|
|
- F a c t o r u m e t d i c t o r u m
m e m o r a b i l i u m
l i b r i n o v e m
L i b e r I X
I. De luxuria et libidine
II. De crudelitate
III. De ira aut odio
IV. De avaritia
V. De superbia et inpotentia
VI. De perfidia
VII. De vi et seditione
VIII. De temeritate
IX. De errore
X. De ultione
XI. Dicta improba aut facta scelerata
XII. De mortibus non vulgaribus
XIIIa. De cupiditate vitae
XIIIb. Quam exquisita custodia usi sint quibus suspecti domestici fuerunt
XIV. De similitudine formae
XV. De iis qui infimo loco nati mendacio se clarissimis familiis inserere conati sunt
- _____________________________________
- I. DE LVXVRIA ET LIBIDINE.
INITIUM. Blandum etiam malum luxuria, quam accusare aliquanto facilius est quam uitare, operi nostro inseratur, non quidem ut ullum honorem recipiat, sed ut se ipsa recognoscens ad paenitentiam inpelli possit. iungatur illi libido, quoniam ex isdem uitiorum principiis oritur, neque aut a reprehensione aut ab emendatione separentur, gemino mentis errore co<ne>xae.
EXEMPLUM 1. C. Sergius Orata pensilia balinea primus facere instituit. quae inpensa <a> leuibus initiis coepta ad suspensa caldae aquae tantum non aequora penetrauit. idem, uidelicet ne gulam Neptuni arbitrio subiectam haberet, peculiaria sibi maria excogitauit, aestuariis intercipiendo fluctus pisciumque diuersos greges separatim molibus includendo, ut nulla tam saeua tempestas inciderit, qua non Oratae mensae uarietate ferculorum abundarent. aedificiis etiam spatiosis et excelsis deserta ad id tempus ora Lucrini lacus pressit, quo recentiore usu conchyliorum frueretur: ubi <dum> se publicae aquae cupidius inmergit, cum Considio publicano iudicium nanctus est. in quo L. Crassus aduersus illum causam agens errare amicum suum Considium dixit, quod putaret Oratam remotum a lacu cariturum ostreis: namque ea, si inde petere non licuisset, in tegulis reperturum.
EXEMPLUM 2. Huic nimirum magis Aesopus tragoedus in adoptionem dare filium suum quam bonorum suorum heredem relinquere debuit, non solum perditae, sed etiam furiosae luxuriae iuuenem. quem constat cantu conmendabiles auiculas inmanibus emptas pretiis pro ficedulis ponere acetoque liquatos magnae summae uniones potionibus aspergere solitum, amplissimum patrimonium tamquam amaram aliquam sarcinam quam celerrime abicere cupientem. quorum alterius senis, alterius adulescentis sectam secuti longius manus porrexerunt: neque enim ullum uitium finitur ibi, ubi oritur. inde ab oceani litoribus adtracti pisces, inde infusae culinis arcae censibusque edendi ac bibendi uoluptas reperta.
EXEMPLUM 3. Vrbi autem nostrae secundi Punici belli finis et Philippus Macedoniae rex deuictus licentioris uitae fiduciam dedit. quo tempore matronae Brutorum domum ausae sunt obsidere, qui abrogationi legis Oppiae intercedere parati erant, quam feminae tolli cupiebant, quia his nec ueste uarii coloris uti nec auri plus semunciam habere nec iuncto uehiculo propius urbem mille passus nisi sacrificii gratia uehi permittebat. et quidem optinuerunt ut ius per continuos xx annos seruatum aboleretur: non enim prouiderunt saeculi illius uiri ad quem cultum tenderet insoliti coetus pertinax studium aut quo se usque effusura esset legum uictrix audacia. quod si animi muliebris apparatus intueri potuissent, quibus cotidie aliquid nouitatis sumptuosius adiectum est, in ipso introitu ruenti luxuriae obstitissent. sed quid ego de feminis ulterius loquar, quas et inbecillitas mentis et grauiorum operum negata adfectatio omne studium ad curiosiorem sui cultum hortatur conferre, cum temporum superiorum et nominis et animi excellentis uiros in hoc priscae continentiae ignotum deuerticulum prolapsos uideam? idque iurgio ipsorum pateat.
EXEMPLUM 4. Cn. Domitius L. Crasso collegae suo altercatione orta obiecit, quod columnas Hymettias in porticu domus haberet. quem continuo Crassus quanti ipse domum suam aestimaret interrogauit, atque ut respondit 'sexagies sestertio', 'qu<ant>o ergo eam' inquit, 'minoris fore existimas, si decem arbusculas inde succidero?' 'ipso tricies sestertio' Domitius. tunc Crassus: 'uter igitur luxuriosior est, egone, qui decem columnas centum milibus nummum emi, an tu, qui decem arbuscularum umbram tricies sestertii summa conpensas?' sermonem oblitum Pyrri, inmemorem Hannibalis iamque transmarinorum stipendiorum abundantia oscitantem! et quanto tamen insequentium saeculorum aedificiis et nemoribus angustiorem + quam introduxerunt atque inchoatam a se lautitiam posteris relinquere quam a maioribus acceptam continentiam retinere maluerunt.
EXEMPLUM 5. Quid enim sibi uoluit princeps suorum temporum Metellus Pius tunc, cum in Hispania aduentus suos ab hospitibus aris et ture excipi patiebatur? cum Attalicis aulaeis contectos parietes laeto animo intuebatur? cum inmanibus epulis apparatissimos interponi ludos sinebat? cum palmata ueste conuiuia celebrabat demissasque lacunaribus aureas coronas uelut caelesti capite recipiebat? et ubi ista? non in Graecia neque in Asia, quarum luxuria seueritas ipsa corrumpi poterat, sed in horrida et bellicosa prouincia, cum praesertim acerrimus hostis Sertorius Romanorum exercituum oculos Lusitanis telis praestringeret: adeo illi patris sui Numidica castra exciderant. patet igitur quam celeri transitu luxuria affluxerit: nam cuius adulescentia priscos mores uidit, senectus nouos orsa est.
EXEMPLUM 6. Consimilis mutatio in domo Curionum extitit, si quidem forum nostrum et patris grauissimum supercilium et filii sescenties sestertium aeris alieni aspexit, contractum famosa iniuria nobilium iuuenum. itaque eodem tempore et in isdem penatibus diuersa saecula habitarunt, frugalissimum alterum, alterum nequissimum.
EXEMPLUM 7. P. autem Clodi iudicium quanta luxuria et libidine abundauit! in quo, ut euidenter incesti crimine nocens reus absolueretur, noctes matronarum et adulescentium nobilium magna summa emptae mercedis loco iudicibus erogatae sunt. quo in flagitio tam taetro tamque multiplici nescias primum quem detestere, qui istud corruptelae genus excogitauit, an qui pudicitiam suam sequestrem periurii fieri passi sunt, an qui religionem stupro permutarunt.
EXEMPLUM 8. Aeque flagitiosum illud conuiuium, quod Gemellus tribunicius uiator ingenui sanguinis, sed officii intra seruilem habitum deformis Metello [et] Scipioni consuli ac tribunis pl. magno cum rubore ciuitatis conparauit: lupanari enim domi suae instituto Muniam et Flauiam, cum a patre tum a uiro utramque inclitam, et nobilem puerum Saturninum in eo prostituit. probrosae patientiae corpora, ludibrio temulentae libidini futura! epulas consuli et tribunis non celebrandas, sed uindicandas!
EXEMPLUM 9. Verum praecipue Catilinae libido scelesta: nam uaesano amore Aureliae Orestillae correptus, cum unum impedimentum uideret quo minus nuptiis inter se iungerentur, filium suum, quem et solum et aetate iam puberem habebat, ueneno sustulit protinusque ex rogo eius maritalem facem accendit ac nouae maritae orbitatem suam loco muneris erogauit. eodem deinde animo ciuem gerens quo patrem egerat, filii pariter manibus et nefarie adtemptatae patriae poenas dedit.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. At Campana luxuria perquam utilis nostrae ciuitati fuit: inuictum enim armis Hannibalem inlecebris suis conplexa uincendum Romano militi tradidit. illa uigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum dapibus largis, abundanti uino, unguentorum fragrantia, ueneris usu lasciuiore ad somnum et delicias euocauit. ac tum demum fracta et contusa Punica feritas est, cum Seplasia ei <et> Albana castra esse coeperunt. quid iis ergo uitiis foedius, quid etiam damnosius, quibus uirtus atteritur, uictoriae relanguescunt, sopita gloria in infamiam conuertitur animique pariter et corporis uires expugnantur, adeo ut nescias ab hostibusne <an> ab illis capi perniciosius habendum sit?
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Quae etiam Volsiniensium urbem grauibus et erubescendis cladibus inplicauerunt. erat opulenta, erat moribus et legibus ordinata, Etruriae caput habebatur: sed postquam luxuria prolapsa est, in profundum iniuriarum et turpitudinis decidit, ut seruorum se insolentissimae dominationi subiceret. qui primum admodum pauci senatorium ordinem intrare ausi, mox uniuersam rem publicam occupauerunt, testamenta ad arbitrium suum scribi iubebant, conuiuia coetusque ingenuorum fieri uetabant, filias dominorum in matrimonium ducebant. postremo lege sanxerunt ut stupra sua in uiduis pariter atque nuptis inpunita essent ac ne qua uirgo ingenuo nuberet, cuius castitatem non ante ex numero ipsorum aliquis delibasset.
EXEMPLUM EXTERNUM 3. Age, Xerxes opum regiarum ostentatione eximia eo usque luxuria gaudens, ut edicto praemium ei proponeret, qui nouum uoluptatis genus repperisset, quanta, dum deliciis nimiis capitur, amplissimi imperii ruina euasit!
EXEMPLUM EXTERNUM 4. Antiochus quoque Syriae rex nihilo cont<in>entioris exempli. cuius caecam et amentem luxuriam exercitus imitatus magna ex parte aureos clauos crepidis subiectos habuit argenteaque uasa ad usum culinae conparauit et tabernacula textilibus sigillis adornata statuit, auaro potius hosti praeda optabilis quam ulla ad uincendum strenuo mora.
EXEMPLUM EXTERNUM 5. Nam Ptolomaeus rex accessio uitiorum suorum uixit ideoque Physcon appellatus est. cuius nequitia quid nequius? sororem natu maiorem communi fratri nuptam sibi nubere coegit. postea deinde filia eius per uim stuprata ipsam dimisit, ut uacuum locum nuptiis puellae faceret.
EXEMPLUM EXTERNUM 6. Consentaneus igitur regibus suis gentis Aegyptiae populus, qui ductu Archelai aduersus A. Gabinium moenibus urbis egressus, cum castra uallo atque fossa cingere iuberetur, uniuersus succlamauit ut id opus publica pecunia faciendum locaretur. quapropter deliciis tam enerues animi spiritum exercitus nostri sustinere non potuerunt.
EXEMPLUM EXTERNUM 7. Sed tamen effeminatior multitudo Cypriorum, qui reginas suas mulierum corporibus uelut gradibus constructis, quo mollius uestigia pedum ponerent, currus conscendere aequo animo sustinebant: uiris enim, si modo uiri erant, uita carere quam tam delicato imperio optemperare satius fuit.
II. DE CRVDELITATE.
INITIUM. Haec societas uitiorum lasciui uultus et nouae cupiditati inhaerentium oculorum ac delicato cultu affluentis perque uarios inlecebrarum motus uolitantis animi: crudelitatis uero horridus habitus, truculenta species, uiolenti spiritus, uox terribilis, omnia minis et cruentis imperiis referta. cui silentium donare crementum est adicere: <et>enim quem modum sibi ipsa statuet, si ne suggillationis quidem frenis fuerit reuocata? ad summam, cum penes illam sit timeri, penes nos sit odisse.
EXEMPLUM 1. L. Sulla, quem neque laudare neque uituperare quisquam satis digne potest, quia, dum quaerit uictorias, Scipionem [se] populo Romano, dum exercet, Hannibalem repraesentauit, - egregie namque auctoritate nobilitatis defensa crudeliter totam urbem atque omnes Italiae partes ciuilis sanguinis fluminibus inundauit - quattuor legiones contrariae partis fidem suam secutas in publica uilla, quae in Martio campo erat, nequiquam fallacis dexterae misericordiam inplorantes obtruncari iussit. quarum lamentabiles quiritatus trepidae ciuitatis aures receperunt, lacerata ferro corpora Tiberis inpatiens tanti oneris cruentatis aquis uehere est coactus. v milia Praenestinorum spe salutis per P. Cethegum data extra moenia municipii euocata, cum abiectis armis humi corpora prostrauissent, interficienda protinusque per agros dispergenda curauit. quattuor milia et dcc dirae proscriptionis edicto iugulatos in tabulas publicas retulit, uidelicet ne memoria tam praeclarae rei dilueretur. nec contentus in eos saeuire, qui armis a se dissenserant, etiam quieti animi ciues propter pecuniae magnitudinem per nomenclatorem conquisitos proscriptorum numero adiecit. aduersus mulieres quoque gladios destrinxit, quasi parum caedibus uirorum satiatus. id quoque inexplebilis feritatis indicium est: abscisa miserorum capita modo non uultum ac spiritum retinentia in conspectum suum afferri uoluit, ut oculis illa, quia ore nefas erat, manderet. quam porro crudeliter se in M. Mario praetore gessit! quem per ora uulgi ad sepulcrum Lutatiae gentis pertractum non prius uita priuauit quam oculos infelices erueret et singulas corporis partes confringeret. uix mihi ueri similia narrare uideor: at ille etiam M. Plaetorium, quod ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuo ibi mactauit, nouus punitor misericordiae, apud quem iniquo animo scelus intueri scelus admittere fuit. sed mortuorum umbris saltem pepercit? minime: nam C. Marii, cuius, etsi postea hostis, quaestor tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis alueum sparsit. en quibus actis felicitatis nomen adserendum putauit!
EXEMPLUM 2. Cuius tamen crudelitatis C. Marius inuidiam leuat: nam et ille nimia cupiditate persequendi inimicos iram suam nefarie destrinxit, C. Caesaris consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili saeuitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et abiectissimi hominis bustum: id enim malorum miserrimae tunc rei publicae deerat, ut Vario Caesar piaculo caderet. paene tanti uictoriae eius non fuerunt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum laetis manibus inter epulas per summam animi ac uerborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimique et ciuis et oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus <est> atque etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum recentis caedis uestigiis aspersum recepit.
EXEMPLUM 3. Damasippus nihil laudis habuit, quod corrumperet, itaque memoria eius licentiore accusatione perstringitur. cuius iussu principum ciuitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Aruinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum aut rei publicae maiestas nihil potuit.
EXEMPLUM 4. Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam truculentissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos muris praecipitauit. feminas quoque citatis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, ut caedes coniugum suarum cernerent, maternis<que> gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis opibus uaecordi pertinacia resistebat.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Transgrediemur nunc ad illa, quibus ut par dolor, ita nullus nostrae ciuitatis rubor inest. Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machinae, in qua undique praeacuti stimuli eminebant, inclusum uigilantia pariter et continuo tractu doloris necauerunt, tormenti genus haud dignum passo, auctoribus dignissimum. eadem usi crudelitate milites nostros quo<dam> mar<i>ti<mo> certamine in suam potestatem redactos nauibus substrauerunt, ut earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis barbaram feritatem satiarent, taetro facinore pollutis classibus ipsum mare uiolaturi.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Eorum dux Hannibal, cuius maiore ex parte uirtus saeuitia constabat, in flumine <Ver>gello corporibus Romanis ponte facto exercitum transduxit, ut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium copiarum ingressum terra quam maritimarum Neptunus experiretur. idem captiuos nostros oneribus et itinere fessos iam prima pedum parte succisa relinquebat. quos uero in castra perduxerat, paria fere fratrum et propinquorum iungens ferro decernere cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad unum uictorem omnes redegisset. iusto ergo illum odio, uerum tamen tardo supplicio senatus Prusiae regis factum supplicem ad uoluntariam mortem conpulit.
EXEMPLUM EXTERNUM 3. Tam hercule quam Mitridatem regem, qui una epistola lxxx ciuium Romanorum in Asia per urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque prouinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu ueneno repugnantem spiritum suum tandem succumbere coegit simulque piacula crucibus illis dedit, quibus [illos] amicos suos auctore Gauro spadone libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.
EXEMPLUM EXTERNUM 4. + Zisemis, Diogyridis filii, Thraciae regis, etsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius feritas, narrandam tamen rabies saeuitiae facit, cui neque uiuos homines medios secare neque parentes liberorum uesci <cogere> corporibus nefas fuit.
EXEMPLUM EXTERNUM 5. Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum, idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque caput eius et pedes praecisos [et manus] in cista chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit, perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, expers, ac non infelicior, quod in communi orbitate Cleopatram miserabilem cunctis, se inuisum reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit: nam cum animaduerteret quanto sui odio patria teneretur, timori remedium scelere petiuit, quoque tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuuentute gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui in eo erant, partim ferro, partim flamma necauit.
EXEMPLUM EXTERNUM 6. Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo oppresserat, aut ueneno aut ferro aut ulla ui aut inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis rationem excogitauit, qua + hosustos sibi non perrupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conpleuit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant.
EXEMPLUM EXTERNUM 7. Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus uacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere uidebat.
EXEMPLUM EXTERNUM 8. Consimili genere aemulationis instincta ciuitas Atheniensium indigno gloriae suae decreto Aeginensium iuuentuti pollices abscidit, ut classe potens populus in certamen maritimarum uirium secum descendere nequiret. non agnosco Athenas timori remedium a crudelitate mutuantis.
EXEMPLUM EXTERNUM 9. Saeuus etiam ille aenei tauri inuentor, quo inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu mugitus resonantem spiritum edere cogebantur, ne eiulatus eorum humano sono uocis expressi Phalaridis tyranni misericordiam implorare possent. quam quia calamitosis deesse uoluit, taeterrimum artis suae opus primus inclusus merito auspicatus est.
EXEMPLUM EXTERNUM 10. Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena excogitanda, qui uiuorum corpora cadaueribus aduersa aduersis alligata atque constricta, ita ut singulae membrorum partes singulis essent adconmodatae, tabescere simul patiebantur, amari uitae pariter ac mortis tortores.
EXEMPLUM EXTERNUM 11. Sicut illi barbari, quos ferunt mactatarum pecudum intestinis et uisceribus egestis homines inserere, ita ut capitibus tantummodo emineant, quoque [ut] diutius poenae sufficiant, cibo et potione infelicem spiritum prorogare, donec intus putrefacti laniatui sint animalibus, quae tabidis in corporibus nasci solent. queramur nunc cum rerum natura, quod nos multis et asperis aduersae ualetudinis incommodis obnoxios esse uoluerit, habitumque caelestis roboris humanae condicioni denegatum moleste feramus, cum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas inpulsu crudelitatis excogitauerit.
III. DE IRA AVT ODIO.
INITIUM. Ira quoque et odium in pectoribus humanis magnos fluctus excitant, procursu celerior illa, nocendi cupidine hoc pertinacius, uterque consternationis plenus affectus ac numquam sine tormento sui uiolentus, quia dolorem, cum inferre uult, patitur, amara sollicitudine ne non contingat ultio anxius. sed proprietatis eorum certissimae sunt imagines, quas <di> ipsi in claris personis aut dicto aliquo aut facto uehementiore conspici uoluerunt.
EXEMPLUM 1. Cum aduersus Hasdrubalem Liuius Salinator bellum gesturus urbe egrederetur, monente Fabio Maximo ne ante descenderet in aciem quam hostium uires animumque cognosset, primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit interrogatusque ab eodem quid ita tam festinanter manum conserere uellet, 'ut quam celerrime' inquit 'aut gloriam ex hostibus uictis aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam'. ira tunc et uirtus sermonem eius inter se diuiserunt, illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere et sic uincere.
EXEMPLUM 2. Ardentis spiritus uirum et bellicis operibus adsuetum huc iracundiae stimuli egerunt: C. autem Figulum mansuetissimum, pacato iuris ciuilis studio celeberrimum, prudentiae moderationisque inmemorem reddiderunt: consulatus enim repulsae dolore accensus, eo quidem magis, quod illum bis patri suo datum meminerat, cum ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa uenissent, omnes dimisit, praefatus 'an nos consulere scitis, consulem facere nescitis?' dictum grauiter et merito, sed tamen aliquanto melius non dictum: nam quis populo Romano irasci sapienter potest?
EXEMPLUM 3. Itaque ne illi quidem probandi, quamuis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati.
EXEMPLUM 4. Talis irae motus aut singulorum aut paucorum aduersus populum uniuersum: multitudinis erga principes ac duces eius modi. Manlio Torquato amplissimam et gloriosissimam ex Latinis et Campanis uictoriam in urbem referenti, cum seniores omnes laetitia ouantes occurrerent, iuniorum nemo obuiam processit, quod filium adulescentem fortissime aduersus imperium suum proeliatum securi percusserat. miserti sunt aequalis nimis aspere puniti: nec factum eorum defendo, sed irae uim indico, quae unius ciuitatis et aetates et adfectus diuidere ualuit.
EXEMPLUM 5. Eademque tantum potuit, ut uniuersum populi Romani equitatum a Fabio consule ad hostium copias persequendas missum, cum et tuto et facile eas liceret delere, legis agrariae ab eo impeditae memorem inmobilem retineret. illa uero etiam Appio duci, cuius pater, dum pro senatus amplitudine nititur, commoda plebis acerrime inpugnauerat, infensum exercitum faciendo uoluntaria fuga terga hosti, ne triumphum imperatori quaereret, dare coegit. quotiens uictoriae uictrix! congratulationem eius in Torquato spernendam, in Fabio pulcherrimam partem omittendam, in Appio totam fugae postponendam reddidit.
EXEMPLUM 6. Age, quam uiolenter se in pectore uniuersi populi Romani gessit eo[dem] tempore, quo suffragiis eius dedicatio aedis Mercurii M. Plaetorio primi pili centurioni data est praeteritis consulibus, Appio, quod obstitisset quo minus aeri alieno suo succurreretur, Seruilio, quod susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. negas efficacem esse iram, cuius hortatu miles summo imperio praelatus est?
EXEMPLUM 7. Quae quidem non proculcauit tantum imperia, sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum utramque Hispaniam consul prius, deinde pro consule paene <to>tam subegisset, postquam cognouit Q. Pompeium consulem inimicum suum successorem sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam uoluerunt finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis excussis neque constituto tempore dedit, horrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici iussit, elephantis cibaria dari uetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi hostium quam irae fortior uictor amisit.
EXEMPLUM 8. Quid Sulla, dum huic uitio obtemperat, nonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogauit? Puteolis enim ardens indignatione, quod Granius princeps eius coloniae pecuniam a decurionibus ad refectionem Capitolii promissam cunctantius daret, animi concitatione nimia atque immoderato uocis impetu conuulso pectore spiritum cruore ac minis mixtum euomuit, nec senio iam prolapsus, utpote sexagesimum ingrediens annum, sed alita miseriis rei publicae inpotentia furens. igitur in dubio est Sullane prior an iracundia sullae sit extincta.
EXEMPLORUM EXTERNORUM INITIUM. Neque ab ignotis exempla petere iuuat et maximis uiris exprobare uitia sua uerecundiae est. ceterum cum propositi fides excellentissima quaeque conplecti moneat, uoluntas operi cedat, dum praeclara libenter probandi necessaria narranti conscientia non desit.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Alexandrum iracundia sua propemodum caelo deripuit: nam quid obstitit quo minus illuc adsurgeret nisi Lysimachus leoni obiectus et Clitus hasta traiectus et Callisthenes mori iussus, quia tres maximas uictorias totidem amicorum iniustis caedibus uicto reddidit?
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Quam uehemens deinde aduersus populum Romanum Hamilcaris odium! quattuor enim puerilis aetatis filios intuens eiusdem numeri catulos leoninos in perniciem imperii nostri alere se praedicabat. digna nutrimenta, quae in exitium patriae suae, ut euenit, conuerterentur.
EXEMPLUM EXTERNUM 3. E quibus Hannibal mature adeo patria uestigia subsecutus est, ut eo exercitum in Hispaniam traiecturo et ob id sacrificante viiii annorum natu altaria tenens iuraret se, cum primum per aetatem potuisset, acerrimum hostem populi Romani futurum, <et> pertinacissimis precibus instantis belli commilitium exprimeret. idem significare cupiens quanto inter se odio Karthago et Roma dissiderent, inflicto in terram pede suscitatoque puluere, tunc inter eas finem fore belli dixit, cum alterutra [pars] in habitum pulueris esset redacta.
EXEMPLUM EXTERNUM 4. In puerili pectore tantum uis odii potuit, sed in muliebri quoque aeque multum ualuit: namque Samiramis Assyriorum regina, cum ei circa cultum capitis sui occupatae nuntiatum esset Babylona defecisse, altera parte crinium adhuc soluta protinus ad eam expugnandam cucurrit nec prius decorem capillorum in ordinem quam urbem in potestatem suam redegit. quocirca statua eius Babylone posita est illo habitu, quo ad ultionem exigendam celeritate praecipi<ti> tetendit.
IV. DE AVARITIA.
INITIUM. Protrahatur etiam auaritia, latentium indagatrix lucrorum, manifestae praedae auidissima uorago, neque habendi fructu felix et cupiditate quaerendi miserrima.
EXEMPLUM 1. Cum admodum locupleti L. Minucio Basilo falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset eiusdemque confirmandi gratia potentissimos ciuitatis nostrae uiros, M. Crassum et Q. Hortensium, quibus Minucius ignotus fuerat, tabulis heredes inseruisset, quamquam euidens fraus erat, tamen uterque pecuniae cupidus facinoris alieni munus non repudiauit. quantam culpam quam leniter retuli! lumina curiae, ornamenta fori, quod scelus uindicare debebant, inhonesti lucri captura inuitati auctoritatibus suis texerunt.
EXEMPLUM 2. Verum aliquanto maiores uires in Q. Cassio exhibuit, qui in Hispania Silium et Calpurnium, occidendi sui gratia cum pugionibus deprehensos quinquagies sestertium ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. en quem dubites, si alterum tantum daretur, iugulum quoque suum aequo animo illis fuisse praebiturum.
EXEMPLUM 3. Ceterum auaritia ante omnes L. Septimulei praecordia possedit, qui, cum C. Gracchi familiaris fuisset, caput eius abscidere et per urbem pilo fixum ferre sustinuit, quia Opimius consul auro id se repensurum edixerat. sunt qui tradant liquato plumbo eum cauatam partem capitis, quo ponderosius esset, explesse. fuerit ille seditiosus, bono perierit exemplo, clientis tamen scelesta famis in has usque iacentis iniurias esurire non debuit.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Odium merita Septimulei auaritia, Ptolomaei autem regis Cypriorum risu prosequenda: nam cum anxiis sordibus magnas opes corripuisset propterque eas periturum se uideret et ideo omni pecunia inposita nauibus in altum processisset, ut classe perforata suo arbitrio periret et hostes praeda carerent, non sustinuit mergere aurum et argentum, sed futurum necis suae praemium domum reuexit. procul dubio hic non possedit diuitias, sed a diuitiis possessus est, titulo rex insulae, animo pecuniae miserabile mancipium.
V. DE SVPERBIA ET INPOTENTIA.
EXEMPLUM 1. Atque ut superbia quoque et inpotentia in conspicuo ponatur, M. Fuluius Flaccus consul M. Plautii Hypsaei collega, cum perniciosissimas rei publicae leges introduceret de ciuitate <Italiae> danda et de prouocatione ad populum eorum, qui ciuitatem mutare noluissent, aegre conpulsus est ut in curiam ueniret: deinde partim monenti, partim oranti senatui ut incepto desisteret, responsum non dedit. tyrannici spiritus consul haberetur, si aduersus unum senatorem hoc modo se gessisset, quo Flaccus in totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate uersatus est.
EXEMPLUM 2. Quae a M. quoque Druso tribuno pl. per summam contumeliam uexata est: parum enim habuit L. Philippum consulem, quia interfari se contionantem ausus fuerat, obtorta gula, et quidem non per uiatorem, sed per clientem suum adeo uiolenter in carcerem praecipitem egisse, ut multus e naribus eius cruor profunderetur, uerum etiam, cum senatus ad eum misisset, ut in curiam ueniret, 'quare non potius' inquit 'ipse in Hostiliam curiam propinquam rostris, id est ad me, uenit?' piget adicere quod sequitur: tribunus senatus imperium despexit, senatus tribuni uerbis paruit.
EXEMPLUM 3. Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum ambitus reum, et nobilem uirum et sibi amicum, iacentem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum moraretur respondit, et huius dicti conscius securo animo cenare potuit. ille uero etiam in foro non erubuit P. Scipionem socerum suum legibus <ob>noxium, quas ipse tulerat, in maxima quidem reorum [et] inlustrium ruina muneris loco a iudicibus deposcere, maritalis lecti blanditiis statum rei publicae temerando.
EXEMPLUM 4. Taetrum facto pariter ac dicto M. Antonii conuiuium: nam cum ad eum triumuirum Caesetii Rufi senatoris caput allatum esset, auersantibus id ceteris propius admoueri iussit ac diu diligenterque considerauit. cunctis deinde expectantibus quidnam esset dicturus, 'hunc ego' inquit 'notum non habui'. superba de senatore, inpotens de occiso confessio.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Satis multa de nostris: aliena nunc adiciantur. Alexandri regis uirtus ac felicitas tribus insolentiae euidentissimis gradibus exultauit: fastidio enim Philippi Iouem Hammonem patrem asciuit, taedio morum et cultus Macedonici uestem et instituta Persica adsumpsit, spreto mortali habitu diuinum, aemulatus est, nec fuit ei pudori filium, ciuem, hominem dissimulare.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Iam Xerxes, cuius in nomine superbia et inpotentia habitat, suo iure + tam insolenter, quod Graeciae indicturus bellum adhibitis Asiae principibus, 'ne uiderer' inquit 'meo tantum modo usus consilio, uos contraxi. ceterum mementote parendum magis uobis esse quam suadendum'. adroganter, etiam si uictori repetere ei regiam contigisset: tam deformiter uicti nescias utrum insolentius dictum an inprudentius.
EXEMPLUM EXTERNUM 3. Hannibal autem Cannensis pugnae successu elatus nec admisit quemquam ciuium suorum in castris nec responsum ulli <nisi> per interpretem dedit. Maharbalem etiam, ante tabernaculum suum clara uoce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis diebus Romae in Capitolio cenaret, aspernatus est. adeo felicitatis et moderationis diuiduum contubernium est.
EXEMPLUM EXTERNUM 4. Insolentiae uero inter Karthaginiensem et Campanum senatum quasi aemulatio fuit: ille enim separato a plebe balineo lauabatur, hic diuerso foro utebatur. quem morem Capuae aliquamdiu retentum C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet.
VI. DE PERFIDIA.
INITIUM. Occultum iam et insidiosum malum, perfidia, latebris suis extrahatur. cuius efficacissimae uires sunt mentiri ac fallere, fructus in aliquo admisso scelere consistit, tum certus, cum credulitatem nefariis uinculis circumdedit, tantum inconmodi humano generi adferens, quantum salutis bona fides praestat. habeat igitur non minus reprehensionis quam illa laudis consequitur.
EXEMPLUM 1. Romulo regnante Spurius Tarpeius arci praeerat. cuius filiam uirginem aquam sacris petitum extra moenia egressam Tatius ut armatos Sabinos in arcem secum reciperet corrupit, mercedis nomine pactam quae in sinistris manibus gerebant: erant autem <in> his armillae et anuli magno ex pondere auri. loco potitum agmen Sabinorum puellam praemium flagitantem armis obrutam necauit, perinde quasi promissum, quod ea quoque laeuis gestauerant, solui<sse>t. absit reprehensio, quia inpia proditio celeri poena uindicata est.
EXEMPLUM 2. Ser. quoque Galba summae perfidiae: trium enim Lusitaniae ciuitatium conuocato populo tamquam de conmodis eius acturus viii, in quibus flos iuuentutis consistebat, electa et armis exuta partim trucidauit, partim uendidit. quo facinore maximam cladem barbarorum magnitudine criminis antecessit.
EXEMPLUM 3. Cn. autem Domitium summi generis et magni animi uirum nimia gloriae cupiditas perfidum existere coegit: iratus namque Bituito regi Aruernorum, quod [tum] suam et Allobrogum gentem se etiam tum in prouincia morante ad Q. Fabii successoris sui dexteram confugere hortatus esset, per conloquii simulationem arcessitum hospitioque exceptum uinxit ac Romam naue deportandum curauit. cuius factum senatus neque probare potuit neque rescindere uoluit, ne remissus in patriam Bituitus bellum renouaret. igitur eum Albam custodiae causa relegauit.
EXEMPLUM 4. Viriathi etiam caedes duplicem perfidiae accusationem recipit, in amicis, quod eorum manibus interemptus est, in Q. Seruilio Caepione consule, quia is sceleris huius auctor inpunitate promissa fuit uictoriamque non meruit, sed emit.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Verum ut ipsum fontem perfidiae contemplemur, Karthaginienses Xanthippum Lacedaemonium, cuius optima opera primo Punico bello usi fuerant et quo iuuante Atilium Regulum ceperant, simulantes domum se reuehere, in alto merserunt, quid tanto facinore petentes? an ne uictoriae eorum socius superesset? extat nihilo minus, et quidem cum opprobrio, quem sine ulla gloriae iactura inuiolatum reliquissent.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Hannibal porro Nucerinos hortatu suo cum binis uestimentis urbem inexpugnabilibus muris cinctam egressos uapore et fumo balnearum strangulando, et Acerranorum senatum eadem ratione extra moenia euocatum in profundum puteorum abiciendo nonne bellum aduersus populum Romanum et Italiam professus aduersus ipsam fidem acrius gessit, mendaciis et fallacia quasi praeclaris artibus gaudens? quo euenit ut alioqui insignem nominis sui memoriam relicturus, in dubio maiorne an peior uir haberi deberet poneret.
VII. DE VI ET SEDITIONE.
INITIUM. Sed ut uiolentiae <et> seditionis tam togatae quam etiam armatae facta referantur,
EXEMPLUM 1. L. Equitium, qui se Ti. Gracchi filium simulabat tribunatumque aduersus leges <cum> L. Saturnino petebat, a C. Mario quintum consulatum gerente in publicam custodiam ductum populus claustris carceris conuulsis raptum humeris suis per summam animorum alacritatem portauit.
EXEMPLUM 2. idemque Q. Metellum censorem, quod ab eo tamquam Gracchi filio censum recipere nolebat, lapidibus prosternere conatus est, adfirmantem tres tantum modo filios Ti. Graccho fuisse, e quibus unum in Sardinia stipendia merentem, alterum infantem Praeneste, tertium post patris mortem natum Romae decessisse, neque oportere clarissimae familiae ignotas sordes inseri, cum interim inprouida concitatae multitudinis temeritas - pro inpudentia et audacia! - aduersus consulatum et censuram tetendit principesque suos omni petulantiae genere uexauit.
EXEMPLUM 3. Vaesana haec tantum modo, illa etiam cruenta seditio: populus enim Nunnium conpetitorem Saturnini nouem iam creatis tribunis unoque loco duobus candidatis restante ui prius in aedes priuatas conpulit, extractum deinde interemit, ut caede inte gerrimi ciuis facultas apiscendae potestatis taeterrimo [ciui] daretur.
EXEMPLUM 4. Creditorum quoque consternatio aduersus Semproni Asellionis praetoris urbani caput intolerabili modo exarsit. quem, quia causam debitorum susceperat, concitati a L. Cassio tribuno pl. pro aede Concordiae sacrificium facientem ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum inque tabernula latitantem praetextatum discerpserunt.
MIL. ROM. EXEMPLUM 1. Detestanda fori condicio, sed si castra respicias, aeque magna orietur indignatio. cum C. Mario lege Sulpicia prouincia Asia, ut aduersus Mitridatem bellum gereret, priuato decreta esset, missum ab eo Gratidium legatum ad L. Sullam consulem accipiendarum legionum causa milites trucidarunt, procul dubio indignati, quod ab summo imperio ad eum, qui nullo in honore uersaretur, transire cogerentur. sed quis ferat militem scita plebis exitio legati corrigentem?
MIL. ROM. EXEMPLUM 2. Pro consule istud tam uiolenter exercitus, illud aduersus consulem: Q. enim Pompeium Sullae collegam senatus iussu ad exercitum Cn. Pompei, quem aliquamdiu inuita ciuitate obtinebat, contendere ausum ambitiosi ducis inlecebris corrupti milites sacrificare incipientem adorti in modum hostiae mactarunt tantumque scelus, curia castris cedere se confessa, inultum abiit.
MIL. ROM. EXEMPLUM 3. Ille quoque exercitus nefarie uiolentus, qui C. Carbonem, fratrem Carbonis ter consulis, propter bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem praefractius et rigidius astringere conatum priuauit uita satiusque duxit maximo scelere coinquinari quam prauos ac taetros mores mutare.
VIII. DE TEMERITATE.
INITIUM. Temeritatis etiam et subiti <et> uehementes sunt impulsus, quorum ictibus hominum mentes concussae nec sua pericula dispicere nec aliena facta iusta aestimatione prosequi ualent.
EXEMPLUM 1. Quam enim temere se Africanus superior ex Hispania duabus quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in unius Numidae infidis praecordiis suam pariter et patriae salutem depositurus! itaque exiguo momento maximae rei casus fluctuatus est, utrum interfector an captiuus Scipionis Syphax fieret.
EXEMPLUM 2. Nam C. Caesaris anceps conatus, etsi caelestium cura protectus est, [non] tamen uix sine horrore animi referri potest: si quidem inpatiens legionum tardioris a Brundisio Apolloniam traiectus per simulationem aduersae ualetudinis conuiuio egressus maiestate sua seruili ueste occultata nauiculam conscendit <et> e flumine Aoo maris Hadriatici saeua tempestate fauces petiit protinusque in altum dirigi iusso nauigio multum ac diu contrariis iactatus fluctibus tandem necessitati cessit.
EXEMPLUM 3. Age, illa quam execrabilis militum temeritas! fecit enim ut A. Albinus, nobilitate, moribus, honorum omnium consummatione ciuis eximius, propter falsas et inanes suspiciones in castris ab exercitu lapidibus obrueretur, quodque accessionem indignationis non recipit, oranti atque obsecranti duci a militibus causae dicendae potestas negata est.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Itaque minus miror apud trucem et saeuum animum Hannibalis defensionis locum innoxio gubernatori non fuisse, quem a Petilia classe Africam repetens freto adpulsus, dum tam paruo spatio Italiam Siciliamque inter se diuisas non credit, uelut insidiosum cursus rectorem interemit, posteaque diligentius inspecta ueritate tunc absoluit, cum eius innocentiae nihil ultra sepulcri honorem dari potuit. igitur angusti atque aestuosi maris alto e tumulo speculatrix statua quam memoriae Pelori tam Punicae temeritatis ultra citraque nauigantium oculis conlocatum indicium est.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Iam Atheniensium ciuitas ad uaesaniam usque temeraria, quae x uniuersos imperatores suos, et quidem a pulcherrima uictoria uenientis, capitali iudicio exceptos necauit, quod militum corpora saeuitia maris interpellante sepulturae mandare non potuissent, necessitatem puniens, cum honorare uirtutem deberet.
IX. DE ERRORE.
INITIUM. Temeritati proximus est error, quem ad modum ad laedendum par, ita cui facilius quis ignouerit, quia non sua sponte, sed uanis concitatus imaginibus culpae se inplicat. qui quam late in pectoribus hominum uagetur si conplecti coner, uitio, de quo loquor, sim obnoxius. paucos igitur eius lapsus referemus.
EXEMPLUM 1. C. Heluius Cinna tribunus pl. ex funere C. Caesaris domum suam petens populi manibus discerptus est pro Cornelio Cinna, in quem saeuire se existimabat iratus ei, quod, cum adfinis esset Caesaris, aduersus eum nefarie raptum impiam pro rostris orationem habuisset, eoque errore propulsus est, ut caput Helui perinde atque Corneli circa rogum Caesaris fixum iaculo ferret, officii sui, alieni erroris piaculum miserabile!
EXEMPLUM 2. Nam C. Cassium error a semet ipso poenas exigere coegit: inter illum enim pugnae quattuor exercituum apud Philippos uarium ipsisque ducibus ignotum euentum missus ab eo Ti<ti>nius centurio nocturno tempore, ut specularetur quonam in statu res M. Bruti essent, dum crebros excessus uiae petit, quia tenebrarum obscuritas hostesne an conmilitones occurrerent dinoscere non sinebat, tardius ad Cassium rediit. quem is exceptum ab hostibus omniaque in eorum potestatem recidisse existimans finire uitam properauit, cum et castra hostium inuicem capta et Bruti copiae magna ex parte incolumes essent. Titini uero non obliteranda silentio uirtus, qui oculis paulisper haesit inopinato iacentis ducis spectaculo attonitus, deinde profusus in lacrimas 'etsi inprudens' inquit, 'imperator, causa tibi mortis fui, tamen, ne id ipsum inpunitum sit, accipe me fati tui comitem', superque exanime corpus eius iugulo suo gladium capulo tenus demisit ac permixto utriusque sanguine duplex uictima iacuit, pietatis haec, erroris illa.
EXEMPLUM 3. Ceterum falsa opinatio nescio an praecipuam iniuriam Lartis Tolumni Veientium regis penatibus intulerit: nam cum in tesserarum prospero iactu per iocum conlusori dixisset 'occide', et forte Romanorum legati interuenissent, satellites eius errore uocis inpulsi interficiendo legatos lusum ad inperium transtulerunt.
X. DE VLTIONE.
INITIUM. Vltionis autem quem ad modum acres, ita iusti aculei sunt, qui lacessiti concitantur, acceptum dolorem <dolore> pensare cupientes: quos latius conplecti non adtinet.
EXEMPLUM 1. Tribunus pl. M. Flauius ad populum de Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Priuernatesque + rebellaturos diceret. qui cum <cum> coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam uenissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice eos uerberatos securi percuti, inbellem multitudinem sub corona uenire. quam ob causam Papiria tribus, in qua plurimum postea Tusculani in ciuitatem recepti potuerunt, neminem umquam candidatum Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor suffragiis <suis> perueniret, quae illis uitam ac libertatem, quantum in ipsa fuit, ademerat.
EXEMPLUM 2. Illam uero ultionem et senatus et consensus omnium adprobauit: cum enim Adrianus ciuis Romanos, qui Vticae consistebant, sordido imperio uexasset idcircoque ab his uiuus esset exustus, nec quaestio ulla in urbe hac de re habita nec querella uersata est.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Clarae ultionis utraque regina, et Tomyris, quae caput Cyri abscisum in utrem humano sanguine repletum demitti iussit exprobrans illi insatiabilem cruoris sitim simulque poenas occisi ab eo filii sui exigens, et Berenice, quae Laodices insidiis interceptum sibi filium grauiter ferens armata currum conscendit persecutaque satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Caeneum, quem hasta nequiquam petierat, saxo ictum prostrauit ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina ad domum, in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Iasonem Thessalum Persarum regi bellum inferre parantem an satis iusta ultio absumpserit ambiguae aestimationis est: Taxillo enim gymnasiarcho a quibusdam iuuenibus pulsatum se questo permisit ut aut tricenas ab his drachmas exigeret aut denas plagas singulis inponeret. quo posteriore uindicta uso qui uapulauerant Iasonem interfecerunt, animi, non corporis dolore poenae modum aestimantes. ceterum paruo inritamento ingenui pudoris maximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione Graeciae tantum in spe Iasonis quantum in effectu Alexandri reponitur.
XI. DICTA IMPROBA AVT FACTA SCELERATA.
INITIUM. Nunc, quatenus uitae humanae cum bona tum etiam mala substitutis exemplorum imaginibus persequimur, dicta inproba et facta scelerata referantur.
EXEMPLUM 1. Vnde autem potius quam a Tullia ordiar, quia tempore uetustissimum, conscientia nefarium, uoce monstri simile exemplum est? cum carpento ueheretur et is, qui iumenta agebat, succussis frenis constitisset, repentinae morae causam requisiuit, et ut comperit corpus patris Seruii Tulli occisi ibi iacere, supra id duci uehiculum iussit, quo celerius in conplexum interfectoris eius Tarquinii ueniret.qua tam impia tamque probrosa festinatione non solum se aeterna infamia, sed etiam ipsum uicum cognomine sceleris conmaculauit.
EXEMPLUM 2. Non tam atrox C. Fimbriae est factum et dictum, sed si per se aestimetur, utrumque audacissimum. id egerat, ut Scaeuola in funere C. Marii iugularetur. quem postquam ex uulnere recreatum conperit, accusare apud populum instituit. interrogatus deinde quid de eo secus dicturus esset, cui pro sanctitate morum satis digna laudatio reddi non posset, respondit obiecturum se illi quod parcius corpore telum recepisset. licentiam furoris aegrae rei publicae gemitu prosequendam!
EXEMPLUM 3. L. uero Catilina in senatu M. Cicerone incendium ab ipso excitatum dicente 'sentio', inquit 'et quidem illud, si aqua non potuero, ruina restinguam'. quem quid aliud existimemus quam conscientiae stimulis actum reum [a] se inchoati parricidii peregisse?
EXEMPLUM 4. Consternatum etiam Magi Chilonis amentia pectus, qui M. Marcello datum a Caesare spiritum sua manu eripuit, uetus <amicus> et Pompeianae militiae comes, indignatus aliquos sibi amicorum ab eo praeferri: urbem enim a Mytilenis, quo se contulerat, repetentem in Atheniensium portu pugione confodit protinusque ad inritamenta uaesaniae suae trucidanda tetendit, amicitiae hostis, diuini beneficii interceptor, publicae religionis, quod ad salutem clarissimi ciuis recuperandam attinuit, acerba labes.
EXEMPLUM 5. Hanc crudelitatem, cui nihil adici posse uidetur, C. Toranius atrocitate parricidi superauit: namque triumuirorum partes secutus proscripti patris sui praetorii et ornati uiri latebras, aetatem notasque corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. senex de filii magis uita et incrementis quam de reliquo spiritu suo sollicitus an incolumis esset et an imperatoribus satis faceret interrogare eos coepit. e quibus unus 'ab illo' inquit, 'quem tantopere diligis, demonstratus nostro ministerio filii indicio occideris', protinusque pectus eius gladio traiecit. conlapsus itaque est infelix, auctore caedis quam ipsa caede miserior.
EXEMPLUM 6. Cuius fati acerbitatem L. Villius Annalis sortitus, cum in campum ad quaestoria comitia filii descendens proscriptum se cognosset, ad clientem suum confugit. sed ne fide eius tutus esse posset, scelere nefarii iuuenis effectum est, si quidem per ipsa uestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit, bis parricida, consilio prius, iterum spectaculo.
EXEMPLUM 7. Ne Vettius quidem Salassus proscriptus parum amari exitus. quem latentem uxor interficiendum, quid dicam, tradidit an ipsa iugulauit? quanto enim leuius est scelus, cui tantum modo manus abest?
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Illud autem facinus, quia externum est, tranquilliore adfectu narrabitur. Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Karthagine Noua celebrante duo regis filii nuper patre mortuo in harenam processerunt pollicitique sunt ibi se de regno proeliaturos, quo spectaculum illud inlustrius pugna sua facerent. eos cum Scipio monuisset ut uerbis quam ferro diiudicare mallent uter regnare deberet, ac iam maior natu consilio eius obtemperaret, minor corporis uiribus fretus in amentia perstitit initoque certamine pertinacior impietas fortunae iudicio morte multata est.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Mitridates autem multo sceleratius, qui non cum fratre de paterno regno, sed cum ipso patre bellum de dominatione gessit. in quo qui aut homines ullos adiutores inuenerit aut deos inuocare ausus sit, prae<cipuam> admirationem habet.
EXEMPLUM EXTERNUM 3. Quamquam quid hoc quasi inusitatum illis gentibus miremur, cum Sariaster aduersus patrem suum Tigranen Armeniae regem ita cum amicis consenserit, ut omnes <e d>exteris manibus sanguinem mitterent atque eum inuicem sorberent? vix ferrem pro salute parentis tam cruenta conspiratione foedus facientem.
EXEMPLUM EXTERNUM 4. Sed quid ego ista consector aut quid his immoror, cum unius parricidii cogitatione cuncta scelera superata cernam? omni igitur impetu mentis, omnibus indignationis uiribus ad id lacerandum pio magis quam ualido adfectu rapior: quis enim amicitiae fide extincta genus humanum cruentis in tenebris sepelire conatum profundo debitae execrationis satis efficacibus uerbis adegerit? tu uidelicet efferatae barbariae immanitate truculentior habenas Romani imperii, quas princeps parensque noster salutari dextera continet, capere potuisti? aut te conpote furoris mundus in suo statu mansisset? urbem a Gallis captam et trecentorum inclytae gentis uirorum strage foedatum <amnem Cremeram et> Alliensem diem et oppressos in Hispania Scipiones et Trasimennum lacum et Cannas bellorumque ciuilium domestico sagnuine manantis + furores amentibus propositis furoris tui repraesentare et uincere uoluisti. sed uigilarunt oculi deorum, sidera suum uigorem obtinuerunt, arae, puluinaria, templa praesenti numine uallata sunt, nihilque, quod pro capite augusto ac patria excubare debuit, torporem sibi permisit, et in primis auctor ac tutela nostrae incolumitatis ne excellentissima merita sua totius orbis ruina conlaberentur diuino consilio prouidit. itaque stat pax, ualent leges, sincerus priuati ac publici officii tenor seruatur. qui autem haec uiolatis amicitiae foederibus temptauit subuertere, omni cum stirpe sua populi Romani uiribus obtritus etiam apud inferos, si tamen illuc receptus est, quae meretur supplicia pendit.
XII. DE MORTIBVS NON VVLGARIBVS.
INITIUM. Humanae autem uitae condicionem praecipue primus et ultimus dies continet, quia plurimum interest quibus auspiciis inchoetur et quo fine claudatur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus, cui et accipere lucem prospere et reddere placide contigit. medii temporis cursus, prout fortuna gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo motu peragitur, spe semper minor, dum et cupide uotis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam et si eo bene uti uelis, etiam paruum amplissimum efficies, numerum annorum multitudine operum superando: alioquin quid attinet inerti mora gaudere, si magis exigis uitam quam adprobas? sed ne longius euager, eorum mentionem faciam, qui non uulgari genere mortis absumpti sunt.
EXEMPLUM 1. Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo conflagrauit. singularem fati sortem, qua accidit ut columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo quidem funeris honore a ciuibus decorari posset, caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum haberet.
EXEMPLUM 2. Vix ueri simile est in eripiendo spiritu idem gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem ualuit. nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum inciderat, altera <mater>, sospiti filio ad ipsam portam facta obuia, in conplexu eius expirauit, altera, cum falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad primum conspectum redeuntis exanimata est. genus casus inusitatum! quas dolor <non> extinxerat, laetitia consumpsit.
EXEMPLUM 3. Sed minus miror, quod mulieres. M'. Iuuentius Thalna consul, collega Ti. Gracchi consulis iterum, cum in Corsica, quam nuper subegerat, sacrificaret, receptis litteris decretas ei a senatu supplicationes nuntiantibus, intento illas animo legens caligine <ob>orta ante foculum conlapsus mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut Karthago excindenda traderetur!
EXEMPLUM 4. Maioris aliquanto spiritus dux Q. Catulus, Cimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu datus, sed exitus uiolentioris: namque ab hoc eodem Mario postea propter ciuiles dissensiones mori iussus, recenti calce inlito multoque igni percalefacto cubiculo se inclusum peremit. cuius * * * tam dira necessitas maximus Marianae gloriae rubor extitit.
EXEMPLUM 5. Qua tempestate rei publicae L. quoque Cornelius Merula consularis et flamen Dialis, ne ludibrio insolentissimis uictoribus esset, in Iouis sacrario uenis incisis contumeliosae mortis denuntiationem effugit, sacerdotisque sui sanguine uetustissimi foci maduerunt.
EXEMPLUM 6. Acer etiam et animosus uitae exitus Herenni Siculi, quo C. Gracchus et aruspice et amico usus fuerat: nam cum eo nomine in carcerem duceretur, in postem eius inliso capite in ipso ignominiae aditu concidit ac spiritum posuit, uno gradu a publico supplicio manuque carnificis citerior.
EXEMPLUM 7. Consimili impetu mortis C. Licinius Macer uir praetorius, Calui pater, repetundarum reus, dum sententiae diriberentur, [in] maenianum conscendit. si quidem, cum M. Ciceronem, qui id iudicium cogebat, praetextam ponentem uidisset, misit ad eum qui diceret se non damnatum, sed reum perisse, nec sua bona hastae posse subici, ac protinus sudario, quod forte in manu habebat, ore et faucibus suis coartatis incluso spiritu poenam morte praecucurrit. qua cognita re Cicero de eo nihil pronuntiauit. igitur inlustris ingenii orator et ab inopia rei familiaris et a crimine domesticae damnationis inusitato paterni fati genere uindicatus est.
EXEMPLUM 8. Fortis huius mors, illorum perridicula: Cornelius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques Romanus, inter usum [puerilis] ueneris absumpti sunt. quamquam quorsum attinet eorum cauillari fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae ratio abstulit? fine namque uitae nostrae uariis et occultis causis exposito interdum quae inmerentia <sunt>, supremi fati titulum occupant, cum magis in tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Sunt et externae mortes dignae adnotatu. qualis in primis Comae, quem ferunt maximi latronum ducis Cleonis fratrem fuisse: is enim ad <P.> Rupilium consulem Hennam, quam praedones tenuerant, in potestatem nostram redactam perductus, cum de uiribus et conatibus fugitiuorum interrogaretur, sumpto tempore ad se colligendum caput operuit innixusque genibus conpresso spiritu inter ipsas custodum manus inque conspectu summi imperii exoptata securitate adquieuit. torqueant se miseri, quibus extingui quam superesse utilius est, in trepido et anxio consilio quanam ratione uita exeant quaerentes: ferrum acuant, uenena temperent, laqueos adprehendant, uastas altitudines circumspiciant, tamquam magno apparatu aut exquisita molitione opus sit, ut corporis atque animi infirmo uinculo cohaerens societas dirimatur. nihil horum Coma, sed intra pectus inclusa anima finem sui repperit: enimuero non nimio studio retinendum bonum, cuius caduca possessio tam leui adflatu uiolentiae concussa dilabi potuit.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Aeschyli uero poetae excessus quem ad modum non uoluntarius, sic propter nouitatem casus referendus. in Sicilia moenibus urbis, in qua morabatur, egressus aprico in loco resedit. super quem aquila testudinem ferens elusa splendore capitis - erat enim capillis uacuum - perinde atque lapidi eam inlisit, ut fractae carne uesceretur, eoque ictu origo et principium fortioris tragoediae extinctum est.
EXEMPLUM EXTERNUM 3. Non uulgaris etiam Homeri mortis causa fertur, qui in <Io> insula, quia quaestionem a piscatoribus positam soluere non potuisset, dolore absumptus creditur.
EXEMPLUM EXTERNUM 4. Sed atrocius aliquanto Euripides finitus est: ab Archelai enim regis cena in Macedonia domum hospitalem repetens, canum morsibus laniatus obiit: crudelitas fati tanto ingenio non debita.
EXEMPLUM EXTERNUM 5. Sicut illi excessus inlustrium poetarum et moribus et operibus indignissimi: Sophocles ultimae iam senectutis, cum in certamen tragoediam demisisset, ancipiti sententiarum euentu diu sollicitus, aliquando tamen una sententia uictor causam mortis gaudium habuit.
EXEMPLUM EXTERNUM 6. Philemonem autem uis risus inmoderati abstulit. paratas ei ficus atque in conspectu positas asello consumente puerum ut illum abigeret inclamauit. qui cum iam comestis omnibus superuenisset, 'quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum asello'. ac protinus urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris spiritus grauauit.
EXEMPLUM EXTERNUM 7. At Pindarus, cum in gymnasio super gremium pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam gymnasiarcho claudere iam eum locum uolente nequiquam excitaretur. cui quidem crediderim eadem benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et tam placidum uitae finem attributum.
EXEMPLUM EXTERNUM 8. Sicut Anacreonti quoque, quem usitatum humanae uitae modum supergressum [dum] passae uuae suco tenues et exiles uirium reliquias fouentem unius grani pertinacior in aridis faucibus mora absumpsit.
EXEMPLUM EXTERNUM 9. Iungam illos, quos et propositum et exitus pares fecit. Milo Crotoniates, cum iter faciens quercum in agro cuneis adactis fissam uidisset, fretus uiribus accessit ad eam insertisque manibus diuellere conatus est. quas arbor excussis cuneis in suam naturam reuocata conpressit eumque cum tot gymnicis palmis lacerandum feris praebuit.
EXEMPLUM EXTERNUM 10. Item Polydamas athleta tempestate speluncam subire coactus [est], nimio et subito incursu aquae labefactata ea ac ruente, ceteris comitibus fuga periculi egressis solus restitit tamquam humeris suis totius ruinae molem sustentaturus, sed pondere omni corpore humano potentiore <op>pressus imbris petitam latebram dementis facti sepulcrum habuit. possunt hi praebere documentum nimio robore membrorum uigorem mentis hebescere, quasi, abnuente natura utriusque boni largitionem, [ne] supra mortalem sit felicitatem eundem et ualentissimum esse et sapientissimum.
XIII. DE CVPIDITATE VITAE.
INITIUM. Verum quia excessus e uita et fortuitos et uiriles, quosdam etiam temerarios oratione attigimus, subiciamus nunc aestimationi enerues et effeminatos, ut ipsa conparatione pateat quanto non solum fortior, sed etiam sapientior mortis interdum quam uitae sit cupiditas.
EXEMPLUM 1. M'. Aquilius, cum sibi gloriose <extingui> posset, Mithridati maluit turpiter seruire. quem non<ne> aliquis merito dixerit Pontico supplicio quam Romano imperio digniorem, quoniam conmisit ut priuatum obprobium publicus rubor existeret?
EXEMPLUM 2. Cn. quoque Carbo magnae uerecundiae est Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a militibus demisse et flebiliter ut sibi aluum leuare prius quam expiraret liceret, quo miserrimae lucis usu diutius frueretur, eo <us>que moram trahens, donec caput eius sordido in loco sedentis abscideretur. ipsa uerba tale flagitium narrantis secum luctantur, nec silentio amica, quia occultari non meretur, neque relationi familiaria, quia dictu fastidienda sunt.
EXEMPLUM 3. Quid, <D.> Brutus exiguom et infelix momentum uitae quanto dedecore emit! qui a Furio, quem ad eum occidendum Antonius miserat, conprehensus, non solum ceruicem gladio subtraxit, sed etiam constantius eam praebere admonitus ipsis his uerbis iurauit: 'ita uiuam, dabo'. <o> cunctationem fati aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis sanae rationis modum expugnando, quae uitam diligere, mortem non timere praecepit.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Eadem Xerxen regem pro totius Asiae armata iuuentute, quod intra centum annos esset obitura, profundere lacrimas coegisti. qui mihi specie alienam, re uera suam condicionem deplorasse uidetur, opum magnitudine quam altiore animi sensu felicior: quis enim mediocriter prudens mortalem se natum fleuerit?
QVAM EXQVISITA CVSTODIA VSI SINT QVIBVS
SVSPECTI DOMESTICI FVERVNT.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus fuisse creditur, incipiam. Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum uallauit. quo tam late patens imperium? quo tantum liberorum numerum? quo denique tam arta beniuolentia constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc tuendam nihil canino latratu ac morsu ualentius duxit?
EXEMPLUM EXTERNUM 3. Hoc rege infelicior Alexander, cuius praecordia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum infinito ardore coniugis Thebes teneretur, ad ea[nde]m ex epulis in cubiculum ueniens barbarum conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat anteire, nec prius se eidem lecto committebat quam a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium irato deorum numine conpositum, neque libidini neque timori posse imperare. cuius timoris eadem et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe paelicatus ira mota interemit.
EXEMPLUM EXTERNUM 4. Age, Dionysius Syracusanorum tyrannus huiusce tormenti quam longa fabula! qui duodequadraginta annorum dominationem in hunc modum peregit. summotis amicis in eorum locum ferocissimarum gentium homines et a familiis locupletium electos praeualidos seruos, quibus latera sua conmitteret, substituit. tonsorum quoque metu tondere filias suas docuit. quarum ipsarum, postquam adultae aetati adpropinquabant, manibus ferrum non ausus conmittere, instituit ut candentibus iuglandium nucum putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. nec securiorem maritum egit quam patrem. duarum enim eodem tempore, Aristomaches Syracusanae et Locrensis Doridis, matrimoniis inligatus neutrius umquam nisi excussae conplexum petiit atque etiam cubicularem lectum perinde quasi castra lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipiebat, cum forem cubiculi extrinsecus a custodibus opertam interiore claustro ipse diligenter obserasset.
XIV. DE SIMILITVDINE FORMAE.
INITIUM. De similitudine autem oris et totius corporis altiore doctrina praediti subtilius disputant, eorumque alii in ea sunt opinione ut existiment illam origini et contextui sanguinis respondere, nec paruum argumentum ex ceteris animalibus trahunt, quae fere gignentibus similia nascuntur. alii negant hanc esse certam naturae legem, sed species mortalium, prout fortuita sors conceptionis obtulit, attribui, atque ideo plerumque ex speciosis deformis et ex robustis inualidos partus edi. <igi>tur, quoniam ista quaestio in ambiguo uersatur, pauca inter alienos conspectae similitudinis exempla referemus.
EXEMPLUM 1. Magno Pompeio Vibius ingenuae stirpis et Publicius libertinus ita similes fuerunt, ut permutato statu et Pompeius in illis et illi in Pompeio salutari possent. certe, quocumque aut Vibius aut Publicius accesserant, ora hominum in se obuertebant, uno quoque speciem amplissimi ciuis in personis mediocribus adnotante.
EXEMPLUM 2. Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetrauit: nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse uisus est, ut uir et armis praepotens et ferox animo sordidum eius nomen repellere a se non ualuerit.
EXEMPLUM 3. Eximiae uero nobilitatis adulescens Cornelius Scipio, cum plurimis et clarissimis familie suae cognominibus abundaret, in seruilem Serapionis appellationem uulgi sermone inpactus est, quod huiusce nominis uictimari <per>quam similis erat. neque illi aut morum probitas aut respectus tot imaginum quo minus hac contumelia aspergeretur opitulata sunt.
EXEMPLUM 4. Generosissimum consulatus collegium Lentuli et Metelli fuit. qui ambo in scaena propter similitudinem histrionum propemodum spectati sunt. sed alter ex quodam secundarum cognomen Spintheris traxit, alter, nisi Nepotis a moribus accepisset, Pamphili tertiarum, cui simillimus esse ferebatur, habuisset.
EXEMPLUM 5. At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem corporis motum, uterque scaenici nomen coactus est recipere.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. At M. Messala consularis et censorius Menogenis Curioque omnibus honoribus abundans Burbulei, ille propter oris aspectum, hic propter parem corporis motum, uterque scaenici nomen coactus est recipere. Regi Antiocho unus ex aequalibus et ipse regiae stirpis nomine Artemo perquam similis fuisse traditur. quem Laodice uxor Antiochi interfecto uiro dissimulandi sceleris gratia in lectulo perinde quasi ipsum regem aegrum conlocauit admissumque uniuersum populum et sermone eius et uultu consimili fefellit, credideruntque homines ab Antiocho moriente Laodicen et natos eius sibi conmendari.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Hybrean autem Mylasenum copiosae atque concitatae facundiae oratorem Cymaeorum seruo strigmenta gymnasii colligenti tantum non germanum fratrem totius Asiae oculi adsignarunt: ita liniamentis oris et omnium membrorum conpares erant.
EXEMPLUM EXTERNUM 3. Ille uero, quem in Sicilia prouinciae <rect>oris admodum similem fuisse constat, petulantis animi: pro consule enim dicente mirari se quapropter sui tam similis esset, cum pater suus in eam prouinciam numquam accessisset, "at meus" inquit "Romam accessit:" ioco namque lacessitam matris suae pudicitiam inuicem suspicione in matrem eius reiecta audacius quam uirgis et securibus subiecto conueniebat ultus est.
XV. DE IIS QVI INFIMO LOCO NATI MENDACIO SE
CLARISSIMIS FAMILIIS INSERERE CONATI SVNT.
INITIUM. Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum etiam publice late patentis.
EXEMPLUM 1. Nam ut Equitium Firmo Piceno monstrum ueniens, relatum iam in huiusce libri superiore parte, praeteream, cuius in amplectendo Ti. Graccho patre euidens mendacium turbulento uulgi errore, amplissima tribunatus potestate uallatum est, Herophilus ocularius medicus C. Marium VII consulem auum sibi uindicando [ita se] extudit, ut et coloniae se ueteranorum complures et municipia splendida collegiaque fere omnia patronum adoptarent. quin etiam cum C. Caesar Cn. Pompeio adulescente in Hispania oppresso populum in hortis suis admisisset, proximo intercolumnio paene pari studio frequentiae salutatus est. quod nisi diuinae Caesaris uires huic erubescendae procellae obstitissent, simile uulnus res publica excepisset atque in Equitio acceperat. ceterum decreto eius extra Italiam relegatus, postquam ille caelo receptus est, in urbem rediit et consilium interficiendi senatus capere sustinuit. quo nomine iussu patrum necatus in carcere seras prompti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit.
EXEMPLUM 2. Ne diui quidem Augusti etiam nunc terras regentis excellentissimum numen intemptatum ab hoc iniuriae genere. extitit qui clarissimae ac sanctissimae sororis eius Octauiae utero se genitum fingere auderet, propter summam autem inbecillitatem corporis ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium retentum, subiecto in locum suum proprio filio, diceret, uidelicet ut eodem tempore sanctissimi penates et ueri sanguinis memoria spoliarentur et falsi sordida contagione inquinarentur. sed dum plenis inpudentiae uelis ad summum audaciae gradum fertur, imperio Augusti remo publicae triremis adfixus est.
EXEMPLUM 3. Repertus est etiam qui se diceret esse Q. Sertorii filium, quem ut agnosceret uxor eius nulla ui conpelli potuit.
EXEMPLUM 4. Quid Trebellius Calca, quam adseueranter se Clodium tulit! et quidem dum de bonis eius contendit, in centumuirale iudicium adeo fauorabilis descendit, ut uix iustis et aequis sententiis consternatio populi ullum relinqueret locum. in illa tamen quaestione neque calumniae petitoris neque uiolentiae plebis iudicantium religio cessit.
EXEMPLUM 5. Multo fortius ille, qui Cornelio Sulla rerum potiente in domum Cn. Asini Dionis inrupit filiumque eius patriis penatibus expulit uociferando non illum, sed se Dione esse procreatum. uerum postquam a Sullana uiolentia Caesariana aequitas <rem publicam> reduxit, gubernacula Romani imperii iustiore principe obtinente in publica custodia spiritum posuit.
EXEMPLUM EXTERNUM 1. Eodem praeside rei publicae in consimili mendacio muliebris temeritas Mediolani repressa est. si quidem cum se pro Rubria quaedam, perinde ac falso credita esset incendio perisse, nihil ad se pertinentibus bonis insereret neque ei aut tractus eius splendidi testes aut cohortis Augustae fauor deesset, propter inexpugnabilem Caesaris constantiam inrita nefarii propositi abiit.
EXEMPLUM EXTERNUM 2. Idem barbarum quendam ob eximiam similitudinem Cappadociae regnum adfectantem, tamquam Ari<ar>athes esset, quem a M. Antonio interemptum luce clarius erat, quamquam paene totius orientis ciuitatium et gentium credula suffragatione fultum caput imperio dementer inminens iusto inpendere supplicio coegit.
|
|