BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

P. Papinius Statius

ca. 45 - ca. 95

 

Silvarum libri V

 

Liber primus

 

_______________________________________________________

 

 

 

IV

Soteria Rutilii Gallici

 

Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho

volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique

conciliata redit, dubitataque sidera cernit

Gallicus. es caelo dive, es, Germanice, cordi

5

(quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro

imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix

ponderis immensi damnosaque fila senectae

exuit atque alios melior revirescit in annos.

ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes,

10

inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum

confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae

quae tua longinquis implorant iura querelis,

certent laetitia, nosterque ex ordine collis

confremat, et sileant peioris murmura famae.

15

quippe manet longumque aevo redeunte manebit

quem penes intrepidae mitis custodia Romae,

nec tantum induerint fatis nova saecula crimen

aut instaurati peccaverit ara Tarenti.

Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo

20

plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas

aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum;

ipse veni viresque novas animumque ministra,

qui caneris; docto nec enim sine numine tantus

Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti

25

iudicium mentemque viris. licet enthea vatis

excludat Piplea sitim nec conscia detur

Pirene: largos potius mihi gurges in haustus

qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis

quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem

30

frangitur et nostras curat facundia leges.

quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo

reddimus, et dives praedae tamen accipit omni

exuvias Diana tholo captivaque tela

Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius

35

eloquium fandique opibus sublimis abundas)

sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris

luna, et in Oceanum rivi cecidere minores.

Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum

urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi

40

lumina et ignarae plebis lugere potentes!

non labente Numa timuit sic curia felix,

Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.

hoc illud: tristis invitum audire catenas;

parcere verberibus nec qua iubet alta potestas

45

ire, set armatas multum sibi demere vires

dignarique manus humilis et verba precantum;

reddere iura foro nec proturbare curules,

et ferrum mulcere toga. sic itur in alta

pectora, sic mixto reverentia fidit amori.

50

Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati

terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,

nil cunctante malo. non illud culpa senectae

(quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris),

sed labor intendens animique in membra vigentis

55

imperium vigilesque suo pro Caesare curae,

dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus

insidiosa quies et pigra oblivio vitae.

Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi

signat Apollineos sancto cognomine lucos,

60

respicit heu tanti pridem securus alumni.

praegressusque moras: ‹hinc mecum, Epidauria proles,

hinc› ait ‹i gaudens: datur (aggredienda facultas!)

ingentem recreare virum. teneamus adorti

(tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri

65

sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes.

nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam

servo animam. atque adeo breviter, dum tecta subimus,

expediam. genus ipse suis permissaque retro

nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente

70

vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.

prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens

eloquio; mox innumeris exercita castris

occiduas primasque domos et sole sub omni

permeruit iurata manus, nec in otia pacis

75

permissum laxare animos ferrumque recingi.

hunc Galatea vigens ausa est incessere bello

(me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes

Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci

Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.

80

quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam

iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque

hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis

nec permissa semel. Libyci quid mira tributi

obsequia et missum media de pace triumphum

85

laudem et opes tantas? nec qui mandaverat ausus

expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes

Cannensesque animae; primusque insigne tributum

ipse palam laeta poscebat Regulus umbra.

non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem

90

captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper

gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem

pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,

Gallice, Fortuna non admirante subisti.

hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,

95

nate, Iovi. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis,

et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora

carmina patricio pueri sonuistis in ostro.

si qua salutifero gemini Chironis in antro

herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit

100

Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis

educat, Idaea profert quam Creta sub umbra

dictamni florentis opem, quoque anguis abundat

spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne

virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis

105

aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.›

Dixerat. inveniunt positos iam segniter artus

pugnantemque animam; ritu se cingit uterque

Paeonio monstrantque simul parentque volentes,

donec letiferas vario medicamine pestes

110

et suspecta mali ruperunt nubila somni.

adiuvat ipse deos morboque valentior omni

occupat auxilium. citius non arte refectus

Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae

saeva Machaonio coierunt vulnera suco.

115

Quis mihi tot coetus inter populique patrumque

sit curae votique locus? tamen ardua testor

sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni

luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens

assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta

120

auguror; immensae veluti conexa carinae

cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis

parva receptat aquas et eodem volvitur austro.

Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,

nectite! nemo modum transmissi computet aevi:

125

hic vitae natalis erit. tu Troica dignus

saecula et Euboici transcendere pulveris annos

Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra

digna litem? nec si vacuet Mevania valles,

aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,

130

sufficiam. sed saepe deis hos inter honores

caespes et exiguo placuerunt farra salino.