BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber tertius

 

_______________________________________________________

 

 

 

V

[Ad uxorem]

 

Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus, uxor,

anxia pervigili ducis suspiria cura?

non metuo ne laesa fides aut pectore in isto

alter amor; nullis in te datur ire sagittis

5

(audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu),

non datur. et si egomet patrio de litore raptus

quattuor emeritis per bella, per aequora lustris

errarem, tu mille procos intacta fugares,

non intersectas commenta retexere telas,

10

sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.

dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila vultus?

anne quod Euboicos fessus remeare penates

auguror et patria senium componere terra?

cur hoc triste tibi? certe lascivia corde

15

nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi

aut intrat sensus clamosi turba theatri;

sed probitas et opaca quies et sordida numquam

gaudia. quas autem comitem te rapto per undas?

quamquam, et si gelidas irem mansurus ad Arctos

20

vel super Hesperiae vada caligantia Thyles

aut septemgemini caput impenetrabile Nili,

hortarere vias. etenim tua (nempe benigna

quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis

servat et in senium), tua, quae me vulnere primo

25

intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem

fixisti, tua frena libens docilisque recepi,

et semel insertas non mutaturus habenas

usque premo. tu me nitidis Albana ferentem

dona comis sanctoque indutum Caesaris auro

30

visceribus complexa tuis, sertisque dedisti

oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae

infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas

mecum victa Iovem; tu procurrentia primis

carmina nostra sonis, totasque in murmure noctes

35

aure rapis vigili; longi tu sola laboris

conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis.

qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras

cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,

aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes!

40

scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati

te tantum miserata dedit, superique potentes

invidiam timuere tuam. post ista propinquum

nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?

heu ubi nota fides totque explorata per usus,

45

qua veteres Latias Graias heroidas aequas?

isset ad Iliacas (quid enim deterret amantes?)

Penelope gavisa domos, si passus Vlixes;

questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui,

et quam (quam saevi!) fecerunt maenada planctus.

50

nec minor his tu nosse fidem vitamque maritis

dedere. sic certe cineres umbramque priorem

quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori

coniugis ingentes iterasti pectore planctus,

iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae:

55

sic et mater amas, sic numquam corde recedit

nata tuo, fixamque animi penetralibus imis

nocte dieque tenes. non sic Trachinia nidos

Alcyone, vernos non sic Philomela penates

circumit amplectens animamque in pignora transfert.

60

et nunc illa tenet viduo quod sola cubili

otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.

sed venient, plenis venient conubia taedis.

sic certe formaeque bonis animique meretur;

sive chelyn complexa petit seu voce paterna

65

discendum Musis sonat et mea carmina flectit,

candida seu molli diducit bracchia motu,

ingenium probitas artemque modestia vincit.

nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit

hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales

70

conciliare toros festasque accendere taedas

fertilis: et nostra generi tellure dabuntur.

non adeo Vesuvinus apex et flammea diri

montis hiems trepidas exhausit civibus urbes:

stant populisque vigent. hinc auspice condita Phoebo

75

tecta Dicarchei portusque et litora mundi

hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae

quae Capys advectis implevit moenia Teucris.

nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis

Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae

80

ipse Dionaea monstravit Apollo columba.

Has ego te sedes (nam nec mihi barbara Thrace

nec Libye natale solum) transferre laboro,

quas et mollis hiems et frigida temperat aestas,

quas imbelle fretum torpentibus adluit undis.

85

pax secura locis et desidis otia vitae

et numquam turbata quies somnique peracti.

nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges:

morum iura viris solum et sine fascibus aequum.

quid nunc magnificas species cultusque locorum

90

templaque et innumeris spatia interstincta columnis,

et geminam molem nudi tectique theatri

et Capitolinis quinquennia proxima lustris,

quid laudem litus libertatemque Menandri,

quam Romanus honos et Graia licentia miscent?

95

nec desunt variae circa oblectamina vitae:

sive vaporiferas, blandissima litora, Baias,

enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae

dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo,

seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri

100

Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis

lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae,

caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo,

quae meus ante alios habitator Pollius auget,

Dinarumque lacus medicos Stabiasque renatas.

105

mille tibi nostrae referam telluris amores?

sed satis hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit

me tibi, me socium longos astrinxit in annos.

nonne haec amborum genetrix altrixque videri

digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque

110

moribus indubito: venies, carissima coniunx,

praeveniesque etiam. sine me tibi ductor aquarum

Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.