BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Fabius Quintilianus

ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.

 

Institutionis oratoriae

libri duodecim

 

Liber V

 

___________________________________________________________

 

 

 

Liber qvintvs

[De pueris erudiendis.]

 

________________

 

 

<Prooemium.>

 

[1] Fuerunt et clari quidem auctores quibus solum uideretur oratoris officium docere (namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia uitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a ueritate depelli misericordia gratia ira similibusque non oporteret: et uoluptatem audientium petere, cum uincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti superuacuum, sed uix etiam uiro dignum arbitrabantur), [2] plures uero qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summouerent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae <ex> aduerso proponerentur refutare. [3] Vtrumcumque est (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime necessarius, quo toto haec sola tractantur: quibus sane et ea quae de iudicialibus causis iam dicta sunt seruiunt. [4] Nam neque prohoemii neque narrationis est alius usus quam ut huic iudicem praeparent, et status nosse atque ea de quibus supra scripsimus intueri superuacuum foret nisi ad hanc perueniremus. [5] Denique ex quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus quaecumque alia potest aliquando necessaria causae non esse: lis nulla est cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic optime diuisuri uidemur ut prius quae in commune ad omnis quaestiones pertinent ostendamus, deinde quae in quoque causae genere propria sunt exequamur.

 

 

I

[De probationibus inartificialibus.]

 

[1] Ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret; ideoque illas ἀτέχνους, id est inartificiales, <has ἐντέχνους, id est artificiales,> uocauerunt. [2] Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit. Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae uiribus et adleuanda sunt plerumque et refellenda. Quare mihi uidentur magnopere damnandi qui totum hoc genus a praeceptis remouerunt. [3] Nec tamen in animo est omnia quae pro his aut contra dici solent complecti. Non enim communes locos tradere destinamus, quod esset operis infiniti, sed uiam quandam atque rationem. Quibus demonstratis non modo in exequendo suas quisque uires debet adhibere, sed etiam inueniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet. Neque enim de omnibus causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam de futuris.

 

 

II

[De praeiudiciis.]

 

[1] Iam praeiudiciorum uis omnis tribus in generibus uersatur: rebus quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis uel contra filios confirmatis: iudiciis ad ipsam causam pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in Oppianicum facta dicuntur et a senatu aduersus Milonem: aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et adsertione secunda et partibus centumuiralium quae in duas hastas diuisae sunt. [2] Confirmantur praecipue duobus: auctoritate eorum qui pronuntiauerunt, et similitudine rerum de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per contumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit; uult enim cognoscentium quisque firmam esse alterius sententiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum quod in se fortasse reccidat facit. [3] Confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae, uix autem ulla est per omnia alteri similis. Si id non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda neglegentia aut de infirmitate personarum querendum contra quas erit iudicatum, aut de gratia quae testes corruperit, aut de inuidia aut de ignorantia, aut inueniendum quod causae postea accesserit. [4] Quorum si nihil erit, licet tamen dicere multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum ualere, ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Catilinam, rogandi etiam iudices ut rem potius intueantur ipsam quam iuri iurando alieno suum donent. [5] Aduersus consulta autem senatus et decreta principum uel magistratuum remedium nullum est, nisi aut inuenta quantulacumque causae differentia aut aliqua uel eorundem uel eiusdem potestatis hominum posterior constitutio quae sit priori contraria: quae si deerunt, lis non erit.

 

 

III

[De fama atque rumore.]

 

[1] Famam atque rumores pars altera consensum ciuitatis et uelut publicum testimonium uocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas, quod nulli non etiam innocentissimo possit accidere fraude inimicorum falsa uulgantium. Exempla utrimque non deerunt:  IV [De tormentis] [1] sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem uera fatendi necessitatem uocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium. Quid attinet de his plura? Plenae sunt orationes ueterum ac nouorum. [2] Quaedam tamen in hac parte erunt propria cuiusque litis. Nam siue de habenda quaestione agetur, plurimum intererit quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa: siue iam erit habita, quis ei praefuerit, quis et quo modo sit tortus, an credibilia dixerit, an inter se constantia, perseuerauerit in eo quod coeperat an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu. Quae utrimque tam infinita sunt quam ipsa rerum uarietas.

 

 

V

[De tabulis.]

 

[1] Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas non solum refelli sed etiam accusari sciamus usitatum esse. Cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, tutius ac facilius id quod secundo loco diximus tractatur, quod pauciores rei fiunt. [2] Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse quod tabulae continent, aut, ut frequentius euenit, aliis probationibus aeque inartificialibus soluitur, si aut is in quem signatum est aut aliquis signator dicitur afuisse uel prius esse defunctus, si tempora non congruunt, si uel antecedentia uel insequentia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa saepe falsum deprendit.

 

 

VI

[De iure iurando.]

 

[1] Ius iurandum litigatores aut offerunt suum aut non recipiunt oblatum aut ab aduersario exigunt aut recusant cum ab ipsis exigatur. Offerre suum sine illa condicione ut uel aduersarius iuret fere improbum est. [2] Qui tamen id faciet, aut uita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum, aut ipsa ui religionis (in qua plus fidei consequitur si id egerit ut non cupide ad hoc descendere, sed ne hoc quidem recusare uideatur), aut, si causa patietur, modo litis, propter quam deuoturus se ipse non fuerit: aut praeter alia causae instrumenta adiciet ex abundanti hanc quoque conscientiae suae fiduciam. [3] Qui non recipiet condicionem et a multis contemni iuris iurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti qui deos agere <curam> rerum humanarum negarent: eum uero qui nullo deferente iurare sit paratus et ipsum uelle de causa sua pronuntiare et quam id quod offert leue ac facile credat ostendere. [4] At is qui defert alioqui agere modeste uidetur, cum litis aduersarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iure iurando stari quam suo mauult. [5] Quo difficilior recusatio est, nisi forte res est ea quam credibile sit notam ipsi non esse. Quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut inuidiam sibi quaeri ab aduersario dicat, atque id agi ut in causa in qua uincere non possit queri possit. Itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet quam dubium cuiquam relinquere an peierarit. [6] Sed nobis adulescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant ne umquam ius iurandum deferremus, sicut neque optio iudicis aduersario esset permittenda nec ex aduocatis partis aduersae iudex eligendus. Nam si dicere contraria turpe aduocato uideretur, certe turpius habendum facere quod noceat.

 

 

VII

[De testibus.]

 

[1] Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior contra tabulas pugna; nam et minus obstitisse uidetur pudor inter paucos signatores et pro diffidentia premitur absentia. Si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signatores licet. [2] Tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua uoluntate, quo ipso non esse amicum ei se contra quem dicit fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator quo minus et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit uerum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque tractatur.

[3] Cum praesentibus uero ingens dimicatio est, ideoque uelut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum. In actionibus primum generaliter pro testibus atque in testis dici solet. [4] Est hic communis locus, cum pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit quam quae sit hominum scientia nixa, altera ad detrahendam illis fidem omnia per quae fieri soleant falsa testimonia enumerat. [5] Sequens ratio est cum specialiter quidem sed tamen multos pariter inuadere patroni solent. Nam et gentium simul uniuersarum eleuata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus (non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre uoces), ut in causis repetundarum (qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum, non testium habendos loco). [6] Interim aduersus singulos derigitur actio, quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem. Totum igitur excutiamus locum, quando uniuersam institutionem adgressi sumus. [7] Sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc rem compositi, quem adulescentulus senem colui, ut non lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is uerissime praecepit primum esse in hac parte officium oratoris ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad omnia pertinet; [8] quomodo contingat explicabimus cum ad destinatum huic parti locum uenerimus. Ea res suggeret materiam interrogationi et ueluti tela ad manum subministrabit, eadem docebit ad quae iudicis animus actione sit praeparandus. Debet enim uel fieri uel detrahi testibus fides oratione perpetua, quia sic quisque dictis mouetur ut est ad credendum uel non credendum ante formatus.

[9] Et quoniam duo genera sunt testium, aut uoluntariorum aut eorum quibus <in> iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est: separemus officium dantis testes et refellentis.

[10] Qui uoluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, ideoque faciliorem uidetur in rogando habere rationem. Sed haec quoque pars acumen ac uigilantiam poscit, prouidendumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens testis sit: [11] turbantur enim et a patronis diuersae partis inducuntur in laqueos et plus deprensi nocent quam firmi et interriti profuissent. Multum igitur domi ante uersandi, uariis percontationibus, quales haberi ab aduersario possunt, explorandi sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubauerint, oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione uelut in gradum reponantur. [12] In iis quoque adhuc qui constiterint sibi uitandae insidiae; nam frequenter subici ab aduersario solent et omnia profutura polliciti diuersa respondent, et auctoritatem habent non arguentium illa sed confitentium. [13] Explorandum igitur quas causas laedendi aduersarium adferant, nec id sat est inimicos fuisse, sed an desierint, an per hoc ipsum reconciliari uelint, ne corrupti sint, ne paenitentia propositum mutauerint. Quod cum in iis quoque qui ea quae dicturi uidentur [re] uera sciunt necessarium est praecauere, <tum> multo magis in iis qui se dicturos quae falsa sunt pollicentur. [14] Nam et frequentior eorum paenitentia est et promissum suspectius et, si perseuerarint, reprensio facilior.

[15] Eorum uero quibus denuntiatur pars testium est quae reum laedere uelit, pars quae nolit, idque interim scit accusator, interim nescit. Fingamus in praesentia scire; in utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est. [16] Nam si habet testem cupidum laedendi, cauere debet hoc ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo quod in iudicium uenit rogare, sed aliquo circumitu ad id peruenire, ut illi quod maxime dicere uoluit uideatur expressum: nec nimium instare interrogationi, ne omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum euocare eum quantum sumere ex uno satis sit. [17] At in eo qui uerum inuitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit. Hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita. Respondebit enim quae nocere causae non arbitrabitur, ex pluribus deinde quae confessus erit eo perducetur ut quod dicere non uult negare non possit. [18] Nam ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum adgrauare uideantur, congregatione deinde eorum factum conuincimus: ita huius modi testis multa de ante actis, multa de insecutis, loco tempore persona ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat post quod illi uel fateri quae uolumus necesse sit uel iis quae iam dixerit repugnare. [19] Id si non contingit, relicum erit ut eum nolle dicere manifestum sit, protrahendusque ut in aliquo, quod uel extra causam sit, deprehendatur, tenendus etiam diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicendo suspectus iudici fiat: quo non minus nocebit quam si uera in reum dixisset. [20] At si, quod secundo loco diximus, nesciet actor quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur, pedetentim interrogando experietur animum eius, et ad id responsum quod eliciendum erit per gradus ducet. [21] Sed quia nonnumquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad uoluntatem respondeant, quo maiore fide diuersa postea dicant, est actoris suspectum testem dum prodest dimittere.

[22] Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est. Difficilior hoc, quod raro umquam possunt ante iudicium scire quid testis dicturus sit, expeditior, quod cum interrogandus est sciunt quid dixerit. [23] Itaque, quod in eo incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat, quas et quibus ex causis inimicitias habeat, eaque in oratione praedicenda atque amolienda sunt, siue odio conflatos testes siue inuidia siue gratia siue pecunia uideri uolumus. Et si deficietur numero pars diuersa, paucitatem, si abundabit, conspirationem, si humiles producet, uilitatem, si potentes, gratiam oportebit incessere. [24] Plus tamen proderit causas propter quas reum laedant exponere: quae sunt uariae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam contra illa quae supra diximus simili ratione responderi locis communibus solet, quia et in paucis atque humilibus accusator simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos qui possint scire quaesierit, et multos atque honestos commendare aliquanto est facilius. [25] Verum interim et singulos ut exornare, ita destruere contingit aut recitatis in actione <testimoniis> aut testibus nominatis, quod iis temporibus quibus testis non post finitas actiones rogabatur facilius et frequentius fuit. Quid autem in quemque testium dicendum sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.

[26] Reliquae interrogandi sunt partes: qua in re primum est nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest, prudens uero et constans uel tamquam inimicus et peruicax dimittendus statim, uel non interrogatione sed breui interlocutione patroni refutandus est, aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus, aut, si quid in eius uitam dici poterit, infamia criminum destruendus. [27] Probos quosdam et uerecundos non aspere incessere profuit; nam saepe qui aduersus insectantem pugnassent modestia mitigantur. Omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus adplicando saepe eo perducit homines ut inuitis quod prosit extorqueat. [28] Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec uirtus. Si quod tamen exemplum ad imitationem demonstrandum sit, solum est quod ex dialogis Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus adeo scitae sunt interrogationes ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod uolunt efficere perueniat. [29] Illud fortuna interim praestat, ut aliquid quod inter se parum consentiat a teste dicatur, interim, quod saepius euenit, ut testis testi diuersa dicat. Acuta autem interrogatio ad hoc quod casu fieri solet etiam ratione perducet. [30] Extra causam quoque multa quae prosint rogari solent, de uita testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas, si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo: in quibus aut dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio uel cupiditate laedendi deprendantur. [31] Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos uenuste testes saepe respondent eique praecipue rei uulgo fauetur, tum uerbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem saepius est imperitus) intellegat, aut ne intellegere se neget, quod interrogantis non leue frigus est. [32] Illae uero pessimae artes, testem subornatum in subsellia aduersarii mittere, ut inde excitatus plus noceat uel dicendo contra reum cum quo sederit, uel, cum adiuuisse testimonio uidebitur, faciendo ex industria multa inmodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque qui profuerant auferat utilitatem: quorum mentionem habui non ut fierent sed ut uitarentur.

Saepe inter se collidi solent inde testatio, hinc testes. Locus utrimque: haec enim se pars iure iurando, illa consensu signantium tuetur. [33] Saepe inter testes et argumenta quaesitum est. Inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur: hinc testem gratia metu pecunia ira odio amicitia ambitu fieri, argumenta ex natura duci, in his iudicem sibi, in illis alii credere. [34] Communia haec pluribus causis, multumque iactata sunt, semper tamen iactabuntur. Aliquando utrimque sunt testes, et quaestio sequitur ex ipsis, utri meliores uiri, ex causis, utri magis credibilia dixerint, ex litigatoribus, utri gratia magis ualuerint. [35] His adicere si qui uolet ea quae diuina testimonia uocant, ex responsis oraculis ominibus, duplicem sciat esse eorum tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et Epicuri sectam secutos pugna perpetua est regaturne prouidentia mundus, specialem alterum circa partis diuinationum, ut quaeque in quaestionem cadet. [36] Aliter enim oraculorum, aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diuersa. Circa eius modi quoque instrumenta firmanda uel destruenda multum habet operis oratio, si quae sunt uoces per uinum somnum dementiam emissae, uel excepta paruolorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est.

[37] Nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam ubi non est desiderari solet: «Pecuniam dedisti: quis numerauit? ubi? unde?» «Venenum arguis: ubi emi? a quo? quanti? per quem dedi? quo conscio?» Quae fere omnia pro Cluentio Cicero in crimine ueneficii excutit.

Haec de inartificialibus quam breuissime potui.

 

 

VIII

[De probatione artificiali]

 

[1] Pars altera probationum, quae est tota in arte constatque rebus ad faciendam fidem adpositis, plerumque aut omnino neglegitur aut leuissime attingitur ab iis qui argumenta uelut horrida et confragosa uitantes amoenioribus locis desident, neque aliter quam ii qui traduntur a poetis gustu cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu deleniti uoluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam imaginem persecuntur ipsa propter quam dicitur uictoria cedunt. [2] Atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum comparantur, neruisque illis quibus causa continetur adiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid factum ira uel metu uel cupiditate dicatur, latius quae cuiusque adfectus natura sit prosequamur. Isdem laudamus incusamus augemus minuimus describimus deterremus querimur consolamur hortamur. [3] Sed horum esse opera in rebus aut certis aut de quibus tamquam certis loquimur potest. Nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum uero in commouendis adfectibus: sed haec ipsa plus ualent cum se didicisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque omni fide rerum non possumus.

[4] Quorum priusquam partior species, indicandum est esse quaedam in omni probationum genere communia. Nam neque ulla quaestio est quae non sit aut in re aut in persona, neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis quae rebus aut personis accidunt, [5] eaque aut per se inspici solent aut ad aliud referri, neque ulla confirmatio nisi aut ex consequentibus aut ex pugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere, nec ulla res probari nisi ex alia potest eaque sit oportet aut maior aut par aut minor. [6]Argumenta uero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum inuenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum sed eius iudicii de quo cognoscitur proprium. Probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes. [7] Et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut uel quia est aliquid, aliud non sit, ut: «dies est, nox non est», uel quia est aliquid, et aliud sit: «sol est super terram, dies est», uel quia aliquid non est, aliud sit: «non est nox, dies est», uel quia aliquid non est, nec aliud sit: «non est rationalis, nec homo est». His in uniuersum praedictis partes subiciam.

 

 

IX

[De signis.]

 

[1] Omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque uideri signa partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus (cruenta enim uestis et clamor et liuor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes, nec inueniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur), [2] altera, quod signa, siue indubitata sunt, non sunt argumenta, quia ubi illa sunt quaestio non est, argumento autem nisi in re controuersa locus esse non potest, siue dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.

[3] Diuiduntur autem in has primas duas species, quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria <sunt, alia quae non necessaria>. Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, quae Graeci tecmeria uocant. †Quae sunt† alyta semia: quae mihi uix pertinere ad praecepta artis uidentur; nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est. [4] Id autem accidit cum quid aut necesse est fieri factumue esse, aut omnino non potest fieri uel esse factum: quo in causis posito non est lis [nisi] facti. Hoc genus per omnia tempora perpendi solet: [5] nam et coisse eam cum uiro quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse cum magna uis uenti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori cuius cor est uulneratum, quod futuri, necesse est. Nec fieri potest ut ibi messis sit ubi satum non est, ut quis Romae sit cum est Athenis, ut sit ferro uulneratus qui sine cicatrice est. [6] Sed quaedam et retrorsum idem ualent, ut uiuere hominem qui spirat et spirare qui uiuit, quaedam in contrarium non recurrunt: nec enim, quia mouetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui mouetur. [7] Quare potest et coisse cum uiro quae non peperit, et non esse uentus in mari cum est fluctus, neque utique cor eius uulneratum esse qui perit. Ac similiter satum fuisse potest ubi non fuit messis, nec fuisse Romae qui non fuit Athenis, nec fuisse ferro uulneratus qui habet cicatricem.

[8] Alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci uocant: quae etiam si ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuta ceteris plurimum ualent. [9] Signum uocatur, ut dixi, σημεῖον (quamquam id quidam indicium, quidam uestigium nominauerunt): per quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes. At sanguis uel ex hostia respersisse uestem potest uel e naribus profluxisse: non utique qui uestem cruentam habuerit homicidium fecerit. [10] Sed ut per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit: quibus signum cum accessit, efficit ut quae suspecta erant certa uideantur. [11] Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut liuores tumores (nam uideri possunt et ueneficii et cruditatis), et uulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus in aequo est. Haec proinde firma habentur atque extrinsecus adiuuantur.

[12] Eorum autem quae signa sunt quidem sed non necessaria genus Hermagoras putat non esse uirginem Atalanten quia cum iuuenibus per siluas uagetur. Quod si receperimus, uereor ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. Eadem tamen ratione qua signa tractantur. [13] Nec mihi uidentur Ariopagitae, cum damnauerint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosissimae mentis multisque malo futurae si adoleuisset. Vnde Spuri Maeli Marcique Manli popularitas signum adfectati regni est existimatum. [14] Sed uereor ne longe nimium nos ducat haec uia. Nam si est signum adulterae lauari cum uiris, erit et conuiuere cum adulescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti: fortasse corpus uulsum, fractum incessum, uestem muliebrem dixerit mollis et parum uiri signa, si cui (cum signum id proprie sit quod ex eo de quo quaeritur natum sub oculos uenit) ut sanguis e caede, ita illa ex inpudicitia fluere uideantur. [15]Ea quoque quae, quia plerumque obseruata sunt, uulgo signa creduntur, ut prognostica:

 

«uento rubet aurea Phoebe»

 

et

 

«cornix plena pluuiam uocat improba uoce»,

 

si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur. [16] Nam si uento rubet luna, signum uenti est rubor: et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit ut sit inde «ille auium concentus», idem sentiemus. Sunt autem signa etiam parua magnorum, ut uel haec ipsa cornix; nam maiora minorum esse nemo miratur.

 

 

X

[De argumentis et locis, ex quibus ducuntur.]

 

[1] Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur omnia quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixis uocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiam si uis eodem fere tendit. Nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur), alterum quo sententiam cum ratione, [2] tertium quo certam quandam argumenti conclusionem uel ex consequentibus uel ex repugnantibus: quamquam de hoc parum conuenit. Sunt enim qui illud prius epichirema dicant, pluresque inuenias in ea opinione ut id demum quod pugna constat enthymema accipi uelint, et ideo illud Cornificius contrarium appellat. [3] Hunc alii rhetoricum syllogismum, alii inperfectum syllogismum uocauerunt, quia <nec> distinctis nec totidem partibus concluderetur: quod sane non utique ab oratore desideratur. [4] Epichirema Valgius adgressionem uocat; uerius autem iudico non nostram administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, id est argumentum quo aliquid probaturi sumus, etiam si nondum uerbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici. [5] Aliis uidetur non destinata uel inchoata sed perfecta probatio hoc nomen accipere ultima specie, ideoque propria eius appellatione et maxime in usu posita significatur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus minime partibus constat. [6] Quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo uidetur: nam et statum syllogisticum ratiocinatiuum appellat <et> exemplis utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema uicinitas, potest uideri hoc nomine recte abusus. [7] Ἀπόδειξις est euidens probatio, ideoque apud geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις dicuntur. Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua diximus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem. [8] Vtrumque autem quamquam diuersi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. Haec omnia generaliter pistis appellant, quod etiam si propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. [9] Sed argumentum quoque plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum compositae argumenta dicuntur, et <cum> orationum Ciceronis uelut thema [ipse] exponit Pedianus inquit: «argumentum tale est», et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: «ueritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat». Quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari. [10] Nec mirum, cum id inter opifices quoque sit uulgatum, unde Vergili «argumentum ingens», uulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argumento est quod ad * probationem indicium fidem adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror. [11] Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum autem, quod ille indicium uocat, ab argumentis iam separaui. Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa quod probatione non egeat. [12] Alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit uerum aut uideatur, ex quo dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae sensibus percipiuntur, ut quae uidemus audimus, qualia sunt signa, deinde ea <in> quae communi opinione consensum est: «deos esse», «praestandam pietatem parentibus», [13] praeterea quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non omnium hominum, eius tamen ciuitatis aut gentis in qua res agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant: si quid inter utramque partem conuenit, si quid probatum est, denique cuicumque aduersarius non contradicit. [14] Sic enim fiet argumentum: «cum prouidentia mundus regatur, administranda res publica <est: sequitur ut administranda res publica> sit, si liquebit mundum prouidentia regi». [15] Debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo uis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur. [16] Credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut «liberos a parentibus amari», alterum uelut propensius: «eum qui recte ualeat in crastinum peruenturum», tertium tantum non repugnans: «in domo furtum factum ab eo qui domi fuit». [17] Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est executus quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus uel conciliasset uel alienasset ipsa natura, ut diuitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res uitari uel adpeti soleat. Verum hoc exequi mitto: [18] non enim longum tantum, sed etiam inpossibile ac potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desiderauerit, a quo peteret ostendi. [19] Omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius modi fontibus fluunt: «an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum», et contra ueneficium in nouerca, adulterium in luxurioso: illa quoque, «an scelus palam factum», «an falsum propter exiguam summam», quia suos quidque horum uelut mores habet, plerumque tamen, non semper: alioqui iudubitata essent, non argumenta.

[20] Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam quibusdam hi quoque de quibus supra dixi uidentur. Locos appello non, ut uulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus latent, ex quibus sunt petenda. [21] Nam ut in terra non omni generantur omnia, nec auem aut feram reperias, ubi quaeque nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribusque discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum ducas: ita non omne argumentum undique uenit ideoque non passim quaerendum est. [22] Multus alioqui error est: exhausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus inuenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum ad locum uentum erit facile quod in eo est peruidebimus.

[23] In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, cum sit, ut dixi, diuisio ut omnia in haec duo partiamur, res atque personas: ut causa tempus locus occasio instrumentum modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non quidquid accidit exequendum mihi est, ut plerique fecerunt, sed unde argumenta sumi possunt. Ea porro sunt: [24] genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnumquam ad honeste turpiterque uiuendum inde causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est: [25] patria, quia similiter etiam ciuitatium leges instituta opiniones habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in uiro, ueneficium in femina credas: aetas, quia aliud aliis annis magis conuenit: educatio et disciplina, quoniam refert a quibus et quo quisque modo sit institutus: [26] habitus corporis, ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, robur petulantiae, his contraria in diuersum: fortuna, neque enim idem credibile est in diuite ac paupere, propinquis amicis clientibus abundante et his omnibus destituto (condicionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistratus an priuatus, pater an filius, ciuis an peregrinus, liber an seruus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat): [27] animi natura, etenim auaritia iracundia misericordia crudelitas seueritas aliaque his similia adferunt fidem frequenter aut detrahunt, sicut uictus luxuriosus an frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus forensis negotiator miles nauigator medicus aliud atque aliud efficiunt. [28] Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples uideri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. His adiciunt quidam commotionem: [29] hanc accipi uolunt temporarium animi motum, sicut iram pauorem. Consilia autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam partem argumentorum uidentur quam ex causis ducimus, sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus <an> inimicus. [30] Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse credebat post Sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat. [31] Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia; neque enim complecti omnia uel hac in parte uel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

[32] Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo modo aut per quae facta sunt. [33] Ducuntur igitur argumenta ex causis factorum uel futurorum: quarum materiam, †quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominauerunt†, in duo genera sed quaternas utriusque diuidunt species. Nam fere uersatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem incrementum conseruationem usum aut malorum euitationem liberationem inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum ualent. [34] Sed has causas habent recta, praua contra ex falsis opinionibus ueniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt bona aut mala, inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira odium inuidia cupiditas spes ambitus audacia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad ueniam ualent, interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidiatur alium dicitur interemisse. [35] Causae porro non ad conuincendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est. [36] Finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio fuerat occidit, an sacrilegus qui ut hostes urbe expelleret arma templo adfixa detraxit. Ducuntur argumenta et ex loco. [37] Spectatur enim ad fidem probationis montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propincus an remotus, oportunus consiliis an aduersus: quam partem uidemus uehementissime pro Milone tractasse Ciceronem. [38] Et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: priuatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus, ut in persona magistratus, pater, peregrinus. [39] Hinc enim quaestiones oriuntur: «Priuatam pecuniam sustulisti, uerum, quia de templo, non furtum sed sacrilegium est». «Occidisti adulteros, quod lex permittit, sed quia in lupanari, caedes est». «Iniuriam fecisti, sed quia magistratui, maiestatis actio est». [40] Vel contra: «licuit quia pater eram, quia magistratus». Sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus; neque enim ubique idem aut licet aut decorum est: quin etiam in qua quidque ciuitate quaeratur interest; moribus enim et legibus distant. [41] Ad commendationem quoque et inuidiam ualet; nam et Aiax apud Ouidium «ante rates» inquit «agimus causam, et mecum confertur Vlixes!» et Miloni inter cetera obiectum est quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus. [42] Ad suadendi momenta idem ualet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. Eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est: generaliter enim et specialiter accipitur. Prius illud est «nunc», «olim», «sub Alexandro», «cum apud Ilium pugnatum est», denique praeteritum, instans, futurum. Hoc sequens habet et constituta discrimina: «aestate», «hieme», «noctu», «interdiu», et fortuita: «in pestilentia», «in bello», «in conuiuio». [43] Latinorum quidam satis significari putauerunt si illud generale «tempus», hoc speciale «tempora» uocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstratiuo genere uersatur, sed in iudiciis frequentissima est. [44] Nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert, ut cum interim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt si dicatur, ut supra posui, signator qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid uel cum infans esset uel cum omnino natus non esset: [45] praeter id quod omnia facile argumenta aut ex iis quae ante rem facta sunt aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: «mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti». Causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. [46] Secundum tempus subtilius quidam quam necesse erat diuiserunt, ut esset iuncti «sonus auditus est», adhaerentis «clamor sublatus est». Insequentis sunt illa: «latuisti», «profugisti», «liuores et tumores apparuerunt». Isdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obicitur fidem. [47] In his omnis factorum dictorumque ratio uersatur, sed dupliciter. Nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud antea factum est: ut cum obicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quandam emerit, aut parricidii reo luxurioso quod dixerit patri: «non amplius me obiurgabis». Nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno erat emit, nec hic quia sic erat locutus occidit, sed quia erat occisurus sic locutus est. [48] Casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: «melior dux Scipio quam Hannibal, uicit Hannibalem»: «bonus gubernator, numquam fecit naufragium»: «bonus agricola, magnos sustulit fructus». Et contra: «sumptuosus fuit, patrimonium exhausit»: «turpiter uixit, [uel] omnibus inuisus est». [49]Intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus inbecilliores, a uigilantibus dormientis, a praeparatis inopinatos: quorum contraria in diuersum ualent. [50]Haec et in deliberando intuemur et in iudiciis ad duas res solemus referre, an uoluerit quis, an potuerit; nam et uoluntatem spes facit. Hinc illa apud Ciceronem coniectura: «insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio: ille cum seruis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula inretitus». [51]Facultati autem licet instrumentum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inuentum. [52]His adicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur quem ad modum quid sit factum. Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum ueneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam: «bona mente factum, ideo palam», «mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine».

[53] In rebus autem omnibus de quarum ui ac natura quaeritur quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt: an sit, quid sit, quale sit. Sed quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, diuidi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subicienda sunt.

[54] Ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. Eius duplex ratio est: aut enim praecedente finitione quaeritur sitne hoc uirtus, aut simpliciter quid sit uirtus. Id aut uniuersum uerbis complectimur, ut «rhetorice est bene dicendi scientia», aut per partes, ut «rhetorice est inueniendi recte et disponendi et eloquendi cum firma memoria et cum dignitate actionis scientia». [55] Praeterea finimus aut ui, sicut superiora, aut ἐτυμολογίαι, ut si assiduum ab aere dando et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia. Finitioni subiecta maxime uidentur genus species differens proprium: ex iis omnibus argumenta ducuntur. [56] Genus ad probandam speciem minimum ualet, plurimum ad refellendam. Itaque non quia est arbor platanus est, at quod non est arbor utique platanus non est: nec quod uirtus est utique iustitia est, at quod non est uirtus, utique non potest esse iustitia. Itaque a genere perueniendum est ad ultimam speciem, ut «homo est animal» non est satis, id enim genus est: «mortale» – etiam si est species, cum aliis tamen communis finitio: «rationale» – nihil supererit ad demonstrandum quod uelis. [57] Contra species firmam probationem habet generis, infirmam refutationem. Nam quod iustitia est, utique uirtus est: quod non est iustitia, potest esse uirtus, si est fortitudo, constantia, continentia. Numquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species quae sunt generi subiectae remoueantur, hoc modo: «quod neque inmortale est neque mortale, animal non est». His adiciunt propria et differentia. [58] Propriis confirmatur finitio, differentibus soluitur. Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus, aut quidquid utique accidit, sed non soli, ut igni calfacere. Et sunt eiusdem rei plura propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Ita quodcumque proprium deerit soluet finitionem, non utique quodcumque erit confirmabit. [59] Saepissime autem quid sit proprium cuiusque quaeretur, ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur: «tyrannicidae proprium est tyrannum occidere», negemus: non enim si traditum sibi eum carnifex occiderit tyrannicida dicatur; nec si inprudens uel inuitus. [60] Quod autem proprium non erit, differens erit, ut aliud est seruum esse, aliud seruire, qualis esse in addictis quaestio solet: «qui seruus est si manu mittatur, fit libertinus, non item addictus», et plura, de quibus alio loco. [61] Illud quoque differens uocant, cum genere in speciem deducto species ipsa discernitur. Animal genus, mortale species, terrenum uel bipes differens; nondum enim proprium est, sed iam differt a marino uel quadrupede: quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprensionem. [62] Cicero genus et speciem, quam eandem formam uocat, a finitione diducit, et iis quae ad aliquid sunt subicit: ut, si is cui argentum omne legatum est petat signatum quoque, utatur genere: at si quis, cum legatum sit ei quae uiro mater familias esset, neget deberi ei quae in manum non conuenerit, specie, quoniam duae formae sint matrimoniorum. [63] Diuisione autem adiuuari finitionem docet, eamque differre a partitione quod haec sit totius in partis, illa generis in formas. Partis incertas esse, ut «quibus constet res publica», formas certas, ut «quot sint species rerum publicarum», quas tris accepimus: quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur. [64] Et ille quidem non iis exemplis utitur, quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit: ego apertiora posui. Propria uero ad coniecturae quoque pertinent partem, ut, quia proprium est boni recte facere, iracundi uerbis <aut manu male facere, facta haec ab ipsis> esse credantur, aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam utique <sunt, ita quaedam in quibusdam utique> non sunt, et ratio, quamuis [ita] ex diuerso, eadem est.

Diuisio et ad probandum simili uia ualet et ad refellendum. [65] Probationi interim satis est unum habere, hoc modo: «ut sit ciuis, aut natus sit oportet aut factus»; utrumque tollendum est: «nec natus nec factus est». [66] Fit hoc et multiplex, idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo efficitur totum falsum, modo id quod relinquitur uerum. Totum falsum est hoc modo: «Pecuniam credidisse te dicis: aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut inuenisti aut surripuisti. Si neque domi habuisti neque ab aliquo accepisti et cetera, non credidisti». [67] Relicum fit uerum sic: «hic seruus quem tibi uindicas aut uerna tuus est aut emptus aut donatus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus»: deinde remotis prioribus supererit «alienus». Periculosum et cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res soluitur. [68] Tutius quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit, quae sit (simul enim remouentur omnia): uel cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse utrumlibet sufficiet, quale Ciceronis est: «unum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, uinco ab Oppianico, si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum». [69] Fit etiam ex duobus, quorum necesse est <esse> alterum uerum, eligendi aduersario potestas, efficiturque ut utrum elegerit noceat. Facit hoc Cicero pro Oppio: «utrum cum Cottam adpetisset an cum ipse se conaretur occidere telum e manibus ereptum est?» et pro Vareno: «optio uobis datur, utrum uelitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu»: deinde utraque facit accusatori contraria. [70] Interim duo ita proponuntur ut utrumlibet electum idem efficiat, quale est: «philosophandum <est, etiam si non est philosophandum»>, et illud uulgatum: «quo schema, si intellegitur? quo, si non intellegitur?» et «mentietur in tormentis qui dolorem pati potest, mentietur qui non potest».

[71] Vt sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus momentis consertus est: habent enim omnia <initium>, incrementum, summam, ut iurgium, deinde <rixa, tum> caedes. Est ergo hic argumentorum quoque locus inuicem probantium; nam et ex initiis summa colligitur, quale est: «non possum togam praetextam sperare cum exordium pullum uideam», et contra: «non dominationis causa Sullam arma sumpsisse, argumentum est dictatura deposita». [72] Similiter ex incremento in utramque partem ducitur ratio cum in coniectura, tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium summa referenda sit, id est, an ei caedes inputanda sit a quo iurgium coepit.

[73] Est argumentorum locus ex similibus: «si continentia uirtus, utique et abstinentia»: «si fidem debet tutor, et procurator». Hoc est ex eo genere quod ἐπαγωγήν Graeci uocant, Cicero inductionem. Ex dissimilibus: «non si laetitia bonum, et uoluptas»: «non quod mulieri, idem pupillo». Ex contrariis: «frugalitas bonum, luxuria enim malum»: «si malorum causa bellum est, erit emendatio pax»: «si ueniam meretur qui inprudens nocuit, non meretur praemium qui inprudens profuit». [74] Ex pugnantibus: «qui est sapiens, stultus non est». Ex consequentibus siue adiunctis: «si est bonum iustitia, recte iudicandum»: «si malum perfidia, non est fallendum»: idem retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subicienda, cum et ipsa naturaliter congruant: «quod quis non habuit, non perdidit»: «quem quis amat, sciens non laedit»: «quem quis heredem suum esse uoluit, carum habuit, habet, habebit». Sed cum sint indubitata, uim habent paene signorum inmutabilium. [75] Sed haec consequentia dico, acolutha (est enim consequens sapientiae bonitas), illa insequentia, parepomena, quae postea facta sunt aut futura. Nec sum de nominibus anxius; uocet enim ut uoluerit quisque, dum uis rerum ipsa manifesta sit appareatque hoc temporis, illud esse naturae. [76] Itaque non dubito haec quoque <uocare> consequentia, quamuis ex prioribus dent argumentum ad ea quae secuntur, quorum duas quidam species esse uoluerunt, actionis (ut pro Oppio: «quos educere inuitos in prouinciam non potuit, eos inuitos retinere qui potuit?»), temporis, in Verrem: «si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?» [77] Quod utrumque exemplum tale est ut idem in diuersum, si retro agas, ualeat; consequens enim est eos, qui inuiti duci non potuerint, inuitos non potuisse retineri. [78] Illa quoque quae ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur (quae proprii generis uideri quidam uolunt et uocant ἐκ τῶν πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem uenientibus) fortiter consequentibus iunxerim: «si portorium Rhodiis locare honestum est, et Hermocreonti conducere», et: «quod discere honestum, et docere». [79] Vnde illa non hac ratione dicta sed efficiens idem Domiti Afri sententia est pulchra: «ego accusaui, uos damnastis». Est inuicem consequens et quod ex diuersis idem ostendit, ut qui mundum nasci dicit per hoc ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur.

[80] Simillima est his argumentatio qua colligi solent ex iis quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a causis uocant: haec interim necessario fiunt, interim plerumque sed non necessario. Nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicumque est, ibi esse corpus ostendit. [81] Alia sunt, ut dixi, non necessaria, uel utrimque uel ex altera parte: «sol colorat: non utique qui est coloratus a sole est»: «iter puluerulentum facit, sed neque omne iter puluerem mouet, nec quisquis est puluerulentus ex itinere est». [82] Quae utique fiunt, talia sunt: «si sapientia bonum uirum facit, bonus uir est utique sapiens», itemque: «boni est honeste facere, mali turpiter, et qui honeste faciunt, boni, qui turpiter, mali iudicantur»: recte. At [exercitatio plerumque robustum corpus facit, sed non quisquis est robustus exercitatus, nec quisquis exercitatus robustus est] nec, quia fortitudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non timuerit uir fortis erit existimandus, nec si capitis dolorem facit inutilis hominibus sol est. [83] Haec ad exhortatiuum maxime genus pertinent: «uirtus facit laudem, sequenda igitur: at uoluptas infamiam, fugienda igitur». Recte autem monemur causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut Medea:

 

«utinam ne in nemore Pelio»,

 

[84] quasi uero id eam fecerit miseram aut nocentem quod illic ceciderint abiegnae ad terram trabes: et Philocteta Paridi:

 

«si inpar esses tibi, ego nunc non essem miser»:

 

quo modo peruenire quolibet retro causas legentibus licet. [85] Illud his adicere ridiculum putarem nisi eo Cicero uteretur, quod coniugatum uocant, ut «eos qui rem iustam faciunt iuste facere», quod certe non eget probatione: «quod compascuum est, compascere licere». [86] Quidam haec, quae uel ex causis uel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant ecbasis, id est exitus; nam nec hic aliud tractatur quam quid ex quoque eueniat.

[87] Adposita uel comparatiua dicuntur quae minora ex maioribus, maiora ex minoribus, paria ex paribus probant. Confirmatur coniectura ex maiore: «si quis sacrilegium facit, faciet et furtum»; ex minore: «qui facile ac palam mentitur, peierabit»; ex pari: «qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et ob dicendum falsum testimonium accipiet». [88] Iuris confirmatio est eius modi; ex maiore: «si adulterum occidere licet, et loris caedere»; ex minore: «si furem nocturnum occidere licet, quid latronem?»; ex pari: «quae poena aduersus interfectorem patris iusta est, eadem aduersus matris»; quorum omnium tractatus uersatur in syllogismis. [89] Illa magis finitionibus aut qualitatibus prosunt: †»si robur corporibus bonum non est, minus sanitas»;† «si furtum scelus, magis sacrilegium»; «si abstinentia uirtus, et continentia»; «si mundus prouidentia regitur, administranda res publica»; «si domus aedificari sine ratione non potest, quid * «; «†agenda si† naualium cura, et armorum.» [90] Ac mihi quidem sufficeret hoc genus, sed in species secatur. Nam et ex pluribus ad unum et ex uno ad plura (unde est «quod semel, et saepius») et ex parte ad totum <et> ex genere ad speciem <et> ex eo quod continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faciliora et ex longe positis ad propiora, et ad omnia quae contra haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur. [91] Sunt enim et haec maiora et minora aut certe uim similem optinent. Quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus: infinita est enim rerum comparatio – iucundiora grauiora, magis necessaria <minus necessaria>, honestiora utiliora: sed mittamus plura, ne in eam ipsam quam uito loquacitatem incidam. [92] Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina: «quod exercitus armatos mouet, id aduocationem non uidebitur mouisse?» Ex faciliore in Clodium et Curionem: «ac uide an facile fieri tu potueris, cum is factus non sit cui tu concessisti». [93] Ex difficiliore: «uide quaeso, Tubero, ut qui de meo facto non dubitem de Ligari audeam dicere»; et alibi: «an sperandi Ligario causa non sit cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi?» Ex minore pro Caecina: «itane? scire esse armatos sat est ut uim factam probes, in manus eorum incidere non est satis?» [94] Ergo, ut breuiter contraham summam, ducuntur argumenta a personis causis locis tempore (cuius tres partes diximus, praecedens coniunctum insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere specie differentibus propriis, remotione, diuisione, initio incremento summa, similibus dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, euentis, iugatis, comparatione (quae in pluris diducitur species).

[95] Illud adiciendum uidetur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci cat» hypothesin uocant, et quidem ex omnibus isdem locis quibus superiora, quia totidem species esse possunt fictae quot uerae. [96] Nam fingere hoc loco [hoc] est proponere aliquid quod, si uerum sit, aut soluat quaestionem aut adiuuet, deinde id de quo quaeritur facere illi simile. Id quo facilius accipiant iuuenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ei aetati exemplis ostendam. [97] Lex: «qui parentes non aluerit, uinciatur». Non alit quis, et uincula nihilo minus recusat. Vtitur fictione, si miles, si infans sit, si rei publicae causa absit. Et illa contra optionem fortium: «si tyrannidem petas, si templorum euersionem». [98] Plurimum ea res uirium habet contra scriptum. Vtitur his Cicero pro Caecina: «Vnde tu aut familia aut procurator tuus. Si me uilicus tuus solus deiecisset . . . si uero ne habeas quidem seruum praeter eum qui me deiecerit», et alia in eodem libro plurima. [99] Verum eadem fictio ualet et ad qualitates: «si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam»; et <ad> amplificationem: si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset». Sic et: «si res publica uocem haberet».

[100] Has fere sedes accepimus probationum in uniuersum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exequi patitur natura rerum: quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent nec tamen totum. [101] Vnde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo potuerant habere, conatum uelut adstricti certis legum uinculis perdiderunt et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt. [102] Nam ut per se non sufficiet scire omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura diuiditur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit num protinus in hoc sit instructus, ut quid in quaque causa ducendum sit ex his sciat? – [103] praesertim cum plurimae probationes in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obuiae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria inuenienda sunt. [104] Hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, uel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege qua unius seruandi potestatem habebat se ipse seruare uoluit, proprium controuersiae est dicere: «non unum nocentem seruabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat»; hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere. [105] Et illa, in qua lex est ut argentarii dimidium ex eo quod debebant soluerent, creditum suum totum exigerent. Argentarius ab argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege ut argentarius totum exigeret: aduersus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent. [106] Cum multa autem nouantur in omni genere materiae, tum praecipue in iis quaestionibus quae scripto constant, quia uocum et in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis. [107] Et haec ipsa plurium legum aliorumue scriptorum uel congruentium uel repugnantium complexu uarientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. «Non debui tibi pecuniam: numquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es». «Lex est: qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. Negat filius, nisi si pater absolutus sit». Quid signi? Lex altera: «proditionis damnatus cum aduocato exulet». [108] «Cicero pro Cluentio P. Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos». Quid signi? Quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc uictoriam restituti. [109] Nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum, quam quo modo sit quod proposueris probandum: hic immo uis inuentionis maior, certe prior. Nam ut tela superuacua sunt nescienti quid petat, sic argumenta, nisi prouideris cui rei adhibenda sint. [110] Hoc est quod comprendi arte non possit. Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur: alius alio plura quibus utatur inueniet. Sit exempli gratia proposita controuersia quae minime communes cum aliis quaestiones habet: [111] «Cum Thebas euertisset Alexander, inuenit tabulas quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse Thebanos continebatur. Has, quia erat usus commilitio Thessalorum, donauit his ultro: postea restituti a Casandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictyonas agitur». Centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse. [112] Lis omnis ex eo quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur pendet. Constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam datam: quaeritur ergo, an proinde sit quod datum est ac si pecuniam dederit? [113] Quid proderunt argumentorum loci nisi haec prius uidero, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? Et prima quidem actio facilis ac fauorabilis repetentium iure quod ui sit ablatum: sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri. [114] Inueniendum contra est quo distet haec causa a ceteris quae in potestatem uictoris uenirent, nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem. Dicamus in primis: in eo quod in iudicium deduci potest nihil ualere ius belli, nec armis erepta nisi armis posse retineri. Itaque, ubi illa ualeant, non esse iudicem: ubi iudex sit, illa nihil ualere. [115] Hoc inueniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captiuos, si in patriam suam redierint, liberos esse quia bello parta non nisi eadem ui possideantur. Proprium et illud causae, quod Amphictyones iudicant, ut alia apud centumuiros, alia apud priuatum iudicem in isdem quaestionibus ratio. [116] Tum secundo gradu, non potuisse donari a uictore ius, quia id demum sit eius quod teneat: ius, quod sit incorporale, adprendi manu non posse. Hoc reperire est difficilius quam cum inueneris argumentis adiuuare, ut alia sit condicio heredis, alia uictoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat. [117] Proprium deinde materiae, ius publici crediti transire ad uictorem non potuisse, quia quod populus crediderit omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnis in Alexandri manu fuisse. [118] Hoc non extrinsecus probatur, quae uis est argumenti, sed ipsum per se ualet. Tertii loci pars prior magis uulgaris, non in tabulis esse ius, itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. Illud iam rursus proprium materiae et uelut nouae controuersiae, quod restitutione recepisse ius, etiam si quod amiserint, Thebani uidentur. Hic et quid Casander uelit quaeritur. Sed uel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.

[119] Haec non idcirco dico quod inutilem horum locorum ex quibus argumenta ducuntur cognitionem putem, alioqui nec tradidissem, sed ne se qui cognouerint ista, si cetera neglegant, perfectos protinus atque consummatos putent et nisi in ceteris quae mox praecipienda sunt elaborauerint mutam quandam scientiam consecutos intellegant. [120] Neque enim artibus editis factum est ut argumenta inueniremus, sed dicta sunt omnia antequam praeciperentur, mox ea scriptores obseruata et collecta ediderunt. Cuius rei probatio est quod exemplis eorum ueteribus utuntur et ab oratoribus illa repetunt, ipsi nullum nouum et quod dictum non sit inueniunt. [121] Artifices ergo illi qui dixerunt. Sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis detractus est. Nam quae priores beneficio ingenii singula inuenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata omnia. Sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuuatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint. [122] Illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis ea quae demonstrauimus cuncta posse reperiri, neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et uelut ostiatim pulsanda, ut sciant an ad probandum id quod intendimus forte respondeant: nisi cum discunt et adhuc usu carent. [123] Infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit ut, temptantes unum quodque eorum, quod sit aptum atque conueniens experiendo noscamus: nescio an etiam impedimento futura sit nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata uelocitas recta nos ad ea quae conueniant causae ferant. [124] Nam ut cantus uocis plurimum iuuat sociata neruorum concordia, si tamen tardior manus, nisi inspectis dimensisque singulis, quibus quaeque uox fidibus iungenda sit dubitet, potius fuerit esse contentum eo quo simplex canendi natura tulerit: ita huius modi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae, [125] sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quem ad modum illorum artificum, etiam si alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad grauis, acutos, mediosque horum sonos fertur, sic oratoris cogitationem nihil moretur haec uarietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic orationem sponte quadam sequantur.

 

 

XI

[De exemplo, similitudine, analogia, auctoritate.]

 

[1] Tertium genus, ex iis quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci uocant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis quae rerum gestarum auctoritate nituntur. Nostri fere similitudinem uocare maluerunt quod ab illis parabole dicitur, hoc alterum exemplum, quamquam et hoc simile est, illud exemplum. [2] Nos, quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus et ipsi appellemus exemplum. Nec uereor ne uidear repugnare Ciceroni, quamquam conlationem separat ab exemplo. Nam idem omnem argumentationem diuidit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα, dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν. [3] Nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit uiam, <ut>, cum plura interrogasset quae fateri aduersario necesse esset, nouissime id de quo quaerebatur inferret ut simile concessis. [Id est inductio.] Hoc in oratione fieri non potest, sed quod illic interrogatur, hic fere sumitur. [4] Sit igitur illa interrogatio talis: «Quod est pomum generosissimum? Nonne quod optimum?» Concedetur. «Quid? equus qui generosissimus? Nonne qui optimus?» Et plura in eundum modum. Deinde, cuius rei gratia rogatum est: «quid? homo nonne is generosissimus qui optimus?» Fatendum erit. [5] Hoc in testium interrogatione ualet plurimum, in oratione perpetua dissimile est: aut enim sibi ipse respondet orator: «Quod pomum generosissimum? Puto quod optimum. Et equus? Qui uelocissimus. Ita hominum non qui claritate nascendi, sed qui uirtute maxime excellet» *

Omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. Similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed illa cum res exiget, nunc ea quae ad probationem pertinent exequar. [6] Potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis quod proprie uocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio. Intuendum igitur est totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia erunt. Simile est: «iure occisus est Saturninus sicut Gracchi». Dissimile: [7] «Brutus occidit liberos proditionem molientis, Manlius uirtutem filii morte multauit». Contrarium: «Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit, Verres eadem sociis abstulit». Et probandorum et culpandorum ex his confirmatio eosdem gradus habet. [8] Etiam in iis quae futura dicemus utilis similium admonitio est, ut si quis dicens Dionysium idcirco petere custodes salutis suae ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem peruenisse.

[9] Sed ut sunt exempla interim tota similia, ut hoc proximum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad maiora ducuntur. «Si propter matrimonia uiolata urbes euersae sunt, quid fieri adultero par est?» «Tibicines, cum ab urbe discessissent, publice reuocati sunt: quanto magis principes ciuitatis uiri et bene de re publica meriti, cum inuidiae cesserint, ab exilio reducendi!» Ad exhortationem uero praecipue ualent inparia. [10] Admirabilior in femina quam in uiro uirtus. Quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quantum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia: quod ipsum est ex maioribus ad minora. [11] Singula igitur horum generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla ponamus. Simile est hoc pro Murena: «etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo <atque audacissimo>, altero modestissimo atque optimo uiro, peterem: superaui tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam». [12] Maius minoris pro Milone: «Negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? Nempe in ea quae primum iudicium de capite uidit M. Horati, fortissimi uiri, qui nondum libera ciuitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur». Minus maioris: «occidi, occidi, non Spurium Maelium, qui annona leuanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem uidebatur, in suspicionem incidit regni adpetendi» et cetera, deinde: «sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset) cuius nefandum adulterium in puluinaribus», et totus in Clodium locus.

[13] Dissimile pluris casus habet. Fit enim genere modo tempore loco ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia quae de Cluentio uidebantur facta subuertit: contrario uero exemplo censoriam notam, laudando censorem Africanum, qui eum quem peierasse conceptis uerbis palam dixisset, testimonium etiam pollicitus si quis contra diceret, nullo accusante traducere equum passus esset: quae quia erant longiora non suis uerbis exposui. [14] Breue autem apud Vergilium contrarii exemplum est:

 

 

«at non ille, satum quo te mentiris, Achilles

talis in hoste fuit Priamo.»

 

[15] Quaedam autem ex iis quae gesta sunt tota narrabimus, ut Cicero pro Milone: «pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propincus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui uim adferebat: facere enim probus adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit: atque hunc ille summus uir scelere solutum periculo liberauit»; [16] quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: «neque enim posset Ahala ille Seruilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos interfici nefas esset». Haec ita dicentur prout nota erunt uel utilitas causae aut decor postulabit.

[17] Eadem ratio est eorum quae ex poeticis fabulis ducuntur, nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur: cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit. [18] Nam huius quoque generis eadem in oratione reperietur exemplum: «itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, uariatis hominum sententiis, non solum diuina sed sapientissimae deae sententia liberatum». [19] Illae quoque fabellae quae, etiam si originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt audiunt, et capti uoluptate facile iis quibus delectantur consentiunt: si quidem et Menenius Agrippa plebem cum patribus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris humanis aduersus uentrem discordantibus fabula, [20] et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putauit in illis uersibus:

 

«quod dixit uulpes aegroto cauta leoni».

 

Αἶνον Graeci uocant et αἰσωπείους, ut dixi, λόγους et λιβυκούς, nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, apologationem. [21] Cui confine est παροιμίας genus illud quod est uelut fabella breuior et per allegorian accipitur: «non nostrum» inquit «onus: bos clitellas».

[22] Proximas exemplo uires habet similitudo, praecipueque illa quae ducitur citra ullam tralationum mixturam ex rebus paene paribus: «ut qui accipere in campo consuerunt iis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse: sic eius modi iudices infesti tum reo uenerant.» [23] Nam parabole, quam Cicero conlationem uocat, longius res quae comparentur repetere solet. Nec hominum modo inter se opera similia spectantur (ut Cicero pro Murena facit: «quod si e portu soluentibus qui iam in portum ex alto inuehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut iis faueamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope iam ex magna iactatione terram uidentem, in hunc, cui uideo maximas tempestates esse subeundas?») sed et a mutis atque etiam inanimis interim * huius modi ducitur. [24] Et quoniam similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci uocant, quo exprimitur rerum aut personarum imago, – ut Cassius:

 

«quis istam faciem planipedis senis torquens?»

 

– quam id quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta sentes ac dumos, culta fructus creat: aut, si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta sed etiam parua animalia, in commune tamen laborare. [25] Ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: «ut corpora nostra sine mente, ita ciuitas sine lege suis partibus, ut neruis ac sanguine et membris, uti non potest». Sed ut hac corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro Archia saxorum quoque usus est similitudine. [26] Illa, ut dixi, propiora: «ut remiges sine gubernatore, sic milites sine imperatore nihil ualere». Solent tamen fallere similitudinum species, ideoque adhibendum est eis iudicium. Neque enim ut nauis utilior noua quam uetus, sic amicitia, uel ut laudanda quae pecuniam suam pluribus largitur, ita quae formam. Verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, uis quidem longe diuersa [pecuniae et pudicitiae]. [27] Itaque in hoc genere maxime quaeritur an simile sit quod infertur. Etiam in illis interrogationibus Socraticis, quarum paulo ante feci mentionem, cauendum ne incaute respondeas, ut apud Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his uerbis transfert: [28] «Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si uicina tua melius habeat aurum quam tu habes, utrumne illud <an tuum malis? Illud,> inquit. Quid? si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat quam tu, tuumne an illius <malis? Respondit: illius> uero. Age sis, inquit, si uirum illa meliorem habeat quam tu habes, utrumne tuum uirum malis an illius?» [29] Hic mulier erubuit, merito: male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est id improbum. At si respondisset malle se aurum suum tale esse quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se uirum suum talem esse qualis melior esset.

[30] Scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partis secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et [ut] marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud «non ouum tam simile ouo», et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia, et similibus dissimile, ut «canibus catulos et matribus haedos», differunt enim aetate: [31] contrariorum quoque aliter accipi opposita, ut noctem luci, aliter noxia, ut frigidam febri, aliter repugnantia, ut uerum falso, aliter separata, ut dura non duris: sed quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, non reperio.

[32] Illud est adnotandum magis, argumenta duci ex iure simili, ut Cicero in Topicis: «eum cui domus usus fructus relictus sit non restituturum heredi si corruerit, quia non restituat seruum si is decesserit»; ex contrario: «nihil obstat quo minus iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiam si tabulae signatae non fuerint: nihil enim proderit signasse tabulas si mentem matrimonii non fuisse constabit»; [33] ex dissimili, quale est Ciceronis pro Caecina: «ut si qui me exire domo coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non haberem?» Dissimilia sic deprenduntur: «non si, qui argentum omne legauit, uideri potest signatam quoque pecuniam reliquisse, ideo etiam quod est in nominibus dari uoluisse creditur».

[34] Ἀναλογίαν quidam a simili separauerunt, nos eam subiectam huic generi putamus. Nam ut unum ad decem, et decem ad centum simile certe est, et ut hostis sic malus ciuis. Quamquam haec ulterius quoque procedere solent: «si turpis dominae consuetudo cum seruo, turpis domino cum ancilla: si mutis animalibus finis uoluptas, idem homini». [35] Cui rei facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: «non idem est dominum cum ancilla coisse quod dominam cum seruo, nec, si mutis finis uoluptas, rationalibus quoque»: immo ex contrario: «quia mutis, ideo non rationalibus».

[36] Adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. Haec secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut iudicationes uocant, <non> de quibus ex causa dicta sententia est (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid ita uisum gentibus, populis, sapientibus uiris, claris ciuibus, inlustribus poetis referri potest. [37] Ne haec quidem uulgo dicta et recepta persuasione populari sine usu fuerint. Testimonia sunt enim quodam modo, uel potentiora etiam quod non causis accommodata sunt, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque quia aut honestissima aut uerissima uidebantur. [38] An uero me de incommodis uitae disserentem non adiuuabit earum persuasio nationum quae fletibus natos, laetitia defunctos prosecuntur? Aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit quod prudentissima ciuitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine accepit? [39] Iam illa septem praecepta sapientium nonne quasdam uitae leges existimamus? Si causam ueneficii dicat adultera, non M. Catonis iudicio damnanda uideatur, qui nullam adulteram non eandem esse ueneficam dixit? Nam sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refertae, sed libri etiam philosophorum, qui quamquam inferiora omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen auctoritatem a plurimis uersibus non fastidierunt. [40] Neque est ignobile exemplum Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, uictos Homeri uersu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans Aiacem naues suas Atheniensibus iunxisse. [41] Ea quoque quae uulgo recepta sunt hoc ipso, quod incertum auctorem habent, uelut omnium fiunt, quale est: «ubi amici, ibi opes», et «conscientia mille testes», et apud Ciceronem: «pares autem, ut est in uetere prouerbio, cum paribus maxime congregantur»; neque enim durassent haec in aeternum nisi uera omnibus uiderentur. [42] Ponitur a quibusdam, et quidem in parte prima, deorum auctoritas, quae est ex responsis, ut «Socraten esse sapientissimum». Id rarum est, non sine usu tamen. Vtitur eo Cicero in libro de haruspicum responsis et in contione contra Catilinam, cum signum Iouis columnae inpositum populo ostendit, et pro Ligario, cum <causam> C. Caesaris meliorem quia hoc di iudicauerint confitetur. Quae cum propria causae sunt, diuina testimonia uocantur, cum aliunde arcessuntur, argumenta. [43] Nonnumquam contingit iudicis quoque aut aduersarii aut eius qui ex diuerso agit dictum aliquod aut factum adsumere ad eorum quae intendimus fidem. Propter quod fuerunt qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inueniret orator, sed acciperet. [44] Plurimum autem refert; nam testis et quaestio et his similia de ipsa re quae in iudicio est pronuntiant: extra petita, nisi ad aliquam praesentis disceptationis utilitatem ingenio adplicantur, nihil per se ualent.

 

 

XII

[Quem ad modum argumentis utendum sit.]

 

[1] Haec fere de probatione uel ab aliis tradita uel usu percepta in hoc tempus sciebam. Neque mihi fiducia est ut ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum et inueniri posse fateor: quae tamen adiecta fuerint, non multum ab his abhorrebunt. Nunc breuiter quem ad modum sit utendum eis subiungam.

[2] Traditum fere est argumentum oportere esse confessum; dubiis enim probari dubia qui possunt? Quaedam tamen quae in alterius rei probationem ducimus ipsa probanda sunt. «Occidisti uirum; eras enim adultera». Prius de adulterio conuincendum est, ut, cum id coeperit esse pro certo, fiat incerti argumentum. «Spiculum tuum in corpore occisi inuentum est». Negat suum: ut probationi prosit, probandum est. [3] Illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla esse firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa. «Caedes a te commissa est: cruentam uestem habuisti» non est tam graue argumentum si fatetur quam si conuincitur. Nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse uestis: si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si uictus fuerit etiam in sequentibus ruit. Non enim uidetur in negando mentiturus fuisse nisi desperasset id posse defendi si confiteretur.

[4] Firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt appareant, haec inbecilla natura mutuo auxilio sustinentur. [5] Ita quae non possunt ualere quia magna sunt ualebunt quia multa sunt, †utique uero† ad eiusdem rei probationem omnia spectant. Vt, si quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: «hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris, et offenderas eum cuius heres eras, et mutaturum tabulas sciebas»: singula leuia sunt et communia, uniuersa uero nocent, etiam si non ut fulmine, tamen ut grandine.

[6] Quaedam argumenta ponere satis non est: adiuuanda sunt; ut «cupiditas causa sceleris fuit»: quae sit uis eius; «ira»: quantum efficiat in animis hominum talis adfectio. Ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris si non nudos et uelut carne spoliatos artus ostenderint. [7] Multum etiam refert, si argumento nitemur odii, utrum hoc ex inuidia sit an ex iniuria an ex ambitu, uetus an nouum, aduersus inferiorem parem superiorem, alienum propincum. Suos habent omnia ista tractatus, et ad utilitatem partis eius quam tuemur referenda sunt. [8] Nec tamen omnibus semper quae inuenerimus argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt. Neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. In rebus uero apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale lumen inferre.

[9] His quidam probationes adiciunt, quas παθητικάς uocant, ductas ex adfectibus. Atque Aristoteles quidem potentissimum putat ex eo qui dicit, si sit uir bonus: quod ut optimum est, ita longe quidem sed sequitur tamen «uideri». [10] Inde enim illa nobilis Scauri defensio: «Q. Varius Sucronensis ait Aemilium Scaurum rem publicam populi Romani prodidisse: Aemilius Scaurus negat». Cui simile quiddam fecisse Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante similis criminis reus erat, interrogasset an is accepta pecunia rem publicam proditurus esset isque id negasset, «quod igitur» inquit «tu non fecisses, ego feci?» [11] Intuendum autem et qui sit apud quem dicimus, et id quod illi maxime probabile uideatur requirendum: qua de re locuti sumus in prohoemii et suasoriae praeceptis. [12] Altera ex adfirmatione probatio est: «ego hoc feci!», «tu mihi hoc dixisti!» et «o facinus indignum!», similia; quae non debent quidem deesse orationi, et si desunt multum nocent, non tamen habenda sunt inter magna praesidia, cum hoc in eadem causa fieri ex utraque parte similiter possit. [13] Illae firmiores ex sua cuique persona probationes quae credibilem rationem subiectam habent: ut uulneratus aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocentem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa qui admiserit. Hinc et patres aduersus liberos et aduersus suos quisque necessarios auctoritatem petunt.

[14] Quaesitum etiam potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, ut Homerica dispositione in medio sint infirma †aut animis† crescant. Quae prout ratio causae cuiusque postulabit ordinabuntur, uno (ut ego censeo) excepto, ne a potentissimis ad leuissima decrescat oratio.

[15] Ego haec breuiter demonstrasse contentus, ita posui ut locos ipsos et genera quam possem apertissime ostenderem: quidam executi sunt uerbosius, quibus placuit, proposita locorum communium materia, quo quaeque res modo dici posset ostendere; sed mihi superuacuum uidebatur. [16] Nam et fere apparet quid in iniuriam, quid in auaritiam, quid in testem inimicum, quid <in> potentes amicos dicendum sit, et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controuersiarum quae sunt quaeque futurae sunt quaestiones argumenta sententias tradere uelim. [17] Ipsas autem argumentorum uelut sedes non me quidem omnis ostendisse confido, plurimas tamen.

Quod eo diligentius faciendum fuit quia declamationes, quibus ad pugnam forensem uelut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa uera imagine orandi recesserunt, atque ad solam compositae uoluptatem neruis carent, non alio medius fidius uitio dicentium quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum uirilitate excisa lenocinantur. [18] Nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia quae natura proprie maribus dedit parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt: ita nos habitum ipsum orationis uirilem et illam uim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum leuia sint ac nitida, quantum ualeant nihil interesse arbitramur. [19] Sed mihi naturam intuenti nemo non uir spadone formosior erit, nec tam auersa umquam uidebitur ab opere suo prouidentia ut debilitas inter optima inuenta sit, nec id ferro speciosum fieri putabo quod si nasceretur monstrum erat. Libidinem iuuet ipsum effeminati sexus mendacium, numquam tamen hoc continget malis moribus regnum, ut si qua pretiosa fecit fecerit et bona. [20] Quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina uoluptate auditoria probent, nullam esse existimabo quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam grauis et sancti, uiri ostentet. [21] An uero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendoue efficere cuperent, numquam in hunc ceciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabuxum aliquem in exemplum operis sumerent sibi, sed doryphoron illum aptum uel militiae uel palaestrae, aliorum quoque iuuenum bellicorum et athletarum corpora decora uere existimarunt: nos qui oratorem studemus effingere non arma sed tympana eloquentiae demus? [22] Igitur et ille quem instituimus adulescens quam maxime potest componat se ad imitationem ueritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola uictoriam spectet, et ferire uitalia ac tueri sciat, et praeceptor id maxime exigat, inuentum praecipue probet. Nam ut ad peiora iuuenes laude ducuntur, ita laudati in bonis manent. [23] Nunc illud mali est, quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo uidetur inter bona utilitas. Sed haec et in alio nobis tractata sunt opere et in hoc saepe repetenda: nunc ad ordinem inceptum.

 

 

XIII

[De refutatione.]

 

[1] Refutatio dupliciter accipi potest: nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diuerso debent utrimque dissolui. Et hoc est proprie cui in causis quartus adsignatur locus, sed utriusque similis condicio est. Neque uero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nec locorum aut sententiarum aut uerborum et figurarum alia condicio est. [2] Adfectus plerumque haec pars mitiores habet.

Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare. Primum quod est res illa simplicior: proponitur enim uno modo, dissoluitur uarie, cum accusatori satis sit plerumque uerum esse id quod obiecerit, patronus neget defendat transferat excuset deprecetur molliat minuat auertat despiciat derideat. Quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est actio: hinc mille flexus et artes desiderantur. [3] Tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit. Accusator dat testem, patronus ex re ipsa refellit. Accusator <a> criminum inuidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio sacrilegio maiestate: quae patrono tantum neganda sunt. Ideoque accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt, bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit. Nam ut quod sentio semel finiam, tanto est accusare quam defendere quanto facere quam sanare uulnera facilius.

[4] Plurimum autem refert et quid protulerit aduersarius et quo modo. Primum igitur intuendum est id cui responsuri sumus, proprium sit eius iudicii an ad causam extra arcessitum. Nam si est proprium, aut negandum aut defendendum aut transferendum: extra haec in iudiciis fere nihil est. [5] Deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara admodum et apud eos solos iudices qui nulla certa pronuntiandi forma tenentur. Quamquam illae quoque apud C. Caesarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus actiones, etiam si precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia, nisi hoc non fortissime defendentis est, dicere: «quid aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?» [6] Quod si quando apud principem aliumue cui utrum uelit liceat dicendum erit, dignum quidem morte eum pro quo loquemur, clementi tamen seruandum esse uel talem: primum omnium non erit res nobis cum aduersario sed cum iudice, deinde forma deliberatiuae magis materiae quam iudicialis utemur: suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam uoluptatem ultionis concupiscat. [7] Apud iudices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est. Ergo quae neque negari neque transferri possunt, utique defendenda sunt, qualiacumque sunt, aut causa cedendum. Negandi duplicem ostendimus formam, aut non esse factum aut non hoc esse quod factum sit. Quae neque defendi neque transferri possunt, utique neganda, nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam si nuda infitiatio superest. [8] Testes erunt: multa in eos dicere licet; chirographum: de similitudine litterarum disserendum. Vtique nihil erit peius quam confessio. Vltima est actionis controuersia, cum defendendi negandiue non est locus [id est relatio]. [9] Atqui quaedam sunt quae neque negari neque defendi neque transferri possint. «Adulterii rea est quae cum anno uidua fuisset enixa est»: lis non erit. Quare illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit silentio dissimulandum, si quidem est id de quo iudex pronuntiaturus est. [10] At si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam aduersarius dicat, tamen †uelut huic† simulationi obliuionis ignoscam; debet enim bonus aduocatus pro rei salute breuem neglegentiae reprensionem non pertimescere.

[11] Videndum etiam, simul nobis plura adgredienda sint an amolienda singula. Plura simul inuadimus si aut tam infirma sunt ut pariter inpelli possint, aut tam molesta ut pedem conferre cum singulis non expediat: tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, derecta fronte pugnandum est. [12] Interim, si resoluere ex parte diuersa dicta difficilius erit, nostra argumenta cum aduersariorum argumentis conferemus, si modo haec ut ualentiora uideantur effici poterit. Quae uero turba ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo ante dixi: «heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas». [13] Vrgent uniuersa: at singula quaeque dissolueris, iam illa flamma, quae magna congerie conualuerat, diductis quibus alebatur concidet, ut si uel maxima flumina in riuos <diducantur> qualibet transitum praebent. Itaque propositio quoque secundum hanc utilitatem accommodabitur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc complectamur uniuersa. [14] Nam interim quod pluribus collegit aduersarius, sat est semel proponere: ut, si multas causas faciendi quod arguit reo dicet accusator fuisse, nos non enumeratis singulis semel hoc in totum negemus, quia non quisquis causam faciendi sceleris habuit et fecerit. [15] Saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissoluere expediet.

Id autem quod erit ab aduersario dictum quo modo refutari debeat intuendum est. Nam si erit palam falsum, negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum quem dixerat accusator epoto poculo concidisse negat eodem die mortuum. [16] Palam etiam contraria et superuacua et stulta reprendere nullius est artis, ideoque nec rationem eorum nec exempla tradere necesse est. Id quoque (obscurum uocant) quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est (sufficit enim quod aduersarius non probat), item si ad causam non pertinet. [17] Sed tamen interim oratoris est efficere ut quid aut contrarium esse aut a causa diuersum aut incredibile aut superuacuum aut nostrae potius causae uideatur esse coniunctum. Obicitur Oppio quod de militum cibariis detraxerit: asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia idem accusatores obiecerint Oppio quod is uoluerit exercitum largiendo corrumpere. [18] Testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur: facit hoc Cicero superuacuum, quia ipse fateatur. Petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod fuerat quaestor eius: ipsum Cicero ut pro se uideretur effecit. [19] Cetera quae proponuntur communis locos habent. Aut enim coniectura excutiuntur, an uera sint, aut finitione, an propria, aut qualitate, an inhonesta iniqua improba inhumana crudelia et cetera quae ei generi accidunt. [20] Eaque non modo in propositionibus aut rationibus, sed in toto genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis, inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Ceasar ignoscat, superba, ut in Oppium ex epistula Cottae reum factum: perinde praecipites insidiosae inpotentes deprehenduntur; [21] ex quibus tamen fortissime inuaseris quod est aut omnibus periculosum (ut dicit Cicero pro Tullio: «quis hoc statuit umquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur?») aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant. [22] Nonnumquam tamen quaedam bene et contemnuntur uel tamquam leuia uel tamquam ad causam nihil pertinentia. Multis hoc locis facit Cicero. Et haec simulatio interim huc usque procedit ut quae dicendo refutare non possumus quasi fastidiendo calcemus.

[23] Quoniam uero maxima pars eorum similibus constat, rimandum erit diligentissime quid sit in quoque quod adsumitur dissimile. In iure facile deprenditur: est enim scriptum de rebus utique diuersis, tantoque magis ipsarum rerum differentia potest esse manifesta. Illas uero similitudines quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis facile est eludere. [24] Exempla rerum uarie tractanda sunt, si nocebunt: quae si uetera erunt, fabulosa dicere licebit, si indubia, maxime quidem dissimilia; neque enim fieri potest ut paria sint omnia, ut, si Nasica post occisum Ti. Gracchum defendatur exemplo Ahalae a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse popularis, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam priuatum esse dicatur. Si defecerint omnia, tum uidendum erit an optineri possit ne illud quidem recte factum. Quod de exemplis, idem etiam de iudicatis obseruandum.

[25] Quod autem posui, referre quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius uerba ponantur: si acri et uehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris uerbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio: [26] «codicem attigit», et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit: «obiecta est paulo liberalior uita». Sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit. [27] Vtique numquam committendum est ut aduersariorum dicta cum sua confirmatione referamus, aut etiam loci alicuius executione adiuuemus, nisi cum eludenda erunt: «apud exercitum mihi fueris», inquit, «tot annis forum non attigeris, afueris tam diu, et, cum tam longo interuallo ueneris, cum his qui in foro habitarunt de dignitate contendas?» [28] Praeterea in contradictionibus interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit ueluti orationem diuersae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis (ut pro Vareno: «cum iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, ilico Varenum uinctum adseruatum dum hic ostenderet quid de eo fieri uellet»): quod prodest utique si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus; interim per partes dissoluitur quod contextu nocet, et plerumque id est tutius. Quaedam contradictiones natura sunt singulae: id exemplis non eget.

[29] Communia bene adprenduntur non tantum quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. Neque enim pigebit, quod saepe monui, referre: commune qui prior dicit, contrarium facit; [30] est enim contrarium quo aduersarius bene uti potest: «At enim non ueri simile est tantum scelus M. Cottam esse commentum. Quid? hoc ueri simile est, tantum scelus Oppium esse conatum?» Artificis autem est inuenire in actione aduersarii quae inter semet ipsa pugnent aut pugnare uideantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est, uenenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est. [31] Tubero Ligarium accusat quod is in Africa fuerit, et queritur quod ab eo ipse in Africam non sit admissus. Aliquando uero praebet eius rei occasionem minus considerata ex aduerso dicentis oratio: quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum praesentem, non totam causam intuentur. [32] Quid tam uideri potest contra Cluentium quam censoria nota? Quid tam contra eundem quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumuenisset, crimine exheredatum? [33] At haec Cicero pugnare inuicem ostendit: «Sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter utrum censorium iudicium graue uelis esse an Egnati. Si Egnati, leue est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Gnaeum Egnatium, quem tu grauem esse uis, ex senatu eiecerunt. Sin autem censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredauit, censores in senatu, cum patrem eiecissent, retinuerunt». [34] Illa magis uitiose dicuntur quam acute reprenduntur, argumentum dubium pro necessario, controuersum pro confesso, commune pluribus pro proprio, uulgare, superuacuum, stultum, contra fidem. Nam et illa accidunt parum cautis, ut crimen augeant quod probandum est, de facto disputent cum de auctore quaeratur, inpossibilia adgrediantur, pro effectis relinquant uixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint, [35] hominum uitia rebus adsignent (ut si quis decemuiratum accuset, non Appium), manifestis repugnent, dicant quod aliter accipi possit, summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant: quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.

[36] Eadem aduersus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus uitiis diuersis laborant. Nam quidam etiam <in> foro tamquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque quae composita domo attulerunt contenti sine aduersario dicunt, et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, uerum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur ut nihil dici pro parte altera possit. [37] Alii diligentia lapsi uerbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et superuacuum; non enim causa reprenditur, sed actor, quem ego semper uideri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse, non causae, si forte quod laedat, causae, non ingeni culpa. [38] Itaque illae reprensiones, ut obscuritatis, qualis in Rullum est, infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, inscitiae rerum uerborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis quos inuisos facere uolueris odium. [39] Alia respondendi patronis ratio est: aliquando tamen eorum non oratio modo sed uita etiam, uultus denique incessus habitus recte incusari solet, ut aduersus Quintium Cicero non haec solum sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est; presserat enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius. [40] Nonnumquam eleuandae inuidiae gratia quae asperius dicta sunt eluduntur, ut a Cicerone Triarius. Nam cum Scauri columnas per urbem plaustris uectas esse dixisset: «ego porro» inquit «qui Albanas habeo columnas clitellis eas adportaui». Et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conuiciari aliquando patrocinii fides cogit. [41] Illa uero aduersus omnis et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse breuiasse obscurasse distulisse dicuntur. [42] Defensionis quoque permutatio reprenditur saepe, ut Attius aduersus Cluentium, Aeschines aduersus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur.

Declamatores uero in primis sunt admonendi ne contradictiones eas ponant quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum aduersarium fingant. Facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis quod uolumus ducentibus) ut non sit ille inutilis uersus:

 

«non male respondit, male enim prior ille rogarat».

 

[43] Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi aduersario, non ipsi nobis respondebimus. Aiunt Accium interrogatum cur causas non ageret cum apud eum in tragoediis tanta uis esset hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse uellet, in foro dicturi aduersarii essent quae minime uellet. [44] Ridiculum est ergo, in exercitationibus quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diuerso dici possit. Et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet si quid pro diuersa quam si quid pro sua parte acriter excogitauit. [45] Rursus est aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum. Nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus ubi uera res agitur, cum aduersarius adhuc nihil dixerit? [46] Incidunt tamen plerique in hoc uitium uel consuetudine declamatoria uel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus uenustissimos lusus, cum modo se uero nihil dixisse neque tam stulte dicturos, modo bene admonitos ab aduersario et agere gratias quod adiuti sint iocantur, frequentissime uero, id quod firmissimum est, numquam iis responsurum aduersarium fuisse quae proposita non essent nisi illa sciret uera esse et ad fatendum conscientia esset inpulsus, [47] ut pro Cluentio Cicero: «Nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. Itane est? Ab amicis inprudentes uidelicet prodimur, et est nescio quis de iis quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad aduersarium deferat. Quisnam hoc tibi renuntiauit? Quis tam improbus fuit? Cui ego autem narraui? Nemo, ut opinor, in culpa est: nimirum tibi istud lex ipsa renuntiauit». [48] At quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos aduersarios et ita prosecuturos. Quod factum uenuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, uir ingenii iucundi et elegantis: «ego uero» inquit «ista non dico; [49] quid enim attinet illa bis dici?» Nonnumquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab aduersario testationibus comprensum in aduocationibus iactatum <est> (respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae) aut si id genus erit causae ut proponere possimus certa extra quae dici nihil possit, ut, cum res furtiua in domo deprensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante inlatam aut depositam apud se aut donatam sibi: quibus omnibus, etiam si proposita non sunt, responderi potest. [50] At in scholis recte et narrabimus et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum, simul exerceamur. Quod nisi fecerimus, numquam utemur contradictione; non enim erit cui respondeamus.

[51] Est et illud uitium nimium solliciti et circa omnia momenta luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et frequenter quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse. Fiduciam igitur orator prae se ferat, semperque ita dicat tamquam de causa optime sentiat. Quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. [52] Nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas ut probationis locum optineat, dubitare nobis non audentibus. Porro qui scierit quid pars aduersa, quid nostra habeat ualentissimum, facile iudicabit quibus maxime rebus uel occurrendum sit uel instandum.

[53] Ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris. Nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum quae nostris opponuntur refutanda: si respondemus, prius incipiendum a refutatione. [54] Nascuntur autem ex iis quae contradictioni opposuimus aliae contradictiones, euntque interim longius: ut gladiatorum manus quae secundae uocantur fiunt et tertiae si prima ad euocandum aduersarii ictum prolata erat, et quartae si geminata captatio est, ut bis cauere, bis repetere oportuerit. Quae ratio et ultra ducit. [55] Sed illam etiam quam supra ostendi simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri de qua supra dixi, quin nescio an etiam frequentior ubi quid negatur. Videndum praecipue utrique parti ubi sit rei summa; nam fere accidit ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur.

[56] In his probandi refutandique ratio est, sed adiuuanda uiribus dicentis et adornanda. Quamlibet enim sint ad docendum quod uolumus accommodata, ieiuna tamen erunt et infirma nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur. [57] Quare et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam uim animis iudicum adferunt, et hi proprii quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum uel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius. Ex his autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem. [58] Ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment. Sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde ut cuique conueniunt subicienda. [59] Ideoque miror inter duos diuersarum sectarum uelut duces non mediocri contentione quaesitum singulisne quaestionibus subiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam mouendus, ut praecipit Apollodorus, tamquam perierit haec ratio media et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. Haec praecipiunt qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate turbentur. [60] Namque omnes fere qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inueniendorum modo argumentorum locis sed concludendorum quoque nos praeceptis alligauerunt: de quibus breuissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse uideam, non tacebo.

 

 

XIV

[Epilogus de enthymemate et epichiremate.

De sermone argumentorum.]

 

[1] Igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam uero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, quod habet propositionem coniunctamque ei protinus probationem, quale pro Ligario: «causa tum dubia quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est quam etiam di adiuuerunt.» Habet enim rationem et propositionem, non habet conclusionem: ita est ille inperfectus syllogismus. [2] Ex pugnantibus uero, quod etiam solum enthymema quidam uocant, fortior multo probatio est. Tale est Ciceronis pro Milone: «eius igitur mortis sedetis ultores cuius uitam si putetis per uos restitui posse nolitis». [3] Quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem <et pro eodem> reo factum: «quem igitur cum aliqua gratia noluit, hunc uoluit cum aliquorum querela? Quem iure, quem loco, quem tempore, <quem inpune> non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitauit occidere?» [4] Optimum autem uidetur enthymematis genus cum proposito dissimili uel contrario ratio subiungitur, quale est Demosthenis: «Non enim, si quid umquam contra leges actum est idque tu es imitatus, idcirco te conuenit poena liberari, quin e contrario damnari multo magis. Nam ut, si quis eorum damnatus esset, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius».

[5] Epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio: quia <uero> interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnumquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem. [6] Mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum uidentur. Nam ita se habet ipsa natura ut sit de quo quaeratur et per quod probetur: tertium adici potest uelut ex consensu duorum antecedentium. Ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia conexio. Nam confirmatio primae ac secundae partis <et> exornatio isdem cedere possunt quibus subiciuntur. [7] Sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: «Melius gubernantur ea quae consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur. Hanc primam partem numerant, eam deinceps rationibus uariis et quam copiosissimis uerbis adprobari putant oportere». Hoc ego totum cum sua ratione unum puto: alioqui si ratio pars est, est autem uaria ratio, plures partes esse dicantur. [8] Adsumptionem deinde ponit: «Nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur. Huius adsumptionis quarto in loco aliam porro inducunt adprobationem»: de quo idem quod supra dico. [9] «Quinto inducunt loco complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: consilio igitur mundus administratur, aut, unum in locum cum conduxit breuiter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quod si melius geruntur quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, <consilio igitur mundus administratur».> Cui parti consentio.

[10] In tribus autem quas fecimus partibus non est forma semper eadem, sed una in qua idem concluditur quod intenditur: «anima inmortalis est, nam quidquid ex se ipso mouetur inmortale est, anima autem ex se ipsa mouetur, inmortalis igitur est anima». Hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus. [11] Nam et hae primam habent propositionem: «sacrilegium commisisti», «non quisquis hominem occidit caedis tenetur», deinde rationem (sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis), et plerumque summa complexione uel per enumerationem uel per breuem conclusionem testantur quid effecerint. In hoc genere propositio dubia est, de hac enim quaeritur. [12] Altera est complexio non par intentioni, sed uim habens parem: «mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum sensu caret, quod autem sensu caret nihil ad nos». In alio genere non eadem propositio est quae conexio: «omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autem melius est mundo, mundus igitur animal». Hic potest uideri deesse intentio; potuit enim sic constitui ratiocinatio: «animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima» et cetera. [13] Haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda, ut: «qui beatam uitam uiuere uolet, philosophetur oportet», non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. Item adsumptio interim confessa est, ut: «omnes autem uolunt beatam uitam uiuere», interim probanda ut illa: «quod est dissolutum sensu caret», cum soluta corpore anima an sit inmortalis uel ad tempus certum maneat sit in dubio. Quod adsumptionem alii, rationem alii uocant.

[14] Epichirema autem nullo differt a syllogismis nisi quod illi et plures habent species et uera colligunt ueris, epichirematis frequentior circa credibilia est usus. Nam si contingeret semper controuersa confessis probare, uix esset in hoc genere usus oratoris. [15] Nam quo ingenio est opus ut dicas: «bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti», uel «solus heres» (cum iure bonorum possessio testati secundum tabulas testamenti detur), «ad me igitur pertinet»? [16] Sed cum ipsa ratio in quaestionem uenit, efficiendum est certum id quo probaturi sumus quod incertum est, ut, si ipsa forte intentione dicatur aut «filius non es» aut «non es legitimus» aut «non es solus», itemque aut «non es heres» aut «non iustum testamentum est» aut «capere non potes» aut «habes coheredes», efficiendum est †iustum† propter quod nobis adiudicari bona debeant. [17] Sed tum est necessaria illa summa conexio cum interuenit ratio longior, alioqui sufficiunt intentio ac ratio: «silent enim leges inter arma, nec se expectari iubent, cum ei qui expectare uelit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda». Ideoque id enthymema quod est ex consequentibus rationis simile dixerunt. Sed et singula interim [quae] recte ponuntur, ut ipsum illud «silent leges inter arma», et a ratione incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem: [18] «quod si duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici inpune uoluerunt, quis est qui quoquo modo <quis> interfectus sit puniendum putet?» Variauit hic adhuc et rursus rationem tertio loco posuit: «cum uideat aliquando gladium nobis ab ipsis porrigi legibus». [19] Per omnis autem partis duxit ordinem: «insidiatori uero et latroni quae potest inferri iniusta nex?» (hoc intentio); «quid comitatus nostri, quid gladii uolunt?» (hoc ratio); «quos habere certe non liceret si uti illis nullo pacto liceret»: hoc ex ratione et intentione conexio.

[20] Huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per omnis partis. Aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnumquam omnia. [Sed omnia haec tria sunt.] Intentio expugnatur: «iure occidi eum qui insidiatus sit»; nam prima statim quaestio pro Milone est «an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur». [21] Expugnatur adsumptio omnibus iis quae de refutatione diximus. Et ratio quidem numquam est uera nisi et propositio uera sit; interim uerae propositionis falsa ratio est, ut «uirtus bonum est» uerum est: si quis rationem subiciat «quod ea locupletes faciat», uerae intentionis falsa sit ratio. [22] Conexio autem aut uera negatur, cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere. Non est uera sic: «insidiator iure occiditur; nam cum uitae uim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis: recte igitur Clodius ut hostis occisus est»; non utique, nondum enim Clodium insidiatorem ostendimus. Sed sit uera conexio «recte igitur insidiator ut hostis occiditur»: nihil ad nos, nondum enim Clodius insidiator apparet. [23] Sed ut potest uera esse intentio et ratio et tamen falsa conexio, ita, si illa falsa sunt, numquam est uera conexio.

[24] Enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique conclusionem et propositionem habet et per omnes partes efficit quod proposuit, enthymema tantum intellegi contentum sit. [25] Syllogismus talis: «solum bonum uirtus, nam id demum bonum est quo nemo male uti potest: <uirtute nemo male uti potest>; bonum est ergo uirtus». Enthymema ex consequentibus: «bonum est uirtus, qua nemo male uti potest». Et contra: «non est bonum pecunia; non enim bonum <est> quo quis male uti potest; pecunia potest quis male uti; non igitur bonum est pecunia». Enthymema ex pugnantibus: «an bonum est pecunia, qua quis male uti potest?» [26] «Si pecunia quae est in argento signato argentum est, qui argentum omne legauit et pecuniam quae est in argento signato legauit: argentum autem omne legauit; igitur et pecuniam quae est in argento legauit» habet formam syllogismi. Oratori satis est dicere: «cum argentum legauerit omne, pecuniam quoque legauit quae est in argento».

[27] Peregisse mihi uideor sacra tradentium partes, sed consilio locus superest. Namque ego, ut in oratione syllogismo quidem aliquando uti <non> nefas duco, ita constare totam aut certe confertam esse adgressionum et enthymematum stipatione minime uelim. Dialogis enim et dialecticis disputationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae quidem inter se plurimum differunt. [28] Namque <in> illis homines docti et inter doctos uerum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inueniendi et iudicandi uindicent partis, quarum alteram τοπικήν, alteram κριτικήν uocant. [29] Nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione adlicimus et uiribus trahimus et nonnumquam turbamus adfectibus, ipsa quae iusta ac uera sunt tenere non possumus. [30] Locuples et speciosa <et imperiosa> uult esse eloquentia: quorum nihil consequetur si conclusionibus certis et crebris et in unam prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam seruitute et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium tulerit. [31] Feratur ergo non semitis sed campis, non ut ieiuni fontes angustis fistulis colliguntur, sed ut beatissimi amnes totis uallibus fluunt, ac sibi uiam, si quando non acceperit, faciat. Nam quid illa miserius lege uelut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit sollicite custodientium: [propositio conclusio ex consequentibus, propugnantibus] [32] non inspiret? non augeat? non mille figuris uariet ac uerset, ut ea nasci et ipsa prouenire natura, non manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique uideantur? Quis umquam sic dixit orator? Nonne apud ipsum Demosthenen paucissima huius generis reperiuntur? Quae adprensa Graeci magis (nam hoc solum peius nobis faciunt) in catenas ligant et inexplicabili serie conectunt et indubitata colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes uocant, deinde interrogati numquam respondebunt quem imitentur.

[33] Sed de figuris alio loco. Nunc illud adiciendum, ne iis quidem consentire me qui semper argumenta sermone puro et dilucido et distincto, ceterum minime elato ornatoque putant esse dicenda. Namque ea distincta quidem ac perspicua debere esse confiteor, in rebus uero minoribus etiam sermone ac uerbis quam maxime propriis et ex usu: [34] at si maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non obscuret, subtrahendum puto. Nam et saepe plurimum lucis adfert ipsa tralatio, cum etiam iuris consulti, quorum summus circa uerborum proprietatem labor est, litus esse audeant dicere qua fluctus eludit, [35] quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus condiendum est uoluptatibus, et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum ad fidem adiuuat audientis uoluptas: nisi forte existimamus Ciceronem haec ipsa male <in> argumentatione dixisse, «silere leges inter arma», et «gladium nobis interim ab ipsis porrigi legibus». Is tamen habendus est modus ut sint ornamento, non impedimento.