea senatus censuit, ut si tutor pupilli pupillaeue suspectus a tutela remotus sit siue ex iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur, quo facto prior tutor amittit tutelam. 183. Haec omnia similiter et Romae et in prouinciis obseruantur, scilicet ut in prouinciis a praeside prouinciae tutor pe<ti debeat>.184. Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillum<u>e lege agendum erat: nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio perageretur: qui dicebatur praetorius tut<or>, quia a praetore urbano dabatur. sed post sublatas legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris in usu esse desisse; ali<is autem> placet adhuc in usu esse, si legitimo iudicio agatur.185. Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor uocatur; in prouinciis uero a praesidibus prouinciarum <ex> lege Iulia et Titia. 186. Et ideo si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tamdiu ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor esse, posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit. 187. Ab hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet; qui desinit tutor esse, si is, qui captus est, in ciuitatem reuersus fuerit: nam reuersus recipit tutelam iure postliminii.188. Ex his apparet, quot sint species tutelarum. si uero quaeramus, in quot genera hae species diducantur, longa erit disputatio: nam de ea re ualde ueteres dubitauerunt. nos qui diligentius hunc tractatum exsecuti sumus et in edicti interpretatione et in his libris, quos ex Quinto Mucio fecimus, hoc totum <omittimus. hoc solum> tantisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse dixerunt, ut Quintus Mucius, alii tria, ut Seruius Sulpicius; alii duo, ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam species essent.189. Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium ciuitatium iure contingit; quia id naturali rationi conueniens est, ut is, qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur, nec fere ulla ciuitas est, in qua non licet parentibus liberis suis inpuberibus testamento tutorem dare; quamuis, ut supra diximus, soli ciues Romani uideantur tantum liberos suos in potestate habere. 190. Feminas uero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio suasisse uidetur: nam quae uulgo creditur, quia leuitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa uidetur quam uera; mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam inuitus auctor fieri a praetore cogitur. 191. Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur: at ubi pupillorum pupillarumue negotia tutores tractant, eis post pubertatem tutelae iudici<o> rationem reddunt. 192. Sane patronorum et parentum legitimae tutelae uim aliquam habere intelleguntur eo, quod hi neque ad testamentum faciendum neque ad res mancipi alienandas neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisque suscipiendae interueniat. eaque omnia ipsorum causa constituta sunt, ut quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus loc<u>ples ad eos hereditas <per>ueniat. 193. Apud peregrinos non similiter, ut apud nos, in tutela sunt feminae; sed tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier <contra>hat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.194. Tutela autem liberantur ingenuae quidem trium <liberorum iure, libertinae uero quattuor, si in patroni> liberorumue eius legitima tut<ela> sint; nam ceterae, quae alterius generis tutores habent, uelut Atilianos aut fiduciarios, trium liberorum iure tutela liberantur. 195. Potest autem pluribus modis libertina <tutorem> alterius generis habere, ueluti si a femina manumissa sit; tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, uel in prouincia <e lege Iulia> et Titia: nam in patronae tutela esse non potest. 195a Item si <sit a> masculo manumissa et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem, a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur. 195b. Item si patron<us eiusue filius> in adoptionem se dedit, debet liberta <e lege Atilia uel Iulia et> Titia tutorem petere. 195c. Similiter ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta, si patronus decesserit nec ullum uirilis sexus liberorum in familia re<liquerit>. 196. Masculi <autem cum> puberes esse coeperint, tutela liberantur: p<uberem autem> Sabinus quidem et Cassius ceterique nostri praeceptores eum esse putant, qui habitu corporis pubertatem ostendit, id est eum, qui generare potest; sed in his, qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt; sed diuersae scholae auctores annis putant pubertatem aestimandam, id est eum puberem esse existimant, <qui XIIII annos expleuit.> [. . . . . tota pag. . . . . . . . ] 197. [. . . . . ] aetatem peruenerit, in qua res suas tueri possit, sicuti apud peregrinas gentes custodiri superius indicauimus. 198. Ex iisdem causis et in prouinciis a praesidibus earum curatores dari uolunt.199. Ne tamen et pupillorum et eorum, qui in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores <et> curatores eo nomine satisdent. 200. Sed hoc non est perpetuum; nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; et curatores, ad quos non e lege curatio pertinet, sed <qui> uel a consule uel a praetore uel a praeside prouinciae <dan>tur, plerumque non coguntur satisdare, scilicet quia satis hon<esti elec>t<i s>unt. |