B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Valerius Maximus
floruit ca. 30 p. Chr. n.
     
   



F a c t o r u m   e t   d i c t o r u m
m e m o r a b i l i u m  
l i b r i   n o v e m


L i b e r   V I I I

I. Infames rei quibus de causis absoluti aut damnati sint
II. De privatis iudiciis insignibus
III. Quae mulieres apud magistratus pro se aut pro aliis causas egerunt
IV. De quaestionibus
V. De testibus
VI. Qui quae in aliis vindicarant ipsi commiserunt
VII. De studio et industria
VIII. De otio
IX. Quanta vis sit eloquentiae
X. Quantum momentum sit in pronuntiatione et apto motu corporis
XIa. Quam magni effectus artium sint
XIb. Quaedam nulla arte effici posse
XII. Suae quemque artis optimum et auctorem esse et disputatorem
XIII. De senectute
XIV. De cupiditate gloriae
XV. Quae cuique magnifica contigerunt

_____________________________________

  
 
      I. INFAMES REI QVIBVS DE CAVSIS
      ABSOLVTI AVT DAMNATI SINT.


      INITIUM.  Nunc, quo aequiore animo ancipites iudiciorum motus tolerentur, recordemur inuidia laborantes quibus de causis aut absoluti sint aut damnati.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 1.  M. Horatius interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus ad populum prouocato iudicio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis mouit, alterum causa flexit, quia inmaturum uirginis amorem seuere magis quam impie punitum existimabat. itaque forti punitione liberata fratris dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore gloriae haurire potuit.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 2.  Acrem se tunc pudicitiae custodem populus Romanus, postea plus iusto placidum iudicem praestitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro rostris uehementer increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor in Hispania interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae senectutis oratione sua, quam in Origines retulit, suscriberet, reus pro se iam nihil recusans paruulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus erat paene nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo illam quaestionem, non aequitas rexit, quoniam quae innocentiae tribui nequierat absolutio, respectui puerorum data est.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 3.  Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi <C.> Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei uidebatur, quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante oculos obuersabantur, cum interim omnia ista propitiae fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostrauit, inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci uultu a se uictor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum prouentu insolenter abuti neque aduersis <prae>propere debilitari oportere: idque proximo exemplo aeque patet.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 4.  App. Claudius, nescio religionis maior an patriae iniuria, si quidem illius uetustissimum morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto populo obiectus, cum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam uelut dis interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis salutem attulit.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 5.  Eodem auxilii genere Tucciae uirginis Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro "Vesta" inquit, "si sacris tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam perferam." audaciter et temere iactis uotis sacerdotis rerum ipsa natura cessit.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 6.  Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, quod graues et intolerabiles iniurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina uis nimbi incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum caeno repleuit. quod conspectum totam quaestionem a seueritate ad clementiam et mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam deformiter cogeretur.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 7.  Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in ipsa uictoria perdidit.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 8.  C. etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter plurima et euidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetextatum et ingenuam uirginem a se corruptam poetico ioco significauerat, erexit, si quidem iudices inicum rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se dare merebatur. magis uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus quam Cosconius in sua causa liberatus est.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 9.  Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca uerba Q. Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus paene iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae temporibus bene se exercitus credidisse meminerat.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 10.  M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolueretur, si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 11.  Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis reis plurimum ualuit, ita <in> opprimendis non sane multum potuit: quin etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis criminibus erat confossa, septies ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta est, quia homines uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fragore gloriae subnixus ne insequatur'.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 12.  Tam uehementes iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et grauissimos infamiae fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admodum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse perductum. suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberauit.

      ABSOLUT. EXEMPLUM 13.  Remissioris hoc, illud aliquanto grauioris materiae exemplum. cum parricidii causam fratres Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quorum pater T. Caelius in cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem suspicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiae securitatis certissimus index miseris opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.

      DAMNAT. EXEMPLUM 1.  Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed <et> alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit.

      DAMNAT. EXEMPLUM 2.  Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis uiro uox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae uitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fue rat, nec reum damnauit et insuper ei poenas addictas pependit.

      DAMNAT. EXEMPLUM 3.  Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit.

      DAMNAT. EXEMPLUM 4.  Adiciatur his Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, optauerat ut frater suus, maritimarum uirium nostrarum praecipua iactura, reuiuesceret saepiusque consul factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.

      DAMNAT. EXEMPLUM 5.  Possumus et ad illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt.

      DAMNAT. EXEMPLUM 6.  Item P. Villius triumuir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia uigilias neglegentius circumierat.

      DAMNAT. EXEMPLUM 7.  Admodum seuerae notae et illud populi iudicium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae uillae in Alsiensi agro graui multa affecit.

      DAMNAT. EXEMPLUM 8.  Non subprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulae carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, domito boue occiso desiderium eius expleuit eoque nomine publica quaestione adflictus est, innocens, nisi tam prisco saeculo natus esset.

      AMBUST. EXEMPLUM 1.  Atque ut eos quoque referamus, qui in discrimen capitis adducti neque damnati neque absoluti sunt, apud M. Popilium Laenatem praetorem quaedam, quod matrem fuste percussam interemerat, causam dixit. de qua neutram in partem latae sententiae sunt, quia abunde constabat eandem ueneno necatorum liberorum dolore commotam, quos auia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse parricidio. quorum alterum ultione, alterum absolutione non dignum iudicatum est.

      AMBUST. EXEMPLUM 2.  Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae proconsulari imperio Asiam obtinentis animus fluctuatus est. mater familiae Zmyrnaea uirum et filium interemit, cum ab his optimae indolis iuuenem, quem ex priore uiro enixa fuerat, occisum conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam Athenas ad Arei pagi cognitionem relegauit, quia ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. consideranter et mansuete populi Romani magistratus, sed Areopagitae quoque non minus sapienter, qui inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se reuerti iusserunt, eodem affectu moti, quo Dolabella. sed ille transferendo quaestionem, hi differendo damnandi atque absoluendi inexplicabilem cunctationem uitabant.
 

      II. DE PRIVATIS IVDICIIS INSIGNIBVS.

      INITIUM.  Publicis iudiciis adiciam priuata, quorum magis aequitas quaestionum delectare quam immoderata turba offendere lectorem poterit.

      EXEMPLUM 1.  Claudius Centumalus ab auguribus iussus altitudinem domus suae, quam in Caelio monte habebat, summittere, quia his ex arce augurium capientibus officiebat, uendidit eam Calpurnio Lanario nec indicauit quod imperatum <a> collegio augurumerat. a quibus Calpurnius demoliri domum coactus M. Porcium Catonem inclyti Catonis patrem arbitrum + cum Claudio adduxit formulam, quidquid sibi dare facere oporteret ex fide bona. Cato, ut est edoctus de industria Claudium praedictum sacerdotum suppressisse, continuo illum Calpurnio damnauit, summa quidem cum aequitate, quia bonae fidei uenditorem nec conmodorum spem augere nec incommodorum cognitionem obscurare oportet.

      EXEMPLUM 2.  Notum suis temporibus iudicium commemoraui, sed ne quod relatu<ru>s quidem sum obliteratum silentio. C. Visellius Varro graui morbo correptus trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensis, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est eo consilio, ut, si decessisset, ab heredibus eam summam peteret, quam legati genus esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. euasit deinde ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. quae offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito destrictam feneratricem agere coepit, nummos petendo, quos ut fronte inuerecunda, ita inani stipulatione captauerat. de qua re C. Aquilius uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens iudex adductus adhibitis in consilium principibus ciuitatis prudentia et religione sua mulierem reppulit. quod si eadem formula Varro et damnari et <ab> aduersaria absolui potuisset, eius quoque non dubito quin turpem et inconcessum errorem libenter castigaturus fuerit: nunc priuatae actionis calumniam ipse conpescuit, adulterii crimen publicae quaestioni uindicandum reliquit.

      EXEMPLUM 3.  Multo animosius et ut militari spiritu dignum erat se in consimili genere iudicii C. Marius gessit: nam cum C. Titinius Minturnensis Fanniam uxorem, quam inpudicam de industria duxerat, eo crimine repudiatam dote spoliare conaretur, sumptus inter eos iudex in conspectu habita quaestione seductum Titinium monuit ut incepto desisteret ac mulieri dotem redderet. quod cum saepius frustra fecisset, coactus ab eo sententiam pronuntiare mulierem inpudicitiae sestertio nummo, Titinium summa totius dotis damnauit, praefatus idcirco se hunc iudicandi modum secutum, cum liqueret sibi Titinium patrimonio Fanniae insidias struentem inpudicae coniugium expetisse. Fannia autem haec est, quae postea Marium hostem a senatu iudicatum caenoque paludis, qua extractus erat, oblitum et iam in domum suam custodiendum Minturnis deductum ope quantacumque potuit adiuuit, memor, quod inpudica iudicata esset, suis moribus, quod dotem seruasset, illius religioni acceptum ferri debere.

      EXEMPLUM 4.  Multus sermo eo etiam iudicio manauit, in quo quidam furti damnatus est, qui equo, cuius usus illi Ariciam conmodatus fuerat, ulteriore eius municipii cliuo uectus esset. quid aliud hoc loci quam uerecundiam illius saeculi laudemus, in quo tam minuti a pudore excessus puniebantur?
 

      III. QVAE MVLIERES APVD MAGISTRATVS PRO
      SE AVT PRO ALIIS CAVSAS EGERVNT.


      INITIUM.  Ne de his quidem feminis tacendum est, quas condicio naturae et uerecundia stolae ut in foro et iudiciis tacerent cohibere non ualuit.

      EXEMPLUM 1.  Amesia Sentinas rea causam suam L. Titio praetore iudicium cogente maximo populi concursu egit modosque omnes ac numeros defensionis non solum diligenter, sed etiam fortiter executa, et prima actione et paene cunctis sententiis liberata est. quam, quia sub specie feminae uirilem animum gerebat, Androgynen appellabant.

      EXEMPLUM 2.  C. Afrania uero Licinii Bucconis senatoris uxor prompta ad lites contrahendas pro se semper apud praetorem uerba fecit, non quod aduocatis deficiebatur, sed quod inpudentia abundabat. itaque inusitatis foro latratibus adsidue tribunalia exercendo muliebris calumniae notissimum exemplum euasit, adeo ut pro crimine inprobis feminarum moribus C. Afraniae nomen obiciatur. prorogauit autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum <P.> Seruilium consules: tale enim monstrum magis quo tempore extinctum quam quo sit ortum memoriae tradendum est.

      EXEMPLUM 3.  Hortensia uero Q. Hortensi filia, cum ordo matronarum graui tributo a triumuiris esset oneratus <nec> quisquam uirorum patrocinium eis accommodare auderet, causam feminarum apud triumuiros et constanter et feliciter egit: repraesentata enim patris facundia impetrauit ut maior pars imperatae pecuniae his remitteretur. reuixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius uerbisque filiae aspirauit, cuius si uirilis sexus posteri uim sequi uoluissent, Hortensianae eloquentiae tanta hereditas una feminae actione abscissa non esset.
 

      IV. DE QVAESTIONIBVS.

      INITIUM.  Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, quaestiones, quibus aut creditum non est aut temere habita fides est, referamus.

      EXEMPLUM 1.  M. Agrii argentarii seruus Alexander A. Fanni seruum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus a domino admisisse id facinus constantissime adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio adfectus est. paruulo deinde tempore interiecto ille, cuius de nece creditum erat, domum rediit.

      EXEMPLUM 2.  Contra P. Atinii seruus Alexander, cum in [hanc] suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpae adfinem fuisse, sed perinde atque confessus <ess>et, a iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in crucem actus est.

      EXEMPLUM 3.  Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus nullum omnino uerbum, quo dominus perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent.
 

      V. DE TESTIBVS.

      EXEMPLUM 1.  Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem prouectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.

      EXEMPLUM 2.  M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est, item C. Flauium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.

      EXEMPLUM 3.  L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus - namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut ille curiae princeps - , cum uehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu grauis, exitu uanus apparuit.

      EXEMPLUM 4.  Age, Q. Metellus Pius, L. <et> M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis, pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.

      EXEMPLUM 5.  Quid, M. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.

      EXEMPLUM 6.  Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. P. Seruilius consularis, censorius, triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum praeteriens testes in reum dari uidisset, loco testis constitit ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut quam uitam egerit quamque merito uel iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina uia iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum non putaui'. iudices reum uix auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud eos cum amplitudo uiri, tum grauis neglectae dignitatis eius indignatio, eumque, qui uenerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.
 

      VI. QVI QVAE IN ALIIS VINDICARANT IPSI COMMISERVNT.

      INITIUM.  Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in aliis uindicarant ipsi commiserunt.

      EXEMPLUM 1.  C. Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulauit ut patri suo bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetrauit, sed ipse paruo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam festinanter consumpsit. a uicissitudine poenae <a>fuit, quoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere.

      EXEMPLUM 2.  C. autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicae ciuem in L. Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium seruorum pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod punierat imitatur, alterum Marium, a quo adfligeretur, inuenit.

      EXEMPLUM 3.  C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera possideret, ipse mille conparauit <dis>simulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperau<er>it.

      EXEMPLUM 4.  Q. autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quae iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei publicae: sociale enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.
 

      VII. DE STVDIO ET INDVSTRIA.

      INITIUM.  Quid cesso uires industriae commemorare, cuius alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur? + quae cum sit perfectissima uirtus, duramento sui confirmatur.

      EXEMPLUM 1.  Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda iuuenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os haesitatione inpeditum animaduertit, quia omnia ista in suo statu aequali ac perpetua industria continebat. quin etiam in ipso diutissime actae uitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit. idem Graecis litteris erudiri concupiuit, quam sero, inde aestimemus, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, id egit, ut iuris ciuilis quoque esset peritissimus.

      EXEMPLUM 2.  Cuius mirifica proles propior aetati nostrae Cato ita doctrinae cupiditate flagrauit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quo minus Graecos libros lectitaret. qua quidem industria ostendit aliis tempora deesse, alios [superesse] temporibus.

      EXEMPLUM 3.  Terentius autem Varro humanae uitae expleto spatio non annis, quibus saeculi tempus aequauit, quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est.

      EXEMPLUM 4.  Consimilis perseuerantiae Liuius Drusus, qui aetatis uiribus et acie oculorum defectus ius ciuile populo benignissime interpretatus est utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum natura, caecum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare ualuit ne non animo et uideret et uigeret.

      EXEMPLUM 5.  Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui tali <in>conmodo perculsi secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes.

      EXEMPLUM 6.  Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem decreta reddenti.

      EXEMPLUM 7.  Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae industriae notissimum exemplum, qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram artem conmendauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam principum familiaritates amplexus est. haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis studii praemia, propter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter se persona histrionis inseruit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem meretur fructum Latina lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato nomine maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, cum inter initia iuuentae artis, quam adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui uitium tanto studio expugnauit, ut ea a nullo expressius referretur. deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus uires negauerat, a labore mutuatus est: multos enim uersus uno impetu spiritus conplectebatur eosque aduersa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac uadosis litoribus insistens declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat, ut ad fremitus concitatarum contionum patientia duratis auribus uteretur. fertur quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est cum rerum natura et quidem uictor abiit malignitatem eius pertinacissimo animi robore superando. itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria enixa est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Atque ut ad uetustiorem industriae actum transgrediar, Pythagoras, perfectissimum opus sapientiae a iuuenta pariter et omnis honestatis percipiendae cupiditate ingressus, - nihil enim, quod ad ultimum sui peruenturum est finem, non et mature et alacriter incipit, - Aegyptum petiit, ubi litteris gentis eius adsuefactus, praeteriti aeui sacerdotum commentarios scrutatus innumerabilium saeculorum obseruationes cognouit. inde ad Persas profectus magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidit, a quibus siderum motus cursusque stellarum et unius cuiusque uim, proprietatem, effectum benignissime demonstratum docili animo sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigauit, quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum certamen descendit, cumque multiplicis scientiae maximam inter totius Graeciae admirationem specimen exhibuisset, quo cognomine censeretur interrogatus, non se sapientem, - iam enim illud vii excellentes uiri occupauerant - sed amatorem sapientiae, id est Graece φιλόσοφον edidit. in Italiae etiam partem, quae tunc maior Graecia appellabatur, perrexit, in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus studiorum suorum adprobauit. cuius ardentem rogum plenis uenerationis oculis Metapontus aspexit oppidum, Pythagorae quam suorum cinerum nobilius clariusque monumentum.

      EXEMPLUM EXTERNUM 3. Platon autem patriam Athenas, praeceptorem Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae fertilissimum, ingenii quoque diuina instructus abundantia, cum omnium iam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse Iuppiter caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore facundia usurus uideretur, Aegyptum peragrauit, dum a sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices numeros <et> caelestium obseruationum rationem percipit. quoque tempore a studiosis iuuenibus certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas uastissimosque campos, + effusam barbariam et flexuosos fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus lustrabat. quo minus miror in Italiam transgressum, ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo et Arione et Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta acciperet: tanta enim uis, tanta copia litterarum undique colligenda erat, ut inuicem per totum terrarum orbem dispergi et dilatari posset. altero etiam et octogesimo anno decedens sub capite Sophronis mimos habuisse fertur. sic ne extrema quidem eius hora agitatione studii uacua fuit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 4. At Democritus, cum diuitiis censeri posset, quae tantae fuerunt, ut pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis uacuo animo studiis litterarum esset operatus, parua admodum summa retenta patrimonium suum patriae donauit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi urbi uixit, quod ipse quodam uolumine testatur. stupet mens admiratione tantae industriae et iam transit alio.

      EXEMPLUM EXTERNUM 5. Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem xc expletis annis idem illi uiuendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere obliuisceretur. sed ei Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato [inter] studia non interpellandi et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo tantum modo uita fruebatur, corpore uero quasi alieno et superuacuo circumdatus erat. idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad expromendum ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. quas potiones industria solidae laudis cupidis adpetendas effecit!

      EXEMPLUM EXTERNUM 6. Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas uidisset, 'non essem' inquit 'ego saluus, nisi istae perissent'. uocem petitae sapientiae compotem! nam si praediorum potius quam ingenii culturae uacasset, dominus rei familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.

      EXEMPLUM EXTERNUM 7. Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset uitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus, <etsi> machinationibus eius multum ac diu uictoriam suam inhibitam senserat, eximia tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene tantum gloriae in Archimede seruato quantum in oppressis Syracusis reponens. at is, dum animo et oculis in terra defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabat, propter nimiam cupiditatem inuestigandi quod requirebat nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus puluere 'noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare', ac perinde quasi neglegens imperii uictoris obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit. quo accidit ut propter idem studium modo donaretur uita, modo spoliaretur.

      EXEMPLUM EXTERNUM 8. Socraten etiam constat aetate prouectum fidibus tractandis operam dare coepisse satius iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. et quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? sed peruicax hominis industria tantis doctrinae suae diuitiis etiam musicae rationis uilissimum elementum accedere uoluit. ergo dum ad discendum semper se pauperem credit, ad docendum fecit locupletissimum.

      EXEMPLUM EXTERNUM 9. Atque ut longae et felicis industriae quasi in unum aceruum exempla redigamus, Isocrates nobilissimum librum, qui Παναθηναϊκός inscribitur, quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse significat, conposuit, opus ardentis spiritus plenum. ex quo apparet senescentibus membris eruditorum intus animos industriae beneficio florem iuuentae retinere. neque hoc stilo terminos uitae suae clausit: namque admirationis eius fructum quinquennio percepit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 10. Citerioris aetatis metas, sed non parui tamen spatii chrysippi uiuacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum Λογικῶν exactissimae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit, penitus cognoscenda longa uita sit opus.

      EXEMPLUM EXTERNUM 11. Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta cura erudientem auditores tuos uideret: duplici enimlabore unius saeculi spatium occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses laudabilior.

      EXEMPLUM EXTERNUM 12. Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipode ἐπὶ Κολωνῷ scripto, qua sola fabula omnium eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit. idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.

      EXEMPLUM EXTERNUM 13. Simonides uero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in eorum certamen descendisse ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex ingenio suo diu percipere, cum <tan>tam omni aeuo fruendam traditurus esset.

      EXEMPLUM EXTERNUM 14. Nam Solon quanta industria flagrauerit et uersibus conplexus est, quibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo uitae die confirmauit, quod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, moriar'. migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo uitam ingrederentur, quo eam Solon egressus est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 15. Quam porro industrius Themistocles, qui maximarum rerum cura districtus, omnium tamen ciuium suorum nomina memoria conprehendit per summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, quem paulo ante deuicerat, confugere coactus, prius quam in conspectum eius ueniret, Persico sermone se adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum sonum uocis adhiberet.

      EXEMPLUM EXTERNUM 16. Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina, Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.
 

      VIII. DE OTIO.

      INITIUM.  Otium, quod [praecipue] industriae et studio maxime contrarium uidetur, praecipue subnecti debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne + propriae uitam inermem exigant, his, ut tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores.

      EXEMPLUM 1.  Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris uinculo tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque remissioni<bus> communiter adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit, audisse saepe numero praedicauit.

      EXEMPLUM 2.  Scaeuola autem, quiet<is> et remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium <et> caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita in [scaelus] lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sINITIUM.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Idque uidit, cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates, ideoque non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum paruulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Homerus quoque, ingeni caelestis uates, non aliud sensit uehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret.
 

      IX. QVANTA VIS SIT ELOQVENTIAE.

      INITIUM.  Potentiam uero eloquentiae, etsi plurimum ualere animaduertimus, tamen sub propriis exemplis, quo scilicet uires eius testatiores fiant, recognosci conuenit.

      EXEMPLUM 1.  Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis Anienis in colle, qui sacer appellatur, armata consedit, eratque non solum deformis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a capite eius cetera parte corporis pestifera seditione diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentia, spes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum noua et insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia reuocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. uerbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt.

      EXEMPLUM 2.  Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius - is enim solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat - crudele imperium truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas uoluit admittere?

      EXEMPLUM 3.  Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, uim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L. Cottae patrocinio, si quidem maxima tunc <eloquentia de ui> eloquentiae questa est. cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum, peregrinandum est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Pisistratus dicendo tantum ualuisse traditus est, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, cum praesertim e contraria parte amantissimus patriae Solo niteretur. sed alterius salubriores erant contiones, alterius disertiores. quo euenit ut alioqui prudentissima ciuitas libertati seruitutem praeferret.

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Pericles autem, felicissimis naturae incrementis sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum ceruicibus iugum seruitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit arbitrio suo, cumque aduersus uoluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius uox erat. itaque ueteris comoediae maledica lingua, quamuis potentiam uiri perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuuenis Pisistratum decrepitum iam contionantem audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum ciuem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. nec hominem aut aestimatio eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?

      EXEMPLUM EXTERNUM 3. Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala uitae repraesentabat, ut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.
 

      X. QVANTVM MOMENTVM SIT IN
      PRONVNTIATIONE ET APTO MOTV CORPORIS.


      INITIUM.  Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conueniente motum corporis consistunt. quibus cum se instruxit, tribus modis homines adgreditur, animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo.

      EXEMPLUM 1.  Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C. Gracchus, eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie maluit, quotiens apud populum contionatus est, seruum post se musicae artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.

      EXEMPLUM 2.  Q. autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum credens paene plus studii in eo[dem] <e>laborando quam in ipsa eloquentia adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum an ad spectandum concurreretur: sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui uerba seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae artis peritissimos illo causas agente in corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in scaenam referrent.

      EXEMPLUM 3.  Nam M. Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit oratione, quam pro Gallio habuit, significauit M. Calidio accusatori exprobrando, quod praeparatum sibi a reo uenenum testibus, chirographis, quaestionibus probaturum adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto genere orationis usus esset, pariterque et oratoris uitium detexit et causae periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Consentaneum huic Demosthenis iudicium. qui[dam], cum interrogaretur quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit ἡ ὑπόκρισις. iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, paene totum se illi debere confitendo. recte itaque Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu ciuitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suauissima uoce recitasset, admirantibus cunctis utriusque uoluminis eloquentiam, sed aliquanto magis Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis?' tantus orator et modo tam infestus aduersarius sic inimici uim ardoremque dicendi suspexit, ut se scriptorum eius parum idoneum lectorem esse praedicaret, expertus acerrimum uigorem oculorum, terribile uultus pondus, adconmodatum singulis uerbis sonum uocis, efficacissimos corporis motus. ergo etsi operi illius adici nihil potest, tamen in Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod legitur potius quam auditur.
 

      XI. QVAM MAGNI EFFECTVS ARTIVM SINT.

      INITIUM.  Effectus etiam artium + recognosci posse aliquid adferre uoluptatis, protinusque et quam utiliter excogitatae sint patebit, et memoratu dignae res lucido in loco reponentur et labor in iis edendis suo fructu non carebit.

      EXEMPLUM 1.  Sulpicii Galli maximum in omni genere litterarum percipiendo studium plurimum rei publicae profuit: nam cum L. Pauli bellum aduersum regem Persen gerentis legatus esset, ac serena nocte subito luna defecisset, eoque uelut diro quodam monstro per<ter>ritus exercitus noster manus cum hoste conserendi fiduciam amisisset, de caeli ratione et siderum natura peritissime disputando alacrem eum in aciem misit. itaque inclytae illi Paulianae uictoriae liberales artes Galli aditum dederunt, quia, nisi ille metum nostrorum militum uicisset, imperator uincere hostes non potuisset.

      EXEMPLUM 2.  Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia apparuit quam urbs Romana uoluit. praedixerat C. Caesari ut proximos xxx dies quasi fatales caueret, quorum ultimus erat idus Martiae. eo cum forte mane uterque in domum Caluini Domiti ad officium conuenisset, Caesar Spurinnae 'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum praeterisse?' abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, alter ne extremam quidem eius partem periculo uacuam esse arbitratus est. utinam haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Sed ut alienigena scrutemur, cum obscurato repente sole inusitatis perfusae tenebris Athenae solli<ci>tudine angerentur, interitum sibi caelesti denuntiatione portendi credentes, Pericles processit in medium et quae a praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat disseruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu passus est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti existimamus, qui se et pingi ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantum modo uoluit?

      EXEMPLUM EXTERNUM 3. Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis manibus fabricatus: praeter cetera enim perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub ueste leuiter uestigium repraesentans, ut non exprobratum tamquam uitium, ita tamquam certam propriamque dei notam decore significatam.

      EXEMPLUM EXTERNUM 4. Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi spirantem in templo Cnidiorum collocauit, propter pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam conplexu parum tutam. quo excusabilior est error equi, qui uisa pictura equae hinnitum edere coactus est, et canum latratus aspectu picti canis incitatus taurusque ad amorem et concubitum aeneae uaccae Syrasusis nimiae similitudinis inritamento conpulsus: quid enim uacua rationis ani<mali>a arte decepta miremur, cum hominis sacrilegam cupiditatem muti lapidis liniamentis excitatam uidea<mu>s?
 
      QVAEDAM NVLLA ARTE EFFICI POSSE.

      EXEMPLUM EXTERNUM 5. Ceterum natura, quem ad modum saepe numero aemulam uirium suarum artem esse patitur, ita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam cum Athenis xii deos pingeret, Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus conplexus est, perinde ac Iouis aliquanto augustiorem repraesentaturus. sed omni impetu cogitationis in superiore opere absumpto posteriores eius conatus adsurgere quo tendebant nequiuerunt.

      EXEMPLUM EXTERNUM 6. Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum immolatae Iphigeniae sacrificium referens, cum Calchantem tristem, maestum Vlixen, [clamantem Aiacem] lamentantem Menelaum circa aram statuisset, caput Agamemnonis inuoluendo nonne summi maeroris acerbitatem arte non posse exprimi confessus est? itaque pictura eius aruspicis et amici et fratris lacrimis madet, patris fletum spectantis adfectu aestumandum reliquit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 7. Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, praecipuae artis pictor equum ab exercitatione uenientem modo non uiuum labore industriae suae conprehenderat. cuius naribus spumas adicere cupiens tantus artifex in tam paruula materia multum ac diu frustra terebatur. indignatione deinde accensus spongeam omnibus inbutam coloribus forte iuxta se positam adprehendit et ueluti corrupturus opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas equi nares directam desiderium pictoris coegit explere. itaque quod ars adumbrare non ualuit casus imitatus est.
 

      XII. SVAE QVEMQVE ARTIS OPTIMVM ET
      AVCTOREM ESSE ET DISPVTATOREM.


      INITIUM.  Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamur.

      EXEMPLUM 1.  Q. Scaeuola legum clarissimus et certissimus uates, quotienscumque de iure praediatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae dediti erant, consultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam commendabat quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari posse confitendo, qui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis suae professores sunt a quibus et propria studia uerecunde et aliena callide aestimantur.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae <de> modo et forma eius secum sermonem conferre conatos ad Eucliden geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni.

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae eius quam arti tribueret.

      EXEMPLUM EXTERNUM 3. Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore [suo] de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere uetuit.
 

      XIII. DE SENECTVTE.

      INITIUM.  Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta in hoc eodem opere inter exempla industriae in aliquot claris uiris conspecta est. separatum tamen et proprium titulum habeat, ne, cui deorum inmortalium praecipua indulgentia adfuit, nostra honorata mentio defuisse existimetur, et simul spei diuturnioris uitae quasi adminicula quaedam dentur, quibus insistens alacriorem se respectu uetustae felicitatis facere possit, tranquillitatemque saeculi nostri, qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet, salutaris principis incolumitatem ad longissimos humanae condicionis terminos prorogando.

      EXEMPLUM 1.  M. Valerius Coruinus centesimum annum conpleuit. cuius inter primum et sextum consulatum xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris uiribus corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et ciuis et patris familiae optabile exemplum.

      EXEMPLUM 2.  Cuius uitae spatium aequauit Metellus quartoque anno post consularia imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et xx annos neque ore in uotis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis faciendis tremula manu gessit.

      EXEMPLUM 3.  Q. autem Fabius Maximus duo<bus> et lx annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si in unum conferantur, facile saeculi modum expleuerint.

      EXEMPLUM 4.  Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum con<sul> uocauerat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L. Philippi, legerat, e patribus conscriptis reliquos uidit, toto ordine amplissimo diuturnior.

      EXEMPLUM 5.  Appi uero aeuum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem denique publicam hoc casu grauatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam uiuendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri prohiberet. hunc caecum aliquis nominet, a quo patria quod honestum erat per se parum cernens coacta est peruidere?

      EXEMPLUM 6.  Muliebris etiam uitae spatium non minus longum in conpluribus apparauit, quarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili septimum et nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufili quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum expleuit annum.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Iungam his duos reges, quorum diuturnitas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum peruenit. Masinissa Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium lx annis emensus, uel ante omnes homines robore senectae admirabilis. constat eum, quem ad modum Cicero refert libro, quem de senectute scripsit, nullo umquam imbri, nullo frigore ut caput suum ueste tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis in eodem uestigio perstare solitum, non ante moto pede quam consimili labore iuuenes fatigasset, ac si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe numero nullam in partem conuerso corpore in solio durasse. ille uero etiam exercitus equo insidens noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque omnino ex his operibus, quae adulescens sustinere adsueuerat, quo mollius senectutem ageret, omisit. ueneris etiam usu ita semper uiguit, ut post sextum et octogesimum annum filium generaret, cui Methymno nomen fuit. terram quoque, quam uastam et desertam acceperat, perpetuo culturae studio frugiferam reliquit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplurium magni ingenii uirorum praeceptor, sua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum ageret annum, interrogatus quapropter tam diu uellet in uita remanere, 'quia nihil' inquit 'habeo, quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu aetatis aut longius aut beatius? iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam ullam inuenit neque in illo reliquit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 3. Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 4. Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnauit, quam diu etiam ad satietatem uixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro centum illum et xxx annos explesse commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis haud paruum exemplum.

      EXEMPLUM EXTERNUM 5. Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et uicesimum annum transgredi, et Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et l et centum annos uixisse.

      EXEMPLUM EXTERNUM 6. Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae <est>, ducenos explere annos, eique suscribit Damastes, hoc amplius adfirmans, Litorium quendam ex his maximarum uirium staturaeque praecipuae trecentesimum annum cumulasse.

      EXEMPLUM EXTERNUM 7. Alexander uero in eo uolumine, quod de Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophon, cuius περίπλους legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac ne pater eius parum benigne acceptus uideretur, ei quoque sescentos adsignauit annos.
 

      XIV. DE CVPIDITATE GLORIAE.

      INITIUM.  Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus aut qua ratione debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria neglegatur uiderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur quibusque quae prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.

      EXEMPLUM 1.  Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis conlocari uoluit, quod ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret, eorum extingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis lumen accessisset, magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque inpolito praeconio dignior.

      EXEMPLUM 2.  Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis temporibus clari ducis extitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione delectatus uersibus templorum aditus, quae ex manubiis consecrauerat, adornauit.

      EXEMPLUM 3.  Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae auersus, qui Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate donauit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam inchoaret.

      EXEMPLUM 4.  L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem <tam> cupide adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem haberet. + et quantus postea ne minimum quidem gloriae uestigium contempsit.

      EXEMPLUM 5.  Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum subnectam, Scipionem dona militaria his, qui strenuam operam ediderant, diuidentem T. Labienus ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, eoque se negante id factu<ru>m, ne castrensis honos in eo, qui paulo ante seruisset, uiolaretur, ipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit 'donum uiri diuitis'. quod ubi ille accepit, proiecto ante pedes Labieni auro uultum demisit. idem, ut audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur.

      EXEMPLUM 6.  Illa uero etiam a claris uiris interdum ex humillimis rebus petita est: nam quid sibi uoluit C. Fabius nobilissimus ciuis, qui, cum in aede Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicauerat, parietes pinxisset, nomen his suum inscripsit? id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotiis et triumphis celeberrimae deerat. ceterum sordido studio deditum ingenium qualemcumque illum laborem suum silentio obliterari noluit, uidelicet Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Mineruae effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota operis conligatio solueretur.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Sed melius aliquanto, si aliena imitatione capiebatur, Themistoclis ardorem esset aemulatus, quem ferunt stimulis uirtutis agitatum et ob id noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo tempore in publico uersaretur respondisse: 'quia me tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, naualis gloriae fertilia nomina, inlustranda tacitis facibus incitabat. idem theatrum petens cum interrogaretur cuius uox auditu illi futura esset gratissima, dixit 'eius, a quo artes meae optime canentur'. dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam!

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc sum potitus!' angusta homini possessio [gloriae] fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 3. Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros quos <pro suis> ederet donauerat, molesteque postea ferens titulum eorum sic alii cessisse, proprio uolumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et tam late patentis scientiae uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione eleuant usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt.

      EXEMPLUM EXTERNUM 4. Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, atque is respondisset, si aliquem inlustrem uirum occidisset, futurum ut gloria eius ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat adsecutus est: tam en<im> se parricidio quam Philippus uirtute notum posteris reddidit.

      EXEMPLUM EXTERNUM 5. Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus est enim qui Dianae Ephesiae templum incendere uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen eius per totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo inpositus detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis conprehendisset.
 

      XV. QVAE CVIQVE MAGNIFICA CONTIGERVNT.

      INITIUM.  Candidis autem animis uoluptatem praebuerint in conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerint, quia aeque praemiorum uirtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis alacritatem sumministrante, cum honorem industrie appeti et exsolui grate uidemus. uerum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui ascensus in caelum patet, quamuis maxima, debito tamen minora sunt quae in terris tribuuntur.

      EXEMPLUM 1.  Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est, quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit: toga enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae in uita praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium capit adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habet, quae, quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur, unique illi instar atrii Capitolium est.

      EXEMPLUM 2.  Tam hercule quam curia + superioris Catonis effigies illius ad cuius generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis diuitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.

      EXEMPLUM 3.  Rarum specimen honoris <in> Scipione quoque Nasica oboritur: eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo praeceptum erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies.

      EXEMPLUM 4.  Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda: Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam, prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec neque ciui ambitioso * * * senatori, quem ad modum non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam mors clandestinis inlata insidiis declarauit.

      EXEMPLUM 5.  M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque ciues speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum propugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum annum ingresso consulatum largiti. quorum alterum decus uetustae originis, optimi nominis gens, Coruini amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam principio consulatus gloriando.

      EXEMPLUM 6.  Ac ne Q. quidem Scaeuolae, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque normam officii Scaeuolam decreto suo proponeret.

      EXEMPLUM 7.  Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum apud Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'uel hunc' dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem uideritne certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est: postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit, qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libauerit.

      EXEMPLUM 8.  Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua congesta sunt, hinc adsensione fauoris, illinc fremitu inuidiae litterarum monumentis obstrepunt. eques Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio Metello principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem <curulem> auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit triumphum.

      EXEMPLUM 9.  Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua tantum non ad sidera usque euexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si <in> uno Pompeio Magno omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo spem esset habiturus, summo consensu adclamauit 'in te'. uim ho<no>rati iudicii admirabilem! si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli, duarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequauit.

      EXEMPLUM 10.  Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus ad ripam urbis memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem aduexerat laetatus.

      EXEMPLUM 11.  Sed nescio an praecipuum L. Marci<us> inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta nullum ambitioni locum relinquebat.

      EXEMPLUM 12.  Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q. Fului Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 1. Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera quoque insignia respici possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta ueneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo acceperant in disputationem deducere nefas existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebant, ipsum dixisse. magnus honos, sed schola tenus: illa urbium suffragiis tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum ipsorum, qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur, opulentissimaque ciuitas + tam frequentem uenerati post mortem domum Cereris sacrarium fecerunt, quoadque illa urbs uiguit, et dea in hominis memoria et homo in deae religione cultus est.

      EXEMPLUM EXTERNUM 2. Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.

      EXEMPLUM EXTERNUM 3. Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.

      EXEMPLUM EXTERNUM 4. Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea certamen ingressu<rum> adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera eius cingentibus.