BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Velleius Paterculus

ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.

 

Historiae Romanae

ad M. Vinicium cos.

libri duo

 

Liber II · Capita XXI - XXX

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XXI

 

[1] Dum bellum autem infert patriae Cinna, Cn. Pompeius, Magni pater, cuius praeclara opera bello Marsico praecipue circa Picenum agrum, ut praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regionibus exercitus dispersi forent, quinque et LXX milia civium Romanorum, amplius LX milia Italicorum una die conflixerant, [2] frustratus spe continuandi consulatus, ita se dubium mediumque partibus praestitit ut omnia ex proprio usu ageret temporibusque insidiari videretur et huc atque illuc, unde spes maior adfuisset potentiae, se exercitumque deflecteret. [3] Sed ad ultimum magno atrocique proelio cum Cinna conflixit: cuius commissi patratique sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae, pugnantibus spectantibusque quam fuerit eventus exitiabilis, vix verbis exprimi potest. [4] Post hoc, cum utrumque exercitum velut parum bello exhaustum laceraret pestilentia, Cn. Pompeius decessit. Cuius interitus voluptas amissorum aut gladio aut morbo civium paene damno repensata est populusque Romanus, quam vivo iracundiam debuerat, in corpus mortui contulit. [5] Seu duae seu tres Pompeiorum fuere familiae, primus eius nominis ante annos fere CLXXII Q. Pompeius cum Cn. Servilio consul fuit. [6] Cinna et Marius haud incruentis utrimque certaminibus editis urbem occupaverunt, sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem tulit.

 

 

Caput XXII

 

[1] Mox C. Marius pestifero civibus suis reditu intravit moenia. Nihil illa victoria fuisset crudelius nisi mox Sullana esset secuta; [2] neque licentia gladiorum in mediocres saevitum, sed excelsissimi quoque atque eminentissimi civitatis viri variis suppliciorum generibus adfecti. In iis consul Octavius, vir lenissimi animi, iussu Cinnae interfectus est. Merula autem, qui se sub adventum Cinnae consulatu abdicaverat, incisis venis superfusoque altaribus sanguine, quos saepe pro salute rei publicae flamen Dialis precatus erat deos, eos in execrationem Cinnae partiumque eius tum precatus optime de re publica meritum spiritum reddidit. [3] M. Antonius, princeps civitatis atque eloquentiae, gladiis militum, quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Mari Cinnaeque confossus est. [4] Q. Catulus, et aliarum virtutum et belli Cimbrici gloria quae illi cum Mario communis fuerat celeberrimus, cum ad mortem conquireretur, conclusit se loco nuper calce harenaque perpolito, illatoque igni qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso suo, mortem magis voto quam arbitrio inimicorum obiit.

[5] Omnia erant praecipitia in re publica, nec tamen adhuc quisquam inveniebatur qui bona civis Romani aut donare auderet aut petere sustineret. Postea id quoque accessit ut saevitiae causam avaritia praeberet et modus culpae ex pecuniae modo constitueretur et, qui fuisset locuples, fieret is nocens, sui quisque periculi merces foret, nec quidquam videretur turpe, quod esset quaestuosum.

 

 

Caput XXIII

 

[1] Secundum deinde consulatum Cinna et septimum Marius in priorum dedecus iniit, cuius initio morbo oppressus decessit, vir in bello hostibus, in otio civibus infestissimus quietisque impatientissimus. [2] In huius locum suffectus Valerius Flaccus, turpissimae legis auctor qua creditoribus quadrantem solvi iusserat, cuius facti merita eum poena intra biennium consecuta est. [3] Dominante in Italia Cinna, maior pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac deinde post in Asiam perfugit. Sulla interim cum Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque et Macedoniam ita dimicavit ut et Athenas reciperet et plurimo circa multiplices Piraei portus munitiones labore expleto amplius CC milia hostium interficeret nec minus multa caperet. [4] Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est: adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit ut semper et in omni re, quidquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri praedicarent. [5] Ceterum tum, oppressi Mithridatis armis, homines miserrimae condicionis, cum ab inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis et animos extra moenia, corpora necessitati servientes intra muros habebant. [6] Transgressus deinde in Asiam, Sulla parentem ad omnia supplicemque Mithridatem invenit, quem multatum pecunia ac parte navium Asia omnibusque aliis provinciis, quas armis occupaverat, decedere coegit, captivos recepit, in perfugas noxiosque animadvertit, paternis, id est Ponticis, finibus esse contentum iussit.

 

 

Caput XXIV

 

[1] C. Flavius Fimbria, qui praefectus equitum ante adventum Sullae Valerium Flaccum consularem virum interfecerat, exercituque occupato imperator appellatus forte Mithridatem pepulerat proelio, sub adventu Sullae se ipse interemit, adulescens quae pessime ausus erat fortiter executus. [2] Eodem anno, P. Laenas, tribunus plebis, Sex. Lucilium qui in priore anno tribunus pl. fuerat saxo Tarpeio deiecit et, cum collegae eius, quibus diem dixerat, metu ad Sullam profugissent, aqua ignique iis interdixit.

[3] Tum Sulla, compositis transmarinis rebus, cum ad eum primum omnium Romanorum legati Parthorum venissent et in iis quidam magi ex notis corporis respondissent caelestem eius vitam et memoriam futuram, revectus in Italiam haud plura quam XXX armatorum milia adversum CC amplius hostium exposuit Brundusii. [4] Vix quidquam in Sullae operibus clarius duxerim quam quod, cum per triennium Cinnanae Marianaeque partes Italiam obsiderent, neque illaturum se bellum iis dissimulavit nec quod erat in manibus omisit, existimavitque ante frangendum hostem quam ulciscendum civem, repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset vicisset, superaret quod erat domesticum. [5] Ante adventum L. Sullae, Cinna, seditione orta, ab exercitu interemptus est, vir dignior qui arbitrio victorum moreretur quam iracundia militum. De quo vere dici potest ausum eum quae nemo auderet bonus, perfecisse quae a nullo nisi fortissimo perfici possent et fuisse eum in consultando temerarium, in exequendo virum. Carbo, nullo suffecto collega, solus toto anno consul fuit.

 

 

Caput XXV

 

[1] Putares Sullam venisse in Italiam non belli vindicem, sed pacis auctorem: tanta cum quiete exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit in Campaniam temptavitque iustis legibus et aequis condicionibus bellum componere; sed iis quibus et pessima et immodica cupiditas erat non poterat pax placere. [2] Crescebat interim in dies Sullae exercitus confluentibus ad eum optimo quoque et sanissimo. Felici deinde circa Capuam eventu Scipionem Norbanumque consules superat: quorum Norbanus acie victus, Scipio ab exercitu suo desertus ac proditus inviolatus a Sulla dimissus est. [3] Adeo enim Sulla dissimilis fuit bellator ac victor ut, dum vincit, [ac] iustissimo lenior, post victoriam audito fuerit crudelior. Nam ut consulem, ut praediximus, exarmatum Quintumque Sertorium – pro quanti mox belli facem! – et multos alios, potitus eorum, dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis ac diversissimi animi conspiceretur exemplum. [4] Post victoriam, qua ad [emendes] montem Tifata cum C. Norbano concurrerat, Sulla gratis Dianae, cuius numini regio illa sacrata est, solvit; aquas salubritate medendisque corporibus nobiles agrosque omnes addixit deae. Huius gratae religionis memoriam et inscriptio templi adfixa posti hodieque <et> tabula testatur aerea intra aedem.

 

 

Caput XXVI

 

[1] Deinde consules Carbo tertium et C. Marius, septiens consulis filius, annos natus XXVI, vir animi magis quam aevi paterni, multa fortiterque molitus neque usquam inferior nominis titulis. Apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste quod ante natura munitum praesidiis firmaverat, se exercitumque contulit.

[2] Ne quid usquam malis publicis deesset, in qua civitate semper virtutibus certatum erat, certabatur sceleribus, optimusque sibi videbatur qui fuerat pessimus. Quippe, dum ad Sacriportum dimicatur, Damasippus praetor Domitium, Scaevolam etiam, pontificem maximum et divini humanique iuris auctorem celeberrimum, et C. Carbonem praetorium, consulis fratrem, et Antistium aedilicium velut faventis Sullae partibus in curia Hostilia trucidavit. [3] Non perdat nobilissimi facti gloriam Calpurnia, Bestiae filia, uxor Antistii, quae iugulato, ut praediximus, viro, gladio se ipsa transfixit. Quantum huius gloriae famaeque accessit! Nunc virtute eminet, patria <fama> latet.

 

 

Caput XXVII

 

[1] At Pontius Telesinus, dux Samnitium, vir animi bellique fortissimus penitusque Romano nomini infestissimus, contractis circiter XL milibus fortissimae pertinacissimaeque in retinendis armis iuventutis, Carbone ac Mario consulibus, abhinc annos CXI, Kal. Novembribus ita ad portam Collinam cum Sulla dimicavit ut ad summum discrimen et eum et rem publicam perduceret, [2] quae non maius periculum adiit, Hannibalis intra tertium miliarium castra conspicata, quam eo die quo circumvolans ordines exercitus sui Telesinus dictitansque adesse Romanis ultimum diem vociferabatur eruendam delendamque urbem, adiiciens numquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa. [3] Post primam demum horam noctis et Romana acies respiravit et hostium cessit. Telesinus postera die semianimis repertus est, victoris magis quam morientis vultum praeferens, cuius abscisum caput ferri gestarique circa Praeneste Sulla iussit.

[4] Tum demum, desperatis rebus suis, C. Marius adulescens per cuniculos qui miro opere fabricati in diversas agrorum partes fuerunt conatus erumpere, cum foramine e terra emersisset, a dispositis in id ipsum interemptus est. [5] Sunt qui sua manu, sunt qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fratre Telesini una obsesso et erumpente occubuisse prodiderint. Utcumque cecidit, hodieque tanta patris imagine non obscuratur eius memoria. De quo iuvene quid existimaverit Sulla in promptu est; occiso enim demum eo, Felicis nomen adsumpsit, quod quidem usurpasset iustissime, si eundem et vincendi et vivendi finem habuisset.

[6] Oppugnationi autem Praenestis ac Marii praefuerat Ofella Lucretius qui, cum ante Marianarum fuisset partium praetor, ad Sullam transfugerat. Felicitatem diei, quo Samnitium Telesinique pulsus est exercitus, Sulla perpetua ludorum circensium honoravit memoria qui sub eius nomine Sullanae Victoriae celebrantur.

 

 

Caput XXVIII

 

[1] Paulo ante quam Sulla ad Sacriportum dimicaret, magnificis proeliis partium eius viri hostium exercitum fuderant, duo Servilii apud Clusium, Metellus Pius apud Faventiam, M. Lucullus circa Fidentiam. [2] Videbantur finita belli civilis mala, cum Sullae crudelitate aucta sunt. Quippe dictator creatus – cuius honoris usurpatio per annos CXX intermissa; nam proximus post annum quam Hannibal Italia excesserat uti appareat populum Romanum usum dictatoris haut metu desiderasse alio quo timuisset potestatem – imperio, <quo> priores ad vindicandam maximis periculis rempublicam olim usi erant, eo <in> immodicae crudelitatis licentiam usus est. [3] Primus ille, et utinam ultimus, exemplum proscriptionis invenit ut, in qua civitate petulantis convicii iudicium †historiarum ex alto †redditur, in ea iugulati civis Romani publice constitueretur auctoramentum, plurimumque haberet qui plurimos interemisset, neque occisi hostis quam civis uberius foret praemium fieretque quisque merces mortis suae. [4] Nec tantum in eos qui contra arma tulerant, sed in multos insontes saevitum. Adiectum etiam ut bona proscriptorum venirent exclusique paternis opibus liberi etiam petendorum honorum iure prohiberentur simulque, quod indignissimum est, senatorum filii et onera ordinis sustinerent et iura perderent.

 

 

Caput XXIX

 

[1] Sub adventum in Italiam L. Sullae Cn. Pompeius, eius Cn. Pompei filius quem magnificentissimas res in consulatu gessisse bello Marsico praediximus, XXIII annos natus, abhinc annos CXIII, privatis ut opibus, ita consiliis magna ausus magnificeque conata executus, ad vindicandam restituendamque dignitatem patriae Firmum ex agro Piceno, qui totus paternis eius clientelis refertus erat, contraxit exercitum. [2] Cuius viri magnitudo multorum voluminum instar exigit, sed operis modus paucis eum narrari iubet.

Fuit hic genitus matre Lucilia, stirpis senatoriae, forma excellens, non ea qua flos commendatur aetatis, sed ea dignitate constantiaque <quae> in illam conveniens amplitudinem fortunamque eius ad ultimum vitae comitata est diem; [3] innocentia eximius, sanctitate praecipuus, eloquentia medius; potentiae, quae honoris causa ad eum deferretur, non vi ab eo occuparetur, cupidissimus, dux bello peritissimus, civis in toga, nisi ubi vereretur ne quem haberet parem, modestissimus; amicitiarum tenax, in offensis exorabilis, in reconcilianda gratia fidelissimus, in accipienda satisfactione facillimus; potentia sua numquam aut raro ad impotentiam usus, [4] paene omnium vitiorum expers, nisi numeraretur inter maxima in civitate libera dominaque gentium indignari, cum omnes cives iure haberet pares, quemquam aequalem dignitate conspicere. [5] Hic a toga virili adsuetus commilitio prudentissimi ducis, parentis sui, bonum et capax recta discendi ingenium singulari rerum militarium prudentia excoluerat ita ut a Sertorio Metellus laudaretur magis, Pompeius timeretur validius ***

 

 

Caput XXX

 

[1] Tum M. Perpenna praetorius, e proscriptis, gentis clarioris quam animi, Sertorium inter cenam Oscae interemit Romanisque certam victoriam, partibus suis excidium, sibi turpissimam mortem pessimo auctoravit facinore. [2] Metellus et Pompeius ex Hispaniis triumphaverunt; sed Pompeius, hoc quoque triumpho adhuc eques Romanus, ante diem quam consulatum iniret, curru urbem invectus est. [3] Quem virum quis non miretur per tot extraordinaria imperia in summum fastigium evectum iniquo tulisse animo, C. Caesaris <absentis> in altero consulatu petendo senatum populumque Romanum rationem habere: adeo familiare est hominibus omnia sibi ignoscere, nihil aliis remittere, et invidiam rerum non ad causam, sed ad voluntatem personasque dirigere. [4] Hoc consulatu Pompeius tribuniciam potestatem restituit, cuius Sulla imaginem sine re reliquerat.

[5] Dum Sertorianum bellum in Hispania geritur, LXIIII fugitivi e ludo gladiatorio Capua profugientes duce Spartaco, raptis ex ea urbe gladiis, primo Vesuvium montem petiere, mox in dies crescente multitudine gravibus variisque casibus adfecere Italiam. [6] Quorum numerus in tantum adulevit ut, qua ultimo dimicavere acie, nonaginta milia hominum se Romano exercitui opposuerint. Huius patrati gloria penes M. Crassum fuit, mox rei publicae omnium <consensu> principem.