Silius Italicus
ca. 25 - 101
|
Punica
Liber XIII
|
________________________________________________________________
|
|
Hannibal ad Tutiam fluvium castris relatis denuo Romam petere parat, sed a Dasio quodam transfuga edoctus urbem propter Palladium (eius historia 35 – 81) non posse expugnari, Feroniae templo diruto in Bruttios se recipit 1 – 93. Capua a Romanis expugnatur 94 – 380. – Cn. et P. Scipiones in Hispania cadunt 381 – 384. nuntio eius rei allato Scipio iuvenis inferos adire in animum inducit, ut ibi patris patruique umbras videat 385 – 396. Scipio apud inferos umbras clarissimorum virorum et feminarum videt. postremo Sibylla ei ultima Hannibalis fata praedicit 397 – 893. tum ille ad suos redit 894 – 895.
Segne iter emenso uix dum Tarpeia uidericulmina desierant, toruos cum uersus ad urbemductor Agenoreus uultus remeare parabat.castra locat, nulla laedens ubi gramina ripa | |
5 | Tutia deducit tenuem sine nomine riuumet tacite Tuscis inglorius adfluit undis.hic modo primores socium, modo iussa deorum,nunc sese increpitat: Dic o, cui Lydia caedecreuerunt stagna et concussa est Daunia tellus |
10 | armorum tonitru, quas exanimatus in orassigna refers? qui mucro tuum, quae lancea tandemintrauit pectus? si nunc existeret almaCarthago ante oculos turrita celsa figura,quas abitus, miles, causas, inlaese, dedisses? |
15 | «Imbres, o patria, et mixtos cum grandine nimboset tonitrus fugio.» procul hanc expellite gentifemineam Tyriae labem, nisi luce serenanescire ac liquida Mauortem agitare sub aethra.
Terror adhuc inerat superum ac redolentia in armis |
20 | fulmina et ante oculos irati pugna Tonantis.parendi tamen et cuicumque incumbere iussodurabat uigor, ac sensim diffusus ad orassigna reportandi crescebat in agmine feruor.sic, ubi perrupit stagnantem calculus undam, |
25 | exiguos format per prima uolumina gyros,mox tremulum uibrans motu gliscente liquoremmultiplicat crebros sinuati gurgitis orbes,donec postremo laxatis circulus oriscontingat geminas patulo curuamine ripas.
|
30 | At contra Argyripae prauum decus (inclita namquesemina ab Oenea ductoris stirpe trahebatAetoli – Dasio fuit haud ignobile nomen:laetus opum, sed clauda fides, seseque calentiaddiderat Poeno Latiae diffisus habenae) – |
35 | is uoluens ueterum memorata antiqua parentumLongo miles ait quateret cum Teucria belloPergama et ad muros staret sine sanguine Mauors,sollicitis Calchas (nam sic fortissimus herosposcenti socero saepe inter pocula Dauno |
40 | narrabat memori Diomedes condita mente) –sed Calchas Danais, nisi clausum ex sedibus arcisarmisonae curent simulacrum auellere diuae,non umquam adfirmat Therapnaeis Ilion armiscessurum aut Ledae rediturum nomen Amyclas. |
45 | quippe deis uisum, ne cui perrumpere detureffigies ea quas umquam possederit urbes.tum meus adiuncto monstratam euadit in arcemTydides Ithaco et dextra <a>molitus in ipsocustodes aditu templi caeleste reportat |
50 | Palladium ac nostris aperit mala Pergama fatis.nam postquam Oenotris fundauit finibus urbem,aeger delicti Phrygium placare colendonumen et Iliacos parat exorare Penatis.ingens iam templum celsa surgebat in arce, |
55 | Laomedonteae sedes ingrata Mineruae,cum medios inter somnos altamque quietemnec celata deam et minitans Tritonia uirgo:«Non haec, Tydide, tantae pro laudis honoredigna paras: non Garganus nec Daunia tellus |
60 | debentur nobis. quaere in Laurentibus aruisqui nunc prima locant melioris moenia Troiae.huc uittas castumque refer penetrale parentum.»quis trepidus monitis Saturnia regna capessit.iam Phryx condebat Lauinia Pergama uictor |
65 | armaque Laurenti figebat Troia luco.uerum ubi Tyrrheni peruentum ad fluminis undascastraque Tydides posuit fulgentia ripa,Priamidae intremuere metu. tum pignora pacispraetendens dextra ramum canentis oliuae |
70 | sic orsus Dauni gener inter murmura Teucrum:«Pone, Anchisiade, memores irasque metusque.quicquid ad Idaeos Xanthum Simoentaque nobissanguine sudatum Scaeaeque ad limina portae,haud nostrum est: egere dei duraeque sorores. |
75 | nunc age, quod superest cur non melioribus aeuiducimus auspiciis? dextras iungamus inermis:foederis en haec testis erit.» ueniamque precatusTroianam ostentat trepidis de puppe Mineruam.haec ausos Celtas inrumpere moenia Romae |
80 | corripuit leto neque tot de milibus unumingentis populi patrias dimisit ad aras.
His fractus ductor conuelli signa maniplisoptato laetis abitu iubet. itur in agrosdiues ubi ante omnis colitur Feronia luco |
85 | et sacer umectat Flauinia rura Capenas.fama est intactas longaeui ab origine fanicreuisse, in medium congestis undique donis,immensum per tempus opes, lustrisque relictuminnumeris aurum solo seruante pauore. |
90 | hac auidas mentes ac barbara corda rapinapolluit atque armat contemptu pectora diuum.auia tunc longinqua placent, quae sulcat aratroad freta porrectis Trinacria Bruttius aruis.
Dum Libys haud laetus Regina ad litora tendit, |
95 | uictor summoto patriis a finibus hosteFuluius infaustam Campana ad moenia clausisportabat famam miserisque extrema mouebat.tum prensans passim, cuicumque est nomen in armis:Dedecus hoc defende manu: cur perfida et urbi |
100 | altera Carthago nostrae post foedera ruptaet missum ad portas Poenum, post iura petitaconsulis alterni stat adhuc et turribus altisHannibalem ac Libycas expectat lenta cohortis?miscebat dictis facta et nunc robore celsas |
105 | educi turris, quis uinceret ardua muri,cogebat, nunc coniunctas astringere nodisinstabat ferroque trabes, quo frangeret altosportarum postes quateretque morantia claustra.hic latera intextus stellatis axibus agger, |
110 | hic grauida armato surgebat uinea dorso.at postquam properata satis quae commonet usus,dat signum atque alacer scalis transcendere murosimperat ac saeuis urbem terroribus implet.
Tum subito dextrum offulsit conatibus omen. |
115 | cerua fuit, raro terris spectata colore,quae candore niuem, candore anteiret olores.hanc agreste Capys donum, cum moenia sulcosignaret, grato paruae mollitus amorenutrierat sensusque hominis donarat alendo. |
120 | inde exuta feram docilisque accedere mensisatque ultro blanda attactu gaudebat erili.aurato matres adsuetae pectine mitemcomere et umenti fluuio reuocare colorem.numen erat iam cerua loci, famulamque Dianae |
125 | credebant, ac tura deum de more dabantur.haec aeui uitaeque tenax felixque senectammille indefessos uiridem duxisse per annossaeclorum numero Troianis condita tectaaequabat. sed iam longo nox uenerat aeuo. |
130 | nam, subito incursu saeuorum agitata luporumqui noctis tenebris urbem (miserabile belloprodigium) intrarant, primos ad luminis ortusextulerat sese portis pauidaque petebatconsternata fuga positos ad moenia campos. |
135 | exceptam laeto iuuenum certamine ductormactat, diua, tibi (tibi enim haec gratissima sacra)Fuluius atque Adsis, orat Latonia, coeptis.inde alacer fidensque dea circumdata clausisarma mouet, quaque obliquo curuantur in or<b>e<m> |
140 | moenia flexa sinu, spissa uallata coronaalligat et telis in morem indaginis ambit.
Dum pauitant, spumantis equi fera corda fatiganseuehitur porta sublimis Taurea cristisbellator, cui Sidonius superare lacerto |
145 | ductor et Autololas dabat et Maurusia tela.is trepido ac lituum tinnitu stare negantiimperitans uiolenter equo, postquam auribus hostisuicinum sese uidet et clamare propincu<m>,Claudius huic inquit (praestabat Claudius arte |
150 | bellandi et merita mille inter proelia fama)huic inquit solum, si qua est fiducia dextrae,det sese campo atque ineat certamina mecum.
Vna mora Aeneadae, postquam uox attigit auris,dum daret auspicium <i>usque in certamina ductor: |
155 | praeuetitum namque et capital committere Martemsponte uiris. erumpit ouans, ut Fuluius armaimperio soluit, patulumque inuectus in aequorerigit undantem glomerato puluere nubem.indignatus opem ammenti socioque iuuare |
160 | expulsum nodo iaculum atque accersere uiresTaurea uibrabat nudis conatibus hastam:inde ruens ira telum contorquet in auras.at non idem animus Rutulo: spec<u>latur et omnicorpore perlustrat qua sit certissima ferro |
165 | in uulnus uia, nunc uibrat, nunc comprimit hastammentiturque minas. mediam tunc transiit ictuparmam, sed grato f<r>audata est sanguine cuspis.tum strictum propere uagina detegit ensem.et iam ferrata rapiebat calce uolantem |
170 | Taurea cornipedem fugiens minitantia fata.nec Rutulus leuior cedentis perdere terga:nam profugo rapidus fusis instabat habenis,utque metus uictum, sic ira et gloria portisuictorem immisit meritique cupido cruoris. |
175 | ac dum uix oculis, uix credunt mentibus hostemconfisum nullo comitante inrumpere tectis,per mediam propere trepidantum interritus urbemegit ecum auersaque euasit ad agmina porta.
Hinc ardore pari nisuque incurrere muris |
180 | ignescunt animi penetrataque tecta subire.tela simul flammaeque micant. tunc saxeus imberingruit, et summis ascendunt turribus hastae.nec pronum audendi uirtute excellere cuiquam:aequarunt irae dextras. Dictaea per auras |
185 | tranat et in medium perlabitur urbis harundo.laetatur non hortandi, non plura monendiFuluius esse locum. rapiunt sibi quisque laborem.quos ubi tam erectos animi uidet, et super essefactorum sibi quemque ducem, ruit impete uasto |
190 | ad portam magnaeque optat discrimina famae.
Tres claustra aequaeuo seruabant corpore fratres,quis delecta manus centeni cuique ferebantexcubias unaque locum statione tenebant.forma ex his Numitor, cursu plantaque uolucri |
195 | praestabat Laurens, membrorum mole Taburnus.sed non una uiris tela: hic mirabilis arcu,ille hastam quatere ac medicatae cuspidis ictuproelia moliri et nudo non credere ferro,tertius aptabat flammis ac sulphure taedas: |
200 | qualis Atlantiaco memoratur litore quondammonstrum Geryones immane tricorporis irae,cui tres in pugna dextrae uaria arma gerebant:una ignes saeuos, ast altera pone sagittasfundebat, ualidam torquebat tertia cornum, |
205 | atque uno diuersa dabat tria uulnera nisu.hos ubi non aequis uariantes proelia consulconspexit telis et portae limina circumstragem ac perfusos subeuntum sanguine postis,concitat intortam furiatis uiribus hastam. |
210 | letum triste ferens auras secat Itala taxuset, qua nudarat, dum fundit spicula ab alto,arcum protendens Numitor latus, ilia transit.at non obsaepto contentus limine Martemexercere, leuis bello, sed turbidus ausi, |
215 | Virrius incauto feruore eruperat amensreclusa in campum porta miseramque furoriuincentum obtulerat pubem. ruit obuia in armaScipio et oblatum metit insatiabilis agmen.Tifata umbrifero generatum monte Calenum |
220 | nutrierant audere trucem, nec corpore magnomens erat inferior. subsidere saepe leonem,nudus inire caput pugnas, certare iuuencoatque obliqua trucis deducere cornua tauriadsuerat crudoque aliqua se attollere facto. |
225 | is, dum praecipites expellit Virrius urbe,seu spreto, seu ne fieret mora, nudus in aequorthorace exierat leuiorque premebat anhelospondere loricae et palantis uictor agebat.iamque Veliternum media transegerat aluo, |
230 | iam solitum aequali ludo committere equestrisScipiadae pugnas Marium tellure reuulsoperculerat saxo. miser implorabat amicumcum gemitu expirans, scopulusque premebat hiantem.sed ualidas saeuo uires duplicante dolore |
235 | effudit lacrimas pariter cornumque sonantemScipio, solamen properans optabile in armishostem prostrato morientem ostendere amico.tranauit, uolucris liquidas ceu scinderet auras,hasta uiri pectus rupitque immania membra: |
240 | quanta est uis agili per caerula summa Liburnae,quae, pariter quotiens reuocatae ad pectora tonsaepercussere fretum, uentis fugit ocior et se,quam longa est, uno remorum praeterit ictu.Ascanium Volesus, proiectis ocius armis |
245 | quo leuior peteret muros, per aperta uolantemadsequitur planta. deiectum protinus enseante pedes domini iacuit caput, ipse secutuscorruit ulterior procursus impete truncus.nec spes obsessis ultra reserata tueri |
250 | moenia: conuertunt gressus recipique precantis(infandum) excludunt socios dum cardine uersoobnixi torquent obices, munimina sera.acrius hoc instant Itali clausosque fatigant.et, ni caeca sinu terras nox conderet atro, |
255 | perfractae rapido patuissent milite portae.
Sed non in requiem pariter cessere tenebrae:hinc sopor impauidus, qualem uictoria mouit;at Capua aut maestis ululantum flebile matrumquestibus aut gemitu trepidantum exterrita patrum |
260 | tormentis finem metamque laboribus orat.mussat perfidiae ductor coetuque senatusVirrius a Poeno nullam docet esse salutem,uociferans pulsis uiuendi e pectore curis:Speraui sceptra Ausoniae pepigique, sub armis |
265 | si dexter Poenis deus et Fortuna fuisset,ut Capuam Iliaci migrarent regna Quirini.qui quaterent muros Tarpeiaque moenia, misi;nec mihi poscendi uigor afuit, alter ut aequosportaret fasces nostro de nomine consul. |
270 | hactenus est uixisse satis. dum copia noctis,cui cordi comes aeterna est Acherontis ad undamlibertas, petat ille meas mensasque dapesqueet uictus mentem fuso per membra Lyaeosopitoque necis morsu medicamina cladis |
275 | hauriat ac placidis exarmet fata uenenis.haec ait et turba repetit comitante penatis.
Aedibus in mediis consurgens ilice multaextruitur rogus, hospitium commune peremptis.nec uulgum cessat furiare dolorque pauorque. |
280 | nunc menti Decius serae redit et bona uirtusexilio punita truci. despectat ab altosacra Fides agitatque uirum fallacia corda.uox occulta subit passim diffusa per auras:Foedera, mortales, ne saeuo rumpite ferro, |
285 | sed castam seruate Fidem. fulgentibus ostrohaec potior regnis. dubio qui frangere rerumgaudebit pacta ac tenuis spes linquet amici,non illi domus, aut coniunx, aut uita manebitumquam expers luctus lacrimaeque. aget aequore semper |
290 | ac tellure premens, aget aegrum nocte diequedespecta ac uiolata Fides. adit omnia iamqueconcilia ac mensas contingit et abdita nubeaccumbitque toris epulaturque improba Erinys.ipsa etiam Stygio spumantia pocula tabo |
295 | porrigit et large poenas letumque ministrat.Virrius interea, dum dat penetrare medullasexitio, ascenditque pyram atque amplexibus haeretiungentum fata et subici iubet ocius ignis.
Stringebant tenebrae metas, uictorque ruebat. |
300 | iamque superstantem muro sociosque Milonemuoce attollentem pubes Campana uidebat.pandunt attoniti portas trepidoque capessuntcastra inimica gradu, quis leto auertere poenasdefuerant animi. patet urbs confessa furorem |
305 | et reserat Tyrio maculatas hospite sedes.matronae puerique ruunt maestumque senatusconcilium nullique hominum lacrimabile uulgus.stabant innixi pilis exercitus omnisspectabantque uiros et laeta et tristia ferre |
310 | indocilis nunc propexis in pectora barbisuerrere humum, nunc foedantis in puluere crinemcanentem et turpi lacrima precibusque pudendisfemineum tenues ululatum fundere in auras.
Atque ea dum miles miratur inertia facta |
315 | expectatque ferox sternendi moenia signum,ecce repens tacito percurrit pectora sensureligio et saeuas componit numine mentis,ne flammam taedasque uelint, ne templa sub unoin cinerem traxisse rogo. subit intima corda |
320 | perlabens sensim mitis deus. ille superbaefundamenta Capyn posuisse antiquitus urbinon cuiquam uisus passim monet, ille refusisin spatium immensum campis habitanda relinquiutile tecta docet. paulatim atrocibus irae |
325 | languescunt animis, et uis mollita senescit.Pan Ioue missus erat seruari tecta uolenteTroia, pendenti similis Pan semper et imouix ulla inscribens terrae uestigia cornu.dextera lasciuit caesa Tegeatide capra |
330 | uerbera laeta mouens festa per compita cauda.cingit acuta comas et opacat tempora pinus,ac parua erumpunt rubicunda cornua fronte.stant aures, imoque cadit barba hispida mento.pastorale deo baculum, pellisque sinistrum |
335 | uelat grata latus tenerae de corpore dammae.nulla in praeruptum tam prona et inhospita cautes,in qua non librans corpus similisque uolanticornipedem tulerit praecisa per auia plantam.interdum inflexus medio nascentia tergo |
340 | respicit adridens hirtae ludibria caudae,obtendensque manum solem inferuescere frontiarcet et umbrato perlustrat pascua uisu.hic, postquam mandata dei perfecta malamquesedauit rabiem et permulsit corda furentum, |
345 | Arcadiae uolucris saltus et amata reuisitMaenala, ubi argutis longe de uertice sacrodulce sonans calamis ducit stabula omnia cantu.
At legio Ausonidum, flammas ductore iubentearceri portis stantisque relinquere muros |
350 | (mite decus mentis), condunt ensesque facesque.multa deum templis domibusque nitentibus auroegeritur praeda et uictus alimenta superbi,quisque bonis periere, uirum de corpore uestesfemineae mensaeque alia tellure petitae |
355 | poculaque Eoa luxum inritantia gemma.nec modus argento, caelataque pondera factitantum epulis auri, tum passim corpora longoordine captiua, et domibus deprompta talenta,pascere longincum non deficientia bellum, |
360 | immensique greges famulae ad conuiuia turbae.
Fuluius, ut finem spoliandis aedibus aerebelligero reuocante dedit, sublimis ab altosuggestu, magnis fautor non futtilis ausis,Lanuuio generate, inquit quem Sospita Iuno |
365 | dat nobis, Milo, Gradiui cape uictor honorem,tempora murali cinctus turrita corona.tum sontes procerum meritosque piacula primaacciet et iusta punit commissa securi.hic atrox uirtus (nec enim occuluisse probarim |
370 | spectatum uel in hoste decus) clamore ferociTaurea Tune inquit ferro spoliabis inultuste maiorem anima, et iusso lictore recisaignauos cadet ante pedes fortissima ceruix?haud umquam hoc uobis dederit deus. inde minaci |
375 | obtutu toruum contra et furiale renidensbellatorem alacer per pectora transigit ensem.cui ductor: Patriam moriens comitare cadentem.qui nobis animus, quae dextera cuique uiritim,decernet Mauors. tibi, si rebare pudendum |
380 | iussa pati, licuit pugnanti occumbere letum.
Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,interea geminos terra crudelis HiberaFortuna abstulerat permiscens tristia laetisScipiadas, magnumque decus magnumque dolorem. |
385 | forte Dicarchea iuuenis dum sedit in urbeScipio post belli repetens extrema penatis,huc tristis lacrimas et funera acerba suorumfama tulit. duris quamquam non cedere suetuspulsato lacerat uiolenter pectore amictus. |
390 | non comites tenuisse ualent, non ullus honorummilitiaeue pudor. pietas irata sinistriscaelicolis furit atque odit solacia luctus.iamque dies iterumque dies absumpta querelis:uersatur species ante ora oculosque parentum. |
395 | ergo excire parat manis animasque suorumadloquioque uirum tantos mulcere dolores.hortatur uicina palus, ubi signat Auernisqualentem introitum stagnans Acherusius umor.noscere uenturos agitat mens protinus annos.
|
400 | Sic ad Cymaeam, quae tum sub nomine PhoebiAutonoe tripodas sacros antrumque tenebat,fert gressus iuuenis consultaque pectoris aegripandit et aspectus orat contingere patrum.nec cuncta<ta> diu uates Mactare repostis |
405 | mos umbris inquit consueta piacula nigrassub lucem pecudes reclusaeque abdere terraemanantem iugulis spirantum caede cruorem.tunc populos tibi regna suos pallentia mittent.cetera quae poscis maiori uate canentur. |
410 | namque tibi Elysio repetita oracula campoeliciam ueterisque dabo inter sacra Sibyllaecernere fatidicam Phoebei pectoris umbram.uade, age et, a medio cum se nox umida cursuflexerit, ad fauces uicini castus Auerni |
415 | duc praedicta sacris duro placamina Diti:mella simul tecum et puri fer dona Lyaei.
Hoc alacer monitu et promissae nomine uatis,adparat occulto monstrata piacula coepto.inde ubi nox iussam procedens contigit horam, |
420 | et spatia aequarunt tenebras transacta futuras,consurgit stratis pergitque ad turbida portaeostia Tartareae, penitus quis abdita uatespromissa implerat Stygioque sedebat in antro.tum, qua se primum rupta tellure recludit |
425 | inuisus caelo specus atque eructat acerbamCocyti laxo suspirans ore paludem,inducit iuuenem ferroque cauare refossamocius urget humum atque arcanum murmur anhelansordine mactari pecudes iubet. ater operto |
430 | ante omnis taurus regi, tum proxima diuaecaeditur Hennaeae casta ceruice iuuenca.inde tibi, Alecto, tibi, numquam laeta Megaera,corpora lanigerum procumbunt lecta bidentum.fundunt mella super Bacchique et lactis honorem. |
435 | Sta, iuuenis, faciemque, Erebo quae surgit ab omni,exclamat uates patere. accedentia cernoTartara et ante oculos adsistere tertia regna.ecce ruunt uariae species et quicquid ab imonatum hominum extinctumque chao est (iam cuncta uidebat, |
440 | Cyclopas Scyllamque et pastos membra uirorumOdrysiae telluris equos): contende tuerieductumque tene uagina interritus ensem.quaecumque ante animae tendent potare cruoremdissice, dum castae procedat imago Sibyllae. |
445 | interea cerne, ut gressus inhumata citatosfert umbra et properat tecum coniungere dicta,cui datur ante atros absumpti corporis ignessanguine non tacto solitas effundere uoces.aspicit et subito turbatus Scipio uisu |
450 | Quinam te, qui casus, ait dux maxime, fessaeeripuit patriae, cum talis horrida poscantbella uiros? nec enim dextra concesserit ulliAppius aut astu. decimum lux rettulit ortum,ut te, cum Capua remearem, uulnera uidi |
455 | mulcentem, hoc uno maestum, quod adire nequiressaucius ad muros et Martis honore careres.
Contra quae ductor: Fesso mihi proxima tandemlux gratos Phaethontis equos auertit et atrisaeternum demisit aquis. sed lenta meorum |
460 | dum uanos ritus cura et sollemnia uulgiexequitur, cessat flammis imponere corpus,ut portet tumulis per longum membra paternis.quod te per nostri Martis precor aemula facta,arce quae putris artus medicamina seruant |
465 | daque uago portas quamprimum Acherontis adire.
Tunc iuuenis: Gens o ueteris pulcherrima Clausi,haud ulla ante tuam, quamquam non parua fatigent,curarum prior extiterit. namque ista per omnisdiscrimen seruat populos uariatque iacentum |
470 | exequias tumuli et cinerum sententia discors.tellure, ut perhibent, (is mos anticus) Hiberaexanima obscenus consumit corpora uultur.regia cum lucem posuerunt membra, probatum estHyrcanis adhibere canes. Aegyptia tellus |
475 | claudit odorato post funus stantia saxocorpora et a mensis exanguem haud separat umbram.exhausto instituit Pontus uacuare cerebroora uirum et longum medicata reponit in aeuum.quid qui reclusa nudos Garamantes harena |
480 | infodiunt? quid qui saeuo sepelire profundoexanimos mandant Libycis Nasamones in oris?at Celtae uacui capitis circumdare gaudentossa, nefas, auro ac mensis ea pocula seruant.Cecropidae ob patriam Mauortis sorte peremptos |
485 | decreuere simul communibus urere flammis.at gente in Scythica suffixa cadauera truncislenta dies sepelit putri liquentia tabo.
Talia dum memorant, umbra ueniente SibyllaeAutonoe Finem hic inquit sermonibus adde |
490 | alternis. haec, haec ueri fecunda sacerdos,cui tantum patuit rerum, quanto ipse negaritplus nouisse deus. me iam comitante tuorumtempus abire globo et pecudes imponere flammis.
At grauida arcanis Cymes anus attigit ore |
495 | postquam sacrificum delibauitque cruorem,in decus egregiae uultus intenta iuuentaeAetherea fruerer cum luce, haud segniter inquitCymaeo populis uox nostra sonabat in antro.tum te permixtum saeclis rebusque futuris |
500 | Aeneadum cecini. sed non sat digna mearumcura tuis uocum. nec enim conquirere dictaaut seruare fuit proauis sollertia uestris.uerum age, disce, puer, quando cognoscere cordi est,iam tua deque tuis pendentia Dardana fatis. |
505 | namque tibi cerno properatum oracula uitaehinc petere et patrios uisu contingere manis.armifero uictor patrem ulcisceris Hiberocreditus ante annos Martem, ferroque resoluesgaudia Poenorum et missum laetabere bello |
510 | omen, Hiberiacis uicta Carthagine terris.maius ad imperium posthac capiere, nec anteIuppiter absistet cura, quam cuncta fugaritin Libyam bella et uincendum duxerit ipseSidonium tibi rectorem. pudet urbis iniquae |
515 | quod post haec decus hoc patriaque domoque carebit.sic uates gressumque lacus uertebat ad atros.
Tum iuuenis Quaecumque datur sors durior aeui,obnitemur, ait culpa modo pectora cessent.sed, te oro, quando uitae tibi causa labores |
520 | humanos iuuisse fuit, siste, inclita uirgo,paulisper gressum et nobis manisque silentumenumera Stygiaeque aperi formidinis aulam.
Adnuit illa quidem, sed Non optanda recludisregna: ait hic tenebras habitant uolitantque per umbras |
525 | innumeri quondam populi. domus omnibus una.in medio uastum late se tendit inane:huc, quicquid terrae, quicquid freta et igneus aernutriuit primo mundi genitalis ab aeuoMors communis agit: descendunt cuncta, capitque |
530 | campus iners quantum interiit restatque futurum.cingunt regna decem portae: quarum una receptatbelligeros dura Gradiui sorte creatos;altera, qui legis posuere atque inclita iuragentibus et primas fundarunt moenibus urbes; |
535 | tertia ruricolas, Cereris iustissima turbaquae uenit ad manis et fraudum inlaesa ueneno.exin, qui laetas artis uitaeque colendaeinuenere uiam nec dedignanda parenticarmina fuderunt Phoebo, sua limina seruant. |
540 | proxima, quos uenti saeuaeque hausere procellae,naufraga porta rapit: sic illam nomine dicunt.finitima huic noxa grauido et peccasse fatentiuasta patet populo: poenas Rhadamanthus in ipsoexpetit introitu mortumque exercet inanem. |
545 | septima femineis reseratur porta cateruis,umentis ubi casta fouet Proserpina lucos.infantum hinc gregibus uersasque ad funera taedaspassis uirginibus turbaeque in limine lucisest iter extinctae et uagitu ianua nota. |
550 | tum seducta loco et laxata lucida nocteclaustra nitent, quae secreti per limitis umbramElysios ducunt campos: hic turba piorum,nec Stygio in regno, caeli nec posta sub axe,uerum ultra Oceanum sacro contermina fonti |
555 | Lethaeos potat latices, obliuia mentis.extrema hinc auro fulgens iam lucis honoremsentit et admoto splendet ceu sidere lunae.hac animae caelum repetunt ac mille peractisoblitae Ditem redeunt in corpora lustris. |
560 | has passim nigrum pandens Mors lurida rictumitque reditque uias et portis omnibus errat.
Tum iacet in spatium sine corpore pigra uoragolimosique lacus: large exundantibus uritripas saeuus aquis Phlegethon et turbine anhelo |
565 | flammarum resonans saxosa incendia torquet.parte alia torrens Cocytos sanguinis atriuerticibus furit et spumanti gurgite fertur.at, magnis semper diuis regique deorumiurari dignata palus, picis horrida riuo, |
570 | fumiferum uoluit Styx inter sulphura limum.tristior his Acheron sanie crassoque uenenoaestuat et gelidam eructans cum murmure harenamdescendit nigra lentus per stagna palude.hanc potat saniem non uno Cerberus ore, |
575 | haec et Tisiphones sunt pocula, et atra Megaerahanc sitit ac nullo rabies restinguitur haustu.ultimus erumpit lacrimarum fontibus amnisante aulam atque aditus et inexorabile limen.
Quanta cohors omni stabulante per atria monstro |
580 | excubat et manis permixto murmure terret!luctus edax Maciesque, malis comes addita morbis,et Maeror pastus fletu et sine sanguine PallorCuraeque Insidiaeque atque hinc queribunda Senectus,hinc angens utraque manu sua guttura Liuor |
585 | et, deforme malum ac sceleri procliuis, EgestasErrorque infido gressu et Discordia gaudenspermiscere fretum caelo. sedet ostia Ditiscentenis suetus Briareus recludere palmiset Sphinx uirgineos rictus infecta cruore |
590 | Scyllaque Centaurique truces umbraeque Gigantum.Cerberus hic ruptis peragrat cum Tartara uinclis,non ipsa Alecto, non feta furore Megaeraaudet adire ferum, dum fractis mille catenisuiperea latrans circumligat ilia cauda.
|
595 | Dextra uasta comas nemorosaque brachia fundittaxus Cocyti rigua frondosior unda.hic dirae uolucres pastusque cadauere uulturet multus bubo ac sparsis strix sanguine pennisHarpyiaeque fouent nidos atque omnibus haerent |
600 | condensae foliis: saeuit stridoribus arbor.has inter formas coniunx Iunonis Auernaesuggestu residens cognoscit crimina regum.stant uincti, seroque piget sub iudice culpae:circum errant Furiae Poenarumque omnis imago. |
605 | quam uellent numquam sceptris fulsisse superbis!insultant duro imperio non digna nec aequaad superos passi manes, quaeque ante profarinon licitum uiuis, tandem permissa queruntur.tunc alius saeuis religatur rupe catenis, |
610 | ast alius subigit saxum contra ardua montis,uipereo domat hunc aeterna Megaera flagello.talia letiferis restant patienda tyrannis.sed te maternos tempus cognoscere uultus,cuius prima uenit non tardis passibus umbra.
|
615 | Astabat fecunda Iouis Pomponia furto.namque ubi cognouit Latio surgentia bellaPoenorum Venus, insidias anteire laboransIunonis fusa sensim per pectora patremimplicuit flamma. quae ni prouisa fuissent, |
620 | Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras.ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibyllaet dedit alternos ambobus noscere uultus,sic iuuenis prior: O magni mihi numinis instar,cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret, |
625 | optassem Stygias uel leto intrare tenebras!quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,eripuit sine honore dies et funere carpsit?excipit his mater: Nullos, o nate, laboresmors habuit nostra: aetherio dum pondere partum |
630 | exsoluor, miti dextra Cyllenia prolesimperio Iouis Elysias deduxit in orasattribuitque paris sedes, ubi magna moraturAlcidae genetrix, ubi sacro munere Leda.uerum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescas |
635 | ulla nec in caelum dubites te attollere factis,quando aperire datur nobis, nunc denique disce.sola die caperem medio cum forte petitosad requiem somnos, subitus mihi membra ligauitamplexus, non ille meo ueniente marito |
640 | adsuetus facilisque mihi. tum luce corusca,implebat quamquam languentia lumina somnu<s>,uidi, crede, Iouem. nec me mutata fefellitforma dei, quod squalentem conuersus in anguemingenti traxit curuata uolumina gyro. |
645 | sed mihi post partum non ultra ducere uitamconcessum. heu, quantum gemui, quod spiritus antehaec tibi quam noscenda darem discessit in auras!his alacer colla amplexu materna petebat,umbraque ter frustra per inane petita fefellit.
|
650 | Succedunt simulacra uirum concordia, patrisunanimique simul patrui. ruit ipse per umbramoscula uana petens iuuenis fumoque uolucriet nebulis similes animas adprendere certat.Quis te, care pater, quo stabant Itala regna |
655 | exosus Latium deus abstulit? hei mihi! nam curulla fuere adeo quibus a te saeuus abessemmomenta? opposito mutassem pectore mortem.quantos funeribus uestris gens Itala passimdat gemitus! tumulus uobis censente senatu |
660 | Mauortis geminus surgit per gramina campo.nec passi plura, in medio sermone loquentissic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago:Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces;dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitae |
665 | durat apud superos nec edunt obliuia laudem.uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatigetmilitia. heu, quotiens intrat mea pectora terror,cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna periclacontingunt tibi. per nostri, fortissime, leti |
670 | obtestor causas, Martis moderare furori.sat tibi sint documenta domus. octaua terebatarentem culmis messem crepitantibus aestas,ex quo cuncta mihi calcata meoque subibatgermano deuicta iugum Tartessia tellus. |
675 | nos miserae muros et tecta renata Sagunto,nos dedimus Baetem nullo potare sub hoste,nobis indomitus conuertit terque quaterquegermanus terga Hannibalis. pro barbara numquamimpolluta fides! peterem cum uictor adesum |
680 | cladibus Hasdrubalem, subito uenale, cohortesHispanae, uulgus, Libyci quas fecerat auriHasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa.tunc hostis socio desertos milite multumditior ipse uiris spisso circumdedit orbe. |
685 | non segnis nobis nec inultis, nate, peracta estilla suprema dies, et laude inclusimus aeuum.
Excipit inde suos frater coniungere casus:Excelsae turris post ultima rebus in artissubsidium optaram supremaque bella ciebam. |
690 | fumantis taedas ac lata incendia passimet mille iniecere faces. nil nomine letide superis queror: haud paruo data membra sepulcronostra cremauerunt in morte haerentibus armis.sed me luctus habet, geminae ne clade ruinae |
695 | cesserit adfusis oppressa Hispania Poenis.
Contra quae iuuenis turbato fletibus ore:Di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausisCarthago expendat poenas. sed continet acrisPyrenes populos qui uestro Marte probatus |
700 | excepit fessos et notis Marcius armissuccessit bello. fusos quoque fama ferebatuictores acie atque exacta piacula caedis.
His laeti rediere duces loca amoena piorum,prosequiturque oculis puer adueneratus euntis. |
705 | iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbraPaulus et epoto fundebat sanguine uerba:Lux Italum, cuius spectaui Martia factamultum uno maiora uiro, descendere noctiatque habitanda semel subigit quis uisere regna? |
710 | cui contra talis effundit Scipio uoces:Armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbemlamentata diu! quam paene ruentia tecumtraxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras.tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis |
715 | constituit laudemque tuo quaesiuit honore.dumque audit lacrimans hostilia funera Paulus,ante oculos iam Flaminius, iam Gracchus et aegroabsumptus Cannis stabat Seruilius ore.
Appellare uiros erat ardor et addere uerba, |
720 | sed raptabat amor priscos cognoscere manis.nunc meritum saeua Brutum immortale securinomen, nunc superos aequantem laude Camillum,nunc auro Curium non umquam cernit amicum.ora Sibylla docet uenientum et nomina pandit. |
725 | hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portaereiecit uisus orbus, tulit ille ruentemThybridis in ripas regem solusque reuulsopone ferox ponte exclusit redeuntia regna.Si tibi dulce uirum, primo qui foedera bello |
730 | Phoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus illeaequoreis uictor cum classe Lutatius armis.si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram,ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissairarum seruat rabiem. si iungere cordi est |
735 | conloquium, sine gustato det sanguine uocem.atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,aut haec Sicania pepigisti captus in ora? |
740 | bella tuus toto natus contra omnia pactaexercet Latio et perruptis molibus Alpiseluctatus adest: feruet gens Itala Martebarbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.post quae Poenus ait: Decimum modo coeperat annum |
745 | excessisse puer, nostro cum bella Latinisconcepit iussu, licitum nec fallere diuosiuratos patri. quod si Laurentia uastatnunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,o pietas, o sancta fides, o uera propago! |
750 | atque utinam amissum reparet decus! inde citatocelsus abit gressu, maiorque recessit imago.
Exin designat uates, qui iura sub armisposcenti dederint populo primique petitasmiscuerint Italis Piraeo litore leges. |
755 | laetatur spectatque uirum insatiabilis oraScipio et appellet cunctos, ni magna sacerdosadmoneat turbae innumera<e>: Quot milia totocredis in orbe, puer, lustras dum singula uisu,descendisse Erebo? nullo non tempore abundans |
760 | umbrarum huc agitur torrens, uectatque capaciagmina mole Charon, et sufficit improba puppis.post haec ostendens iuuenem sic uirgo profatur:Hic ille est, tellure uagus qui uictor in omnicursu signa tulit, cui peruia Bactra Dahaeque, |
765 | qui Gangen bibit et Pellaeo ponte Niphatenastrinxit, cui stant sacro sua moenia Nilo.incipit Aeneades: Libyci certissima prolesHammonis, quando exuperat tua gloria cunctosindubitata duces similique cupidine rerum |
770 | pectora nostra calent, quae te uia, fare, superbumad decus et summas laudum perduxerit arces.ille sub haec: Turpis lenti sollertia Martis.audendo bella expedias. pigra extulit artishaud umquam sese uirtus. tu magna gerendi |
775 | praecipita tempus: mors atra impendet agenti.haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,diues apud superos, sed mors aequarat egenis.
Atque hic Elysio tendentem limite cernenseffigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat |
780 | purpurea effusos per colla nitentia crines,Dic, ait hic quinam, uirgo? nam luce refulgetpraecipua frons sacra uiro, multaeque secunturmirantes animae et laeto clamore frequentant.qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra, |
785 | dixissem facile esse deum! Non falleris: inquitdocta comes Triuiae meruit deus esse uideri,et fuit in tanto non paruum pectore numen.carmine complexus terram, mare, sidera, maniset cantu Musas et Phoebum aequauit honore. |
790 | atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terrisprodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram,Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbemhic caneret uates, quanto maiora futuros |
795 | facta eadem intrarent hoc inquit teste nepotes!felix Aeacide, cui tali contigit oregentibus ostendi, creuit tua carmine uirtus.
Sed, quae tanta adeo gras<s>antum turba, requirens,heroum effigies maiorisque accipit umbras. |
800 | inuicto stupet Aeacide, stupet Hectore magnoAiacisque gradum uenerandaque Nestoris oramiratur, geminos aspectat laetus Atridasiamque Ithacum corde aequantem Peleia facta.uicturam hinc cernit Ledaei Castoris umbram: |
805 | alternam lucem peragebat in aethere Pollux.
Sed subito uultus monstrata Lauinia traxit.nam uirgo admonuit tempus cognoscere manisfemineos, ne cunctantem lux alma uocaret.Felix haec inquit Veneris nurus ordine longo |
810 | Troiugenas iunxit sociata prole Latinis.uis et Martigenae thalamos spectare Quirini?Hersiliam cerne: hirsutos cum sperneret olimgens uicina procos, pastori rapta maritointrauitque casae culmique e stramine fultum |
815 | pressit laeta torum et soceros reuocauit ab armis.aspice Carmentis gressus. Euandria materhaec fuit et uestros tetigit praesaga labores.uis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castaeaugurio ualuit mentis uenturaque dixit |
820 | regna uiro et dextros agnouit in alite diuos.ecce pudicitiae Latium decus, inclita letifert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta, |
825 | cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,tristia defensi ferro monumenta pudoris,et patriam laudat miserando in uulnere dextram.illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,nondum passa marem, qualis optabit habere |
830 | quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,tum uirgo: Patrios fregit quae curribus artuset stetit adductis super ora trementia frenis, |
835 | Tullia non ullos satis exhaustura laboresardenti Phlegethonte natat. fornacibus atrisfons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautesegerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.illa autem, quae tondetur praecordia rostro |
840 | alitis (en quantum resonat plangentibus alisarmiger ad pastus rediens Iouis!), hostibus arcemuirgo, immane nefas, adamato prodidit auroTarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur |
845 | delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus,armenti quondam custos immanis Hiberi,et morsu petit et polluto euiscerat ungue.nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestaepolluit exuta sibi uirginitate sacerdos. |
850 | sed satis haec uidisse, satis.
Mox deinde: Videntinunc animas tibi, quae potant obliuia, paucasin fine enumerasse paro et remeare tenebris.hic Marius: nec multa dies iam restat ituroaetheriam in lucem. ueniet tibi origine parua |
855 | in longum imperium consul. nec Sulla morariiussa potest aut amne diu potare soporo:lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam |
860 | existet, Sullae qui se uelit esse secundum.ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorumet gratum terris Magnus caput: ille deum gens,stelligerum attollens apicem, Troianus IuloCaesar auo. quantas moles, cum sede reclusa |
865 | hinc tandem erumpent, terraque marique mouebunt!heu miseri, quotiens toto pugnabitis orbe,nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor.
Tum iuuenis lacrimans: Restare haec ordine durolamentor rebus Latiis. sed luce remota |
870 | si nulla est uenia et merito mors ipsa laborat,perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undisexuret ductor scelus, aut quae digna renatosales in aeternum laniabit morsibus artus?Ne metue: exclamat uates non uita sequetur |
875 | inuiolata uirum: patria non ossa quiescent.namque ubi fractus opum magnae certamine pugnaepertulerit uinci turpemque orare salutem,rursus bella uolet Macetum instaurare sub armis.damnatusque doli desertis coniuge fida |
880 | et dulci nato linquet Carthaginis arcesatque una profugus lustrabit caerula puppe.hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina uiset.pro! quanto leuius mortalibus aegra subireseruitia atque hiemes aestusque fugamque fretumque |
885 | atque famem, quam posse mori! post Itala bellaAssyrio famulus regi falsusque cupitiAusoniae motus dubio petet aequora uelo,donec Prusiacas delatus segniter orasaltera seruitia imbelli patietur in aeuo |
890 | et latebram munus regni. perstantibus indeAeneadis reddique sibi poscentibus hostem,pocula furtiuo rapiet properata uenenoac tandem terras longa formidine soluet.
Haec uates, Erebique cauis se reddidit umbris. |
895 | tum laetus socios iuuenis portumque reuisit. |