BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita XXXI - XL

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XXXI

 

[1] Converterat Cn. Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior cive habebatur. Qui, cum consul perquam laudabiliter iurasset se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum idque servasset, [2] post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit ut, cum belli more, non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus piratae terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus provinciis cum proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. [3] Quo senatus consulto paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur; sed tamen idem hoc ante †biennium† in M. Antonii praetura decretum erat. [4] Sed interdum persona ut exemplo nocet, ita invidiam auget aut levat. In Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim invidetur eorum honoribus quorum vis non timetur: contra in iis homines extraordinaria reformidant qui ea suo arbitrio aut deposituri aut retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant optimates, sed consilia impetu victa sunt.

 

 

Caput XXXII

 

[1] Digna est memoria Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui, cum dissuadens legem in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: 'Si quid huic acciderit, quem in eius locum substituitis?', succlamavit universa contio: 'Te, Q. Catule.' Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico civitatis testimonio e contione discessit. [2] Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis suae vero testimonio fraudare noluit.

[3] Per idem tempus, Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui ad equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque ordinem partitus est; Otho Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. [4] At Cn. Pompeius, multis et praeclaris viris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnes recessus maris praesidio navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem liberavit praedonesque per multa ac multis locis victos circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit; [5] et quo maturius bellum tam late diffusum conficeret, reliquias eorum contractas in urbibus remotoque mari loco in certa sede constituit. [6] Sunt qui hoc carpant, sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi, rapinis arcuit.

 

 

Caput XXXIII

 

[1] Cum esset in fine bellum piraticum [cum] et L. Lucullus, qui ante septem annos ex consulatu sortitus Asiam Mithridati oppositus erat magnasque et memorabiles res ibi gesserat, Mithridatem saepe multis locis fuderat, egregia Cyzicum liberarat victoria, Tigranem, regum maximum, in Armenia vicerat ultimamque bello manum paene magis noluerat imponere quam non potuerat, qui alioqui per omnia laudabilis et bello paene invictus pecuniae pellebatur cupidine, idem bellum adhuc administraret, Manilius tribunus pl., semper venalis et alienae minister potentiae, legem tulit ut bellum Mithridaticum per Cn. Pompeium administraretur. [2] Accepta ea magnisque certatum inter imperatores iurgiis, cum Pompeius Lucullo infamiam pecuniae, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem obiiceret imperii neuterque ab eo quo arguebatur mentitus argui posset. [3] Nam neque Pompeius, ut primum ad rem publicam aggressus est, quemquam animo parem tulit et, in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat – neque eo viro quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit, in appetendis honoribus immodicus, in gerendis verecundissimus, ut qui eos ut libentissime iniret, ita finiret aequo animo et, quod cupisset, arbitrio suo sumeret, alieno deponeret – [4] et Lucullus, summus alioqui vir, profusae huius in aedificiis convictibusque et apparatibus luxuriae primus auctor fuit, quem ob iniectas moles mari et receptum suffossis montibus in terras mare haud infacete Magnus Pompeius Xerxen togatum vocare adsueverat.

 

 

Caput XXXIV

 

[1] Per id tempus, a Q. Metello Creta insula in populi Romani potestatem redacta est quae, ducibus Panare et Lasthene XXIIII milibus iuvenum coactis, velocitate pernicibus, armorum laborumque patientissimis, sagittarum usu celeberrimis, per triennium Romanos exercitus fatigaverat. [2] <Ne> ab huius quidem usura gloriae temperavit animum Cn. Pompeius quin victoriae partem conaretur vindicare. Sed et Luculli et Metelli triumphum, cum ipsorum singularis virtus, tum etiam invidia Pompei apud optimum quemque fecit favorabilem.

[3] Per haec tempora, M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae et, ut vita clarus, ita ingenio maximus, qui effecit ne, quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur, consul Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum coniurationem singulari virtute, constantia, vigilia curaque aperuit. [4] Catilina metu consularis imperii urbe pulsus est; Lentulus, consularis et praetor iterum, Cethegusque et alii clari nominis viri, auctore senatu, iussu consulis, in carcere necati sunt.

 

 

Caput XXXV

 

[1] Ille senatus dies quo haec acta sunt virtutem M. Catonis, iam multis in rebus conspicuam atque praenitentem, in altissimo illuminavit. [2] Hic genitus proavo M. Catone, principe illo familiae Porciae, homo virtuti simillimus et per omnia ingenio diis quam hominibus propior, qui numquam recte fecit ut facere videretur, sed quia aliter facere non potuerat, cuique id solum visum est rationem habere quod haberet iustitiae, omnibus humanis vitiis immunis semper fortunam in sua potestate habuit. [3] Hic, tribunus pl. designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit, [4] sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in eos, quos praediximus, censeret maiorque pars ordinis eius Catonem prosequerentur domum. [5] At Catilina non segnius vita abiit quam sceleris conandi consilia inierat: quippe, fortissime dimicans, quem spiritum supplicio debuerat, reddidit.

 

 

Caput XXXVI

 

[1] Consulatui Ciceronis non mediocre adiecit decus natus eo anno divus Augustus, abhinc annos LXXXXII, omnibus omnium gentium viris magnitudine sua inducturus caliginem. [2] Iam paene supervacaneum videri potest eminentium ingeniorum notare tempora. Quis enim ignorat diremptos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium, anteque Crassum, Cottam, Sulpicium, moxque Brutum, Calidium, Caelium, Calvum et proximum Ciceroni Caesarem, eorumque velut alumnos, Corvinum ac Pollionem Asinum, aemulumque Thucydidis Sallustium, auctoresque carminum Varronem ac Lucretium neque ullo in suspecti operis sui carmine minorem Catullum? [3] Paene stulta est inhaerentium oculis ingeniorum enumeratio, inter quae maxime nostri aevi eminent princeps carminum Vergilius, Rabiriusque et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis sui; nam vivorum ut magna admiratio, ita censura difficilis est.

 

 

Caput XXXVII

 

[1] Dum haec in urbe Italiaque geruntur, Cn. Pompeius memorabile adversus Mithridaten, qui post Luculli profectionem magnas novi exercitus vires reparaverat, bellum gessit. [2] At rex fusus fugatusque et omnibus exutus copiis Armeniam Tigranemque socerum petiit, regem eius temporis, nisi quia Luculli armis erat infractus, potentissimum. [3] Simul itaque duos persecutus Pompeius intravit Armeniam. Prior filius Tigranis, sed discors patri, pervenit ad Pompeium; [4] mox ipse supplex et praesens se regnumque dicioni eius permisit, praefatus neminem alium neque Romanum neque ullius gentis virum futurum fuisse cuius se societati commissurus foret quam Cn. Pompeium; proinde omnem sibi vel adversam vel secundam, cuius auctor ille esset, fortunam tolerabilem futuram: non esse turpe ab eo vinci, quem vincere esset nefas, neque inhoneste aliquem summitti huic, quem fortuna super omnes extulisset. [5] Servatus regi honos imperii, sed multato ingenti pecunia quae omnis, sicuti Pompeio moris erat, redacta in quaestoris potestatem ac publicis descripta litteris. Syria aliaeque quas occupaverat provinciae ereptae et aliae restitutae populo Romano, aliae tum primum in eius potestatem redactae, ut Syria, quae tum primum facta est stipendiaria. Finis imperii regii terminatus Armenia.

 

 

Caput XXXVIII

 

[1] Haud absurdum videtur propositi operis regulae paucis percurrere quae cuiusque ductu gens ac natio redacta in formulam provinciae stipendiaria facta sit ut, quae partibus notavimus, facilius simul universa conspici possint. [2] Primus in Siciliam traiecit exercitum consul Claudius et provinciam eam post annos ferme LII, captis Syracusis, fecit Marcellus Claudius. Primus Africam <intravit> Regulus, nono ferme anno primi Punici belli; sed, post CVIIII annos, P. Scipio Aemilianus, eruta Carthagine abhinc annos CLXXVII, Africam in formulam redegit provinciae. Sardinia, inter primum et secundum bellum Punicum, ductu T. Manlii consulis, certum recepit imperii iugum. [3] Immane bellicae civitatis argumentum quod semel sub regibus, iterum hoc T. Manlio consule, tertio Augusto principe certae pacis argumentum Ianus geminus clausus dedit. [4] In Hispanias primi omnium duxere exercitus Cn. et P. Scipiones, initio secundi belli Punici, abhinc annos CCL; inde varie possessa et saepe amissa partibus, universa ductu Augusti facta stipendiaria est. [5] Macedoniam Paulus, Mummius Achaiam, Fulvius Nobilior subegit Aetoliam, Asiam L. Scipio, Africani frater, eripuit Antiocho, sed beneficio senatus populique Romani mox ab Attalis possessam regibus M. Perpenna, capto Aristonico, fecit tributariam. [6] Cypro devicta nullis adsignanda gloria est; quippe senatus consulto, ministerio Catonis, regis morte quam ille conscientia acciverat facta provincia est. Creta Metelli ductu longissimae libertatis fine multata est. Syria Pontusque Cn. Pompei virtutis monumenta sunt.

 

 

Caput XXXIX

 

[1] Gallias primum Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectavimus et amisimus. Sed fulgentissimum C. Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem quod totus terrarum orbis ignavum conferunt stipendium. [2] Ab eodem facta <***> Numidicus. Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testamento Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus, praeter Hispanias aliasque gentes, quarum titulis forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium reditus contulit. [3] At Ti. Caesar, quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat, parem Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas imperio nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctoritate Cappadociam populo Romano fecit stipendiariam. Sed revertamur ad ordinem.

 

 

Caput XL

 

[1] Secuta deinde Cn. Pompei militia, gloriae laborisne maioris incertum est. Penetratae cum victoria Media, Albani, Hiberi; ac deinde flexum agmen ad eas nationes quae dextra atque intima Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, et oppressus auspiciis Pompei, insidiis filii Pharnacis Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter Parthicos. [2] Tum victor omnium quas adierat gentium Pompeius, suoque et civium voto maior et per omnia fortunam hominis egressus, revertitur in Italiam. Cuius reditum favorabilem opinio fecerat. Quippe plerique non sine exercitu venturum in urbem adfirmabant et libertati publicae staturum arbitrio suo modum. [3] Quo magis hoc homines timuerant, eo gratior civilis tanti imperatoris reditus fuit: omni quippe Brundusii dimisso exercitu, nihil praeter nomen imperatoris retinens, cum privato comitatu quem semper illi adstare moris fuit, in urbem rediit magnificentissimumque de tot regibus per biduum egit triumphum longeque maiorem omni ante se illata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, ex manubiis intulit.

[4] Absente Cn. Pompeio, T. Ampius et T. Labienus, tribuni plebis, legem tulerunt ut is ludis circensibus, corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, scaenicis autem praetexta coronaque aurea. Id ille non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usurpare sustinuit. Huius viri fastigium tantis auctibus fortuna extulit ut, primum ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes orbis terrarum sunt, totidem faceret monumenta victoriae suae. [5] Numquam tamen eminentia invidia carent. Itaque et Lucullus, memor acceptae iniuriae, et Metellus Creticus, non iniuste querens – quippe ornamentum triumphi eius captivos duces Pompeius subduxerat – et cum iis pars optimatium refragabatur ne aut promissa civitatibus a Pompeio aut bene meritis praemia ad arbitrium eius persolverentur.