M. Fabius Quintilianus
ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.
|
Institutionis oratoriaelibri duodecim
Liber XII
|
___________________________________________________________
|
|
Liber dvodecimvs[De artifice. De opere.]
[Prohoemium de operis difficultate.]
[1] Ventum est ad partem operis destinati longe grauissimam: cuius equidem onus [sit] si tantum opinione prima concipere potuissem quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem uires meas. Sed initio pudor omittendi quae promiseram tenuit, mox, quamquam per singulas prope partis labor cresceret, ne perderem quae iam effecta erant per omnes difficultates animo me sustentaui. [2] Quare nunc quoque, licet maior quam umquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est uel deficere potius quam desperare. Fefellit autem quod initium a paruis ceperamus: mox uelut aura sollicitante prouecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus nec adhuc a litore procul uidebamur et multos circa uelut isdem se uentis credere ausos habebamus: [3] iam cum eloquendi rationem nouissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus, rarus qui tam procul a portu recessisset reperiebatur; postquam uero nobis ille quem instituebamus orator, a dicendi magistris dimissus, aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus. [4] Nunc «caelum undique et undique pontus». Vnum modo in illa inmensa uastitate cernere uidemur M. Tullium, qui tamen ipse, quamuis tanta atque ita instructa naue hoc mare ingressus, contrahit uela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi quo sit usurus perfectus orator satis habet dicere. At nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia. Ita nec antecedentem consequi possumus et longius eundum est ut res feret. [5] Probabilis tamen cupiditas honestorum, et uelut tutioris audentiae est temptare quibus paratior uenia est.
I[Non posse oratorem esse nisi virum bonum.]
[1] Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a M. Catone finitur uir bonus dicendi peritus, uerum, id quod et ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique uir bonus: id non eo tantum quod, si uis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis priuatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro uirili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mereamur de rebus humanis si latroni comparamus haec arma, non militi. [2] Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod praecipue indulsisse homini uidetur quoque nos a ceteris animalibus separasse, non parens sed nouerca fuerit si facultatem dicendi sociam scelerum, aduersam innocentiae, hostem ueritatis inuenit. Mutos enim nasci et egere omni ratione satius fuisset quam prouidentiae munera in mutuam perniciem conuertere. [3] Longius tendit hoc iudicium meum. Neque enim tantum id dico, eum qui sit orator uirum bonum esse oportere, sed ne futurum quidem oratorem nisi uirum bonum. Nam certe neque intellegentiam concesseris iis qui proposita honestorum ac turpium uia peiorem sequi malent, neque prudentiam, cum in grauissimas frequenter legum, semper uero malae conscientiae poenas a semet ipsis inprouiso rerum exitu induantur. [4] Quod si neminem malum esse nisi stultum eundem non modo a sapientibus dicitur sed uulgo quoque semper est creditum, certe non fiet umquam stultus orator. Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi uacare mens nisi omnibus uitiis libera potest: primum quod in eodem pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum: [5] tum illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam uacare omnibus aliis, etiam culpa carentibus, curis oportet. Ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur. [6] Quod si agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia et uenandi uoluptas et dati spectaculis dies multum studiis auferunt (huic enim rei perit tempus quodcumque alteri datur), quid putamus facturas cupiditatem auaritiam inuidiam, quarum inpotentissimae cogitationes somnos etiam ipsos et illa per quietem uisa perturbent? [7] Nihil est enim tam occupatum, tam multiforme, tot ac tam uariis adfectibus concisum atque laceratum quam mala mens. Nam et cum insidiatur, spe curis labore distringitur, et, etiam cum sceleris compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium expectatione torquetur. Quis inter haec litteris aut ulli bonae arti locus? Non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata. [8] Age, non ad perferendos studiorum labores necessaria frugalitas? Quid ergo ex libidine ac luxuria spei? Non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis? Num igitur malis esse laudem curae putamus? Iam hoc quis non uidet, maximam partem orationis in tractatu aequi bonique consistere? Dicetne de his secundum debitam rerum dignitatem malus atque iniquus? [9] Denique, ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii studii doctrinae pessimo atque optimo uiro: uter melior dicetur orator? Nimirum qui homo quoque melior. Non igitur umquam malus idem homo et perfectus orator. [10] Non enim perfectum est quicquam quo melius est aliud. Sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse uideamur, sit aliquis adeo contra ueritatem opstinatus ut audeat dicere eodem ingenio studio doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum uirum quam bonum: conuincamus huius quoque amentiam. [11] Nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere ut iudici quae proposita fuerint uera et honesta uideantur. Vtrum igitur hoc facilius bonus uir persuadebit an malus? Bonus quidem et dicet saepius uera atque honesta. [12] Sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, maiore cum fide necesse est audiatur. At malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnumquam excidit ipsa simulatio: inde inmodeste proponunt, sine pudore adfirmant. [13] Sequitur in iis quae certum est effici non posse deformis pertinacia et inritus labor: nam sicut in uita, ita in causis quoque spes improbas habent; frequenter autem accidit ut iis etiam uera dicentibus fides desit uideaturque talis aduocatus malae causae argumentum.[14] Nunc de iis dicendum est quae mihi quasi conspiratione quadam uulgi reclamari uidentur: «Orator ergo Demosthenes non fuit? atqui malum uirum accepimus. Non Cicero? atqui huius quoque mores multi reprenderunt.» Quid agam? Magna responsi inuidia subeunda est: mitigandae sunt prius aures. [15] Mihi enim nec Demosthenes tam graui morum dignus uidetur inuidia ut omnia quae in eum ab inimicis congesta sunt credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem uitae clarum legam, [16] nec M. Tullio defuisse uideo in ulla parte ciuis optimi uoluntatem. Testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime prouincia administrata et repudiatus uigintiuiratus, et ciuilibus bellis, quae in aetatem eius grauissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret. [17] Parum fortis uidetur quibusdam, quibus optime respondit ipse non se timidum in suscipiendis sed in prouidendis periculis: quod probauit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo. [18] Quod si defuit his uiris summa uirtus, sic quaerentibus an oratores fuerint respondebo quo modo Stoici, si interrogentur an sapiens Zenon, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac uenerabiles, non tamen id quod natura hominis summum habet consecutos. [19] Nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae uocari uoluit. Ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque perfectum oratorem esse Ciceronem, ut amicos et bonos uiros et prudentissimos dicimus uulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur: sed cum proprie et ad legem ipsam ueritatis loquendum erit, eum quaeram oratorem quem et ille quaerebat. [20] Quamquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac uix quid adici potuerit inuenio, fortasse inuenturus quid adhuc abscisurum putem fuisse (nam et fere sic docti iudicauerunt plurimum in eo uirtutum, nonnihil fuisse uitiorum, et se ipse multa ex illa iuuenili abundantia coercuisse testatur): tamen, quando nec sapientis sibi nomen minime sui contemptor adseruit et melius dicere certe data longiore uita et tempore ad componendum securiore potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam ad quam nemo propius accessit. [21] Et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere. An uero M. Antonius neminem a se uisum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est, ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit: ego non audeam dicere aliquid in hac quae superest aeternitate inueniri posse eo quod fuerit perfectius? [22] Transeo illos qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt: quamquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes uideatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Caluoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprendunt, nec Asinio utrique, qui uitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insecuntur.[23] Concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum uirum summe disertum, nihilo tamen minus oratorem eum negabo. Nam nec omnibus qui fuerint manu prompti uiri fortis nomen concesserim, quia sine uirtute intellegi non potest fortitudo. [24] An ei qui ad defendendas causas aduocatur non est opus fide quam neque cupiditas corrumpat nec gratia auertat nec metus frangat: sed proditorem transfugam praeuaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? Quod si mediocribus etiam patronis conuenit haec quae uulgo dicitur bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi uirtute perfectus? [25] Non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam uocem neque, ut asperioribus uerbis parcamus, non inutilem sane litium aduocatum, quem denique causidicum uulgo uocant, sed uirum cum ingenii natura praestantem, tum uero tot pulcherrimas artis penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea uetustas cognouerit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem. [26] In hoc quota pars erit quod aut innocentis tuebitur aut improborum scelera compescet aut in pecuniariis quaestionibus ueritati contra calumniam aderit? Summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus. [27] An non talem quendam uidetur finxisse Vergilius, quem in seditione uulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit:
«tum pietate grauem ac meritis si forte uirum quemconspexere, silent arrectisque auribus adstant»?
Habemus igitur ante omnia uirum bonum: post hoc adiciet dicendi peritum:
«ille regit dictis animos et pectora mulcet».
[28] Quid? non in bellis quoque idem ille uir quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? Nam quo modo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit? [29] Quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. Prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec umquam tanta fuerit loquendi facultas <ut> non titubet †ad† haereat quotiens ab animo uerba dissentiunt. [30] Vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit: bonos numquam honestus sermo deficiet, numquam rerum optimarum (nam idem etiam prudentes erunt) inuentio: quae etiam si lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur, nec quicquam non diserte quod honeste dicitur. [31] Quare, iuuentus, immo omnis aetas (neque enim rectae uoluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in haec elaboremus: forsan et consummare contingat. Nam si natura non prohibet et esse uirum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? Cur autem non se quisque speret fore illum aliquem? [32] Ad quod si uires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus meliores erimus ex utroque. Hoc certe procul eximatur animo, rem pulcherrimam eloquentiam cum uitiis mentis posse misceri. Facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum: peiores enim illos facit quibus contingit.[33] Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt umquam qui diserti esse quam boni malint) illa dicentis: «Quid ergo tantum est artis in eloquentia? Cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando uis ac facultas dicendi expugnat ipsam ueritatem? Bonus enim uir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur ueritas ipsa.» [34] Quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni uiri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. Pertractare enim quo modo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur non est inutile, uel propter hoc solum, ut ea facilius et deprendamus et refellamus, quem ad modum remedia melius adhibebit cui nota quae nocent fuerint. [35] Neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram uiuunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus uiribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse uir fuit. Verum et uirtus quid sit aduersa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur: debent ergo oratori sic esse aduersariorum nota consilia ut hostium imperatori. [36] Verum et illud, quod prima propositione durum uidetur, potest adferre ratio, ut uir bonus in defensione causae uelit auferre aliquando iudici ueritatem. Quod si quis a me proponi mirabitur (quamquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum quos grauissimos sapientiae magistros aetas uetus credidit), sic iudicet, pleraque esse quae non tam factis quam causis eorum uel honesta fiant uel turpia. [37] Nam si hominem occidere saepe uirtus, liberos necare non numquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu si communis utilitas exegerit facere conceditur: ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam uir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat. [38] Ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando bonum uirum ut mendacium dicat, et quidem nonnumquam leuioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus, [39] nedum si ab homine occidendo grassator auertendus sit aut hostis pro salute patriae fallendus: ut hoc, quod alias in seruis quoque reprendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. Id si constiterit, multa iam uideo posse euenire propter quae orator bene suscipiat tale causae genus quale remota ratione honesta non recepisset. [40] Nec hoc dico (quia seueriores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris haesitatio est hinc iustitiae proposita imagine, inde pietatis. Nihil dubii relinquamus. Sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne saluum eum nolet is qui a nobis finitur orator? An, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet quam qui apud iudices malam causam tuetur? [41] Quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex nisi ea non esse facta conuicerimus: non uel hoc modo seruabit orator non innocentem modo sed etiam laudabilem ciuem? Quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia ciuitati sciemus: nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili? [42] Ad hoc nemo dubitabit quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, saluos esse eos magis e re publica sit quam puniri. Si liqueat igitur oratori futurum bonum uirum cui uera obicientur, non id aget ut saluus sit? [43] Da nunc ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo uincere hostem ciuitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem aduocabit? Certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum ciuem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello palam consulem suffragio suo fecit, atque id mirantibus quibusdam respondit, a ciue se spoliari malle quam ab hoste uenire. Ita hic si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum uel manifesti peculatus reum? [44] Multa dici possunt similia, sed uel unum ex iis quodlibet sufficit. Non enim hoc agimus, ut istud illi quem formamus uiro saepe sit faciendum, sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen uera finitio oratorem esse uirum bonum dicendi peritum. [45] Praecipere uero ac discere quo modo etiam probatione difficilia tractentur necessarium est. Nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis ueri similibus premitur, quo fit ut eadem actionis ratione defendendus sit qua si nocens esset. Iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes litterae suspiciones opiniones. Non aliter autem ueri similia quam uera et confirmantur et refelluntur. Quapropter ut res feret flectetur oratio, manente honesta uoluntate.
II[Omnem honesti iustique disciplinamoratori esse pertractandam.]
[1] Quando igitur orator est uir bonus, is autem citra uirtutem intellegi non potest, uirtus, etiam si quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec uir bonus esse nec dicendi peritus potest – [2] nisi forte accedemus iis qui natura constare mores et nihil adiuuari disciplina putant, scilicet ut ea quidem quae manu fiunt atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, uirtutem uero, qua nihil homini quo ad deos inmortalis propius accederet datum est, obuiam inlaboratam tantum quia nati simus habeamus. Abstinens erit qui id ipsum quid sit abstinentia ignoret? [3] Et fortis, qui metus doloris mortis superstitionis nulla ratione purgauerit? Et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, numquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud paruum putant quibus tam facile uidetur! [4] Sed hoc transeo, de quo neminem qui litteras uel primis, ut aiunt, labris degustarit dubitaturum puto. Ad illud sequens praeuertar, ne dicendi quidem satis peritum fore qui non et naturae uim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit. [5] Neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta quae de aequo iusto uero bono deque iis quae sunt contra posita dicantur propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi uiribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. Idem tamen confitetur ea iam esse a philosophia petenda, uidelicet quia magis haec illi uidetur in possessione earum rerum fuisse. [6] Hinc etiam illud est quod Cicero pluribus et libris et epistulis testatur, dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. Quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet, ut esse oratorem philosophum uelim, quando non alia uitae secta longius a ciuilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit. [7] Nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? Quis denique in ipsa quam maxime plerique praecipiunt rei publicae administratione uersatus est? Atqui ego illum quem instituo Romanum quendam uelim esse sapientem, qui non secretis disputationibus sed rerum experimentis atque operibus uere ciuilem uirum exhibeat. [8] Sed quia deserta ab iis qui se ad eloquentiam contulerunt studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce uersantur, sed in porticus et gymnasia primum, mox in conuentus scholarum recesserunt, id quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur ab iis petere nimirum necesse est apud quos remansit: euoluendi penitus auctores qui de uirtute praecipiunt, ut oratoris uita cum scientia diuinarum rerum sit humanarumque coniuncta. [9] Quae ipsae quanto maiores ac pulchriores uiderentur si illas ii docerent qui etiam eloqui praestantissime possent? Vtinamque sit tempus umquam quo perfectus aliquis qualem optamus orator hanc artem superbo nomine et uitiis quorundam bona eius corrumpentium inuisam uindicet sibi ac uelut rebus repetitis in corpus eloquentiae adducat. [10] Quae quidem cum sit in tris diuisa partis, naturalem moralem rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta?Nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota uersatur in uerbis, nemo dubitauerit, si et proprietates uocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resoluere quae uelis oratorum est: [11] quamquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo sed mouere etiam ac delectare audientis debet orator, ad quod impetu quoque ac uiribus et decore est opus, ut uis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis. [12] Et ut palaestrici doctores illos quos numeros uocant non idcirco discentibus tradunt ut iis omnibus ii qui didicerint in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum cuius se occasio dederit efficiant: [13] ita haec pars dialectica, siue illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia et resoluenda ambiguitate, distinguendo diuidendo inliciendo inplicando, ita, si totum sibi uindicauerit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam uires ipsa subtilitate consumet. [14] Itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab illa cauillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo grauiore actu quam parua quaedam animalia quae in angustis mobilia campo deprehenduntur.[15] Iam quidem pars illa moralis, quae dicitur ethice, certe tota oratori est accommodata. Nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, uarietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoueantur uel transferantur, alia colligantur uel ipsa inter se concurrant uel in diuersum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque uero esse quis nescit quae totae in sola qualitate consistant? [16] In consiliis uero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? Quin illa etiam pars tertia, quae laudandi ac uituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti prauique uersatur. [17] An de iustitia fortitudine abstinentia temperantia pietate non plurima dicet orator? Sed ille uir bonus, qui haec non uocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui uirtutes ipsas mente complexus ita sentiet, nec in cogitando laborabit sed quod sciet uere dicet. [18] Cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia uniuerso pars utique continetur, non utique accedit parti quod uniuersum est, profecto nemo dubitabit generales quaestiones in illo maxime studiorum more uersatas. [19] Iam uero cum sint multa propriis breuibusque comprensionibus finienda, unde etiam status causarum dicitur finitiuus, nonne ad id quoque instrui ab his, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? Quid? non quaestio iuris omnis aut uerborum proprietate aut aequi disputatione aut uoluntatis coniectura continetur? Quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat. [20] Ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae quidem oratio est uere. Nam ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae uel nullos uel falsos duces habeat.Pars uero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior quanto maiore spiritu <de> diuinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur. [21] Nam si regitur prouidentia mundus, administranda certe bonis uiris erit res publica: si diuina nostris animis origo, tendendum ad uirtutem nec uoluptatibus terreni corporis seruiendum. An haec non frequenter tractabit orator? Iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia uersata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est uir ciuilis idem? Quae denique intellegi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis? [22] Haec si rationi manifesta non essent, exemplis tamen crederemus, si quidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiam si nulla ad nos monumenta uenerunt, uim tamen quandam incredibilem cum historici tum etiam liberrimum hominum genus, comici ueteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenen, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni. [23] Nam M. Tullius non tantum se debere scholis rhetorum quantum Academiae spatiis frequenter ipse testatus est: neque se tanta umquam in eo fudisset ubertas si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset.Verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit – quamquam ea non inter multas potest esse contentio; [24] nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam nauigatione quam uelocissima iubet: neque uero Aristippus, summum in uoluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem adhortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partis potest, cui iudices esse apud quos uerba faciat, et reum pro quo loquatur, et senatum in quo sit dicenda sententia non liquebit? [25] Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat. Adiciunt loco probationis quod ea praestantissimos in eloquentia uiros ediderit. Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant: nam thesis dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt. [26] Sed haec inter ipsos, qui uelut sacramento rogati uel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere: oratori uero nihil est necesse in cuiusquam iurare leges. [27] Maius enim opus atque praestantius ad quod ipse tendit et cuius est uelut candidatus, si quidem est futurus cum uitae tum etiam eloquentiae laude perfectus. Quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus uero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad uirtutem uiam deliget. Exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis. [28] Nam quae potest materia reperiri ad grauiter copioseque dicendum magis abundans quam de uirtute, de re publica, de prouidentia, de origine animorum, de amicitia? Haec sunt quibus mens pariter atque oratio insurgant: quae uere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus uulgi animumque caelestem <cognatis sideribus admoueat.>[29] Neque ea solum quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare et nosse et animo semper agitare conueniet. Quae profecto nusquam plura maioraque quam in nostrae ciuitatis monumentis reperientur. [30] An fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? Quantum enim Graeci praeceptis ualent, tantum Romani, quod est maius, exemplis. [31] [tantum quod non cognatis ide rebus admoueri] †Qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat,† sed omnem posteritatis memoriam spatium uitae honestae et curriculum laudis existimet, <hinc> mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet. Neque erit perfectus orator nisi qui honeste dicere et sciet et audebit.
III[Iuris civilis necessariam esse scientiam.]
[1] Iuris quoque ciuilis necessaria huic uiro scientia est et morum ac religionum eius rei publicae quam capesset. Nam qualis esse suasor in consiliis publicis priuatisue poterit tot rerum quibus praecipue ciuitas continetur ignarus? Quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit qui quod est in causis potentissimum sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis qui poetarum scripta pronuntiant? [2] Nam quodam modo mandata perferet, et ea quae sibi a iudice credi postulaturus est aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio. Quod ut fieri nonnumquam minore incommodo possit cum domi praecepta et composita et sicut cetera quae in causa sunt in discendo cognita ad iudicem perfert: quid fiet in iis quaestionibus quae subito inter ipsas actiones nasci solent? Non deformiter respectet et inter subsellia minores aduocatos interroget? [3] Potest autem satis diligenter accipere quae tum audiet cum dicenda sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere? Possit in actionibus: quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo nec libera ad discendum mora est? Quid si forte peritus iuris ille non aderit? Quid si quis non satis in ea re doctus falsum aliquid subiecerit? Hoc enim est maximum ignorantiae malum, quod credit eum scire qui moneat. [4] Neque ego sum nostri moris ignarus oblitusue eorum qui uelut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est: sed loquor de oratore, qui non clamorem modo suum causis, sed omnia quae profutura sunt debet. [5] Itaque eum nec inutilem si ad horam forte constiterit neque in testationibus faciendis esse imperitum uelim. Quis enim potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa uelit? Nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium quae pugna poscit artificem, sed neque dilectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem: prius est enim certe parare bella quam gerere. [6] Atqui simillimus huic sit aduocatus si plura quae ad uincendum ualent aliis reliquerit, cum praesertim hoc quod est maxime necessarium nec tam sit arduum quam procul intuentibus fortasse uideatur. Namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus constat, dubium aequitatis regula examinandum est. [7] Quae scripta sunt aut posita in more ciuitatis nullam habent difficultatem – cognitionis sunt enim, non inuentionis: at quae consultorum responsis explicantur aut in uerborum interpretatione sunt posita aut in recti prauique discrimine. Vim cuiusque uocis intellegere aut commune prudentium est aut proprium oratoris, aequitas optimo cuique notissima. [8] Nos porro et bonum uirum et prudentem in primis oratorem putamus, qui, cum se ad id quod est optimum natura derexerit, non magnopere commouebitur si quis ab eo consultus dissentiet, cum ipsis illis diuersas inter se opiniones tueri concessum sit. Sed etiam si nosse quid quisque senserit uolet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum. [9] Quod si plerique desperata facultate agendi ad discendum ius declinauerunt, quam id scire facile est oratori quod discunt qui sua quoque confessione oratores esse non possunt! Verum et M. Cato cum in dicendo praestantissimus, tum iuris idem fuit peritissimus, et Scaeuolae Seruioque Sulpicio concessa est etiam facundiae uirtus, [10] et M. Tullius non modo inter agendum numquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri uacare sed etiam docendo.[11] Verum ea quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus ne quis eo credat reprendenda quod multos cognouimus qui, taedio laboris quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint ad haec deuerticula desidiae: quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii uel, ut Cicero ait, legulei quidam esse maluerunt, tamquam utiliora eligentes ea quorum solam facilitatem sequebantur: [12] alii pigritiae adrogantioris, qui, subito fronte conficta inmissaque barba, ueluti despexissent oratoria praecepta paulum aliquid sederunt in scholis philosophorum ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum: philosophia enim simulari potest, eloquentia non potest.
IV[Historiae studium.]
[1] In primis uero abundare debet orator exemplorum copia cum ueterum tum etiam nouorum, adeo ut non ea modo quae conscripta sunt historiis aut sermonibus uelut per manus tradita quaeque cotidie aguntur debeat nosse, uerum ne ea quidem quae sunt a clarioribus poetis ficta neglegere. [2] Nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum optinent locum, sed haec quoque aut uetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur. Sciat ergo quam plurima: unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura nosse et uidisse creduntur (quod Homerus frequentissime testatur). Sed non est expectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis uixisse uideamur.
V[De indole, quae oratorem iuvat aut minuit.]
[1] Haec sunt quae me redditurum promiseram instrumenta, non artis, ut quidam putauerunt, sed ipsius oratoris: haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente uerborum figurarumque facili copia et inuentionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia. Sed plurimum ex his ualet animi praestantia quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reuerentiam tardet. [2] Nam ut abominanda sunt contraria his uitia confidentiae temeritatis inprobitatis adrogantiae, ita citra constantiam fiduciam fortitudinem nihil artes, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et inbellibus. Inuitus mehercules dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam uerecundiam, uitium quidem sed amabile et quae uirtutes facillime generet, esse inter aduersa, multisque in causa fuisse ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur. [3] Sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi uim cuiusque uerbi leget, non probitatem a me reprendi, sed uerecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt: inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium. Quis porro dubitet uitiis adscribere adfectum propter quem facere honeste pudet? [4] Neque ego rursus nolo eum qui sit dicturus et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intellegere, quae si non acciderent, etiam simulanda erant; sed intellectus hic sit operis, non metus, moueamurque, non concidamus. Optima est autem emendatio uerecundiae fiducia et quamlibet inbecilla frons magna conscientia sustinetur.[5] Sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuuantur instrumenta, uox latus decor: quae quidem tantum ualent ut frequenter famam ingeni faciant. Habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed cum diceret eminere inter aequalis Trachalus uidebatur: ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, uox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnis quos ego quidem audierim tragoedos. [6] Certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunali, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus memini. Sed hoc uotum est et rara felicitas: quae si non adsit, sane sufficiat ab iis quibus quis dicit audiri. Talis esse debet orator, haec scire.
VI[Quod sit incipiendi causas agere tempus.]
[1] Agendi autem initium sine dubio secundum uires cuiusque sumendum est. Neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Caluus Caesar Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem grauissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos auiam pro rostris laudauerit. [2] Modus mihi uidetur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur inmatura frons et quidquid est illud adhuc acerbum proferatur (nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubique perniciossimum, praeuenit uires fiducia), [3] nec rursus differendum est tirocinium in senectutem: nam cotidie metus crescit maiusque fit semper quod ausuri sumus, et dum deliberamus quando incipiendum sit incipere iam serum est. Quare fructum studiorum uiridem et adhuc dulcem promi decet, dum et uenia et spes est et paratus fauor et audere non dedecet, et si quid desit operi supplet aetas, et si qua sunt dicta iuueniliter pro indole accipiuntur, [4] ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus: «quid enim tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?» Quae cum sex et uiginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, deferuisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. Et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia ueri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina ualeat. [5] Ideoque nonnulli senes in schola facti stupent nouitate cum in iudicia uenerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. At illic et iudex tacet et aduersarius obstrepit et nihil temere dictum perit, et si quid tibi ipse sumas probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est, quod illi diserti minime sciunt. [6] Itaque nonnullos reperias qui sibi eloquentiores uideantur quam ut causas agant. Ceterum illum quem iuuenem tenerisque adhuc uiribus nitentem in forum deduximus et incipere quam maxime facili ac fauorabili causa uelim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem quid sit pugna et in quam rem studendum sit refici atque renouari. [7] Sic et tirocinii metum dum facilius est audere transierit, nec audendi facilitatem usque ad contemptum operis adduxerit. Vsus est hac ratione M. Tullius, et, cum iam clarum meruisset inter patronos qui tum erant nomen, in Asiam nauigauit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac uelut recoquendum dedit. Tum dignum operae pretium uenit cum inter se congruunt praecepta et experimenta.
VII[Quae in suscipiendis causis observanda sint.]
[1] Cum satis in omne certamen uirium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit: in quibus defendere quidem reos profecto quam facere uir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit ut nullo neque publico neque priuato duci possit officio ut aliquem ad reddendam rationem uitae uocet. Nam et leges ipsae nihil ualeant nisi actoris idonea uoce munitae, et si poenas scelerum expetere fas non est prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est. [2] Quare neque sociorum querelas nec amici uel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus sed emendandi uitia corrigendique mores (nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur; [3] itaque ut accusatoriam uitam uiuere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum; ideoque principes in re publica uiri non detrectauerunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari iuuenes opsidem rei publicae dare malorum ciuium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates prouocare nisi ex fiducia bonae mentis uidebantur: [4] idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est: quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse uix scio cui reliquerit huius nominis locum): neque defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet, duceturque in aduocationem maxime causa. [5] Quoniam tamen omnis qui non improbe litigabunt, quorum certe pars est, sustinere non potest unus, aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum qui iudicio decernent, ut optimi cuiusque uoluntate moueatur: namque hos et amicissimos habebit uir bonus. [6] Summouendum uero est utrumque ambitus genus uel potentibus contra humiles uenditandi operam suam uel illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi: non enim fortuna causas uel iustas uel improbas facit. Neque uero pudor obstet quo minus susceptam cum melior uideretur litem, cognita inter discendum iniquitate, dimittat, cum prius litigatori dixerit uerum. [7] Nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus uana spe litigantem (neque est dignus opera patroni qui non utitur consilio) et certe non conuenit ei quem oratorem esse uolumus iniusta tueri scientem. Nam si ex illis quas supra diximus causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.[8] Gratisne ei semper agendum sit tractari potest. Quod ex prima statim fronte diiudicare inprudentium est. Nam quis ignorat quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo quem exigimus animo dignissimum non uendere operam nec eleuare tanti beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint uideri uilia, quod pretium habent? [9] Caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. At si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati conlatum sit ad uictum et Zenon Cleanthes Chrysippus mercedes a discipulis acceptauerint. [10] Neque enim uideo quae iustior adquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis de quibus optime meruerint quique, si nihil inuicem praestent, indigni fuerint defensione. Quod quidem non iustum modo sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter adquirendi recidant. [11] Sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. Paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus. Quid si futurus? Malo tamen ille peccet. [12] Nihil ergo adquirere uolet orator ultra quam satis erit, ac ne pauper quidem tamquam mercedem accipiet, sed mutua beniuolentia utetur, cum sciet se tanto plus praestitisse: non enim, quia uenire hoc beneficium non oportet, <oportet> perire; denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.
VIII[Quae in docendis.]
[1] Proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperietur qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognouerit, ad docendum certe iudicem non sufficiat. [2] Sed eius rei paucissimis cura est. Nam ut taceam de neglegentibus, quorum nihil refert ubi litium cardo uertatur dum sint quae uel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio peruertit, qui partim tamquam occupati semperque aliud habentes quod ante agendum sit pridie ad se uenire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnumquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur, [3] partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse uideantur, tenere se et intellegere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant decantauerunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur. [4] Ne illas quidem tulerim delicias eorum qui doceri amicos suos iubent, quamquam minus mali est si illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis discet tam bene quam patronus? Quo modo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres inpendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint? [5] Pessimae uero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator, qui confugit ad patronum quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere aduocatorum qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. Nam qui iudicare quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum mutandum fingendum etiam sit potest cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit? [6] Hi porro non tantum nocerent si omnia scriberent uti gesta sunt; nunc consilium et colores adiciunt et aliqua peiora ueris, quae plerique cum acceperunt inmutare nefas habent, et uelut themata in scholis posita custodiunt: deinde deprenduntur, et causam quam discere ex suis litigatoribus noluerunt ex aduersariis discunt. [7] Liberum igitur demus ante omnia iis quorum negotium erit tempus ac locum, exhortemurque ultro ut omnia quamlibet uerbose et unde uolent †repetito tempore† exponant: non enim tam obest audire superuacua quam ignorare necessaria. [8] Frequenter autem et uulnus et remedium in iis orator inueniet quae litigatori in neutram partem habere momentum uidebantur. Nec tanta sit acturo memoriae fiducia ut subscribere audita pigeat. Nec semel audisse sit satis: cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem, quod saepe euenit, imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem dicat. [9] Plurimi enim mentiuntur, et tamquam non doceant causam sed agant non ut cum patrono sed ut cum iudice locuntur. Quapropter numquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et euocandus. [10] Nam ut medicis non apparentia modo uitia curanda sunt, sed etiam inuenienda quae latent, saepe ipsis ea qui sanandi sunt occulentibus, ita aduocatus plura quam ostenduntur aspiciat. Nam cum satis in audiendo patientiae inpenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque aduersarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eius modi disceptatione natura. [11] Interrogandus quam infestissime ac premendus: nam dum omnia quaerimus, aliquando ad uerum ubi minime expectauimus peruenimus.In summa optimus est in discendo patronus incredulus: promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique aduersarium quaedam non negaturum. [12] Ideoque opus est intueri omne litis instrumentum: quod uidere non est satis, perlegendum erit. Nam frequentissime aut non sunt omnino quae promittebantur, aut minus continent, aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt, aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura, quod non habent modum. [13] Denique linum ruptum aut turbatam ceram aut sine agnitore signa frequenter inuenies: quae nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. Multa etiam quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit patronus eruet, modo per omnis quos tradimus argumentorum locos eat. [14] Quos ut circumspectare in agendo et adtemptare singulos minime conuenit propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est quae personae, quae tempora loca instituta instrumenta cetera, ex quibus non tantum illud quod est artificiale probationis genus colligi possit, sed qui metuendi testes, quo modo sint refellendi. Nam plurimum refert inuidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit. [15] Sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantue, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et quod ipsum mouisset de eadem re pronuntiaturum id potentissimum apud quemcumque agetur existimet. Sic eum raro fallet euentus, aut culpa iudicis erit.
IX[Quae in agendis.]
[1] Quae sint in agendo seruanda toto fere opere executi sumus, pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam. Ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat. [2] Nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae ciuitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas uires populariter explicabit: [3] at si iuris anfractus aut eruendae ueritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec illis uibrantibus concitatisque sententiis uelut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret. [4] Quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt, unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus uenit. Nam cum illa dicendi uitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit uerae uirtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis uera laus nisi cum finita est. [5] Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae aduocatorum insidiae forent. Sed illa dissimulari quae tum erat potuit: nondum enim tantum dicendi lumen accesserat ut etiam per obstantia erumperet. Quare artes quidem et consilia lateant et quidquid si deprenditur perit. Hactenus eloquentia secretum habet. [6] Verborum quidem dilectus, grauitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent: sed uel propter hoc ipsum ostentanda non sunt, quod apparent, ac, si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen hunc praestabit orator, ut uideatur optimam causam optime egisse: illud certum erit, neminem peius agere quam qui displicente causa placet: necesse est enim extra causam sit quod placet. [7] Nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tamquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant, et abunde dixit bene quisquis rei satisfecit.[8] At quidam, etiam si forte susceperunt negotia paulo ad dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt, ac si defecerunt alia conuiciis implent uacua causarum, si contingit, ueris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. Quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto ut eum ne uera quidem obiecturum nisi id causa exiget credam. [9] Ea est enim prorsus «canina», ut ait Appius, «eloquentia», cognituram male dicendi subire: quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est. Nam et in ipsos fit impetus frequenter qui egerunt, et certe petulantiam patroni litigator luit. Sed haec minora sunt ipso illo uitio animi quod maledicus a malefico non distat nisi occasione. [10] Turpis uoluptas et inhumana et nulli audientium bono grata a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem; sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt: hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat, petulans esse ad alterius arbitrium? [11] Atqui etiam in aduocatos partis aduersae libenter nonnulli inuehuntur: quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur) tum causae contrarium, quia plane aduersarii fiunt et inimici, et quantulumcumque eis uirium est contumelia augetur. [12] Super omnia perit illa quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert modestia si a uiro bono in rabulam latratoremque conuertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris. [13] Frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet, non causis modo sed ipsis quoque qui dixerunt periculosam; nec inmerito Pericles solebat optare ne quod sibi uerbum in mentem ueniret quo populus offenderetur. Sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio qui tantundem possunt nocere. Nam quae fortia dum dicuntur uidebantur, stulta cum laeserunt uocantur.[14] Nunc, quia uarium fere propositum agentium fuit et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laborauit, quem credam fore in hoc oratoris modum tradere non alienum uidetur. [15] Adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit: neque enim hoc solum neglegentis sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit. Ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat. [16] Dicet scripta quam res patietur plurima, et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. Sed hoc aut primae actiones aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint: at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diuerso quam opinati fuerint occurrerint. [17] Inuiti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque num aliquid ex illis interuelli atque ex tempore dicendis inseri possit: quod si fiat non cohaeret, nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur. [18] Ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat: illa enim quae scripta sunt retinent animum, non secuntur. Itaque in iis actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est. [19] Nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt scripta esse possunt: quae etiam responsurum aduersarium certum est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur. Ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene nouerimus, alterum ibi sumere, ut dicentem aduersarium diligenter audiamus. [20] Licet tamen praecogitare plura et animum ad omnis casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. Sed siue in respondendo fuerit subito dicendum, siue quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprensum credet orator cui disciplina et studium et exercitatio dederit uires etiam facilitatis: [21] quem armatum semper ac uelut in procinctu stantem non magis umquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se umquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus: nam cetera semper sciet.
X[De oratoris opere. Comparatur picturae et statuariaeartis origo atque progressus. De variis orationis generibus.De Asianis et Atticis. De sono duriore sermonis latini.De eloquentia naturali. De diversa ratione dicendi et scribendi.De genere subtili, grandi, medio, corrupto.]
[1] Superest ut dicam de genere orationis. Hic erat propositus a nobis in diuisione prima locus tertius: nam ita promiseram, me de arte, de artifice, de opere dicturum. Cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam, in omnibus iis et ars est et artifex, plurimum tamen inuicem differunt: nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico. [2] Suos autem haec operum genera quae dico ut auctores sic etiam amatores habent, atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione uel temporum uel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.[3] Primi quorum quidem opera non uetustatis modo gratia uisenda sint clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet ut illa prope rudia ac uelut futurae mox artis primordia maximis qui post eos extiterunt auctoribus praeferant, proprio quodam intellegendi, ut mea opinio est, ambitu. [4] Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes circa Peloponnesia ambo tempora (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem inuenitur) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque inuenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur. [5] Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius aut augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui ualidissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille uero ita circumscripsit omnia ut eum legum latorem uocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri tamquam ita necesse sit secuntur. [6] Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diuersis uirtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis uisionibus quas φαντασίας uocant Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.[7] Similis in statuis differentia. Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant. [8] Nam ut humanae formae decorem addiderit supra uerum, ita non expleuisse deorum auctoritatem uidetur. Quin aetatem quoque grauiorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra leuis genas. At quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur. [9] Phidias tamen dis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur, in ebore uero longe citra aemulum uel si nihil nisi Mineruam Athenis aut Olympium in Elide Iouem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni uidetur, adeo maiestas operis deum aequauit. Ad ueritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant: nam Demetrius tamquam nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.[10] In oratione uero si species intueri uelis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii uim prae se ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu licet Polygnotos uel Callonas appelles. [11] Mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. Tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens prouentus. Hic uim Caesaris, indolem Caeli, subtilitatem Calidi, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calui, grauitatem Bruti, acumen Sulpici, acerbitatem Cassi reperiemus: in iis etiam quos ipsi uidimus copiam Senecae, uires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi. [12] At M. Tullium non illum habemus Euphranorem circa pluris artium species praestantem, sed in omnibus quae in quoque laudantur eminentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, uiro molliorem: [13] postea uero quam triumuirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui inuidebant, qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum inuaserunt. Ille tamen qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia potuit. Falsum utrumque: sit tamen illa mentiendi propior occasio. [14] Praecipue uero presserunt eum qui uideri Atticorum imitatores concupierant. Haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum deuinctumque illis legibus insequebatur: unde nunc quoque aridi et exsuci et exsangues. [15] Hi sunt enim qui suae inbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, optendant: qui quia clariorem uim eloquentiae uelut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. Quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi breuitas erit.[16] Et antiqua quidem illa diuisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod paulatim sermone Graeco in proximas Asiae ciuitates influente nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea quae proprie signari poterant circumitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseuerarint. [17] Mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium naturae uidentur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior uaniore etiam dicendi gloria inflata est. [18] Tertium mox qui haec diuidebant adiecerunt genus Rhodium, quod uelut medium esse atque ex utroque mixtum uolunt: neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere uideantur gentis, aliquid auctoris. [19] Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat locum, intulit eo studia Athenarum, quae, uelut sata quaedam caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen, neque fontibus puris neque torrentibus turbidis sed lenibus stagnis similes habentur.[20] Nemo igitur dubitauerit longe esse optimum genus Atticorum. In quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est iudicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae. [21] Quapropter mihi falli multum uidentur qui solos esse Atticos credunt tenuis et lucidos et significantis sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentis. Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum: non igitur iam usque ad Coccum et Andociden remittemur. [22] Interrogare tamen uelim an Isocrates Attice dixerit: nihil enim tam est Lysiae diuersum. Negabunt: at eius schola principes oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid: Hyperides Atticus? «Certe». At plus indulsit uoluptati. Transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta: quos ut homines inter se genere similes, differentis dixeris specie. [23] Quid ille cuius modo fecimus mentionem Aeschines? nonne his latior et audentior et excelsior? Quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos ui sublimitate impetu cultu compositione superauit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non tralationibus nitet? [24] non oratione ficta dat tacentibus uocem? non illud ius iurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? Quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis diuino spiritu uatibus comparandum? Quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici dum illi conuiciantur? [25] Quid est igitur cur in iis demum qui tenui uenula per calculos fluunt Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? Quos ego existimo si quod in iis finibus uberius inuenerint solum fertilioremue segetem negaturos Atticam esse quod plus quam acceperit seminis reddat (quia hanc eius terrae fidem Menander eludit). [26] Ita nunc si quis ad eas Demosthenis uirtutes quas ille summus orator habuit †tamen† quae defuisse ei siue ipsius natura seu lege ciuitatis uidentur adiecerit, ut adfectus concitatius moueat, audiam dicentem «non fecit hoc Demosthenes»? Et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit), non erit Atticum? Melius de hoc nomine sentiant, credantque Attice dicere esse optime dicere.[27] Atque in hac tamen opinione perseuerantis Graecos magis tulerim: Latina mihi facundia, ut inuentione dispositione consilio, ceteris huius generis artibus, similis Graecae ac prorsus discipula eius uidetur, ita circa rationem eloquendi uix habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus (uocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant: quas mutuari solemus quotiens illorum nominibus utimur; [28] quod cum contingit, nescio quo modo uelut hilarior protinus renidet oratio, ut in «zephyris» et «zopyris»: quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient) et uelut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret. [29] Nam et illa quae est sexta nostrarum paene non humana uoce, uel omnino non uoce potius, inter discrimina dentium efflanda est: quae etiam cum uocalem proxima accipit quassa quodam modo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, ut in hoc ipso «frangit», multo fit horridior; Aeolicae quoque litterae, qua «seruum» «ceruum»que dicimus, etiam si forma a nobis repudiata est, uis tamen nos ipsa persequitur. [30] Duras et illa syllabas facit quae ad coniungendas demum subiectas sibi uocalis est utilis, alias superuacua: «equos» hac et «aequum» scribimus, cum etiam ipsae hae uocales duae efficiant sonum qualis apud Graecos nullus est ideoque scribi illorum litteris non potest. [31] Quid quod pleraque nos illa quasi mugiente littera cludimus, in quam nullum Graece uerbum cadit? At illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis. [32] Quid quod syllabae nostrae in b litteram et d innituntur adeo aspere ut plerique non antiquissimorum quidem sed tamen ueterum mollire temptauerint, non solum «auersa» pro «abuersis» dicendo, sed et in praepositione b litterae absonam et ipsam s subiciendo? [33] Sed accentus quoque cum rigore quodam, tum similitudine ipsa minus suaues habemus, quia ultima syllaba nec acuta umquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in grauem uel duas grauis cadit semper. Itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse uoluerunt, illorum id nominibus exornent. [34] His illa potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire: etiam in iis quae denominata sunt summa paupertas in eadem nos frequentissime reuoluit: at illis non uerborum modo sed linguarum etiam inter se differentium copia est.[35] Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in loquendo eandem iucunditatem et parem copiam. Quod si negatum est, sententias aptabimus iis uocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe uerbis miscebimus, ne uirtus utraque pereat ipsa confusione: [36] nam quo minus adiuuat sermo, rerum inuentione pugnandum est. Sensus sublimes uariique eruantur: permouendi omnes adfectus erunt, oratio tralationum nitore inluminanda. Non possumus esse tam graciles, simus fortiores: subtilitate uincimur, ualeamus pondere: proprietas penes illos est certior, copia uincamus. [37] Ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent, nos plerumque maioribus uelis mouemur: ualidior spiritus nostros sinus tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet uada accessus, ego aliquid, non multo tamen, altius in quo mea cumba non sidat inueniam. [38] Neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque uincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus: possumus autem rerum et modo et iudicio esse similes, uerborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est. [39] An non in priuatis et acutus et distinctus et non super modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec uirtus? non Scipio, Laelius, Cato in loquendo uelut Attici Romanorum fuerunt? Cui porro non satis est quo nihil esse melius potest?[40] Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis coniugibus liberis seruis loquamur, contento promere animi uoluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente: quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a ueritate fictumque ipsorum gratia uerborum, quibus solum natura sit officium attributum seruire sensibus: [41] sicut athletarum corpora, etiam si ualidiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie quae sit concessa hominibus abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circumitu res ostendere et tralationibus, id est aut pluribus aut alienis uerbis, cum sua cuique sint adsignata nomina? [42] Denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores extitisse, etiam si parcius, simili tamen ratione falsa et inpropria <pro> uirtute ducentis. Qua in disputatione nonnihil ueri est, ideoque non tam procul quam fit a quibusdam recedendum a propriis atque communibus. [43] Si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprendendus. Nam mihi aliam quandam uidetur habere naturam sermo uulgaris, aliam uiri eloquentis oratio: cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra uerborum proprietatem elaboraret: sed cum debeat delectare, mouere, in plurimas animum audientis species inpellere, utetur his quoque adiutoriis quae sunt ab eadem nobis concessa natura: [44] nam et lacertos exercitatione constringere et augere uires et colorem trahere naturale est. Ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et loquendo dulcis magis (quod si non eueniret, omnes pares essent), et idem homines aliter de re alia locuntur et seruant personarum discrimina. Ita, quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit. [45] Quapropter ne illis quidem nimium repugno qui dandum putant nonnihil esse temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem alligandum puto. Atque id fecisse M. Tullium uideo, ut cum omnia utilitati, tum partem quandam delectationi daret, cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris: nam hoc ipso proderat, quod placebat. [46] Ad cuius uoluptates nihil equidem quod addi possit inuenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus pluris: nempe enim fieri potest salua tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra haec lumina et continua fuerint et inuicem offecerint. [47] Sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra; do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica, ne intonsum caput, non <ut> in gradus atque anulos comptum: cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint quae honestiora. [48] Ceterum hoc, quod uulgo sententias uocamus, quod ueteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim inuenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad uictoriam spectent quis utile neget? Feriunt animum et uno ictu frequenter inpellunt et ipsa breuitate magis haerent et delectatione persuadent.[49] At sunt qui haec excitatiora lumina, etiam si dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus intactus est omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putauerunt, ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden: rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten; [50] praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas uel paulo licentius uoluptates (commouendos enim esse ducendosque animos imperitorum): at quod libris dedicatum in exemplum edatur et tersum ac limatum et ad legem ac regulam compositum esse oportere, quia ueniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices. [51] Quin illi subtiles, ut sibi ac multis persuaserunt, magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt. Mihi unum atque idem uidetur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae; itaque non illas modo, ut opinor, debet habere uirtutes * dico, non uitia: nam imperitis placere aliquando quae uitiosa sint scio. Quo different igitur? [52] Quod si mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo sed etiam eius qui est strictior multo, Demosthenis. Neque enim adfectus omnino mouendi erunt nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prohoemia superuacua esse apud talis Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes: proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est. [53] Cum uero iudex detur aut populus aut ex populo laturique sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad optinendum quod intendimus prodesse credemus adhibenda sunt, eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus ut doceamus quo modo dici oporteat. [54] An Demosthenes male sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt igitur an peius? Nam si peius, sic potius oportuit dici ut scripserunt, si melius, sic potius oportuit scribi ut dixerunt. [55] Quid ergo? semper sic aget orator ut scribet? Si licebit, semper. Sed erunt quae impediant breuitate tempora a iudice data: multum ex eo quod potuit dici recidetur, editio habebit omnia. Quaedam secundum naturam iudicantium dicta sunt: non ita posteris tradentur, ne uideantur propositi fuisse, non temporis. [56] Nam id quoque plurimum refert, quo modo audire iudex uelit, atque «eius uultus saepe ipse rector est dicentis», ut Cicero praecipit. Ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. Sermo ipse qui facillime iudicem doceat aptandus; nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur. [57] Prudenter enim qui, cum interrogasset rusticum testem an Amphionem <nosset>, negante eo detraxit adspirationem breuiauitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat. Huius modi casus efficient ut aliquando dicatur aliter quam scribitur, cum dicere quo modo scribendum est non licet.[58] Altera est diuisio, quae in tris partis et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recta dicendi genera inter se uidentur. Namque unum subtile, quod ἰσχνόν uocant, alterum grande atque robustum, quod ἁδρόν dicunt, constituunt, tertium alii medium ex duobus, alii floridum (namque id ἀνθηρόν appellant) addiderunt. [59] Quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum mouendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi siue, ut alii dicunt, conciliandi praestare uideatur officium, in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in mouendo uis exigi uideatur. Itaque illo subtili praecipue ratio narrandi <probandique> consistet, estque id etiam detractis ceteris uirtutibus suo genere plenum. [60] Medius hic modus et tralationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamquam amnis et lucidus quidem sed uirentibus utrimque ripis inumbratus. [61] At ille qui saxa deuoluat et «pontem indignetur» et ripas sibi faciat multus et torrens iudicem uel nitentem contra feret, cogetque ire qua rapiet. Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque * †Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu† adloquetur. [62] Hic et amplificationibus extollet orationem et in supralationem quoque erigetur: «quae Charybdis tam uorax?» et «Oceanus medius fidius ipse»: nota sunt enim etiam studiosis haec lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: «uos enim Albani tumuli atque luci, uos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales.» Hic iram, hic misericordiam inspirabit: hoc dicente iudex pallebit et flebit et per omnis adfectus tractus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit. [63] Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus, et ualidissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum? [64] Nam et Homerus breuem quidem cum iucunditate et propriam (id enim est non deerrare uerbis) et carentem superuacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt uirtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest: sed summam expressurus [est] in Vlixe facundiam et magnitudinem illi uocis et uim orationis niuibus [et] copia uerborum atque impetu parem tribuit. [65] Cum hoc igitur nemo mortalium contendet, hunc ut deum homines intuebuntur. Hanc uim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est uere dicendi facultas.[66] Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. Nam ut inter gracile ualidumque tertium aliquid constitutum est, ita horum interualla sunt [67] atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est, quoniam et subtili plenius aliquid atque subtilius et uehementi remissius atque uehementius inuenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut <ad> tenuiora summittitur. Ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor uentos generaliter <a> totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum uaria nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur. [68] Eademque musicis ratio est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde uarietate complent spatia illa neruorum, atque his [atque huc] quos interposuerant inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.[69] Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed stultissimum quaerere ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris quod uulgo genus dicendi uocant: utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo sed pro partibus causae. [70] Nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et priuatorum consiliorum seruabit discrimina, multa ex differentia personarum locorum temporumque mutabit: ita in eadem oratione <aliter concitabit>, aliter conciliabit, non ex isdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum, alias ad mouendum adhibebit artis. [71] Non unus color prohoemii narrationis argumentorum egressionis perorationis seruabitur. Dicet idem grauiter seuere acriter uehementer concitate copiose amare, idem comiter remisse subtiliter blande leniter dulciter breuiter urbane, non ubique similis sed ubique par sibi. [72] Sic fiet cum id propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque, nec doctorum modo sed etiam uulgi, consequatur.[73] Falluntur enim plurimum qui uitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut uerborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lasciuit aut inmodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris si leuiter excutiantur flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile. [74] Quod quidem placere multis nec infitior nec miror: est enim iucunda res ac fauorabilis qualiscumque eloquentia, et ducit animos naturali uoluptate uox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli. Quo minus mirum est quod nulli non agentium parata uulgi corona est. [75] Vbi uero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecumque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque inmerito: nam ne illud quidem facile est. Sed euanescunt haec atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet, «at si contuleris eam Lacaenae, conspectu melioris obruatur», ut Ouidius ait. [76] Si uero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis sulphura, iam illum quo fefellerant exuant mentitum colorem et quadam uix enarrabili foeditate pallescant. Lucent igitur haec citra solem et ut quaedam exigua animalia igniculi uidentur in tenebris. Denique mala multi probant, nemo improbat bona.[77] Neque uero omnia ista de quibus locuti sumus orator optime tantum sed etiam facillime faciet. Neque enim uim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur nec oratorem macerat et coquit aegre uerba uertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem. [78] Nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat: desinit enim <in> aduersa niti qui peruenit in summum. Scandenti circa ima labor est, ceterum quantum processeris, mollior cliuus ac laetius solum. [79] Et si haec quoque iam lenius supina perseuerantibus studiis euaseris, inde fructus inlaborati offerunt sese et omnia sponte proueniunt: quae tamen cotidie nisi decerpantur arescunt. Sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum uirilem et inuentio iudicium. [80] Sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, seuera non tristia, grauia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non [lux] dissoluta, grandia non tumida. Similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium uia, quia utriusque ultimum uitium est.
XI[Non esse desperandum in opere tam arduo.]
[1] His dicendi uirtutibus usus orator in iudiciis consiliis contionibus senatu, in omni denique officio boni ciuis, finem quoque dignum et optimo uiro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse umquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius quam fecerit faciat. [2] Neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed uoce latere firmitate: quibus fractis aut inminutis aetate seu ualetudine cauendum ne quid in oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem. [3] Vidi ego longe omnium quos mihi cognoscere contigit summum oratorem Domitium Afrum ualde senem cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo quem principem fuisse quondam fori non erat dubium alii, quod indignum uideatur, riderent, alii erubescerent: quae occasio †illo† fuit dicendi malle eum deficere quam desinere. [4] Neque erant illa qualiacumque mala, sed minora. Quare antequam in has aetatis ueniat insidias, receptui canet et in portum integra naue perueniet. Neque enim minores eum cum id fecerit studiorum fructus prosequentur: aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus [aut] in libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus reddet aut eloquentiae componet artem aut pulcherrimis uitae praeceptis dignum os dabit. [5] Frequentabunt uero eius domum optimi iuuenes more ueterum et uere dicendi uiam uelut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut uetus gubernator litora et portus et quae tempestatium signa, quid secundis flatibus quid aduersis ratio poscat docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis: nemo enim minui uelit id in quo maximus fuit. [6] Quid porro est honestius quam docere quod optime scias? Sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur, sic Pansam, Hirtium, Dolabellam <ad> morem praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque. [7] Ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore cum iam secretus et consecratus, liber inuidia, procul contentionibus famam in tuto conlocarit et sentiet uiuus eam quae post fata praestari magis solet [et] uenerationem et quid apud posteros futurus sit uidebit.[8] Conscius sum mihi, quantum mediocritate ualui, quaeque antea scierim quaeque operis huiusce gratia potuerim inquirere candide me atque simpliciter in notitiam eorum, si qui forte cognoscere uoluissent, protulisse. Atque id uiro bono satis est, docuisse quod scierit. [9] Vereor tamen ne aut magna nimium uidear exigere, qui eundem uirum bonum esse et dicendi peritum uelim, aut multa, qui tot artibus in pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iuris ciuilis praeter ea quae de eloquentia tradebantur adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint uelut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum. [10] [tu] Qui primum renuntient sibi quanta sit humani ingenii uis, quam potens efficiendi quae uelit, cum maria transire, siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri minores sed difficiliores artes potuerint. Tum cogitent quantam rem petant quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus. [11] Quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque inperuium neque saltem durum putent. Nam id quod prius quodque maius est, ut boni uiri simus, uoluntate maxime constat: quam qui uera fide induerit, facile eas idem quae uirtutem docent artis accipiet. [12] Neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae †praemuntur† ut non paucorum admodum annorum intentione discantur. Longam [in] eam facit operam quod repugnamus: breuis est institutio uitae honestae beataeque, si credas; natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere meliora uolentibus promptum est ut uere intuenti mirum sit illud magis, malos esse tam multos. [13] Nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus uolucribus conuenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam uiuere. Cetera uero, etiam si aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adulescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent: omnia enim breuiora reddet ordo et ratio et modus. [14] Sed culpa est in praeceptoribus prima, qui libenter detinent <quos> occupauerunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius <uideatur esse> quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi uel neglegentia: proxima in nobis, qui morari in eo quod nouimus <quam> discere quae nondum scimus melius putamus. [15] Nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam in more est plurimorum, ut de iis a quibus magna in hoc pars aetatis absumitur taceam, declamitare in schola et tantum laboris in rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem ueri discriminis et dicendi leges comperisse? [16] Quod non eo dico quia sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non in una sit eius specie consenescendum. * cognoscere et praecepta uiuendi perdiscere et in foro nos experiri potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio talis ut non multos <poscat> annos: quaelibet enim ex iis partibus quarum habui mentionem in paucos libros contrahi solet, adeo non est infinito spatio ad traditionem opus. Reliqua est <exercitatio>, quae uires cito facit, cum fecit tuetur. [17] Rerum cognitio cotidie crescit; et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia uelimus legere, non, quod <ne fieri> quidem potest, omnia. [18] Sed breue nobis tempus nos fecimus: quantulum enim studiis partimur? Alias horas uanus salutandi labor, alias datum fabulis otium, alias spectacula, alias conuiuia trahunt. Adice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinationes, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, inuitamenta libidinum et uinum et fractis omni genere uoluptatum animis ne ea quidem tempora idonea quae supersunt. [19] Quae si omnia studiis inpenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii uideretur uel diurna tantum computantibus tempora, ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuuarent. Nunc computamus annos non quibus studuimus sed quibus uiximus. [20] Nec uero si geometrae <et musici> et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam uitam, quamlibet longa fuerit, in singulis artibus consumpserunt, sequitur ut pluris quasdam uitas ad plura discenda desideremus. Neque enim illi didicerunt haec usque in senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non in percipiendo exhauserunt <sed in praecipiendo>.[21] Ceterum, ut de Homero taceam, in quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia uestigia reperiuntur, ut Elium Hippian transeam, <qui non> liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed uestem et anulum crepidasque quae omnia manu sua fecerat in usu habuit, atque ita se praeparauit ne cuius alterius ope egeret: inlusisse tot <malis> quot summa senectus habet uniuersae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque uellet iubebat. [22] Quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? Quot saeculis Aristoteles didicit ut non solum quae ad philosophos atque oratores pertinent scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnis perquireret? Illis haec inuenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. Tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit uideri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt. [23] M. igitur Cato, idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iuris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit; inter tot operas militiae, tantas domi contentiones rudi saeculo litteras <Graecas> aetate iam declinata didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent. [24] Quam multa, paene omnia tradidit Varro! Quod instrumentum dicendi M. Tullio defuit? Quid plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri uir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus uel ipso proposito ut eum scisse omnia illa credamus.[25] At perficere tantum opus arduum, et nemo perfecit. Ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum capere id rerum naturam, nec quidquid non est factum ne fieri quidem posse, cum omnia quae magna sunt atque admirabilia tempus aliquod quo primum efficerentur habuissent: [26] nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone, denique quidquid est optimum ante non fuerat. Verum etiam si qui summa desperet (quod cur faciat cui ingenium ualetudo facultas praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum in secundis tertiisque consistere. [27] Neque enim si quis Achillis gloriam in rebus bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt * Quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset arbitraretur, ii ipsi qui sunt optimi non fuissent, nec post Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi qui post eos fuerunt. [28] Verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. An Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt, parum in uita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? Alioqui pessime de rebus humanis perductae in summum artes mererentur, si quod optimum, <idem ultimum> fuisset. [29] Adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus, ac si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est. Neque erat difficile uel ueteribus uel nouis exemplis palam facere non aliunde maiores opes honores amicitias, laudem praesentem futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum qui a se non uirtutes sed uoluptatem quae fit ex uirtutibus peti dicunt. [30] Ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil di inmortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus, nitamurque semper ad optima, quod facientes aut euademus in summum aut certe multos infra nos uidebimus.[31] Haec erant, Marcelle Vitori, quibus praecepta dicendi pro uirili parte adiuuari posse per nos uidebantur, quorum cognitio studiosis iuuenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam uoluntatem. |