P. Papinius Statius
ca. 45 - ca. 95
|
Thebaidos libri XII
Liber tertius
|
_______________________________________________________
|
|
At non Aoniae moderator perfidus aulaenocte sub ancipiti, quamvis umentibus astrislongus ad auroram superet labor, otia somniaccipit; invigilant animo scelerisque parati | |
5 | supplicium exercent curae; tum plurima versat,pessimus in dubiis augur, timor. ei mihi clamat,unde morae? (nam prona ratus facilemque tot armisTydea, nec numero virtutem animumque rependit)num regio diversa viae? num missus ab Argis |
10 | subsidio globus? an sceleris data fama per urbesfinitimas? paucosne, pater Gradive, manuvelegimus indecores? at enim fortissimus illicet Chromis et Dorylas et nostris turribus aequiThespiadae totos raperent mihi funditus Argos. |
15 | nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armisaere gerens solidoque datos adamante lacertosvenerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,si conserta manus. vario sic turbidus aestuangitur ac sese culpat super omnia, qui non |
20 | orantem in mediis legatum coetibus enseperculerit foedasque palam satiaverit iras.iam pudet incepti, iam paenitet. ac velut illefluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alnonec rudis undarum (portus sed linquere amicos |
25 | purior Olenii frustra gradus impulit astri),cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundiclaustra tonant multusque polos inclinat Orion,ipse quidem malit terras pugnatque reverti,fert ingens a puppe Notus, tunc arte relicta |
30 | ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:talis Agenoreus ductor caeloque morantemLuciferum et seros maerentibus increpat ortus.Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenasastrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys |
35 | impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,ima flagellatis, signum lugubre malorum,ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeronantiquas dedit ire nives; tunc visa levariculmina septenaeque iugo concurrere portae. |
40 | et prope sunt causae: gelido remeabat Eooiratus fatis et tristis morte negataHaemonides; necdum ora patent, dubiusque notarisigna dabat magnae longe manifesta ruinaeplanctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnes |
45 | fuderat. haud aliter saltu devertitur orbuspastor ab agrestum nocturna strage luporum,cuius erile pecus silvis inopinus abegitimber et hibernae ventosa cacumina lunae.luce patent caedes; domino perferre recentes |
50 | ipse timet casus, haustaque informis harenaquestibus implet agros, stabulique silentia magniodit et amissos longo ciet ordine tauros.Illum congestae portarum ad limina matresut solum videre (nefas!), nulla agmina circum |
55 | magnanimosque duces, nil ausae quaerere tolluntclamorem, qualis bello supremus apertisurbibus, aut pelago iam descendente carina.ut primum invisi cupido data copia regis:hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus |
60 | infelicem animam, sive haec sententia divum,seu fortuna fuit, seu, quod pudet ira fateri,vis invicta viri. vix credo et nuntius: omnesprocubuere, omnes. noctis vaga lumina testoret socium manes et te, mala protinus ales, |
65 | qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astucrudelem veniam atque inhonorae munera lucis;sed mihi iussa deum placitoque ignara moveriAtropos atque olim non haec data ianua letieripuere necem. iamque ut mihi prodiga vitae |
70 | pectora et extremam nihil horrescentia mortemaspicias: bellum infandum ominibusque negatammovisti, funeste, aciem, dum pellere legeset consanguineo gliscis regnare superbusexule; te series orbarum excisa domorum |
75 | planctibus adsiduis, te diro horrore volantesquinquaginta animae circum noctesque diesqueadsilient, neque enim ipse moror. iam moverat irasrex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus.inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui |
80 | Labdacus (hos regni ferrum penes) ire manuqueproturbare parant. sed iam nudaverat ensemmagnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni,nunc ferrum aspectans: numquam tibi sanguinis huiusius erit aut magno feries imperdita Tydeo |
85 | pectora; vado equidem exultans ereptaque fatainsequor et comites feror expectatus ad umbras.te superis fratrique – et iam media orsa loquentisabsciderat plenum capulo latus; ille doloripugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum |
90 | corruit, extremisque animae singultibus erransalternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis.excussae procerum mentes, turbataque mussantconcilia; ast illum coniunx fidique parentesservantem vultus et torvum in morte peracta, |
95 | non longum reducem laetati, in tecta ferebantsed ducis infandi rabidae non hactenus iraestare queunt; vetat igne rapi, pacemque sepulcriimpius ignaris nequiquam manibus arcet.Tu tamen egregius fati mentisque nec umquam |
100 | (sic dignum est) passure situm, qui comminus aususvadere contemptum reges, quaque ampla veniretlibertas, sancire viam: quo carmine dignam,quo satis ore tuis famam virtutibus addam,augur amate deis? non te caelestia frustra |
105 | edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, |
105a | · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque virgoaudebit tacito populos suspendere Phoebo.nunc quoque Tartareo multum divisus AvernoElysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis |
110 | invius Ogygiis nec sontis iniqua tyranniiussa valent; durant habitus et membra cruentisinviolata feris, nudoque sub axe iacentemet nemus et tristis volucrum reverentia servat.At nuptae exanimes puerique aegrique parentes |
115 | moenibus effusi per plana, per avia, passimquisque suas avidi ad lacrimas, miserabile, currunt,certamen, quos densa gradu comitantur euntesmilia solandi studio, pars visere flagrantunius acta viri et tantos in nocte labores: |
120 | fervet iter gemitu et plangoribus arva reclamant.ut vero infames scopulos silvamque nefandamperventum, ceu nulla prius lamenta nec atrimanassent imbres, sic ore miserrimus unoexoritur fragor, aspectuque accensa cruento |
125 | turba furit: stat sanguineo discissus amictuLuctus atrox caesoque invitat pectore matres.scrutantur galeas frigentum inventaque monstrantcorpora, prociduae super externosque suosque.hae pressant in tabe comas, hae lumina signant |
130 | vulneraque alta rigant lacrimis, pars spicula dextranequiquam parcente trahunt, pars molliter aptantbracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt.At vaga per dumos vacuique in pulvere campimagna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide |
135 | squalentem sublata comam liventiaque oraungue premens (nec iam infelix miserandaque, verumterror inest lacrimis), per et arma et corpora passimcanitiem impexam dira tellure volutansquaerit inops natos omnique in corpore plangit. |
140 | Thessalis haud aliter bello gavisa recenti,cui gentile nefas hominem renovare canendo,multifida attollens antiqua lumina cedronocte subit campos versatque in sanguine functumvulgus et explorat manes, cui plurima busto |
145 | imperet ad superos: animarum maesta querunturconcilia, et nigri pater indignatur Averni.Illi in secessu pariter sub rupe iacebantfelices, quos una dies, manus abstulit una,pervia vulneribus media trabe pectora nexi. |
150 | ut vidit lacrimisque oculi patuere profusis:hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati,vestra tuor? sic vos extremo in fine ligavitingenium crudele necis? quae vulnera tractem,quae prius ora premam? vosne illa potentia matris, |
155 | vos uteri fortuna mei, qua tangere divosrebar et Ogygias titulis anteire parentes?at quanto melius dextraque in sorte iugatae,quis steriles thalami nulloque ululata dolorerespexit Lucina domum! mihi quippe malorum |
160 | causa labor; sed nec bellorum in luce patenticonspicui fatis aeternaque gentibus ausiquaesistis miserae vulnus memorabile matri,sed mortem obscuram numerosaque funera passi,heu quantus furto cruor et sine laude iacetis! |
165 | quin ego non dextras miseris complexibus ausimdividere et tanti consortia rumpere leti:ite diu fratres indiscretique supremisignibus et caros urna confundite manes!Nec minus interea digesta strage suorum |
170 | hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamatAstyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles,amissum didicere patrem, Marpessaque pactumPhyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores.tunc ferro retegunt silvas collisque propinqui |
175 | annosum truncant apicem, qui conscius actisnoctis et inspexit gemitus; ibi grandior aevoante rogos, dum quisque suo nequit igne revelli,concilium infaustum dictis mulcebat Aletes:saepe quidem infelix varioque exercita ludo |
180 | fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quohospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos,unde novi fetus et formidata colonisarva suis. sed nec veteris cum regia Cadmifulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae |
185 | consedit, neque funerea cum laude potitusinfelix Athamas trepido de monte veniret,semianimem heu laeto referens clamore Learchum,hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illoPhoenissae sonuere domus, cum lassa furorem |
190 | vicit et ad comitum lacrimas expavit Agaue.una dies similis fato specieque malorumaequa fuit, qua magniloquos luit impia flatusTantalis, innumeris cum circumfusa ruiniscorpora tot raperet terra, tot quaereret ignes. |
195 | talis erat vulgi status, et sic urbe relictaprimaevique senesque et longo examine matresinvidiam planxere deis miseroque tumultubina per ingentes stipabant funera portas.meque ipsum memini (necdum apta doloribus aetas) |
200 | flesse tamen gemituque meos aequasse parentesilla tamen superi. nec quod tibi, Delia, castosprolapsum fontes specula temerare profanaheu dominum insani nihil agnovere Molossi,deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit |
205 | in subitos regina lacus: sic dura Sororumpensa dabant visumque Iovi. nunc regis iniquiob noxam inmeritos patriae tot culmina civesexuimus, nec adhuc calcati foederis Argosfama subit, et iam bellorum extrema dolemus. |
210 | quantus equis quantusque viris in pulvere crassosudor! io quanti crudele rubebitis amnes!viderit haec bello viridis manus: ast ego donerdum licet igne meo terraque insternar avita!haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat |
215 | crudelem infandumque vocans poenasque daturum.unde ea libertas? iuxta illi finis et aetastota retro, seraeque decus velit addere morti.Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundiprospectans primoque imbutas sanguine gentes |
220 | Gradivum acciri propere iubet. ille furentesBistonas et Geticas populatus caedibus urbesturbidus aetherias currus urguebat ad arces,fulmine cristatum galeae iubar armaque in aurotristia, terrificis monstrorum animata figuris, |
225 | incutiens: tonat axe polus clipeique cruentalux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis.hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare laboresIuppiter et tota perfusum pectora bellitempestate videt: talis mihi, nate, per Argos, |
230 | talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira.exturbent resides frenos et cuncta perosite cupiant, tibi praecipites animasque manusquedevoveant; rape cunctantes et foedera turba,cui dedimus; tibi fas ipsos incendere bello |
235 | caelicolas pacemque meam. iam semina pugnaeipse dedi: remeat portans inmania Tydeusausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,insidias fraudesque, suis quas ultus in armis.adde fidem. vos, o superi, meus ordine sanguis, |
240 | ne pugnare odiis, neu me temptare precandocertetis; sic Fata mihi nigraeque Sororumiuravere colus: manet haec ab origine mundifixa dies bello, populique in proelia nati.quodni me veterum poenas sancire malorum |
245 | gentibus et diros sinitis punire nepotes(arcem hanc aeternam mentisque sacraria nostraetestor et Elysios, etiam mihi numina, fontes)ipse manu Thebas correptaque moenia fundoexcutiam versasque solo super Inacha tecta |
250 | effundam turres aut stagna in caerula verramimbre superiecto, licet ipsa in turbine rerumIuno suos colles templumque amplexa laboret.dixit, et attoniti iussis; mortalia credaspectora, sic cuncti vocemque animosque tenebant: |
255 | non secus ac longa ventorum pace solutumaequor et imbelli recubant ubi litora somno,silvarumque comas et abacto flamine nubesmulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonoridetumuere, tacent exusti solibus amnes. |
260 | Gaudet ovans iussis et adhuc temone calentifervidus in laevum torsit Gradivus habenas.iamque iter extremum caelique abrupta tenebat,cum Venus ante ipsos nulla formidine gressumfigit equos; cessere retro iam iamque rigentes |
265 | suppliciter posuere iubas. tunc pectora summoadclinata iugo vultumque obliqua madentemincipit (interea dominae vestigia iuxtaspumantem proni mandunt adamanta iugales):bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella |
270 | ipse paras ferroque tuos abolere nepotes?nec genus Harmoniae nec te conubia caelofesta nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur?criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus,hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae? |
275 | perge libens; at non eadem Volcania nobisobsequia, et laesi servit tamen ira mariti!illum ego perpetuis mihi desudare caminissi iubeam vigilesque operi transmittere noctes,gaudeat ornatusque novos ipsique laboret |
280 | arma tibi; tu – sed scopulos et aena precandoflectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solumobtestor, quid me Tyrio sociare maritoprogeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?dum fore praeclaros armis et vivida rebus |
285 | pectora vipereo Tyrios de sanguine inactasdemissumque Iovis serie genus, a! mea quantoSithonia mallem nupsisset virgo sub Arctotrans Borean Thracasque tuos! indigna parumnepertulimus, divae Veneris quod filia longum |
290 | reptat et Illyricas deiectat virus in herbas?nunc gentem inmeritam – lacrimas non pertulit ultraBellipotens; hastam laeva transumit et alto(haud mora) desiluit curru clipeoque receptamlaedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis: |
295 | o mihi bellorum requies et sacra voluptasunaque pax animo; soli cui tanta potestasdivorumque hominumque meis occurrere telisimpune et media quamvis in caede frementeshos adsistere equos, hunc ensem avellere dextrae: |
300 | nec mihi Sidonii genialia foedera Cadminec tua cara fides (ne falsa incessere gaude!)exciderunt: prius in patrui deus infera mergarstagna et pallentes agar exarmatus ad umbras.sed nunc fatorum monitus mentemque supremi |
305 | iussus obire patris (neque enim Vulcania taliimperio manus apta legi), quo pectore contraire Iovem dictasque parem contemnere leges,cui modo (pro vires!) terras caelumque fretumqueattremere oranti tantosque ex ordine vidi |
310 | delituisse deos? sed ne mihi corde supremosconcipe, cara, metus: quando haec mutare potestasnulla datur, cum iam Tyriis sub moenibus ambaebellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo.tunc me sanguineo late defervere campo |
315 | res super Argolicas haud sic deiecta videbis;hoc mihi ius, nec fata vetant. sic orsus apertoflagrantes inmisit equos. non ocius altiin terras cadit ira Iovis, si quando nivalemOthryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae |
320 | armavitque in nube manum: volat ignea molessaeva dei mandata ferens, caelumque trisulcaterritat omne coma iamdudum aut ditibus agrissigna dare aut ponto miseros involvere nautas.Iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus |
325 | arva gradu viridisque legit devexa Prosymnaeterribilis visu: stant fulti pulvere crines,squalidus ex umeris cadit alta in vulnera sudor,insomnesque oculos rubor excitat, oraque retrosorbet anhela sitis; mens altum spirat honorem |
330 | conscia factorum. sic nota in pascua taurusbellator redit, adverso cui colla suoquesanguine proscissisque natant palearibus armi;tunc quoque lassa tumet virtus multumque superbitpectore despecto; vacua iacet hostis harena |
335 | turpe gemens crudosque vetat sentire dolores.talis erat; medias etiam non destitit urbes,quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos,inflammare odiis, multumque et ubique retexenslegatum sese Graia de gente petendis |
340 | isse super regnis profugi Polynicis, at indevim, noctem, scelus, arma, dolos, ea foedera passumregis Echionii, fratri sua iura negari.prona fides populis; deus omnia credere suadetArmipotens, geminatque acceptos Fama pavores. |
345 | Utque introgressus portas (et forte verendosconcilio pater ipse duces cogebat Adrastus)improvisus adest, iam illinc a postibus aulaevociferans: arma, arma viri, tuque optime Lernaeductor, magnanimum si quis tibi sanguis avorum, |
350 | arma para! nusquam pietas, non gentibus aequumfas aut cura Iovis; melius legatus adissemSauromatas rabidos servatoremque cruentumBebrycii nemoris. nec iussa incuso pigetveofficii: iuvat isse, iuvat, Thebasque nocentes |
355 | explorasse manu; bello me, credite, bello,ceu turrem validam aut artam compagibus urbem,delecti insidiis instructique omnibus armisnocte doloque viri nudum ignarumque locorumnequiquam clausere; iacent in sanguine mixti |
360 | ante urbem vacuam. nunc o nunc tempus in hostes,dum trepidi exanguesque metu, dum funera portant,nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessusquinquaginta illis heroum inmanibus umbrisvulneraque ista ferens putri insiccata cruore |
365 | protinus ire peto! trepidi de sedibus astantInachidae, cunctisque prior Cadmeius herosaccurrit vultum deiectus et o ego divisinvisus vitaeque nocens haec vulnera cernointeger? hosne mihi reditus, germane, parabas? |
370 | in me haec tela dabas! pro vitae foeda cupido!infelix, facinus fratri tam grande negavi.et nunc vestra quidem maneant in pace quietamoenia, nec vobis tanti sim causa tumultushospes adhuc. scio (nec me adeo res dextra levavit) |
375 | quam durum natis, thalamo quam triste revelli,quam patria; non me ullius domus anxia culpetrespectentve truces obliquo limine matres.ibo libens certusque mori, licet optima coniunxauditusque iterum revocet socer; hunc ego Thebis, |
380 | hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu,debeo. sic variis pertemptat pectora dictisobliquatque preces. commotae questibus iraeet mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultronon iuvenum modo, sed gelidis et inertibus aevo |
385 | pectoribus mens una subit, viduare penates,finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altusconsiliis pater imperiique haud flectere moleminscius: ista quidem superis curaeque medendalinquite, quaeso, meae: nec te germanus inulto |
390 | sceptra geret, neque nos avidi promittere bellum.at nunc egregium tantoque in sanguine ovantemexcipite Oeniden, animosaque pectora laxetsera quies: nobis dolor haud rationis egebit.Turbati extemplo comites et pallida coniunx |
395 | Tydea circum omnes fessum bellique viaequestipantur. laetus mediis in sedibus aulaeconstitit, ingentique exceptus terga columna,vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon(nunc velox ferro, nunc ille tepentibus herbis |
400 | mitior), ipse alta seductus mente renarratprincipia irarum, quaeque orsus uterque vicissim,quis locus insidiis, tacito quae tempora bello,qui contra quantique duces, ubi maximus illisudor, et indicio servatum Maeona tristi |
405 | exponit. cui fida manus proceresque socerqueastupet oranti, Tyriusque incenditur exul.Solverat Hesperii devexo margine pontiflagrantes Sol pronus equos rutilamque lavabatOceani sub fonte comam, cui turba profundi |
410 | Nereos et rapidis accurrunt passibus Horae,frenaque et auratae textum sublime coronaederipiunt, laxant calidis umentia lorispectora; pars meritos vertunt ad molle iugalesgramen et erecto currum temone supinant. |
415 | Nox subiit curasque hominum motusque ferarumcomposuit nigroque polos involvit amictu,illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste,Labdacioque duci: nam Tydea largus habebatperfusum magna virtutis imagine somnus. |
420 | et iam noctivagas inter deus armifer umbrasdesuper Arcadiae fines Nemeaeaque ruraTaenariumque cacumen Apollineasque Therapnasarmorum tonitru ferit et trepidantia cordaimplet amore sui. comunt Furor Iraque cristas, |
425 | frena ministrat equis Pavor armiger. at vigil omniFama sono vanos rerum succincta tumultusantevolat currum flatuque impulsa gementumalipedum trepidas denso cum murmure plumasexcutit: urguet enim stimulis auriga cruentis |
430 | facta, infecta loqui, curruque infestus ab altoterga comasque deae Scythica pater increpat hasta.qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventosdux prae se Neptunus agit magnoque volentesincitat Aegaeo; tristis comitatus eunti |
435 | circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundaeNubilaque et vulso terrarum sordida fundoTempestas: dubiae motis radicibus obstantCyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque revelli,Dele, times magnique fidem testaris alumni. |
440 | Septima iam nitidum terris Aurora deisquepurpureo vehit ore diem, Perseius heroscum primum arcana senior sese extulit aula,multa super bello generisque tumentibus amensincertusque animi, daret armis iura novosque |
445 | gentibus incuteret stimulos, an frena teneretirarum et motos capulis adstringeret enses.hinc pacis tranquilla movent, atque inde pudorifoeda quies, flectique nova dulcedine pugnaedifficiles populi; dubio sententia tandem |
450 | sera placet, vatum mentes ac provida verisacra movere deum. sollers tibi cura futuri,Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretusiam senior (sed mente viret Phoeboque) Melampusadsociat passus: dubium cui pronus Apollo |
455 | oraque Cirrhaea satiarit largius unda.principio fibris pecudumque in sanguine divosexplorant; iam tum pavidis maculosa bidentumcorda negant diraque nefas minitantia vena.ire tamen vacuoque sedet petere omina caelo. |
460 | Mons erat audaci seductus in aethera dorso(nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni)gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebantnubila suspenso celerem temerasse volatuPersea, cum raptos pueri perterrita mater |
465 | prospexit de rupe gradus ac paene secuta est.hoc gemini vates sanctam canentis olivaefronde comam et niveis ornati tempora vittisevadunt pariter, madidos ubi lucidus agrosortus et algentes laxavit sole pruinas. |
470 | ac prior Oeclides solitum prece numen amicat:Iuppiter omnipotens (nam te pernicibus alisaddere consilium volucresque implere futuriominaque et causas caelo deferre latentesaccipimus), non Cirrha deum promiserit antro |
475 | certius, aut frondes lucis quas fama MolossisChaonias sonuisse tibi, licet aridus Hammoninvideat Lyciaeque parent contendere sortesNiliacumque pecus patrioque aequalis honoriBranchus et undosae qui rusticus accola Pisae |
480 | Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra:ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundasimpuleris manifestus aves. mirum unde, sed olimhic honor alitibus, superae seu conditor aulaesic dedit effusum chaos in nova semina texens, |
485 | seu quia mutatae nostraque ab origine versiscorporibus subiere notos, seu purior axisamotumque nefas et rarum insistere terrisvera docent: tibi, summe sator terraeque deumque,scire licet: nos Argolicae primordia pugnae |
490 | venturumque sinas caelo praenosse laborem.si datur et duris sedet haec sententia Parcissolvere Echionias Lernaea cuspide portas,signa feras laevusque tones; tunc omnis in astrisconsonet arcana volucris bona murmura lingua. |
495 | si prohibes, hic necte moras dextrisque profundumalitibus praetexe diem. sic fatus et altomembra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungitnumina et inmensi fruitur caligine mundi.Postquam rite diu partiti sidera, cunctas |
500 | perlegere animis oculisque sequacibus auras,tunc Amythaonius longo post tempore vates:nonne sub excelso spirantis limite caeli,Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenosales agat liquidoque polum complexa meatu |
505 | pendeat aut fugiens placabile clanxerit omen?non comes obscurus tripodum, non fulminis ardensvector adest, flavaeque sonans avis unca Minervaenon venit auguriis melior; quin vultur et altisdesuper accipitres exultavere rapinis. |
510 | monstra volant: dirae stridunt in nube volucres,nocturnaeque gemunt striges et feralia bubodamna canens. quae prima deum portenta sequamur?hisne dari, Thymbraee, polum? simul ora recurvoungue secant rabidae planctumque imitantibus alis |
515 | exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.ille sub haec: equidem varii, pater, omina Phoebisaepe tuli: iam tum, prima cum pube virentemsemideos inter pinus me Thessala regesduceret, hic casus terraeque marisque canentem |
520 | obstipuere duces, nec me ventura locutosaepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus.sed similes non ante metus aut astra notaviprodigiosa magis; quamquam maiora parantur.huc adverte animum: clara regione profundi |
525 | aetheros innumeri statuerunt agmina cycni.sive hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto,seu fecunda refert placidi clementia Nili.fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas:nam sese inmoti gyro atque in pace silentes |
530 | ceu muris valloque tenent. sed fortior ecceadventat per inane cohors; septem ordine fulvoarmigeras summi Iovis exultante catervaintuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges.invasere globum nivei gregis uncaque pandunt |
535 | caedibus ora novis et strictis unguibus instant.cernis inexperto rorantes sanguine ventos,et plumis stillare diem? quae saeva repentevictores agitat leto Iovis ira sinistri?hic excelsa petens subita face solus inarsit |
540 | summisitque animos, illum vestigia adortummaiorum volucrum tenerae deponitis alae.hic hosti implicitus pariter ruit, hunc fuga retrovolvit agens sociae linquentem fata catervae.hic nimbo glomeratus obit, hic praepete viva |
545 | pascitur inmoriens; spargit cava nubila sanguis.quid furtim inlacrimas? illum, venerande Melampu,qui cadit, agnosco. trepidos sic mole futuricunctaque iam rerum certa sub imagine passosterror habet vates; piget inrupisse volantum |
550 | concilia et caelo mentem insertasse vetanti,auditique odere deos. unde iste per orbemprimus venturi miseris animantibus aegercrevit amor? divumne feras hoc munus, an ipsi,gens avida et parto non umquam stare quieti, |
555 | eruimus quae prima dies, ubi terminus aevi,quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clothocogitet? hinc fibrae et volucrum per nubila sermoastrorumque vices numerataque semita lunaeThessalicumque nefas. at non prior aureus ille |
560 | sanguis avum scopulisque satae vel robore gentesmentibus his usae; silvas amor unus humumqueedomuisse manu; quid crastina volveret aetasscire nefas homini. nos, pravum et flebile vulgus,scrutati penitus superos: hinc pallor et irae, |
565 | hinc scelus insidiaeque et nulla modestia voti.Ergo manu vittas damnataque vertice sertaderipit abiectaque inhonorus fronde sacerdosinviso de monte redit; iam bella tubaequecomminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae. |
570 | ille nec aspectum vulgi, nec fida tyranniconloquia aut coetus procerum perferre, sed atrasede tegi, et superum clausus negat acta fateri(te pudor et curae retinent per rura, Melampu):bissenos premit ora dies populumque ducesque |
575 | extrahit incertis. et iam suprema Tonantisiussa fremunt agrosque viris annosaque vastantoppida; bellipotens prae se deus agmina passimmille rapit; liquere domos dilectaque laeticonubia et primo plorantes limine natos: |
580 | tantus in attonitos cecidit deus. arma paternispostibus et fixos superum ad penetralia currusvellere amor; tunc fessa putri robigine pilahaerentesque situ gladios in saeva recurantvulnera et attrito cogunt iuvenescere saxo. |
585 | hi teretes galeas magnorumque aerea sutathoracum et tunicas Chalybum squalore crepantespectoribus temptare, alii Gortynia lentantcornua; iam falces avidis et aratra caminisrastraque et incurvi saevum rubuere ligones. |
590 | caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas,nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.inrupere Argos maestique ad limina regisbella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras,quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat |
595 | Enceladus mutare latus; super igneus antrismons tonat: exundant apices, fluctusque Peloruscontrahit, et sperat tellus abrupta reverti.Atque hic ingenti Capaneus Mavortis amoreexcitus et longam pridem indignantia pacem |
600 | corda tumens (huic ampla quidem de sanguine prisconobilitas; sed enim ipse manu praegressus avorumfacta, diu tuto superum contemptor et aequiimpatiens largusque animae, modo suaserit ira),unus ut e silvis Pholoes habitator opacae |
605 | inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis,Amphiarae, tuas quae tanta ignavia clamat,Inachidae vosque o socio de sanguine Achivi?unius (heu pudeat!) plebeia ad limina civis |
610 | tot ferro accinctae gentes animisque parataependemus? non si ipse cavo sub vertice Cirrhae(quisquis is est, timidis famaeque ita visus) Apollomugiat insano penitus seclusus in antro,expectare queam dum pallida virgo tremendas |
615 | nuntiet ambages. virtus mihi numen et ensisquem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdosexeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas,experiar. laetum fremit adsensuque furentemimplet Achaea manus. tandem prorumpere adactus |
620 | Oeclides: alio curarum agitante tumultunon equidem effreno iuvenis clamore profanidictorumque metu, licet hic insana minetur,elicior tenebris; alio mihi debita fatosumma dies, vetitumque dari mortalibus armis. |
625 | sed me vester amor nimiusque arcana profariPhoebus agit; vobis ventura atque omne quod ultra estpandere maestus eo; nam te, vesane, moneriante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma, |
630 | quo rapitis? quae vos Furiarum verbera caecosexagitant? adeone animarum taedet? et Argosexosi? nil dulce domi? nulla omina curae?quid me Persei secreta ad culmina montisire gradu trepido superumque inrumpere coetus |
635 | egistis? potui pariter nescire quis armiscasus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,quae mihi. consulti testor penetralia mundiet volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocantinon alias tam saeve mihi, quae signa futuri |
640 | pertulerim: vidi ingentis portenta ruinae,vidi hominum divumque metus hilaremque Megaeramet Lachesin putri vacuantem saecula penso.proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat,ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine victo |
645 | Aoniam et diri saturare novalia Cadmi?sed quid vana cano, quid fixos arceo casus?ibimus. hic presso gemuit semel ore sacerdos.illum iterum Capaneus: tuus o furor auguret uniista tibi, ut serves vacuos inglorius annos |
650 | et tua non umquam Tyrrhenus tempora circumclangor eat. quid vota virum meliora moraris?scilicet ut vanis avibus natoque domoqueet thalamis potiare iacens, sileamus inultiTydeos egregii perfossum pectus et arma |
655 | foederis abrupti? quodsi bella effera Graiosferre vetas, i Sidonios legatus ad hostes:haec pacem tibi serta dabunt. tua prorsus inaniverba polo causas abstrusa atque omina rerumeliciunt? miseret superum, si carmina curae |
660 | humanaeque preces. quid inertia pectora terres?primus in orbe deos fecit timor! et tibi tutonunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iamhostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus,ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma volenti |
665 | obvius ire pares venisque aut alite visabellorum proferre diem: procul haec tibi mollisinfula terrificique aberit dementia Phoebi:illic augur ego et mecum quicumque paratiinsanire manu. rursus fragor intonat ingens |
670 | hortantum et vasto subter volat astra tumultu.ut rapidus torrens, animos cui verna ministrantflamina et exuti concreto frigore montes,cum vagus in campos frustra prohibentibus exitobicibus, resonant permixto turbine tecta, |
675 | arva, armenta, viri, donec stetit improbus altocolle minor magnoque invenit in aggere ripas:haec alterna ducum nox interfusa diremit.At gemitus Argia viri non amplius aequocorde ferens sociumque animo miserata dolorem, |
680 | sicut erat, laceris pridem turpata capillis,et fletu signata genas, ad celsa verendiibat tecta patris parvumque sub ubere caroThessandrum portabat avo iam nocte supremaante novos ortus, ubi sola superstite Plaustro |
685 | Arctos ad Oceanum fugientibus invidet astrisutque fores iniit magnoque adfusa parenti est:cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplexlimina nocte petam, cessem licet ipsa profari,scis genitor. sed iura deum genialia testor |
690 | teque, pater, non ille iubet sed pervigil angor.ex quo primus Hymen movitque infausta sinistramIuno facem, semper lacrimis gemituque propinquoexturbata quies. non si mihi tigridis horroraequoreaeque super rigeant praecordia cautes, |
695 | ferre queam; tu solus opem, tu summa medendiiura tenes; da bella, pater, generique iacentisaspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolemexulis; huic olim generis pudor. o ubi primahospitia et iunctae testato numine dextrae? |
700 | hic certe est quem fata dabant, quem dixit Apollo;non egomet tacitos Veneris furata caloresculpatamve facem: tua iussa verenda tuosquedilexi monitus. nunc qua feritate dolentisdespiciam questus? nescis, pater optime, nescis |
705 | quantus amor castae misero nupsisse marito.et nunc maesta quidem grave et inlaetabile munus,ut timeam doleamque, rego; sed cum oscula rumpetmaesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armissigna tubae saevoque genas fulgebitis auro, |
710 | ei mihi, care parens, iterum fortasse rogabo!Illius umenti carpens pater oscula vultu:non equidem has umquam culparim, nata, querelas;pone metus, laudanda rogas nec digna negari.sed mihi multa dei (nec tu sperare quod urgues |
715 | desine), multa metus regnique volubile pondussubiciunt animo. veniet qui debitus istis,nata, modus neque te incassum flevisse quereris.tu solare virum, neu sint dispendia iustaedura morae: magnos cunctamur, nata, paratus. |
720 | proficitur bello. dicentem talia nascenslux movet ingentesque iubent adsurgere curae. |