P. Papinius Statius
ca. 45 - ca. 95
|
Silvarum libri V
Liber primus
|
_______________________________________________________
|
|
VBalneum Claudii Etrusci
Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro,nec lassata voco totiens mihi numina, Musas;et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae | |
5 | terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.Naidas, undarum dominas, regemque corusciignis adhuc fessum Siculaque incude rubentemelicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,ponite: dilecto volo lascivire sodali. |
10 | iunge, puer, cyathos et ne numerare laboracunctantemque incende chelyn; discede LaborqueCuraque, dum nitidis canimus gemmantia saxisbalnea dumque procax vittis hederisque, solutafronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco. |
15 | ite, deae virides, liquidosque advertite vultuset vitreum teneris crinem redimite corymbis,veste nihil tectae, quales emergitis altisfontibus et visu Satyros torquetis amantes.non vos quae culpa decus infamastis aquarum, |
20 | sollicitare iuvat; procul hinc et fonte dolosoSalmacis et viduae Cebrenidos arida luctuflumina et Herculei praedatrix cedat alumni.vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,incolitis Thybrimque novis attollitis undis, |
25 | quas praeceps Anien atque exceptura natatusVirgo iuvat Marsasque nives et frigora ducensMarcia, praecelsis quarum vaga molibus undacrescit et innumero pendens transmittitur arcu:vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli |
30 | pando domus. non umquam aliis habitastis in antrisditius. ipsa manus tenuit Cytherea maritimonstravitque artes; neu vilis flamma caminosureret, ipsa faces volucrum succendit amorum.non huc admissae Thasos aut undosa Carystos; |
35 | maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:sola nitet flavis Nomadum decisa metallispurpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antroipse cruentavit maculis lucentibus Attisquaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes. |
40 | vix locus Eurotae, viridis cum regula longoSynnada distinctu variat. non limina cessant,effulgent camerae, vario fastigia vitroin species animoque nitent. stupet ipse beatascircumplexus opes et parcius imperat ignis. |
45 | multus ubique dies, radiis ubi culmina totisperforat atque alio sol improbus uritur aestu.nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabisaera, sed argento felix propellitur undaargentoque cadit, labrisque nitentibus instat |
50 | delicias mirata suas et abire recusat.Extra autem niveo qui margine caerulus amnisvivit et in summum fundo patet omnis ab imocui non ire lacu pigrosque exsolvere amictussuadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo, |
55 | hic te perspicuum melius, Narcisse, videres,hic velox Hecate velit et deprensa lavari.Quid nunc strata solo referam tabulata crepantisauditura pilas, ubi languidus ignis inerrataedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem? |
60 | nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,talia despiciet (fas sit componere magnisparva), Neronea nec qui modo lotus in unda,hic iterum sudare neget. macte, oro, nitentiingenio curaque puer! tecum ista senescant, |
65 | et tua iam melius discat fortuna renasci! |