P. Papinius Statius
ca. 45 - ca. 95
|
Thebaidos libri XII
Liber decimus
|
_______________________________________________________
|
|
Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgumaut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extraagmina et inmeritas ferro decrescere gentes. | |
5 | panditur inmenso deformis sanguine campus:illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.tunc inhonora cohors laceris insignibus aegrassecernunt acies, portaeque, ineuntibus arma |
10 | angustae populis, latae cepere reversos.par utrimque dolor; sed dant solacia Thebisquattuor errantes Danaum sine praeside turmae:ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni,quas deus et casus tempestatesque gubernant. |
15 | inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultrohostilem servare fugam, ne forte Mycenas,contenti rediisse, petant: dat tessera signumexcubiis, positaeque vices; dux noctis opertaesorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso |
20 | arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes:victores Danaum (neque enim lux crastina longe,nec quae pro timidis intercessere tenebraesemper erunt), augete animos et digna secundispectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae |
25 | praecipuaeque manus: subiit ultricia TydeusTartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram,Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.in manibus merces, nusquam capita ardua belli |
30 | monstrataeque ducum septena per agmina cristae;scilicet Adrasti senium fraterque iuventapeior et insanis Capaneus metuendus in armis.ite age et obsessis vigilem circumdate flammam!nulli ex hoste metus: praedam adservatis opesque |
35 | iam vestras. sic ille truces hortatibus impletLabdacidas, iuvat exhaustos iterare labores:sicut erant (pulvis sudorque cruorque per artusmixtus adhuc) vertere gradum; vix obvia passiconloquia, amplexus etiam dextrasque suorum |
40 | excussere umeris. tunc frontem aversaque tergapartiti laterumque sinus, vallum undique cinguntignibus infestis. rabidi sic agmine multosub noctem coiere lupi, quos omnibus agrisnil non ausa fames longo tenuavit hiatu: |
45 | iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita faucesbalatusque tremens pinguesque ab ovilibus aurae;quod superest, duris adfrangunt postibus unguespectoraque, et siccos minuunt in limine dentes.At procul Argolici supplex in margine templi |
50 | coetus et ad patrias fusae Pelopeides arassceptriferae Iunonis opem reditumque suorumexposcunt, pictasque fores et frigida vultusaxa terunt parvosque docent procumbere natos.condiderant iam vota diem; nox addita curas |
55 | iungit, et ingestis vigilant altaria flammis.peplum etiam dono, cuius mirabile textumnulla manu sterilis nec dissociata maritoversarat, calathis castae velamina divaehaud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret |
60 | purpura picta modis mixtoque incenditur auro.ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis,expers conubii et timide positura sororem,lumine demisso pueri Iovis oscula libatsimplex et nondum furtis offensa mariti. |
65 | hoc tunc Argolicae sanctum velamine matresinduerant ebur, et lacrimis questuque rogabant:aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces,siderei regina poli, tumulumque rebellemdisice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen. |
70 | quid faciat? scit Fata suis contraria Graisaversumque Iovem, sed nec periisse precatustantaque dona velit; tempus tamen obvia magnifors dedit auxilii. videt alto ex aethere clausamoenia et insomni vallum statione teneri: |
75 | horruit irarum stimulis motaque verendumturbavit diadema coma: non saevius arsitHerculeae cum matris onus geminosque Tonantissecubitus vacuis indignaretur in astris.ergo intempesta somni dulcedine captos |
80 | destinat Aonios leto praebere, suamqueorbibus accingi solitis iubet Irin et omnemandat opus. paret iussis dea clara polumquelinquit et in terras longo suspenditur arcu.Stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis |
85 | Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro,lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrumit vacuum in montem, qua desidis atria Somnisecurumque larem segnis Natura locavit.limen opaca Quies et pigra Oblivio servant |
90 | et numquam vigili torpens Ignavia vultu.Otia vestibulo pressisque Silentia pennismuta sedent abiguntque truces a culmine ventoset ramos errare vetant et murmura demuntalitibus. non hic pelagi, licet omnia clament |
95 | litora, non ullus caeli fragor; ipse profundisvallibus effugiens speluncae proximus amnissaxa inter scopulosque tacet: nigrantia circumarmenta omne solo recubat pecus, et nova marcentgermina, terrarumque inclinat spiritus herbas. |
100 | mille intus simulacra dei caelaverat ardensMulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas,hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho,est ubi Martigenae socium pulvinar Amoriobtinet. interius tecti in penetralibus altis |
105 | et cum Morte iacet, nullique ea tristis imagocernitur. hae species. ipse autem umentia subterantra soporifero stipatos flore tapetasincubat; exhalant vestes et corpore pigrostrata calent, supraque torum niger efflat anhelo |
110 | ore vapor; manus haec fusos a tempore laevosustentat crines, haec cornu oblita remisit.adsunt innumero circum vaga Somnia vultu,vera simul falsis permixtaque flumina flammisNoctis opaca cohors, trabibusque ac postibus haerent, |
115 | aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam,invalidusque nitor, primosque hortantia somnoslanguida succiduis expirant lumina flammis.Huc se caeruleo libravit ab aethere virgodiscolor: effulgent silvae, tenebrosaque tempe |
120 | arrisere deae, et zonis lucentibus ictaevigilat domus; ipse autem nec lampade claranec sonitu nec voce deae perculsus eodemmore iacet, donec radios Thaumantias omnesimpulit inque oculos penitus descendit inertes. |
125 | tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix:Sidonios te Iuno duces, mitissime divumSomne, iubet populumque trucis defigere Cadmi,qui nunc eventu belli tumefactus Achaeumpervigil adservat vallum et tua iura recusat. |
130 | da precibus tantis; rara est hoc posse facultasplacatumque Iovem dextra Iunone mereri.dixit, et increpitans languentia pectora dextra,ne pereant voces, iterumque iterumque monebat.ille deae iussis vultu, quo nutat, eodem |
135 | adnuit; excedit gravior nigrantibus antrisIris et obtusum multo iubar excitat imbri.Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavittempora, et obscuri sinuatam frigore caeliimplevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu |
140 | fertur et Aoniis longe gravis inminet arvis.illius aura solo volucres pecudesque ferasqueexplicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem,languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerentnubila, demittunt extrema cacumina silvae, |
145 | pluraque laxato ceciderunt sidera caelo.primus adesse deum subita caligine sensitcampus, et innumerae voces fremitusque virorumsummisere sonum; cum vero umentibus alisincubuit piceaque haud umquam densior umbra |
150 | castra subit, errare oculi resolutaque colla,et medio adfatu verba imperfecta relinqui.mox et fulgentes clipeos et saeva remittuntpila manu, lassique cadunt in pectora vultus.et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant |
155 | cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes.At non et trepidis eadem Sopor otia Graissuadet, et adiunctis arcet sua nubila castrisnoctivagi vis blanda dei: stant undique in armisfoedam indignantes noctem vigilesque superbos. |
160 | ecce repens superis animum lymphantibus horrorThiodamanta subit formidandoque tumultupandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem,sive novum comitem bonus instigabat Apollo.prosilit in medios, visu audituque tremendus |
165 | impatiensque dei, fragili quem mente receptumnon capit: exundant stimuli, nudusque per orastat furor, et trepidas incerto sanguine tenditexhauritque genas; acies huc errat et illuc,sertaque mixta comis sparsa cervice flagellat. |
170 | sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentumelicit ex adytis consumptaque bracchia ferroscire vetat; quatit ille sacras in pectora pinussanguineosque rotat crines et vulnera cursuexanimat: pavet omnis ager, respersaque cultrix |
175 | arbor, et attoniti currum erexere leones.Ventum ad consilii penetrale domumque verendamsignorum, magnis ubi dudum cladibus aeger,rerum extrema movens, frustra consultat Adrastus.stant circum subiti proceres, ut quisque perempto |
180 | proximus, et magnis loca desolata tuenturregibus, haud laeti seque huc crevisse dolentes.non secus amisso medium cum praeside puppisfregit iter, subit ad vidui moderamina claviaut laterum custos aut quem penes obvia ponto |
185 | prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequunturarma, nec accedit domino tutela minori.ergo alacer trepidos sic erigit augur Achivos:magna deum mandata, duces, monitusque verendosadvehimus: non hae nostro de pectore voces: |
190 | ille canit, cui me famulari et sumere vittasvestra fides, ipso non discordante, subegit.nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudipanditur augurio divum; vocat obvia Virtus,et poscit Fortuna manus. stupet obruta somno |
195 | Aonidum legio: tempus nunc funera regumulcisci miserumque diem; rapite arma morasquefrangite portarum: sociis hoc subdere flammas,hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno,dum res infractae pulsique in terga redimus, |
200 | (per tripodas iuro et rapti nova fata magistri)vidi, et me volucres circum plausere secundae.sed nunc certa fides. modo me sub nocte silentiipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta,qualis erat (solos infecerat umbra iugales), |
205 | Amphiaraus adit: non vanae monstra quietis,nec somno comperta loquor. «tune,» inquit, «inertesInachidas (redde haec Parnasia serta meosqueredde deos) tantam patiere amittere noctem,degener? haec egomet caeli secreta vagosque |
210 | edocui lapsus? vade heia, ulciscere ferronos saltem!» dixit, meque haec ad limina visuscuspide sublata totoque impellere curru.quare agite, utendum superis; non comminus hostessternendi: bellum iacet, et saevire potestas. |
215 | ecqui aderunt, quos ingenti se attollere famanon pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignaenoctis aves; sequor, et comitum licet agmina cessent,solus eo! atque adeo venit ille et quassat habenas.Talia vociferans noctem exturbabat, euntque |
220 | non secus accensi proceres quam si omnibus idemcorde deus: flagrant comitari et iungere casus.ter denos numero, turmarum robora, iussusipse legit; circa fremit indignata iuventuscetera, cur maneant castris ignavaque servent |
225 | otia: pars sublime genus, pars facta suorum,pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt.gaudet in adversis animoque adsurgit Adrastus.vertice sic Pholoes volucrum nutritor equorum,cum fetura gregem pecoroso vere novavit, |
230 | laetatur cernens hos montis in ardua niti,hos innare vadis, certare parentibus illos;tunc vacuo sub corde movet, qui molle domandiferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasquenatus, ad Eleas melior quis surgere palmas: |
235 | talis erat turmae ductor longaevus Achivae.nec deest coeptis: unde haec tam sera repentenumina? qui fractos superi rediistis ad Argos?estne hic infelix virtus, gentique superstessanguis, et in miseris animorum semina durant? |
240 | laudo equidem, egregii iuvenes, pulchraque meorumseditione fruor; sed fraudem et operta paramusproelia, celandi motus: numquam apta latentiturba dolo. servate animos, venit ultor in hostesecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes. |
245 | his tandem virtus iuvenum frenata quievit:non aliter moto quam si pater Aeolus antroportam iterum saxo premat imperiosus et omneclaudat iter, iam iam sperantibus aequora ventis.Insuper Herculeum sibi iungit Agyllea vates |
250 | Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactatnon cessisse patri; comites tribus ordine deni,horrendum Aoniis et contra stantibus agmen.ipse novi gradiens furta ad Mavortia belliponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, |
255 | longaevique ducis gremio commendat honoremfrontis, et oblatam Polynicis munere gratoloricam galeamque subit. ferus Actora magnoense gravat Capaneus, ipse haud dignatus in hostemire dolo superosque sequi. permutat Agylleus |
260 | arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbrisarcus et Herculeae iuvissent bella sagittae?Inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas,ne gravis exclamet portae mugitus aenae,praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens |
265 | praeda solo ceu iam exanimes multoque peractiense iacent. ite, o socii, quacumque voluptascaedis inexhaustae, superisque faventibus, oro,sufficite! hortatur clara iam voce sacerdos,cernitis expositas turpi marcore cohortes? |
270 | pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas,hi servare viros? sic fatus, et exuit ensemfulmineum rapidaque manu morientia transitagmina. quis numeret caedes, aut nomine turbamexanimem signare queat? subit ordine nullo |
275 | tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquitmurmura permiscetque vagos in sanguine manes:hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissisgressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem,coetibus hos mediis vina inter et arma iacentes, |
280 | adclines clipeis alios, ut quemque ligatuminfelix tellure sopor supremaque nubesobruerat. nec numen abest, armataque Iunolunarem quatiens exerta lampada dextrapandit iter firmatque animos et corpora monstrat. |
285 | sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celatThiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrumet caligantes nimiis successibus irae.Caspia non aliter magnorum in strage iuvencumtigris, ubi inmenso rabies placata cruore |
290 | lassavitque genas et crasso sordida taboconfudit maculas, spectat sua facta doletquedefecisse famem: victus sic augur inerratcaedibus Aoniis; optet nunc bracchia centumcentenasque in bella manus; iam taedet inanes |
295 | exhaurire animas, hostemque adsurgere mallet.Parte alia segnes magno satus Hercule vastatSidonios Actorque alia, sua quemque cruentolimite turba subit: stagnant nigrantia tabogramina, sanguineis nutant tentoria rivis; |
300 | fumat humus, somnique et mortis anhelitus unavolvitur; haud quisquam visus aut ora iacentumerexit: tali miseris deus aliger umbraincubat et tantum morientia lumina solvit.traxerat insomnis cithara ludoque suprema |
305 | sidera iam nullos visurus Ialmenus ortus,Sidonium paeana canens; huic languida cervixin laevum cogente deo, mediaque iacebantcolla relicta lyra: ferrum per pectus Agylleusexigit aptatamque cava testudine dextram |
310 | percutit et digitos inter sua fila trementes.proturbat mensas dirus liquor: undique manantsanguine permixti latices, et Bacchus in altoscrateras paterasque redit. ferus occupat Actorimplicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echecli |
315 | terga coronati, Danaus caput amputat Hebri:nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbrasvita fugit mortisque ferae lucrata dolores.stratus humo gelida subter iuga fida rotasqueCalpetus Aonios gramen gentile metentes |
320 | proflatu terrebat equos: madida ora redundantaccensusque mero sopor aestuat; ecce iacentisInachius vates iugulum fodit, expulit ingensvina cruor fractumque perit in sanguine murmur.fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus |
325 | per somnum Thebas et Thiodamanta videbat.Quarta soporiferae superabant tempora nocti,cum vacuae nubes et honor non omnibus astris,adflatusque fugit curru maiore Bootes.iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor |
330 | Thiodamanta vocat: satis haec inopina Pelasgisgaudia: vix ullos tanto reor agmine saevameffugisse necem, ni quos deformis in altosanguine degeneres occultat vita; secundispone modum; sunt et diris sua numina Thebis. |
335 | forsitan et nobis modo quae favere recedunt.paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctisnondum ablutus aquis (tibi enim haec ego sacra litavi)trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos. |
340 | si non dedecui tua iussa tulique prementem,saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem.nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:at patrias si quando domos optataque, Paean,templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis |
345 | postibus et totidem voti memor exige tauros.dixerat, et laetis socios revocabat ab armis.Venerat hos inter fato Calydonius HopleusMaenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo,regum ambo comites, quorum post funera maesti |
350 | vitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus:nullane post manes regis tibi cura perempti,care Dyma, teneant quem iam fortasse volucresThebanique canes? patriae quid deinde feretis,Arcades? en reduces contra venit aspera mater: |
355 | funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeussaevit inops tumuli, quamvis patientior artusille nec abruptis adeo lacrimabilis annis.ire tamen saevumque libet nullo ordine passimscrutari campum, mediasve inrumpere Thebas. |
360 | excipit orsa Dymas: per ego haec vaga sidera iuro,per ducis errantes instar mihi numinis umbras,idem animus misero; comitem circumspicit olimmens humili luctu, sed nunc prior ibo – viamqueincohat et maesto conversus ad aethera vultu |
365 | sic ait: arcanae moderatrix Cynthia noctis,si te tergeminis perhibent variare figurisnumen et in silvas alio descendere vultu,ille comes nuper nemorumque insignis alumnus,ille tuus, Diana, puer (nunc respice saltem) |
370 | quaeritur. intendit pronis dea curribus almumsidus et admoto monstravit funera cornu.apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron:sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangitIuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro |
375 | astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis.accepit radios et eadem percitus HopleusTydea luce videt; longe dant signa per umbrasmutua laetantes, et amicum pondus uterque,ceu reduces vitae saevaque a morte remissos, |
380 | subiecta cervice levant; nec verba, nec ausiflere diu: prope saeva dies indexque minaturortus. eunt taciti per maesta silentia magnispassibus exhaustasque dolent pallere tenebras.Invida fata piis et fors ingentibus ausis |
385 | rara comes. iam castra vident animisque propinquant,et decrescit onus, subiti cum pulveris umbraet sonus a tergo. monitu ducis acer agebatAmphion equites, noctem vigilataque castraexplorare datus, primusque per avia campi |
390 | usque procul (necdum totas lux solverat umbras)nescio quid visu dubium incertumque movericorporaque ire videt; subitus mox fraude repertaexclamat, cohibete gradum quicumque! sed hostesesse patet: miseri pergunt anteire timentque |
395 | non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastamexpulit, ac vanos alte levat eminus ictus,adfectans errare manum. stetit illa Dymantisante oculos, qui forte prior, gressumque repressit.at non magnanimus curavit perdere iactus |
400 | Aepytus, et fixo transverberat Hoplea tergopendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos.labitur egregii nondum ducis inmemor Hopleus,expiratque tenens (felix, si corpus ademptumnesciat), et saevas talis descendit ad umbras. |
405 | Viderat hoc retro conversus et agmina sentitiuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armisinstantes: arma ira dabat, fortuna precarinon audere iubet; neutri fiducia coepto:distulit ira preces; ponit miserabile corpus |
410 | ante pedes, tergoque graves quas forte gerebattigridis exuvias in laevam torquet et obstatexertum obiectans mucronem, inque omnia telaversus et ad caedem iuxta mortemque paratus:ut lea, quam saevo fetam pressere cubili |
415 | venantes Numidae, natos erecta superstat,mente sub incerta torvum ac miserabile frendens;illa quidem turbare globos et frangere morsutela queat, sed prolis amor crudelia vincitpectora, et a media catulos circumspicit ira. |
420 | et iam laeva viro, quamvis saevire vetaretAmphion, erepta manus, puerique trahunturora supina comis. serus tunc denique supplexdemisso mucrone rogat: moderatius, oro,ducite, fulminei per vos cunabula Bacchi |
425 | Inoamque fugam vestrique Palaemonis annos!si cui forte domi natorum gaudia, si quishic pater, angusti puero date pulveris haustusexiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentisvultus: ego infandas potior satiare volucres, |
430 | me praebete feris, ego bella audere coegi.immo, ait Amphion, regem si tanta cupidocondere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis,quid fracti exanguesque parent; cuncta ocius effer,et vita tumuloque ducis donatus abito. |
435 | horruit et toto praecordia protinus Arcasimplevit capulo. summumne hoc cladibus, inquit,deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos?nil emimus tanti, nec sic velit ipse cremari.sic ait, et magno proscissum vulnere pectus |
440 | iniecit puero, supremaque murmura volvens:hoc tamen interea et tu potiare sepulcro.tales optatis regum in complexibus ambo,par insigne animis, Aetolus et inclutus Arcas,egregias efflant animas letoque fruuntur. |
445 | vos quoque sacrati, quamvis mea carmina surgantinferiore lyra, memores superabitis annos.forsitan et comites non aspernabitur umbrasEuryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.At ferus Amphion, regi qui facta reportent |
450 | edoceantque dolum captivaque corpora reddant,mittit ovans; clausis ipse insultare Pelasgistendit et abscisos sociorum ostendere vultus.interea reducem murorum e culmine GraiThiodamanta vident nec iam erumpentia celant |
455 | gaudia. ut exertos enses et caede recentiarma rubere notant, novus adsilit aethera magnumclamor, et e summo pendent cupida agmina vallonoscere quisque suos. volucrum sic turba recentum,cum reducem longo prospexit in aere matrem, |
460 | ire cupit contra summique e margine nidiextat hians, iam iamque cadat, ni pectore totoobstet aperta parens et amantibus increpat alis.dumque opus arcanum et taciti compendia Martisenumerant laetisque suos complexibus implent |
465 | Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur:ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alaevenerat Amphion; non longum caede recentilaetatus videt innumeris fervere catervistellurem atque una gentem expirare ruina. |
470 | qui tremor inicitur caeli de lampade tactis,hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub unovox, acies sanguisque perit, gemitusque parantemipse ultro convertit equus; fugit ala retortopulvere. nondum illi Thebarum claustra subibant, |
475 | et iam Argiva cohors nocturno freta triumphoprosilit in campos; per et arma et membra iacentumtaetraque congerie sola semianimumque cruoremcornipedes ipsique ruunt: gravis exterit artusungula, sanguineus lavat imber et impedit axes. |
480 | dulce viris hac ire via, ceu tecta superbiSidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.hortatur Capaneus: satis occultata, Pelasgi,delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrumteste die; mecum clamore et pulvere aperto |
485 | ite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextraeomina et horrendi stricto mucrone furores.sic ait; ardentes alacer succendit AdrastusArgolicusque gener, sequitur iam tristior augur.iamque premunt muros (et adhuc nova funera narrat |
490 | Amphion) miseramque intrarant protinus urbem,ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:claude, vigil, subeunt hostes, claude undique portas!Est ubi dat vires nimius timor: ocius omnisporta coit; solas dum tardius artat Echion |
495 | Ogygias, audax animis Spartana iuventusinrupit, caesique ruunt in limine primoincola Taygeti Panopeus rigidique natatorOebalus Eurotae; turque, o spectate palaestrisomnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix, |
500 | Alcidama, primis quem caestibus ipse ligaratTyndarides, nitidi moriens convexa magistrirespicis: averso pariter deus occidit astro.te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenaevirginis et falso gurges cantatus olori |
505 | flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis,et quae te leges praeceptaque fortia bellierudiit genetrix, nimium didicisse queretur.talis Echionio Mavors in limine saevit.Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto |
510 | pronus Ialmenides aeratae robora portaetorserunt: quanta pariter cervice gementesprofringunt inarata diu Pangaea iuvenci.par operis iactura lucro, quippe hoste retentoexclusere suos; cadit intra moenia Graius |
515 | Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnasfundentisque preces penitus cervice remissaverba solo vultusque cadunt, colloque decorustorquis in hostiles cecidit per vulnus harenas.solvitur interea vallum, primaeque recusant |
520 | stare morae; iam se peditum iunxere catervaemoenibus: at patulas saltu transmittere fossashorror equis: haerent trepidi atque inmane paventesabruptum mirantur agi; nunc impetus iremargine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt. |
525 | hi praefixa solo vellunt munimina, at illiportarum obiectus minuunt et ferrea sudantclaustra remoliri, trabibusque artata sonoropellunt saxa loco; pars ad fastigia missasexultant haesisse faces, pars ima lacessunt |
530 | scrutanturque cavas caeca testudine turres.At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronantmurorum, nigrasque sudes et lucida ferrospicula et arsuras caeli per inania glandessaxaque in adversos ipsis avulsa rotabant |
535 | moenibus: exundant saevo fastigia nimbo,armataeque vomunt stridentia tela fenestrae.qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supracessantes in nube sedent nigrisque legunturcollibus et subitae saliunt in vela procellae: |
540 | talis Agenoreis Argivum exercitus armisobruitur; non ora virum, non pectora flectitimber atrox, rectosque tenent in moenia vultusinmemores leti et tantum sua tela videntes.Anthea falcato lustrantem moenia curru |
545 | desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae;lora excussa manu, retroque in terga volutussemianimos artus ocreis retinentibus haeret;mirandum visu belli scelus: arma trahuntur,fumantesque rotae tellurem et tertius hastae |
550 | sulcus arat; longo sequitur vaga pulvere cervix,et resupinarum patet orbita lata comarum.At tuba luctificis pulsat clangoribus urbemobsaeptasque fores sonitu perfringit amaro.divisere aditus, omnique in limine saevus |
555 | signifer; ante omnes sua damna et gaudia portas.dira intus facies, vix Mavors ipse videndogaudeat; insanis lymphatam horroribus urbemscindunt dissensu vario Luctusque Furorqueet Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris. |
560 | Bellum intrasse putes: fervent discursibus arces,miscentur clamore viae, ferrum undique et ignesmente vident, saevas mente accepere catenas.consumpsit ventura timor: iam tecta repleranttemplaque, et ingratae vallantur planctibus arae. |
565 | una omnes eademque subit formido per annos:poscunt fata senes, ardet palletque iuventus,atria femineis trepidant ululata querelis.flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causasattoniti et tantum matrum lamenta trementes. |
570 | illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:ipsae tela viris, ipsae iram animosque ministrant,hortanturque unaque ruunt, nec avita gementeslimina nec parvos cessant ostendere natos.sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro |
575 | armatas erexit apes, fremit aspera nubes,inque vicem sese stridore hortantur et omneshostis in ora volant, mox deficientibus alisamplexae flavamque domum captivaque planguntmella laboratasque premunt ad pectora ceras. |
580 | Nec non ancipitis pugnat sententia vulgidiscordesque serit motus: hi reddere fratrem(nec mussant, sed voce palam claroque tumultu),reddere regna iubent; periit reverentia regissollicitis: veniat pactumque hic computet annum, |
585 | Cadmeosque lares exul patriasque salutetinfelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudeset periura luam regalis crimina noxae?inde alii: sera ista fides, iam vincere mavult.Tiresian alii lacrimis et supplice coetu |
590 | orant, quodque unum rebus solamen in artis,nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitquefata deum: quiane ante duci bene credita nostroconsilia et monitus, cum perfida bella vetarem?te tamen, infelix, inquit, perituraque Thebe, |
595 | si taceam, nequeo miser exaudire cadentemArgolicumque oculis haurire vacantibus ignem.vincamur, Pietas; pone heia altaria, virgo,quaeramus superos. facit illa, acieque sagacisanguineos flammarum apices geminumque per aras |
600 | ignem et clara tamen mediae fastigia lucisorta docet; tunc in speciem serpentis inanemancipiti gyro volvi frangique ruboredemonstrat dubio, patriasque inluminat umbras.ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, |
605 | fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem.stant tristes horrore comae, vittasque trementescaesaries insana levat: diducta putareslumina consumptumque genis rediisse nitorem.tandem exundanti permisit verba furori: |
610 | audite, o sontes, extrema litamina divum,Labdacidae: venit alma salus, sed limite duro.Martius inferias et saeva efflagitat anguissacra: cadat generis quicumque novissimus extatviperei, datur hoc tantum victoria pacto. |
615 | felix qui tanta lucem mercede relinquet.Stabat fatidici prope saeva altaria vatismaestus, adhuc patriae tantum communia lugensfata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum,non secus ac torta traiectus cuspide pectus, |
620 | accipit exanimis sentitque Menoecea posci.monstrat enim suadetque timor; stupet anxius altocorda metu glaciante pater: Trinacria qualisora repercussum Libyco mare sumit ab aestu.mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem, |
625 | nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis,nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratamvocem amplexa volat, clamantque oracula Thebae.Nunc age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortisaddiderit iuveni (neque enim haec absentibus umquam |
630 | mens homini transmissa deis), memor incipe Clio,saecula te quoniam penes et digesta vetustas.Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbemrara dari terrisque solet contingere, Virtus,seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capaces |
635 | elegit penetrare viros, caelestibus ut tuncdesiluit gavisa plagis! dant clara meantiastra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes.iamque premit terras, nec vultus ab aethere longe;sed placuit mutare genas, fit provida Manto, |
640 | responsis ut plana fides, et fraude prioresexuitur vultus. abiit horrorque vigorqueex oculis, paulum decoris permansit honosquemollior, et posito vatum gestamina ferrosubdita; descendunt vestes, torvisque ligatur |
645 | vitta comis (nam laurus erat); tamen aspera produntora deam nimiique gradus. sic Lydia coniunxAmphitryoniaden exutum horrentia tergaperdere Sidonios umeris ridebat amictuset turbare colus et tympana rumpere dextra. |
650 | Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberitalia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,invenit; inmensae reserato limine portaesternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon.sed consanguinei quamvis atque omnia fratres, |
655 | tu prior: exanimes circum cumulantur acervi;omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus(necdum aderat Virtus); non mens, non dextra quiescit,non avida arma vacant, ipsa insanire videturSphinx galeae custos, visoque animata cruore |
660 | emicat effigies et sparsa orichalca renident:cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullumcertius armifero Cadmi de semine Mavors,linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus: |
665 | astra vocant, caeloque animam, plus concipe, mittes.iamdudum hoc hilares genitor bacchatur ad aras,hoc ignes fibraeque volunt, hoc urguet Apollo:terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt.Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes |
670 | certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum.i, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon.sic ait, et magna cunctantis pectora dextrapermulsit tacite seseque in corde reliquit.fulminis haud citius radiis adflata cupressus |
675 | combibit infestas et stirpe et vertice flammas,quam iuvenis multo possessus numine pectuserexit sensus letique invasit amorem.ut vero aversae gressumque habitumque notavitet subitam a terris in nubila crescere Manto, |
680 | obstipuit. sequimur, divum quaecumque vocasti,nec tarde paremus, ait; iam iamque recedensinstantem vallo Pylium tamen Agrea fixit.armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntemauctorem pacis servatoremque deumque |
685 | conclamat gaudens atque ignibus implet honestis.Iamque iter ad muros cursu festinus anheloobtinet et miseros gaudet vitasse parentes,cum genitor – steterunt ambo et vox haesit utrique,deiectaeque genae. tandem pater ante profatus: |
690 | quis novus inceptis rapuit te casus ab armis?quae bello graviora paras? dic, nate, precanti,cur tibi torva acies? cur hic truculentus in orepallor, et ad patrios non stant tua lumina vultus?audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque, |
695 | nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,ne vati, ne crede, puer! superine profanumdignantur stimulare senem, cui vultus inanisextinctique orbes et poena simillima diroOedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa |
700 | rex agit, extrema cui nostra in sorte timorinobilitas tuaque ante duces notissima virtus?illius haec forsan, remur quae verba deorum;ille monet! ne frena animo permitte calenti,da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat |
705 | impetus; hoc, oro, munus concede parenti.sic tua maturis signentur tempora canis,et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorempervenias: ne perge meos orbare penates.externi te nempe patres alienaque tangunt |
710 | pignora? si pudor est, primum miserere tuorum.haec pietas, hic verus honos; ibi gloria tantumventosumque decus titulique in morte latentes.nec timidus te flecto parens: i, proelia misce,i Danaas acies mediosque per obvius enses: |
715 | non teneo; liceat misero tremibunda lavarevulnera et undantem lacrimis siccare cruorem,teque iterum saevis iterumque remittere bellis.hoc malunt Thebae. sic colla manusque tenebatimplicitus; sed nec lacrimae nec verba movebant |
720 | dis votum iuvenem; quin et monstrantibus illisfraude patrem tacita subit avertitque timorem:falleris heu verosque metus, pater optime, nescis.non me ulli monitus, nec vatum exorsa furentumsollicitant vanisque movent (sibi callidus ista |
725 | Tiresias nataeque canat) non si ipse reclusiscomminus ex adytis in me insaniret Apollo.sed gravis unanimi casus me fratris ad urbemsponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemoncuspide; vix illum medio de pulvere belli |
730 | inter utrasque acies, iam iamque tenentibus Argis –sed moror. i, refove dubium turbaeque ferentidic, parcant leviterque vehant; ego vulnera doctumiungere supremique fugam revocare cruorisAe+tiona petam. sic imperfecta locutus |
735 | effugit; illi atra mersum caligine pectusconfudit sensus; pietas incerta vagaturdiscordantque metus, impellunt credere Parcae.Turbidus interea ruptis venientia portisagmina belligeri Capaneus agit aequore campi, |
740 | cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres,et proculcantes moderantum funera currus;idem altas turres saxis et turbine crebrolaxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat.nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo, |
745 | nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto,nullaque tectorum subit ad fastigia, quae nondeferat hasta virum perfusaque caede recurrat.nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptosaut vatem Pelopea Phalanx aut Arcada credunt; |
750 | quin socium coiisse animas et corpore in unostare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas,non cultus, non forma movet; pugnantibus idemsupplicibusque furit; non quisquam obsistere contra,non belli temptare vices: procul arma furentis |
755 | terribilesque iubas et frontem cassidis horrent.At pius electa murorum in parte Menoeceusiam sacer aspectu solitoque augustior ore,ceu subito in terras supero demissus ab axe,constitit, exempta manifestus casside nosci, |
760 | despexitque acies hominum et clamore profundoconvertit campum iussitque silentia bello.armorum superi, tuque o qui funere tantoindulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebisquae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi. |
765 | ferte retro bellum captaeque impingite Lernaereliquias turpes, confixaque terga foventesInachus indecores pater aversetur alumnos.at Tyriis templa, arva, domos, conubia, natosreddite morte mea: si vos placita hostia iuvi, |
770 | si non attonitis vatis consulta recepiauribus et Thebis nondum credentibus hausi,haec Amphioniis pro me persolvite terrisac mihi deceptum, precor, exorate parentem.sic ait, insignemque animam mucrone corusco |
775 | dedignantem artus pridem maestamque teneriarripit atque uno quaesitam vulnere rumpit.sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat,seque super medias acies, nondum ense remisso,iecit et in saevos cadere est conatus Achivos. |
780 | ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebantleniter ad terras corpus; nam spiritus olimante Iovem et summis apicem sibi poscit in astris.Iamque intra muros nullo sudore receptumgaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro |
785 | Tantalidum venerata cohors; subit agmine longocolla inter iuvenum, laetisque favoribus omniconcinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supraconditor; hi sertis, hi veris honore solutoaccumulant artus patriaque in sede reponunt |
790 | corpus adoratum. repetunt mox bella peractislaudibus; hic victa genitor lacrimabilis iracongemit, et tandem matri data flere potestas:lustralemne feris ego te, puer inclute, Thebisdevotumque caput vilis ceu mater alebam? |
795 | quod molita nefas? cui tantum invisa deorum?non ego monstrifero coitu revoluta notavipignora, nec nato peperi funesta nepotes.quid refert? habet ecce suos Iocasta ducesqueregnantesque videt: nos saeva piacula bello |
800 | demus, ut alterni (placet hoc tibi, fulminis auctor?)Oedipodionii mutent diademata fratres?quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu,tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem.unde hic mortis amor? quae sacra insania menti? |
805 | quosve ego conceptus aut quae male pignora fuditam diversa mihi? nimirum Martius anguis,quaeque novis proavum tellus effloruit armis –hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors,et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus |
810 | inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar:haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amensipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem?altius haud quisquam Danaum mucrone subisset. |
815 | Diceret infelix etiamnum et cuncta repleretquestibus: abducunt comites famulaeque perosamsolantes thalamoque tenent, sedet eruta multoungue genas; non illa diem, non verba precantumrespicit aut visus flectit tellure relictos, |
820 | iam vocis, iam mentis inops. sic aspera tigrisfetibus abreptis Scythico deserta sub antroaccubat et tepidi lambit vestigia saxi;nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesqueoris, eunt praeter secura armenta gregesque: |
825 | aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascataut quos ingenti premat expectata rapina?Hactenus arma, tubae, ferrumque et vulnera: sed nunccomminus astrigeros Capaneus tollendus in axes.non mihi iam solito vatum de more canendum; |
830 | maior ab Aoniis poscenda amentia lucis:mecum omnes audete deae! sive ille profundamissus nocte furor, Capaneaque signa secutaearma Iovem contra Stygiae rapuere sorores,seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps, |
835 | seu magnae data fama neci, seu laeta malorumprincipia et blandae superum mortalibus irae.Iam sordent terrena viro taedetque profundaecaedis, et exhaustis olim Graiumque suisquemissilibus lassa respexit in aethera dextra. |
840 | ardua mox torvo metitur culmina visu,innumerosque gradus gemina latus arbore clausosaerium sibi portat iter, longeque timendusmultifidam quercum flagranti lumine vibrat;arma rubent una clipeoque incenditur ignis. |
845 | hac ait in Thebas, hac me iubet ardua virtusire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris.experiar quid sacra iuvent, an falsus Apollo.dicit, et alterno captiva in moenia gressusurgit ovans: quales mediis in nubibus aether |
850 | vidit Aloidas, cum cresceret impia tellusdespectura deos nec adhuc inmane veniretPelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo,ceu suprema lues urbi facibusque cruentis |
855 | aequatura solo turres Bellona subiret,omnibus e tectis certatim ingentia saxaroboraque et validas fundae Balearis habenas,nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis? –verum avidi et tormenta rotant et molibus urguent. |
860 | ille nec ingestis nec terga sequentibus umquamdetrahitur telis, vacuoque sub aere pendensplana velut terra certus vestigia figat,tendit et ingenti subit occurrente ruina:amnis ut incumbens longaevi robora pontis |
865 | adsiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscuntemotaeque trabes: tanto violentior ille(sentit enim) maiore salo quassatque trahitquemolem aegram, nexus donec celer alveus omnesabscidit et cursu victor respirat aperto. |
870 | utque petita diu celsus fastigia supraeminuit trepidamque adsurgens desuper urbemvidit et ingenti Thebas exterruit umbra,increpat attonitos: humilesne Amphionis arces,pro pudor, hi faciles, carmenque imbelle secuti, |
875 | hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?et quid tam egregium prosternere moenia mollistructa lyra? simul insultans gressuque manuquemolibus obstantes cuneos tabulataque saevusrestruit: absiliunt pontes, tectique trementis |
880 | saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursusutitur et truncas rupes in templa domosquepraecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.Iamque Iovem circa studiis diversa fremebantArgolici Tyriique dei; pater, aequus utrisque, |
885 | aspicit ingentes ardentum comminus irasseque obstare videt. gemit inservante novercaLiber et obliquo respectans lumine patrem:nunc ubi saeva manus, meaque heu cunabula flammae?fulmen, io ubi fulmen? ait. gemit auctor Apollo |
890 | quas dedit ipse domos; Lernam Thebasque rependitmaestus et intento dubitat Tirynthius arcu;maternos plangit volucer Danaeius Argos;flet Venus Harmoniae populos metuensque maritistat procul et tacita Gradivum respicit ira. |
895 | increpat Aonios audax Tritonia divos,Iunonem tacitam furibunda silentia torquent.non tamen haec turbant pacem Iovis, ecce quierantiurgia cum mediis Capaneus auditus in astris,nullane pro trepidis, clamabat, numina Thebis |
900 | statis? ubi infandae segnes telluris alumni,Bacchus et Alcides? piget instigare minores:tu potius venias (quis enim concurrere nobisdignior?); en cineres Semelaeaque busta tenentur!nunc age, nunc totis in me conitere flammis, |
905 | Iuppiter! an pavidas tonitru turbare puellasfortior et soceri turres excindere Cadmi?Ingemuit dictis superum dolor; ipse furentemrisit et incussa sanctarum mole comarum,quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae? |
910 | tune etiam feriendus? ait. premit undique lentumturba deum frendens et tela ultricia poscit,nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx.ipsa dato nondum caelestis regia signosponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes |
915 | accurruntque imbres: Stygias rupisse catenasIapetum aut victam supera ad convexa levariInarimen Aetnamve putes. pudet ista timerecaelicolas; sed cum in media vertigine mundistare virum insanasque vident deposcere pugnas, |
920 | mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent.coeperat Ogygiae supra fastigia turrisarcanum mugire polus caelumque tenebrisauferri: tenet ille tamen, quas non videt, arces,fulguraque attritis quotiens micuere procellis, |
925 | his ait in Thebas, his iam decet ignibus uti,hinc renovare faces lassamque accendere quercum.talia dicentem toto Iove fulmen adactumcorripuit: primae fugere in nubila cristae,et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent |
930 | membra viri. cedunt acies, et terror utrimque,quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas.[intra se stridere facem galeamque comasquequaerit, et urentem thoraca repellere dextraconatus ferri cinerem sub pectore tractat.] |
935 | stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat,pectoraque invisis obicit fumantia muris;nec caderet, sed membra virum terrena relinquunt,exuiturque animus; paulum si tardius artuscessissent, potuit fulmen sperare secundum. |