Velleius Paterculus
ca. 20 a. Chr. n. - ca. 35 p. Chr. n.
|
Historiae Romanaead M. Vinicium cos.libri duo
Liber I · Capita I - X
|
___________________________________________________
|
|
Caput I
[hic pars libri perdita est]
[1] *** <Epeus>, tempestate distractus a duce suo Nestore, Metapontum condidit. Teucer, non receptus a patre Telamone ob segnitiam non vindicatae fratris iniuriae, Cyprum adpulsus, cognominem patriae suae Salamina constituit. Pyrrhus, Achillis filius, Epirum occupavit, Phidippus Ephyram in Thesprotia. [2] At rex regum Agamemnon, tempestate in Cretam insulam reiectus, tres ibi urbes statuit, duas a patriae nomine, unam a victoriae memoria, Mycenas, Tegeam, Pergamum. Idem mox scelere patruelis fratris Aegisthi, hereditarium exercentis in eum odium, et facinore uxoris oppressus occiditur. [3] Regni potitur Aegisthus per annos VII. Hunc Orestes matremque socia consiliorum omnium sorore Electra, virilis animi femina, obtruncat. Factum eius a diis comprobatum spatio vitae et felicitate imperii apparuit; quippe vixit annis XC, regnavit LXX. Qui se etiam a Pyrrho, Achillis filio, virtute vindicavit. Nam quod pactae eius, Menelai atque Helenae filiae, Hermiones nuptias occupaverat, Delphis eum interfecit.[4] Per haec tempora, Lydus et Tyrrhenus fratres, cum regnarent in Lydia, sterilitate frugum compulsi, sortiti sunt uter cum parte multitudinis patria decederet. Sors Tyrrhenum contigit: pervectus in Italiam et loco et incolis et mari nobile ac perpetuum a se nomen dedit. Post Orestis interitum, filii eius, Penthilus et Tisamenus, regnavere triennio.
Caput II
[1] Tum fere anno octogesimo post Troiam captam, centesimo et vicesimo quam Hercules ad deos excesserat, Pelopis progenies, quae omni hoc tempore, pulsis Heraclidis, Peloponnesi imperium obtinuerat, ab Herculis progenie expellitur. Duces recuperandi imperii fuere Temenus, Cresphontes, Aristodemus, quorum abavus fuerat. Eodem fere tempore, Athenae sub regibus esse desierunt, quarum ultimus rex fuit Codrus, Melanthi filius, vir non praetereundus. Quippe cum Lacedaemonii gravi bello Atticos premerent respondissetque Pythius, quorum dux ab hoste esset occisus, eos futuros superiores, deposita veste regia, pastoralem cultum induit, immixtusque castris hostium, de industria imprudenter rixam ciens, interemptus est. [2] Codrum cum morte aeterna gloria, Athenienses secuta victoria est. Quis eum non miretur, qui his artibus mortem quaesierit, quibus ab ignavis vita quaeri solet? Huius filius Medon primus archon Athenis fuit. Ab hoc posteri apud Atticos dicti Medontidae: sed hic insequentesque archontes usque ad Charopem, dum viverent, eum honorem usurpabant. Peloponnesii digredientes finibus Atticis Megara, mediam Corintho Athenisque urbem, condidere. [3] Ea tempestate et Tyria classis, plurimum pollens mari, in ultimo Hispaniae tractu, in extremo nostri orbis termino, <in> insula circumfusa Oceano, perexiguo a continenti divisa freto, Gades condidit. Ab iisdem post paucos annos in Africa Utica condita est. Exclusi ab Heraclidis Orestis liberi iactatique cum variis casibus tum saevitia maris, quinto decimo anno sedem cepere circa Lesbum insulam.
Caput III
[1] Tum Graecia maximis concussa est motibus. Achaei, ex Laconica pulsi, eas occupavere sedes quas nunc obtinent: Pelasgi Athenas commigravere, acerque belli iuvenis, nomine Thessalus, natione Thesprotius, cum magna civium manu eam regionem armis occupavit, quae nunc ab eius nomine Thessalia appellatur, ante Myrmidonum vocitata civitas. [2] Quo nomine mirari convenit eos qui Iliaca componentes tempora de ea regione ut Thessalia commemorant. Quod cum alii faciant, tragici frequentissime faciunt, quibus minime id concedendum est; nihil enim ex persona poetae, sed omnia sub eorum qui illo tempore vixerunt disserunt. Quod si quis a Thessalo, Herculis filio, eos appellatos Thessalos dicet, reddenda erit ei ratio cur numquam ante hunc insequentem Thessalum ea gens id nominis usurpaverit. [3] Paulo ante, Aletes, sextus ab Hercule, Hippotis filius, Corinthum, quae ante fuerat Ephyre, claustra Peloponnesi continentem, in Isthmo condidit. Neque est quod miremur ab Homero nominari Corinthum: nam ex persona poetae et hanc urbem et quasdam Ionum colonias iis nominibus appellat, quibus vocabantur aetate eius, multo post Ilium captum conditae.
Caput IV
[1] Athenienses in Euboea Chalcida <et> Eretriam colonis occupavere, Lacedaemonii in Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus, Atticis, Hippocle et Megasthene ducibus, Cumas in Italia condiderunt. Huius classis cursum esse directum alii columbae antecedentis volatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri solet. [2] Pars horum civium, magno post intervallo, Neapolim condidit. Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii mansit custodia, Cumanos Osca mutavit vicinia. Vires autem veteres earum urbium hodieque magnitudo ostentat moenium.[3] Subsequenti tempore, magna vis Graecae iuventutis, abundantia virium sedes quaeritans, in Asiam se effudit. Nam et Iones duce Ione profecti Athenis, nobilissimam partem regionis maritimae occupavere, quae hodieque appellatur Ionia, urbesque constituere Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebedum, Myuntem, Erythram, Clazomenas, Phocaeam, multasque in Aegaeo atque Icario occupavere insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, Delum aliasque ignobiles. [4] Et mox Aeolii eadem profecti Graecia longissimisque acti erroribus non minus illustres obtinuerunt locos clarasque urbes condiderunt, Smyrnam, Cymen, Larissam, Myrinam Mytilenenque et alias urbes, quae sunt in Lesbo insula.
Caput V
[1] Clarissimum deinde Homeri illuxit ingenium, sine exemplo maximum, qui magnitudine operis et fulgore carminum solus appellari poeta meruit; [2] in quo hoc maximum est, quod neque ante illum, quem ipse imitaretur, neque post illum, qui eum imitari posset, inventus est. Neque quemquam alium, cuius operis primus auctor fuerit, in eo perfectissimum praeter Homerum et Archilochum reperiemus. [3] Hic longius a temporibus belli, quod composuit, Troici, quam quidam rentur, abfuit; nam ferme ante annos DCCCCL floruit, intra mille natus est. Quo nomine non est mirandum, quod saepe illud usurpat: <οἷοι νῦν βροτοί εἰσιν>; hoc enim ut hominum, ita saeculorum notatur differentia. Quem si quis caecum genitum putat, omnibus sensibus orbus est.
Caput VI
[1] Insequenti tempore imperium Asiaticum ab Assyriis, qui id obtinuerant annis MLXX, translatum est ad Medos, abhinc annos ferme DCCCLXX. [2] Quippe Sardanapalum eorum regem mollitiis fluentem et nimium felicem, malo suo, tertio et tricensimo loco ab Nino et Semiramide, qui Babylona condiderant, natum, ita ut semper successor regni paterni foret filius, Arbaces Medus imperio vitaque privavit. [3] Ea aetate, clarissimus Grai nominis Lycurgus Lacedaemonius, vir generis regii, fuit severissimarum iustissimarumque legum auctor et disciplinae convenientissimae viris, cuius quam diu Sparta diligens fuit, excelsissime floruit. [4] Hoc tractu temporum, ante annos quinque et sexaginta quam urbs Romana conderetur, ab Elissa Tyria, quam quidam Dido autumant, Carthago conditur. [5] Circa quod tempus Caranus, vir generis regii, sextus decimus ab Hercule, profectus Argis regnum Macedoniae occupavit; a quo Magnus Alexander cum fuerit septimus decimus, iure materni generis Achille auctore, paterni Hercule gloriatus est.[6] [Aemilius Sura de annis populi Romani: Assyrii principes omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones; exinde duobus regibus Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam devictis, summa imperii ad populum Romanum pervenit. Inter hoc tempus et initium regis Nini Assyriorum, qui princeps rerum potitus, intersunt anni MDCCCCXCV.]
Caput VII
[1] Huius temporis aequalis Hesiodus fuit, circa CXX annos distinctus ab Homeri aetate, vir perelegantis ingenii et mollissima dulcedine carminum memorabilis, otii quietisque cupidissimus, ut tempore tanto viro, ita operis auctoritate proximus. Qui vitavit ne in id quod Homerus incideret, patriamque et parentes testatus est, sed patriam, quia multatus ab ea erat, contumeliosissime.[2] Dum in externis moror, incidi in rem domesticam maximique erroris et multum discrepantem auctorum opinionibus: nam quidam huius temporis tractu aiunt a Tuscis Capuam Nolamque conditam ante annos fere DCCCXXX. [3] Quibus equidem adsenserim: sed M. Cato quantum differt! qui dicat Capuam ab eisdem Tuscis conditam ac subinde Nolam; stetisse autem Capuam, antequam a Romanis caperetur, annis circiter CCLX. [4] Quod si ita est, cum sint a Capua capta anni CCXL, ut condita est, anni sunt fere D. Ego, pace diligentiae Catonis dixerim, vix crediderim tam mature tantam urbem crevisse, floruisse, concidisse, resurrexisse.
Caput VIII
[1] Clarissimum deinde omnium ludicrum certamen et ad excitandam corporis animique virtutem efficacissimum, Olympiorum initium habuit, auctorem Iphitum Elium. Is eos ludos mercatumque instituit ante annos quam tu, M. Vinici, consulatum inires, DCCCXXIII. [2] Hoc sacrum eodem loco instituisse fertur abhinc annos ferme MCCL Atreus, cum Pelopi patri funebres ludos faceret: quo quidem in ludicro omnisque generis certaminum Hercules victor extitit.[3] Tum Athenis perpetui archontes esse desierunt, cum fuisset ultimus Alcmaeon, coeperuntque in denos annos creari: quae consuetudo in annos LXX mansit ac deinde annuis commissa est magistratibus res publica. Ex iis qui denis annis praefuerunt, primus fuit Charops, ultimus Eryxias, ex annuis primus Creon.[4] Sexta Olympiade, post duo et viginti annos quam prima constituta fuerat, Romulus, Martis filius, ultus iniurias avi, Romam urbem Parilibus in Palatio condidit. A quo tempore ad vos consules anni sunt DCCLXXXI; id actum post Troiam captam annis CCCCXXXVII. [5] Id gessit Romulus adiutus legionibus Latini, avi sui; libenter enim his, qui ita prodiderunt, accesserim, cum aliter firmare urbem novam tam vicinis Veientibus aliisque Etruscis ac Sabinis cum imbelli et pastorali manu vix potuerit, quamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit. [6] Hic centum homines electos appellatosque patres instar habuit consilii publici. Hanc originem nomen patriciorum habet. Raptus virginum Sabinarum ***
*** Nec minus clarus ea tempestate fuit Miltiadis filius Cimon ***
[hic magna pars libri perdita est]
[1] *** quam timuerat hostis, expetit. Nam biennio adeo varia fortuna cum consulibus conflixerat, ut plerumque superior fuerit magnamque partem Graeciae in societatem suam perduceret. [2] Quin Rhodii quoque, fidelissimi antea Romanis, tum dubia fide, speculati fortunam, proniores regis partibus fuisse visi sunt; et rex Eumenes in eo bello medius fuit animo neque fratris initiis neque suae respondit consuetudini. [3] Tum senatus populusque Romanus L. Aemilium Paulum, qui et praetor et consul triumphaverat, virum in tantum laudandum in quantum intellegi virtus potest, consulem creavit, filium eius Pauli qui, ad Cannas, quam tergiversanter perniciosam rei publicae pugnam inierat, tam fortiter in ea mortem obierat. [4] Is Persam ingenti proelio, apud urbem nomine Pydnam, in Macedonia, fusum fugatumque castris exuit, deletisque eius copiis, destitutum omni spe, coegit e Macedonia profugere, quam ille linquens in insulam Samothraciam profugit templique se religioni supplicem credidit. [5] Ad eum Cn. Octavius praetor, qui classi praeerat, pervenit et ratione magis quam vi persuasit ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paulus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit. Quo anno et Octavii praetoris navalis et Anicii regem Illyriorum Gentium ante currum agentis triumphi fuere celebres. [6] Quam sit adsidua eminentis fortunae comes invidia altissimisque adhaereat, etiam hoc colligi potest quod, cum Anicii Octaviique triumphum nemo interpellaret, fuere qui Pauli impedire obniterentur. Cuius tantum priores excessit vel magnitudine regis Persei vel specie simulacrorum vel modo pecuniae ut bis miliens centiens sestertium aerario contulerit is et omnium ante actorum comparationem amplitudine vicerit.
Caput IX (X)
[1] Per idem tempus, cum Antiochus Epiphanes, qui Athenis Olympieum inchoavit, tum rex Syriae, Ptolemaeum puerum Alexandriae obsideret, missus est ad eum legatus M. Popilius Laenas qui iuberet incepto desistere. [2] Mandataque exposuit et regem deliberaturum se dicentem circumscripsit virgula iussitque prius responsum reddere quam egrederetur finito harenae circulo. Sic cogitationem regiam Romana disiecit constantia oboeditumque imperio. [3] Lucio autem Paulo, magnae victoriae compoti, quattuor filii fuere; ex iis duos natu maiores, unum P. Scipioni, P. Africani filio, nihil ex paterna maiestate praeter speciem nominis vigoremque eloquentiae retinenti, in adoptionem dederat, alterum Fabio Maximo. Duos minores natu praetextatos, quo tempore victoriam adeptus est, habuit. [4] Is, cum in contione extra urbem more maiorum ante triumphi diem ordinem actorum suorum commemoraret, deos immortales precatus est ut, si quis eorum invideret operibus ac fortunae suae, in ipsum potius saeviret quam in rem publicam. [5] Quae vox, veluti oraculo emissa, magna parte eum spoliavit sanguinis sui. Nam alterum ex suis quos in familia retinuerat, liberis, ante paucos triumphi, alterum post pauciores amisit dies. [6] Aspera circa haec tempora censura Fulvii Flacci et Postumii Albini fuit: quippe Fulvii censoris frater, et quidem consors, Cn. Fulvius senatu motus est ab iis censoribus.
Caput X (XI)
[1] Post victum captumque Persen, qui quadriennio post in libera custodia Albae decessit, Pseudophilippus, a Mendacio simulatae originis appellatus, qui se Philippum regiaeque stirpis ferebat, cum esset ultimae, armis occupata Macedonia, adsumptis regni insignibus, brevi temeritatis poenas dedit. [2] Quippe Q. Metellus praetor, cui ex virtute Macedonici nomen inditum erat, praeclara victoria ipsum gentemque superavit et immani etiam Achaeos rebellare incipientes fudit acie. [3] Hic est Metellus Macedonicus qui porticus, quae fuerunt circumdatae duabus aedibus sine inscriptione positis, quae nunc Octaviae porticibus ambiuntur, fecerat, quique hanc turmam statuarum equestrium quae frontem aedium spectant, hodieque maximum ornamentum eius loci, ex Macedonia detulit. [4] Cuius turmae hanc causam referunt Magnum Alexandrum impetrasse a Lysippo, singulari talium auctore operum, ut eorum equitum, qui ex ipsius turma apud Granicum flumen ceciderant, expressa similitudine figurarum faceret statuas et ipsius quoque iis interponeret. [5] Hic idem primus omnium Romae aedem ex marmore in iis ipsis monumentis molitus vel magnificentiae vel luxuriae princeps fuit. [6] Vix ullius gentis, aetatis, ordinis, hominem inveneris cuius felicitatem fortunae Metelli compares. Nam, praeter excellentes triumphos honoresque amplissimos et principale in re publica fastigium extentumque vitae spatium et acres innocentesque pro re publica cum inimicis contentiones, quattuor filios sustulit, omnes adultae aetatis vidit, omnes reliquit superstites et honoratissimos. [7] Mortui eius lectum pro rostris sustulerunt quattuor filii, unus consularis et censorius, alter consularis, tertius consul, quartus candidatus consulatus, quem honorem adeptus est. Hoc est nimirum magis feliciter de vita migrare quam mori. |