BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Florus

floruit 110 p. Chr. n.

 

Bellorum Romanorum libri duo

 

Liber I

 

___________________________________________________

 

 

 

VI.

Bellum cum Etruscis Faliscis Veientibus Fidenatibus

 

Adsidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum. Satis superque nota clades. [2] Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; itaque scelerato signata nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. [3] Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. [4] Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes. [5] Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remisisset. [6] Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur. [7] Fidenae quia pares non erant ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et discoloribus serpentium in modum vittis furiali more processerant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit. [8] Vei quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet. [9] Spolia de Larte Tolumnio rege ad Feretrium triumpho reportata. Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium. [10] Ea denique visa est praedae magnitudo, cuius decima Apollini Pythio mitteretur, universusque populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. [11] Hoc tunc Vei fuere. Nunc fuisse quis meminit? Quae reliquiae? Quod vestigium? Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.