BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber secundus

 

_______________________________________________________

 

 

 

Statius Meliori suo salutem

 

Et familiaritas nostra qua gaudeo, Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet. primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia, et qualem plerumque infelices sortiuntur – apud te complexus amabam – iam non tibi. huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. nec nunc eam apud te iacto qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confuso scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius dici, sed amicus ignovit. in arborem certe tuam, Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat sacratissimo Imperatori, ni statim traderem. ad Vrsum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. cludit volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, cum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui.

Haec qualiacumque sunt, Melior carissime, si tibi non displicue-rint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.