M. Fabius Quintilianus
ca. 35 - ca. 100 p. Chr. n.
|
Institutionis oratoriaelibri duodecim
Liber III
|
___________________________________________________________
|
|
Liber tertivs[Quid de artis proposito auctores docuerint.]
I[De scriptoribus artis rhetoricae et de auctorisipsius ratione scribendi.]
[1] Quoniam in libro secundo quaesitum est quid esset rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem et uirtutem, ut uires nostrae tulerunt, ostendimus, materiamque ei res omnes de quibus dicere oporteret subiecimus: iam hinc unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo inuenienda atque tractanda sint exequar: intra quem modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit. [2] Nec sum ignarus hoc a me praecipue quod hic liber inchoat opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diuersissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum uoluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret. [3] In ceteris enim admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso adliceremus magis iuuentutem ad cognitionem eorum quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea quorum ne ieiuna atque arida traditio auerteret animos et aures praesertim tam delicatas raderet uerebamur. [4] Qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; namque hac, ut est notum, similitudine utitur:
«ac ueluti pueris absinthia taetra medentescum dare conantur, prius oras pocula circumadspirant mellis dulci flauoque liquore»
et quae secuntur. [5] Sed nos ueremur ne parum hic liber mellis et absinthii multum habere uideatur, sitque salubrior studiis quam dulcior. Quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod pleraque non inuenta per me sed ab aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam qui contra sentiant et aduersentur, propterea quod plurimi auctores, quamuis eodem tenderent, diuersas tamen uias munierunt atque in suam quisque induxit sequentes. [6] Illi autem probant qualecumque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaueris, quia nemo non didicisse mauult quam discere. [7] Est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea quae rudia atque inperfecta adhuc erant adicientibus quod inuenissent scriptoribus, mox, ut aliquid sui uiderentur adferre, etiam recta mutantibus.[8] Nam primus post eos quos poetae tradiderunt mouisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est uir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus. [9] Is beneficio longissimae aetatis (nam centum et nouem uixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum de quibus supra dixi fuit aemulus et ultra Socraten usque durauit. [10] Thrasymachus Calchedonius cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus denariorum didicisse artem quam edidit Euathlus dicitur, et Hippias Elius, et, quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaites. [11] Antiphon quoque, <qui> et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus artem et ipse composuit et pro se dixisse optime est creditus. Etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus Byzantius, ex iis et ipse quos Plato appellat logodaedalos. [12] Horum primi communis locos tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus, Hippias et idem Protagoras et Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum quicquam quod ornatum oratorium habeat: eius aliqua ferri. Equidem non reperio quicquam tanta eloquentiae fama dignum, ideoque minus miror esse qui nihil ab eo scriptum putent, haec autem quae feruntur ab aliis esse composita. [13] His successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditor Isocrates (quamquam de praeceptore eius inter auctores non conuenit: nos tamen Aristoteli credimus). [14] Hinc uelut diuersae secari coeperunt uiae. Nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octauum enim et nonagesimum impleuit annum) postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem oratoriam coepit, noto quidem illo, ut traditur, uersu ex Philocteta frequenter usus: «turpe esse tacere et Isocraten pati dicere». Ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. Eodem tempore Theodectes fuit, de cuius opere supra dictum est. [15] Theophrastus quoque, Aristotelis discipulus, de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc uel studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum principes. [16] Fecit deinde uelut propriam Hermagoras uiam, quam plurimi sunt secuti. Cui maxime par atque aemulus uidetur Athenaeus fuisse. Multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius. [17] Praecipue tamen in se conuerterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium: quem studiose audisse cum in eam insulam secessisset dicitur Tiberius Caesar. [18] Hi diuersas opiniones tradiderunt appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. Sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine C. Valgius, Graece Atticus. Nam ipsius sola uidetur ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. Plura scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui uiderint.[19] Romanorum primus, quantum ego quidem sciam, condidit aliqua in hanc materiam M. Cato, post M. Antonius [ille censorius] inchoauit: nam hoc solum opus eius atque id ipsum inperfectum manet. Secuti minus celebres, quorum memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. [20] Praecipuum uero lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius dedit unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes M. Tullius, post quem tacere modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desiderantur, sciens omisisset. [21]Scripsit de eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, non nihil pater Gallio, accuratius uero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius Plinius Tutilius. Sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus uiuentium; ueniet eorum laudi suum tempus: ad posteros enim uirtus durabit, non perueniet inuidia.[22] Non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuiusquam sectae uelut quadam superstitione inbutus addixi, et electuris quae uolent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero inuenta, ubicumque ingenio non erit locus curae testimonium meruisse contentus.
II[Quae rhetorices origo sit.]
[1] Nec diu nos moretur quaestio quae rhetorices origo sit. Nam cui dubium est quin sermonem ab ipsa rerum natura geniti protinus homines acceperint (quod certe principium est eius rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, summam ratio et exercitatio? [2] Nec uideo quare curam dicendi putent quidam inde coepisse, quod ii qui in discrimen aliquod uocabantur accuratius loqui defendendi sui gratia instituerint. Haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem, nisi quis dicet etiam gladium fabricatum ab eo prius qui ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius compararit. [3]Initium ergo dicendi dedit natura, initium artis obseruatio. Homines enim sicut in medicina, cum uiderent alia salubria, alia insalubria, ex obseruatione eorum effecerunt artem, ita cum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprenderent, notarunt ea ad imitandum uitandumque, et quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque: haec confirmata sunt usu. Tum quae sciebat quisque docuit. [4] Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse uim dicendi necesse est: cur tamen hanc primam originem putet non uideo, cum sint adhuc quaedam uagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.
III[De quinque eius partibus, inventione, dispositione etc.]
[1] Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat: inuentione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione siue actione (utroque enim modo dicitur). Omnis uero sermo, quo quidem uoluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et uerba. [2] Ac si est breuis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret: at oratio longior plura exigit. Non enim tantum refert quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco: opus ergo est et dispositione. Sed neque omnia quae res postulat dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi adiuuante memoria, quapropter ea quoque pars quarta erit. [3] Verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora uel uoce uel gestu pronuntiatio: huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.[4] Nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas esse partis uolunt quoniam memoria atque actio natura, non arte contingant: quarum nos praecepta suo loco dabimus; licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit. [5] His adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inuentioni iudicium subnecterent, quia primum esset inuenire, deinde iudicare. Ego porro ne inuenisse quidem credo eum qui non iudicauit; neque enim contraria communia stulta inuenisse dicitur quisquam, sed non uitasse. [6] Et Cicero quidem in rhetoricis iudicium subiecit inuentioni: mihi autem adeo tribus primis partibus uidetur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit) ut pronuntiationem quoque uel plurimum ex eo mutuari putem. [7] Quod hoc audacius dixerim quod in Partitionibus Oratoriis ad easdem de quibus supra dictum est quinque peruenit partes. Nam cum dupliciter primum diuisisset in inuentionem atque elocutionem, res ac dispositionem inuentioni, uerba et pronuntiationem elocutioni dedit, quintamque constituit communem ac uelut custodem omnium memoriam; idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit: in quibus postea scriptis certior eius sententia est. [8] Non minus mihi cupidi nouitatis alicuius uidentur fuisse qui adiecerunt ordinem cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo conlocatio. Dion inuentionem modo et dispositionem tradidit, sed utramque duplicem rerum et uerborum, ut sit elocutio inuentionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae accedat. Theodorei fere inuentionem duplicem rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes. [9] Hermagoras iudicium partitionem ordinem quaeque sunt elocutionis subicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.[10] Est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inuentioni, quidam dispositioni subiunxerunt: nobis quartus eius locus maxime placet. Non enim tantum inuenta tenere ut disponamus, nec disposita ut eloquamur, sed etiam uerbis formata memoriae mandare debemus; hac enim omnia quaecumque in orationem conlata sunt continentur.[11] Fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partis esse existimarent, sed opera oratoris; eius enim esse inuenire disponere eloqui et cetera. Quod si accipimus, nihil arti relinquemus. [12] Nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia: uel (ut alii putant) artificis est persuadere, uis autem persuadendi artis. Ita inuenire quidem et disponere oratoris, inuentio autem et dispositio rhetorices propria uideri potest. [13] In eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae uocant στοιχεῖα. Sed neque elementa recte quis dixerit: alioqui tantum initia erunt, ut mundi uel umor uel ignis uel materia uel corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient quae non ab aliis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt; partes igitur. [14] Nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. Videntur autem mihi qui haec opera dixerunt eo quoque moti, quod in alia rursus diuisione nollent in idem nomen incidere; partes enim rhetorices esse dicebant laudatiuam deliberatiuam iudicialem. Quae si partes sunt, materiae sunt potius quam artis. [15] Namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inuentionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecumque earum desiderat. Itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii quos secutus est Cicero, genera causarum.
IV[De tribus orationis generibus.]
[1] Sed tria an plura sint ambigitur. Nec dubie prope omnes utique summae apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelen secuti, qui nomine tantum alio contionalem pro deliberatiua appellat, hac partitione contenti fuerunt. [2] Verum et tum leuiter est temptatum, cum apud Graecos quosdam tum apud Ciceronem in libris de Oratore, et nunc maximo temporum nostrorum auctore prope inpulsum, ut non modo plura haec genera sed paene innumerabilia uideantur. [3] Nam si laudandi ac uituperandi officium in parte tertia ponimus, in quo genere uersari uidebimus cum querimur consolamur mitigamus concitamus terremus confirmamus praecipimus, obscure dicta interpretamur, narramus deprecamur, gratias agimus, gratulamur obiurgamus maledicimus describimus mandamus renuntiamus optamus opinamur, plurima alia? [4] Vt mihi in illa uetere persuasione permanenti uelut petenda sit uenia, quaerendumque quo moti priores rem tam late fusam tam breuiter adstrinxerint. Quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere uersari tum oratores uidebant; [5] nam et laudes ac uituperationes scribebantur, et ἐπιταφίους dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprenderint frequentissima. [6] Qui uero defendunt, tria faciunt genera auditorum: unum quod ad delectationem conueniat, alterum quod consilium accipiat, tertium quod de causis iudicet. Mihi cuncta rimanti et talis quaedam ratio succurrit, quod omne orationis officium aut in iudiciis est aut extra iudicia. Eorum de quibus iudicio quaeritur manifestum est genus: [7] ea quae ad iudicem non ueniunt aut praeteritum habent tempus aut futurum: praeterita laudamus aut uituperamus, de futuris deliberamus. [8] Item omnia de quibus dicendum est aut certa sint necesse est aut dubia. Certa ut cuique est animus laudat aut culpat; ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera: de his deliberatur; partim aliorum sententiae commissa: de his lite contenditur.[9] Anaximenes iudicialem et contionalem generalis partes esse uoluit, septem autem species: hortandi dehortandi laudandi uituperandi accusandi defendendi exquirendi (quod ἐξεταστικόν dicit): quarum duae primae deliberatiui, duae sequentes demonstratiui, tres ultimae iudicialis generis sunt partes. [10] Protagoran transeo, qui interrogandi respondendi mandandi precandi (quod εὐχωλήν dixit) partes solas putat. Plato in Sophiste iudiciali et contionali tertiam adiecit προσομιλητικήν, quam sane permittamus nobis dicere sermocinatricem: quae a forensi ratione diiungitur et est accommodata priuatis disputationibus, cuius uis eadem profecto est quae dialecticae. [11] Isocrates in omni genere inesse laudem ac uituperationem existimauit.[12] Nobis et tutissimum est auctores plurimos sequi et ita uidetur ratio dictare. Est igitur, ut dixi, unum genus, quo laus ac uituperatio continetur, sed est appellatum a parte meliore laudatiuum: idem alii demonstratiuum uocant. Vtrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse; nam ἐγκωμιαστικόν aut ἐπιδεικτικόν dicunt. [13] Sed mihi ἐπιδεικτικόν non tam demonstrationis uim habere quam ostentationis uidetur et multum ab illo ἐγκωμιαστικῶι differre; nam ut continet laudatiuum in se genus, ita non intra hoc solum consistit. [14] An quisquam negauerit panegyricos ἐπιδεικτικούς esse? Atqui formam suadendi habent et plerumque de utilitatibus Graeciae locuntur: ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis, tum in ostentatione posita. Nisi forte non ex Graeco mutantes demonstratiuum uocant, uerum id secuntur, quod laus ac uituperatio quale sit quidque demonstrat. [15] Alterum est deliberatiuum, tertium iudiciale. Ceterae species in haec tria incident genera: nec inuenietur ex his ulla in qua non laudare aut uituperare, suadere aut dissuadere, intendere quid uel depellere debeamus. Illa quoque sunt communia, conciliare narrare docere augere minuere, concitandis componendisue adfectibus animos audientium fingere. [16] Ne iis quidem accesserim, qui laudatiuam materiam honestorum, deliberatiuam utilium, iudicialem iustorum quaestione contineri putant, celeri magis ac rutunda usi distributione quam uera. Stant enim quodam modo mutuis auxiliis omnia; nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis honestas, et raro iudicialem inueneris causam in cuius non parte aliquid eorum quae supra diximus reperiatur.
V[De orandi instrumento. Quibus consummetur facultasorandi, quid praestare debeat orator, de quaestione rationaliet legali, finita aut infinita, de causa et negotio.]
[1] Omnis autem oratio constat aut ex iis quae significantur aut ex iis quae significant, id est rebus et uerbis. Facultas orandi consummatur natura arte exercitatione, cui partem quartam adiciunt quidam imitationis, quam nos arti subicimus. [2] Tria sunt item quae praestare debeat orator, ut doceat moueat delectet. Haec enim clarior diuisio quam eorum qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. Non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. Erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocumque inruperunt plurimum ualent. [3] Praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio. Quidam uero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem nisi de qua quaeratur existimant: cui cum maxima pars scriptorum repugnat, tum etiam ipsa partitio, nisi forte laudare quae constet esse honesta et uituperare quae ex confesso sint turpia non est oratoris officium.[4] Illud iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut in non scripto. In scripto sunt de iure, in non scripto de re: illud rationale, hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti uocant, id est νομικόν et λογικόν. [5] Idem sentiunt qui omnem quaestionem ponunt in rebus et uerbis.Item conuenit quaestiones esse aut infinitas aut finitas. Infinitae sunt quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones uniuersales ciuiles, alii quaestiones philosopho conuenientis, Athenaeus partem causae appellat. [6] Hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae «an prouidentia mundus regatur», actionis «an accedendum ad rem publicam administrandam». Prius trium generum, «an sit», «quid sit», «quale sit»: omnia enim haec ignorari possunt; sequens duorum, «quo modo adipiscamur», «quo modo utamur». [7] Finitae autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque: hae ὑποθέσεις a Graecis dicuntur, causae a nostris. In his omnis quaestio uidetur circa res personasque consistere. [8] Amplior est semper infinita, inde enim finita descendit. Quod ut exemplo pateat, infinita est: «an uxor ducenda», finita: «an Catoni ducenda» ideoque esse suasoria potest. Sed etiam remotae a personis propriis ad aliquid referri solent. Est enim simplex: «an res publica administranda»; refertur ad aliquid: «an in tyrannide administranda». [9] Sed hic quoque subest uelut latens persona tyrannus enim geminat quaestionem), subestque et temporis et qualitatis tacita uis: nondum tamen hoc proprie dixeris causam. Hae autem quas infinitas uoco et generales appellantur: quod si est uerum, finitae speciales erunt. In omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior. [10] Ac nescio an in causis quoque quidquid in quaestionem uenit qualitatis generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem: nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi? Quid in coniecturis? non illa generalia: «an causa sceleris odium, cupiditas», «an tormentis credendum», «testibus an argumentis maior fides habenda»? Nam finitione quidem comprendi nihil non in uniuersum certum erit. [11] Quidam putant etiam eas θέσεις posse aliquando nominari quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas, ut causa sit cum Orestes accusatur, thesis an Orestes recte sit absolutus: cuius generis est: «an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit». Hi θέσιν a causa sic distingunt ut illa sit spectatiuae partis, haec actiuae: illic enim ueritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.[12] Quamquam inutiles quidam orationi putant uniuersales quaestiones, quia nihil prosit quod constet ducendam esse uxorem uel administrandam rem publicam si quis uel aetate uel ualetudine impediatur. Sed non omnibus eius modi quaestionibus sic occurri potest, ut illis: «sitne uirtus finis», «regaturne prouidentia mundus». [13] Quin etiam in iis quae ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perueniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. Nam quo modo an sibi uxor ducenda sit deliberabit Cato nisi constiterit uxores esse ducendas? Et quo modo an ducere debeat Marciam quaeretur nisi Catoni ducenda uxor est? [14] Sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri qui confirment illam opinionem, siue falsus est titulus siue alius hic Hermagoras fuit. Nam eiusdem esse quo modo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diuiserit? Quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert. [15] Sed me liberauit respondendi uerecundia et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque iis quos de Oratore scripsit et Topicis praecipit ut a propriis personis atque temporibus auocemus controuersiam quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et quod in uniuerso probatum sit in parte probatum esse necesse sit.[16] Status autem in hoc omne genus materiae idem qui in causas cadunt. Adhuc adicitur alias esse quaestiones in rebus ipsis, alias quae ad aliquid referantur, illud: «an uxor ducenda», hoc: «an seni ducenda»; illud: «an fortis», hoc: «an fortior», et similia.[17] Causam finit Apollodorus, ut interpretatione Valgi discipuli eius utar, ita: «causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem», aut: «causa est negotium cuius finis est controuersia.» Ipsum deinde negotium sic finit: «negotium est congregatio personarum locorum temporum causarum modorum casuum factorum instrumentorum sermonum scriptorum et non scriptorum». [18] Causam nunc intellegamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. Sed et ipsam causam quidam similiter finierunt ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam ciuilem aut rem controuersam in personarum finitarum complexu, Cicero his uerbis: «causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum».
VI[Quid sit status. Unde ducatur. Quot et qui status.]
[1] Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, prius quam dicere adgredior quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint intuendum puto. Quamquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putauerunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero executus, res ipsa deprendet. [2] Quod nos statum, id quidam constitutionem uocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput [id est κεφάλαιον γενικώτατον] ad quod referantur omnia, quorum diuersa appellatio, uis eadem est, nec interest discentium quibus quidque nominibus appelletur dum res ipsa manifesta sit. [3] Statum Graeci στάσιν uocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum putant, sed alii a Naucrate Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio: quamquam uidetur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc uerbo, cum a iudicibus petit ne Demostheni permittant euagari sed eum dicere de ipso causae statu cogant. [4] Quae appellatio dicitur ducta uel ex eo quod ibi sit primus causae congressus, uel quod in hoc causa consistat. Et nominis quidem haec origo: nunc quid sit. Statum quidam dixerunt primam causarum conflictionem: quos recte sensisse, parum elocutos puto. [5] Non enim est status prima conflictio: «fecisti», «non feci», sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis: «fecisti», «non feci», «an fecerit»: «hoc fecisti», «non hoc feci», «quid fecerit». Quia ex his apparet illud coniectura, hoc finitione quaerendum atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis uel finitiui status. [6] Quid si enim dicat quis: «sonus est duorum inter se corporum conflictio»? Erret, ut opinor; non enim sonus est conflictio, sed ex conflictione. Et hoc leuius (intellegitur enim utcumque dictum): inde uero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum, quod est uitiosissimum. [7] Nam quaestio nulla non habet utique statum (constat enim ex intentione et depulsione), sed aliae sunt propriae causarum de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae conferentes uelut auxilia quaedam: quo fit ut in controuersia una plures quaestiones esse dicantur. [8] Harum porro plerumque leuissima quaeque primo loco fungitur. Namque et illud frequens est, ut ea quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra uelut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti. [9] Simplex autem causa, etiamsi uarie defenditur, non potest habere plus uno de quo pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi optinendum et iudex spectandum maxime intellegit; in hoc enim causa consistet. [10] Ceterum quaestionum possunt esse diuersi. Quod ut breuissimo pateat exemplo, cum dicit reus: «etiam si feci, recte feci», qualitatis utitur statu; cum adicit: «sed non feci», coniecturam mouet. Semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo quod dicerem si mihi plus quam unum dicere non liceret. [11] Recte igitur est appellata causarum prima conflictio, non quaestionum. Nam et pro Rabirio Postumo Cicero primam partem orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget, secunda nullam ad eum pecuniam peruenisse confirmat: statum tamen in eo dicam fuisse quod est potentius. [12] Nec in causa Milonis circa primas quaestiones, quae sunt †ante prohoemium† positae, iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis uiribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur. Et hoc est quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiam si pro causa plura dicturus est: quid maxime liquere iudici uelit. Quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.
Unde ducatur.
[13] Alii statum crediderunt primam eius cum quo ageretur deprecationem. Quam sententiam his uerbis Cicero complectitur: «in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio». Vnde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet. Cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus, dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet, ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is uelit probare; si iure occisum reus dicit, tralata probationis necessitate idem a reo fiat et sit eius intentio. [14] Cui non accedo equidem. Nam est uero propius quod contra dicitur, nullam esse litem si is cum quo agatur nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente. [15] Mea tamen sententia uarium id est et accidit pro condicione causarum, quia et uideri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis (utitur enim coniectura magis qui agit, quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit. [16] Sed quia uidetur illis quoque necessitatem hos status exequendi facere qui negat (is enim si dicat: «non feci», coget aduersarium coniectura uti, et si dicat: «non habes legem», syllogismo), concedamus ex depulsione nasci statum. Nihilo minus enim res eo reuertetur ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur statum faciat. [17] Sit enim accusatoris intentio: «hominem occidisti»; si negat reus, faciat statum qui negat. Quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum (nempe legem esse certum est quae permittat)? Nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. «Non fuit» inquit «adulter»: ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. Ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore, non a reo. [18] Quid quod eadem quaestio potest eundem uel accusatorem facere uel reum? «Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat: qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus». [19] Nempe intentio est: «artem ludicram exercuisti», depulsio: «non exercui artem ludicram», quaestio: «quid sit artem ludicram exercere». Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris. [20] Frequentius tamen illud accidet quod est a plurimis traditum. Effugerunt has quaestiones qui dixerunt statum esse id quod appareat ex intentione et depulsione, ut: «fecisti»; «non feci» aut «recte feci». [21] Viderimus tamen utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum uocat per quem subiecta res intellegatur et ad quem probationes etiam partium referantur. Nostra opinio semper haec fuit, cum essent frequenter in causa diuersi quaestionum status, in eo credere statum causae quod esset in ea potentissimum et in quo maxime res uerteretur. Id si quis generalem quaestionem uel caput generale dicere malet, cum hoc mihi non erit pugna, non magis quam si aliud adhuc quo idem intellegatur eius rei nomen inuenerit, quamquam tota uolumina in hanc disputationem inpendisse multos sciam: nobis statum dici placet.[22] Sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue uidetur mihi studium quoque diuersa tradendi fuisse: adeo nec qui sit numerus nec quae nomina nec qui generales quiue speciales sint status conuenit. [23] Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae uersari uideatur omnis quaestio: οὐσίαν, quam Plautus essentiam uocat (neque sane aliud est eius nomen Latinum), sed ea quaeritur «an sit»: qualitatem, cuius apertus intellectus est: quantitatem, quae dupliciter a posterioribus diuisa est, quam magnum et quam multum sit: ad aliquid, unde ductae tralatio et comparatio: [24] post haec ubi et quando: deinde facere pati habere (quod est quasi armatum esse, uestitum esse): nouissime κεῖσθαι, quod est compositum esse quodam modo, ut iacere stare [irasci]. Sed ex his omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum uidentur. [25] Alii nouem elementa posuerunt: personam, in qua de animo, corpore, extra positis quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta uideo: tempus, quod χρόνον uocant, ex quo quaestio an is quem dum addicta est mater peperit seruus sit natus: locum, unde controuersia uidetur an fas fuerit tyrannum in templo occidere, an exulauerit qui domi latuit: [26] tempus iterum, quod καιρόν appellant – hanc autem uideri uolunt speciem illius temporis, ut aestatem uel hiemem; huic subicitur ille in pestilentia comisator: actum, id est πρᾶξιν, quod eo referunt, sciens commiserit an insciens, necessitate an casu, et talia: numerum, qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, qui tot tyrannos sustulerit: [27] causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum defenditur: τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur factum; hinc est adulter loris caesus uel fame necatus: occasionem factorum, quod est apertius quam ut uel interpretandum uel exemplo sit demonstrandum; tamen ἀφορμὰς ἔργων uocant. [28] Hi quoque nullam quaestionem extra haec putant. Quidam detrahunt duas partis, numerum et occasionem, et pro illo quem dixi actu subiciunt res, id est πράγματα. Quae ne praeterisse uiderer, satis habui attingere. Ceterum his nec status satis ostendi nec omnis contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus quae de utraque re dicam; erunt enim plura multo quam quae his elementis comprehenduntur.[29] Apud plures auctores legi placuisse quibusdam unum omnino statum esse coniecturalem, sed quibus placuerit neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. Quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique qualis sit cuiusque rei natura quaeri potest. Sed utrocumque modo sequetur summa confusio. [30] Neque interest unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem. Coniectura dicta est a coniectu, id est derectione quadam rationis ad ueritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores uocantur. Appellatum tamen est hoc genus uarie, sicut sequentibus apparebit.
Quot et qui status.
[31] Fuerunt qui duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitiuum exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri existimabat: «quid esset inicum», «quid iniustum», «quid dicto audientem non esse». Quod uocat de eodem et alio. [32] Huic diuersa sententia eorum fuit qui duos quidem status esse uoluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicalem. Infitialis est quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando nomen alii in totum dederunt, alii in partem, qui accusatorem coniectura, reum infitiatione uti putauerunt. [33] Iuridicalis est qui Graece dicitur δικαιολογικός. Sed quem ad modum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repudiata finitio. Nam subiciunt eam iuridicali, quaerendumque arbitrantur iustumne sit sacrilegium appellari quod obiciatur uel furtum uel amentiam. [34] Qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est. Plurimi deinceps, mutatis tantum nominibus, in rem de qua non constet et in rem de qua constet. Nam est uerum nec aliter fieri potest quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status. [35] Nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ ἐννοίας uocat: idem, qui ἀπρόλημπτον et προλημπτικόν dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet. [36] Idem Theodorus, qui de eo an sit et de accidentibus ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων, existimat quaeri. Nam in his omnibus prius genus coniecturam habet, sequens reliqua. Sed haec reliqua Apollodorus duo uult esse, qualitatem et de nomine, id est finitiuam: Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid. [37] Sunt et qui de eodem et de alio modo qualitatem esse, modo finitionem uelint. In duo et Posidonius diuidit, uocem et res. In uoce quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo: rebus coniecturam, quod κατ᾽ αἴσθησιν uocat, et qualitatem et finitionem, cui nomen dat κατ᾽ ἔννοιαν, et ad aliquid. Vnde et illa diuisio est, alia esse scripta, alia inscripta. [38] Celsus Cornelius duos et ipse fecit status generales: an sit, quale sit. Priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui priuatam pecuniam confitetur sustulisse. Qualitatem in rem et scriptum diuidit. Scripto quattuor partes legales exclusa tralatione, quantitatem et mentis quaestionem coniecturae subiecit. [39] Est etiam illa in duos diuidendi status ratio, quae docet aut de substantia controuersiam esse aut de qualitate, ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in succedentibus. [40] De substantia est coniectura; quaestio enim tractatur rei, an facta sit, an fiat, an futura sit, interdum etiam mentis: idque melius quam quod iis placuit qui statum eundem facti nominauerunt, tamquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur. [41] Pars qualitatis quae est de summo genere raro in iudicium uenit, quale est «idne sit honestum quod uulgo laudatur». Succedentium autem aliae de communi appellatione, ut «sitne sacrilegus qui pecuniam priuatam ex templo furatus est», aut de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod factum est. Cui subiacent omnes de honestis iustis utilibus quaestiones. [42] His etiam ceteri status contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut: «maiorne sol quam terra», modo ad qualitatem: «quanta poena quempiam quantoue praemio sit adfici iustum», et tralatio uersetur circa qualitatem et definitio pars sit tralationis, [43] quin et contrariae leges et ratiocinatiuus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et uoluntatis aequo nitantur, nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit: «quid senserit legis constitutor», ambiguitatem uero semper coniectura explicari necesse sit, quia, cum sit manifestum uerborum intellectum esse duplicem, de sola quaeritur uoluntate.[44] A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur et omnia quae aut in controuersiam aut in contentionem ueniant contineri putat: sitne, quid sit, quale sit. Quorum nomina apertiora sunt quam ut dicenda sint. [45] Idem Iatrocles sentit. Tres fecit et M. Antonius his quidem uerbis: «paucae res sunt quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum malum». Sed quoniam quod iure dicimur fecisse non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse uideamur, secuti Antonium apertius uoluerunt eosdem status distinguere, itaque dixerunt coniecturalem, legalem, iuridicalem: [46] qui et Verginio placent. Horum deinde fecerunt species, ita ut legali subicerent finitionem et alios qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae antinomia dicitur, et scripti et sententiae uel uoluntatis, id est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν, et μετάλημψιν, quam nos uarie tralatiuam, transumptiuam, transpositiuam uocamus, συλλογισμόν, quem accipimus ratiocinatiuum uel collectiuum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur: quos posui quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.[47] Quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν uel παρορμητικήν, id est exhortatiuum, qui suasoriae est proprius, συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his quae secuntur quam ex ipso nomine apparet, ὑπαλλακτικήν (ea finitio est, mutatione enim nominis constat), iuridicalem, eadem appellatione Graeca qua ceteri usus; nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia. [48] Sunt qui ὑπαλλακτικήν tralationem esse existiment, secuti hanc mutationis significationem. Fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ut Caecilius et Theon. [49] Aristoteles in rhetoricis an sit, quale, quantum et quam multum sit quaerendum putat. Quodam tamen loco finitionis quoque uim intellegit, quo dicit quaedam sic defendi: «sustuli, sed non furtum feci», «percussi, sed non iniuriam feci». [50] Posuerat et Cicero in libris rhetoricis facti, nominis, generis, actionis, ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intellegeretur: iuri subiecerat tralationem. Verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.[51] Fuerunt qui facerent quinque: coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut dixi, isdem generalibus capitibus utitur: an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ad aliquid. Hoc ultimum maxime in comparatiuo genere uersari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata non intelleguntur; [52] sed in illas quoque tralatiuas, ut supra significaui, quaestiones incidit: «an huic ius agendi sit» uel «facere aliquid conueniat», «an contra hunc», «an hoc tempore», «an sic». Omnia enim ista referri ad aliquid necesse est. [53] Alii sex status putant: coniecturam, quam γένεσιν uocant, et qualitatem et proprietatem, id est ἰδιότητα, quo uerbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam ἀξίαν dicunt, et comparationem et tralationem, cuius adhuc nouum nomen inuentum est μετάστασις, nouum tamquam in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridicalis usitatum. [54] Aliis septem esse placuit, a quibus nec tralatio nec quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis rationalibus. [55] Alii peruenerunt usque ad octo tralatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam deinde diuisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones, quem ad modum supra dixi, legales, in illis de re, in his de scripto quaereretur. Quidam in diuersum hos status esse, illas quaestiones maluerunt. [56] Sed alii rationales tres putauerunt, an sit, quid sit, quale sit, Hermagoras solus quattuor, coniecturam, proprietatem, tralationem, qualitatem, quam per accidentia, id est κατὰ συμβεβηκός, uocat hac interpretatione: «an illi accidat uiro bono esse uel malo». Hanc ita diuidit: de adpetendis et fugiendis, quae est pars deliberatiua; de persona (ea ostenditur laudatiua); [57] negotialem (πραγματικήν uocat), in qua de rebus ipsis quaeritur remoto personarum complexu, ut «sitne liber qui est in adsertione», «an diuitiae superbiam pariant», «an iustum quid, an bonum sit»; iuridicalem, in qua fere eadem, sed certis destinatisque personis quaerantur: «an ille iuste hoc fecerit uel bene». [58] Nec me fallit in primo Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit: «negotialis est in qua quid iuris ex ciuili more et aequitate sit consideratur: cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti existimantur». [59] Sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit supra dixi. Sunt enim uelut regestae in hos commentarios quos adulescens deduxerat scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, siue eum mouit quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, siue quod Graeci πραγματικούς uocant iuris interpretes. [60] Sed Cicero quidem his pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque culpari tamquam falsa praecipiat non potest. Nos ad Hermagoran. Tralationem hic primus omnium tradidit, quamquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur. [61]Legales autem quaestiones has fecit: scripti et uoluntatis (quam ipse uocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem: quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinatiuum, ambiguitatis, legum contrariarum. [62] Albucius eadem diuisione usus detrahit tralationem, subiciens eam iuridicali. In legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse qui dicatur ratiocinatiuus. Scio plura inuenturos adhuc qui legere antiquos studiosius uolent, sed ne haec quoque excesserint modum uereor.[63] Ipse me paulum in alia quam prius habuerim opinione nunc esse confiteor. Et fortasse tutissimum erat famae modo studenti nihil ex eo mutare quod multis annis non sensissem modo uerum etiam adprobassem. [64] Sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati, in eo praesertim opere quod ad bonorum iuuenum aliquam utilitatem componimus, in ulla parte iudicii mei. Nam et Hippocrates clarus arte medicinae uidetur honestissime fecisse quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est, et M. Tullius non dubitauit aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae. [65] Etenim superuacuus foret in studiis longior labor si nihil liceret melius inuenire praeteritis. Neque tamen quicquam ex iis quae tum praecepi superuacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque quae nunc praecipiam reuertentur. Ita neminem didicisse paeniteat: colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. Omnibus autem satis factum uolo non me hoc serius demonstrare aliis quam mihi ipse persuaserim. [66] Secundum plurimos auctores seruabam tris rationales status: coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. Hi mihi status generales erant. Legalem in quinque species partiebar: scripti et uoluntatis, legum contrariarum, collectiuum, ambiguitatis, tralationis. [67] Nunc quartum ex generalibus intellego posse remoueri; sufficit enim prima diuisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse: ita non erit status, sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset. [68] Ex iis etiam quos speciales uocabam remoui tralationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus, et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente uulgatis hoc tamen complexus, uix in ulla controuersia tralationis statum posse reperiri ut non et alius in eadem recte dici uideretur, ideoque a quibusdam eum exclusum. [69] Neque ignoro multa transferri, cum in omnibus fere causis in quibus cecidisse quis formula dicitur hae sint quaestiones: «an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere», et si qua sunt talia. [70] Sed personae tempora actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur: ita non est in tralatione quaestio, sed in eo propter quod transferuntur. «Non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules: maior enim praetoria cognitione summa est». Quaeritur an maior summa sit: facti controuersia est. [71] «Non licet tibi agere mecum: cognitor enim fieri non potuisti»: iudicatio an potuerit. «Non debuisti interdicere, sed petere»: an recte interdictum sit ambigitur. Quae omnia succidunt legitimis quaestionibus. [72] An non praescriptiones etiam, in quibus maxime uidetur manifesta tralatio, easdem omnes species habent quas eae leges quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia uel ratiocinatione quaeratur? Deinde status ex quaestione oritur: tralatio non habet quaestionem de qua contendit orator, sed propter quam contendit. [73] Hoc apertius: «occidisti hominem:» «non occidi»: quaestio an occiderit, status coniectura. Non est tale «habeo ius actionis»: «non habes», ut sit quaestio an habeat, et inde status. Accipiat enim actionem necne ad euentum pertinet, non ad causam, et ad id quod pronuntiat iudex, non id propter quod pronuntiat. [74] Hoc illi simile est «puniendus es»: «non sum»: uidebit iudex an puniendus sit, sed non hic erit quaestio nec hic status. Vbi ergo? «Puniendus es, hominem occidisti»: «non occidi»: an occiderit. «Honorandus sum»: «non es» num statum habet? Non, ut puto. «Honorandus sum quia tyrannum occidi»: «non occidisti»: quaestio et status. Similiter «non recte agis»: «recte ago» non habet statum. [75] Vbi est ergo? «Non recte agis ignominiosus». Quaeritur an ignominiosus sit, aut an agere ignominioso liceat: quaestiones et status. Ergo tralatiuum genus causae, ut comparatiuum et mutuae accusationis. [76] At enim simile est illi «habeo ius»: «non habes» «occidisti»: «recte occidi». Non nego, sed nec haec res statum facit: non enim sunt hae propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed cum suis rationibus. «Scelus commisit Horatius, sororem enim occidit»: «non commisit, debuit enim occidere eam quae hostis morte maerebat»: [77] quaestio an haec iusta causa; ita qualitas. Ac similiter in tralatione: «non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio»: «habeo ius, quia abdicatio actio non est»: quaeritur quid sit actio; finiemus. †Non licet abdicare syllogismo.† Item cetera per omnes et rationales et legales status. [78] Nec ignoro fuisse quosdam qui tralationem in rationali quoque genere ponerent hoc modo: «hominem occidi iussus ab imperatore»: «dona templi cogenti tyranno dedi»: «deserui tempestatibus, fluminibus, ualetudine impeditus», id est, non per me stetit, sed per illud. [79] A quibus etiam liberius dissentio; non enim actio transfertur, sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione. Deinde is qui tali utitur patrocinio non recedit a forma qualitatis; dicit enim se culpa uacare, ut magis qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.[80] Credendum est igitur iis quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse quae in omni disputatione quaerantur: an sit, quid sit, quale sit; quod ipsa nobis etiam natura praescribit: nam primum oportet subesse aliquid de quo ambigitur, quod quid sit et quale sit certe non potest aestimari nisi prius esse constiterit; ideoque ea prima quaestio. [81] Sed non statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit apparet. Hoc quoque constituto nouissima qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his finitae continentur; horum aliqua in demonstratiua deliberatiua iudiciali materia utique tractatur; [82] haec rursus iudicialis causas et rationali parte et legali continent: neque enim ulla iuris disceptatio nisi finitione qualitate coniectura potest explicari. [83] Sed instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio, et, si non statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior uia. Discant igitur ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri debeat qui acturus est. Nam ut a defensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio est si quod obicitur negari potest: proxima, si non id quod obicitur factum esse dicitur: tertia honestissima, qua recte factum defenditur. Quibus si deficiamur, ultima quidem, sed iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine quod neque negari neque defendi potest, ut non uideatur iure actio intendi: [84] hinc illae quaestiones siue actionis siue tralationis. Sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa, ut in duodecim tabulis debitoris corpus inter creditores diuidi licuit, quam legem mos publicus repudiauit: et aliquid aecum, sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum. [85] Accusatori nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte factum, iure se intendere. Ita circa species easdem lis omnis uersabitur, tralatis tantum aliquando partibus, ut in causis quibus de praemio agitur recte factum petitor probat.[86] Haec quattuor uelut proposita formaeque actionis, quae tum generales status uocabam, in duo, ut ostendi, genera discedunt, rationale et legale. Rationale simplicius est, quia ipsius tantum naturae contemplatione constat: itaque in eo satis est ostendisse coniecturam finitionem qualitatem. [87] Legalium plures sint species necesse est, propterea quod multae sunt leges et uarias habent formas. Alia est cuius uerbis nitimur, alia cuius uoluntate: alias nobis, cum ipsi nullam habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diuersum interpretamur. [88] Sic nascuntur haec uelut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et uoluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et συλλογισμός, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae isdem quibus scriptum et uoluntas constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur. [89] Finitio quoque utrique generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est. Haec omnia, etiamsi in illos tres status ueniunt, tamen, quia, ut dixi, habent aliquid uelut proprium, uidentur demonstranda discentibus, et permittendum ea dicere uel status legales uel quaestiones uel capita quaedam minora, dum sciant nihil ne in his quidem praeter tria quae praediximus quaeri. [90] At quantum et quam multum et ad aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparatiuus non eandem rationem habent: sunt enim haec non ad uarietatem iuris, sed ad solam rationem referenda. Ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut «qua mente?» et «quo tempore?» et «quo loco?»[91] Sed de singulis dicemus quaestionibus cum tractare praecepta diuisionis coeperimus. Hoc inter omnes conuenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae uelut subiacent his et ad illud quo iudicium continetur referuntur, saepe in unam cadere plures posse; [92] (etiam credo aliquando dubitari quo statu sit utendum cum aduersus unam intentionem plura opponuntur, et sicut in colore dicitur narrationis eum esse optimum quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici eum statum esse faciendum in quo tuendo plurimum adhibere uirium possit orator; [93] ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit, aliud Bruto cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tamquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo ciue): [94] in coniunctis uero posse duos et tris inueniri, uel diuersos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte fecisse defendat, uel generis eiusdem, ut si quis duo crimina uel omnia neget. [95] Quod accidit etiam si de una re quaeratur aliqua, sed eam plures petant, uel eodem iure, ut proximitatis, uel diuerso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. Quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimilis esse status necesse est, ut in illa controuersia: [96] «testamenta legibus facta rata sint: intestatorum parentium liberi heredes sint: abdicatus ne quid de bonis patris capiat: nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum natus tantum ciuis: in adoptionem dare liceat: in adoptionem dato redire in familiam liceat si pater naturalis sine liberis decesserit. [97] Qui ex duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicauerat, sustulit nothum: instituto herede abdicato decessit. Tres omnes de bonis contendunt». Nothum qui non sit legitimus Graeci uocant, Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus, ideoque utimur peregrino; sed ad propositum. [98] Heredi scripto opponitur lex: «abdicatus ne quid de bonis patris capiat»; fit status scripti et uoluntatis, an ullo modo capere possit, an ex uoluntate patris, an heres scriptus. Notho duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non sit ante legitimum natus. [99] Prior συλλογισμόν habet, an pro non natis sint habendi qui a familia sunt alienati; altera scripti et uoluntatis: non esse enim hunc natum ante legitimum conuenit, sed uoluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse ut legitimus esset nothus tum natus cum alius legitimus in domo non esset. [100] Scriptum quoque legis excludet, dicens non utique si postea legitimus natus non sit notho nocere, uteturque hoc argumento: «Finge solum natum nothum, cuius condicionis erit? Tantum ciuis? Atqui non erit post legitimum natus. An filius? Atqui non erit ante legitimum natus. Quare si uerbis legis stari non potest, uoluntate standum est». [101] Nec quemquam turbet quod ex una lege duo status fiant: duplex est, ita uim duarum habet. Redire in familiam uolenti dicitur ab altero primum: «ut tibi redire liceat, heres sum». Idem status qui in petitione abdicati: quaeretur enim an possit esse heres abdicatus. [102] Adicitur communiter a duobus: «redire tibi in familiam non licet; non enim pater sine liberis decessit». Sed in hoc propria quisque eorum quaestione nitetur. Alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa qua repellitur lege; superuacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum si esset numero alienorum: nunc, quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat ne filius sit, sed ne heres sit. Status finitiuus: quid sit filius. [103] Rursus nothus eisdem colligit argumentis non sine liberis patrem decessisse quibus in petitione usus est ut probaret esse se filium, nisi forte et hic finitionem mouet: an liberi sint etiam non legitimi. Cadent ergo in unam controuersiam uel specialiter duo legitimi status, scripti et uoluntatis et syllogismos, et praeterea finitio, uel tres illi qui natura soli sunt, coniectura in scripto et uoluntate, qualitas in syllogismo et, quae per se est aperta, finitio.[104] Causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere causarum. Nihil enim dicitur cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime contineat. Sed quia magis haec uariantur in litibus et fere tradita sunt ab iis qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur. Nunc, quia in tria genera causas diuisi, ordinem sequar.
VII[De oratione laudativa eiusque materiis.]
[1] Ac potissimum incipiam ab ea quae constat laude ac uituperatione. Quod genus uidetur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῆι, remouisse totamque ad solos auditores relegasse; et id eius nominis quod ab ostentatione ducitur proprium est. [2] Sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. Nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem uel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri uituperationem continent et tamen in senatu loco sunt habiti sententiae. [3] Neque infitias eo quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes deorum uirorumque quos priora tempora tulerunt. Quo soluitur quaestio supra tractata manifestumque est errare eos qui numquam oratorem dicturum nisi de re dubia putauerunt. [4] An laudes Capitolini Iouis, perpetua sacri certaminis materia, uel dubiae sunt uel non oratorio genere tractantur?Vt desiderat autem laus quae negotiis adhibetur probationem, sic etiam illa quae ostentationi componitur habet interim aliquam speciem probationis, [5] ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit extingui, quod omnia sic egerit ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitauerint. [6] Quaedam uero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium laudis est res amplificare et ornare.Quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima. [7] Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum naturae uenerabimur, deinde proprie uim cuiusque et inuenta quae utile aliquid hominibus attulerint. [8] Vis ostendetur, ut in Ioue regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inuenta, ut artium in Minerua, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero uini. Tum si qua ab iis acta uetustas tradidit, commemoranda. Addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iouis, addit antiquitas, ut iis qui sunt ex Chao, progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae. [9] Laudandum in quibusdam quod geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem uirtute sint consecuti: quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.[10] Magis est uaria laus hominum. Nam primum diuiditur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi uixerunt, in iis autem qui fato sunt functi etiam quod est insecutum. Ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus inlustrasse factis. [11] Illa quoque interim ex eo quod ante ipsum fuit tempore trahentur quae responsis uel auguriis futuram claritatem promiserint, ut eum qui ex Thetide natus esset maiorem patre suo futurum cecinisse dicuntur oracula. [12] Ipsius uero laus hominis ex animo et corpore et extra positis peti debet. Et corporis quidem fortuitorumque cum leuior, tum non uno modo tractanda est. Nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore uerborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea paruum sed bellatorem dicit fuisse. [13] Fortuna uero tum dignitatem adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae uirtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem benefactis gloriam parit. Sed omnia quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte optigerunt non ideo laudantur quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus. [14] Nam diuitiae et potentia et gratia, cum plurimum uirium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum: aut enim meliores propter haec aut peiores sumus. [15]Animi semper uera laus, sed non una per hoc opus uia ducitur. Namque alias aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum (id est factorum dictorumque) contextus, alias in species uirtutum diuidere laudem, fortitudinis iustitiae continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare quae secundum quamque earum gesta erunt. [16] Vtra sit autem harum uia utilior cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem aut expectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua. [17] Tempus quod finem hominis insequitur non semper tractare contingit: non solum quod uiuentes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint diuini honores et decreta et publice statuae constitutae. [18] Inter quae numerauerim ingeniorum monumenta quae saeculis probarentur; nam quidam sicut Menander iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. Adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inuentoribus, nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.[19] Qui omnis etiam in uituperatione ordo constabit, tantum in diuersum. Nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit et quosdam claritas ipsa notiores circa uitia et inuisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditur, est praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona uitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea inbellem, Plisthenen inpudicum a poetis accepimus, [20] et animi totidem uitia quot uirtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur; et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est. [21] Et parentes malorum odimus: et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor: et Gracchorum leges inuisae: et si quod est exemplum deforme posteris traditum, quale libidinis uir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus. [22] Sed in uiuentibus quoque iudicia hominum uelut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia ueram esse laudem uel uituperationem probat.[23] Interesse tamen Aristoteles putat ubi quidque laudetur aut uituperetur. Nam plurimum refert qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo qui laudabitur credant, aut in eo contra quem dicemus ea quae oderunt: ita non dubium erit iudicium quod orationem praecesserit. [24] Ipsorum etiam permiscenda laus semper (nam id beniuolos facit), quotiens autem fieri poterit, cum materiae utilitate iungenda. Minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honoris merebuntur, plus patientia ac fortitudo. Rapto uiuere quibusdam honestum, aliis cura legum. Frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, ueteribus Romanis summum luxuria crimen. Eadem in singulis differentia. [25] Maxime fauet iudex qui sibi dicentem adsentari putat. Idem praecipit illud quoque, quod mox Cornelius Celsus prope supra modum inuasit, quia sit quaedam uirtutibus ac uitiis uicinitas, utendum proxima deriuatione uerborum, ut pro temerario fortem, prodigo liberalem, auaro parcum uocemus: quae eadem etiam contra ualent. Quod quidem orator, id est uir bonus, numquam faciet, nisi forte communi utilitate ducetur.[26] Laudantur autem urbes similiter atque homines. Nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert uetustas, ut iis qui terra dicuntur orti, et uirtutes ac uitia circa res gestas eadem quae in singulis: illa propria quae ex loci positione ac munitione sunt. Ciues illis ut hominibus liberi sunt decori. [27] Est laus et operum, in quibus honor utilitas pulchritudo auctor spectari solet: honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo uel auctor utrubique. Est et locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem: in quibus similiter speciem et utilitatem intuemur, speciem maritimis planis amoenis, utilitatem salubribus fertilibus. Erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. [28] Nam et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis ciborum.Itaque, ut non consensi hoc laudatiuum genus circa solam uersari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri puto, quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque usum C. Caesarem in uituperando Catone notauerit Cicero. Totum autem habet aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent.
VIII[De genere deliberativo, suadendo ac dissuadendo.]
[1] Deliberatiuas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito quin ii qui sunt in illa priore sententia secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem nisi quod honestum esset existimarint. [2] Et est haec ratio uerissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. Verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum. [3] Sunt enim multi qui etiam quae credunt honesta non tamen satis eadem utilia quoque existiment, quae turpia esse dubitare non possunt utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum.[4] Ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. Nam frequenter in his etiam coniecturae locus est: nonnumquam tractatur aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in priuata maxime consilia, si quando ambigetur an liceat. De coniectura paulo post pluribus. [5] Interim est finitio apud Demosthenen «det Halonnesum Philippus an reddat», apud Ciceronem in Philippicis «quid sit tumultus». Quid? non illa similis iudicialium quaestio de statua Serui Sulpici, «an iis demum ponenda sit qui in legatione ferro sunt interempti»? [6] Ergo pars deliberatiua, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de praeterito. Officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi.Prohoemio quale est in iudicialibus non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque quem consulit. Initium tamen quodcumque debet habere aliquam prohoemii speciem; neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni materia naturaliter primum. [7] In senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices adquirendae sibi plerumque eorum apud quos dicendum sit beniuolentiae. Nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur audientium fauor, ubi emolumentum non utilitate aliqua, sed in sola laude consistit. [8] Aristoteles quidem, nec sine causa, putat et a nostra et ab eius qui dissentiet persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnumquam etiam ut minor res maiorue uideatur: in demonstratiuis uero prohoemia esse maxime libera existimat: [9] nam et longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit, et ex aliqua rei uicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum uirtutibus dari, et Gorgias in Olympico laudans eos qui primi tales instituerint conuentus. Quos secutus uidelicet C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.[10] Sed nunc ad suasoriam: in qua, etiam cum prohoemio utemur, breuiore tamen et uelut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. Narrationem uero numquam exigit priuata deliberatio, eius dumtaxat rei de qua dicenda sententia est, quia nemo ignorat id de quo consulit. [11] Extrinsecus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. In contionibus saepe est etiam illa quae ordinem rei docet necessaria. [12] Adfectus ut quae maxime postulat: nam et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum cupiditatem odium conciliationem inpellendi animi. Nonnumquam etiam mouenda miseratio, siue ut auxilium obsessis feratur suadere oportebit, siue sociae ciuitatis euersionem deflebimus. Valet autem in consiliis auctoritas plurimum. [13] Nam et prudentissimus esse haberique et optimus debet qui sententiae suae de utilibus atque honestis credere omnes uelit. In iudiciis enim uulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo: consilia nemo est qui neget secundum mores dari.[14] Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicauerunt et in sola rei publicae administratione posuerunt; quin et Cicero in hac maxime parte uersatur. Ideoque suasuris de pace bello copiis operibus uectigalibus haec duo esse praecipue nota uoluit, uires ciuitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum rerum, tum audientium ratio suadendi duceretur. Nobis maior in re uidetur uarietas; [15] nam et consultantium et consiliorum plura sunt genera.Quare in suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda erunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat. [16] Rem de qua deliberatur aut certum est posse fieri aut incertum. Si incertum, haec erit quaestio sola aut potentissima; saepe enim accidet ut prius dicamus ne si possit quidem fieri esse faciendum, deinde fieri non posse. Cum autem de hoc quaeritur, coniectura est: an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inuenturus. [17] Sed in iis quoque quae constabit posse fieri coniectura aliquando erit, si quaeretur an utique futurum sit ut Carthaginem superent Romani, ut redeat Hannibal si Scipio exercitum in Africam transtulerit, ut seruent fidem Samnites si Romani arma deposuerint. Quaedam et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco aut alio modo.[18] Vbi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. Et primum aut propter ipsam rem de qua sententiae rogantur consultabitur, aut propter alias interuenientes extrinsecus causas. Propter ipsam: «deliberant patres conscripti an stipendium militi constituant». [19]Haec materia simplex erit. Accedunt causae aut faciendi (ut «deliberant patres conscripti an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus») aut non faciendi: «deliberat C. Caesar an perseueret in Germaniam ire cum milites passim testamenta facerent». Hae suasoriae duplices sunt. [20] Nam et illic causa deliberandi est quod bellum Galli minitentur, esse tamen potest quaestio dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque ad quem mandata acceperant trucidarint: [21] et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem, est tamen locus quaerendi an citra hunc quoque casum penetrandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius loquemur de quo deliberari etiam detractis sequentibus possit.[22] Partes suadendi quidam putauerunt honestum utile necessarium. Ego non inuenio huic tertiae locum. Quantalibet enim uis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere, de faciendo autem deliberatur. [23] Quod si hanc uocant necessitatem in quam homines grauiorum metu coguntur, utilitatis erit quaestio, ut si obsessi et inpares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur «necesse est»; nempe sequitur ut hoc subiciatur: «alioqui pereundum est»: ita propter id ipsum non est necesse, quia perire potius licet; denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumuenti. [24] Igitur in his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque honestum consistet. At enim si quis liberos procreare uolet, necesse habet ducere uxorem. Quis dubitat? Sed ei qui pater uult fieri liqueat necesse est uxorem esse ducendam. [25] Itaque mihi ne consilium quidem uidetur ubi necessitas est, non magis quam ubi constat quid fieri non posse: omnis enim deliberatio de dubiis est. Melius igitur qui tertiam partem duxerunt δυνατόν, quod nostri «possibile» nominant: quae ut dura uideatur appellatio, tamen sola est. [26] Quas partes non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est quam ut docendum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur: a quibus ponuntur ut partes quae superiorum species sunt partium. Nam fas iustum pium aecum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati τὸ ἥμερον), et si qua adhuc adicere quis eiusdem generis uelit, subici possunt honestati. [27] An sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad quaestionem pertinet utilitatis. Qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed difficile paruum iniucundum periculosum. [28] Tamen quibusdam uidetur esse nonnumquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, instituendis ludis deliberetur. Sed neminem adeo solutum luxu puto ut nihil in causa suadendi sequatur praeter uoluptatem. [29] Praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilo minus eadem illa religio, cum theatrum ueluti quoddam illius sacri templum uocabimus. [30] Saepe uero et utilitatem despiciendam esse dicimus ut honesta faciamus (ut cum illis Opiterginis damus consilium ne se hostibus dedant, quamquam perituri sint nisi fecerint) et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus ut bello Punico serui armentur. [31] Sed tamen neque hic plane concedendum est esse id inhonestum (liberos enim natura omnis et isdem constare elementis, et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest), et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius etiam perituros adfirmemus si se dediderint, siue hostis non seruarit fidem, siue Caesar uicerit, quod est uero similius. [32] Haec autem quae tantum inter se pugnant plerumque nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis qui dicunt non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse quae non sint honesta: et contra, quod nos honestum, illi uanum, ambitiosum, stolidum uerbis quam re probabilius uocant. [33] Nec tantum inutilibus comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. Crescit hoc adhuc; nam interim triplices etiam suasoriae incidunt, ut cum Pompeius deliberabat Parthos an Africam an Aegyptum peteret. Ita non tantum utrum melius sed quid sit optimum quaeritur, itemque contra. [34] Nec umquam incidet in hoc genere materiae dubitatio rei quae undique secundum nos sit; nam ubi contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? Ita fere omnis suasoria nihil est aliud quam comparatio, uidendumque quid consecuturi simus et per quid, ut aestimari possit plus in eo quod petimus sit commodi, an uero in eo per quod petimus incommodi. [35] Est utilitatis et in tempore quaestio: «expedit, sed non nunc», et in loco: «non hic», et in persona: «non nobis», «non contra hos», et in genere agendi: «non sic», et in modo: «non in tantum».Sed personam saepius decoris gratia intuemur: quae et in nobis et in iis qui deliberant spectanda est. [36] Itaque quamuis exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen quorum auctoritas et quibus adhibeatur: diuersi sunt enim deliberantium animi, duplex condicio. [37] Nam consultant aut plures aut singuli, sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest senatus sit an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior an Fabius deliberet. [38] Proinde intuenda sexus dignitas aetas; sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem honestis suadere facillimum est; si uero apud turpes recta optinere conabimur, ne uideamur exprobrare diuersam uitae sectam cauendum, [39] et animus deliberantis non ipsa honesti natura, quam ille non respicit, permouendus, sed laude, uulgi opinione, et, si parum proficiet haec uanitas, secutura ex his utilitate, aliquanto uero magis obiciendo aliquos, si diuersa fecerint, metus. [40] Nam praeter id, quod his leuissimi cuiusque animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud plurimos plus ualeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus est. [41] Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia in quibus ipsorum qui consulunt spectatur utilitas. Nec me fallit quae statim cogitatio subire possit legentem: hoc ergo praecipis et hoc fas putas? [42] Poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis quae honeste suaderi Caesari possint: «Simne bonus uir si haec suadeam? Minime. Suasoris enim finis est utilitas eius cui quisque suadet. At recta sunt: quis negat? Sed non est semper rectis in suadendo locus». Sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro. [43] Nec ego quicquam fieri turpiter uelim. Verum interim haec uel ad scholarum exercitationes pertinere credantur: nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur. [44] Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tamquam inhonesta, ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum, quod turpis et crudelis sit, inpellunt, sed dandus illis deformibus color – idque etiam apud malos: neque enim quisquam est tam malus ut uideri uelit. [45] Sic Catilina apud Sallustium loquitur ut rem scelestissimam non malitia sed indignatione uideatur audere, sic Atreus apud Varium «iam fero» inquit «infandissima, iam facere cogor». Quanto magis eis quibus cura famae fuit conseruandus est hic uel ambitus. [46] Quare et cum Ciceroni dabimus consilium ut Antonium roget, uel etiam ut Philippicas, ita uitam pollicente eo, exurat, non cupiditatem lucis adlegabimus (haec enim si ualet in animo eius, tacentibus quoque nobis ualet), sed ut se rei publicae seruet hortabimur – [47] hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat: et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rem publicam nisi uno regente non posse. Nam qui de re nefaria deliberat id solum quaerit, quo modo quam minimum peccare uideatur.[48] Multum refert etiam quae sit persona suadentis, quia, ante acta uita si inlustris fuit aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, prouidendum est ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. At his contraria summissiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia uocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.[49] Ideoque longe mihi difficillimae uidentur prosopopoeiae, in quibus ad relicum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas: namque idem illud aliter Caesar, aliter Cicero, aliter Cato suadere debebit. Vtilissima uero haec exercitatio, uel quod duplicis est operis uel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert: uerum et oratoribus necessaria. [50] Nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes quibus alii uterentur, ad quorum condicionem uitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitauit aut eandem personam induit Cicero cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisue, ac non unius cuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium quibus uocem dabat etiam imaginem expressit, ut melius quidem sed tamen ipsi dicere uiderentur? [51] Neque enim minus uitiosa est oratio si ab homine quam si a re cui accommodari debuit dissidet. Ideoque Lysias optime uidetur in iis quae scribebat indoctis seruasse ueritatis fidem. Enimuero praecipue declamatoribus considerandum est quid cuique personae conueniat, qui paucissimas controuersias ita dicunt ut aduocati: plerumque filii patres diuites senes asperi lenes auari, denique superstitiosi timidi derisores fiunt, ut uix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo. [52] Quae omnia possunt uideri prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci quia nullo alio ab his quam persona distat: quamquam haec aliquando etiam in controuersias ducitur quae ex historiis compositae certis agentium nominibus continentur. [53] Neque ignoro plerumque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami uerba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione. Sed haec in partem cedent trium generum in quae causas diuisimus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia de quibus supra dictum est uarie atque ut res tulit in materia iudiciali deliberatiua demonstratiua solemus, [54] frequentissime uero in his utimur ficta personarum quas ipsi substituimus oratione: ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem uitiorum compositus, adloquitur.[55] Solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controuersiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur; constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium, permixta tamen est et utilitatis ratio: [56] an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege bellum si Theodotus sit occisus, an id minime oportunum hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum. [57] Quaeritur et de honesto: deceatne Caesarem ultio Pompei, an sit uerendum ne peiorem faciat suarum partium causam si Pompeium indignum morte fateatur. [58] Quod genus accidere etiam ueritati potest.Non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in his diuersum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimauerunt. Nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in uerbis effusiorem, ut ipsi uocant, cultum adfectauerunt, et earum breuiores utique commentarios quam legalis materiae facere elaborarunt. [59] Ego porro ut prohoemio uideo non utique opus esse suasoriis propter quas dixi supra causas, ita cur initio furioso sit exclamandum non intellego, cum proposita consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest ciuili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis uelit. [60] Cur autem torrens et utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio cum uel praecipue moderationem rationemque consilia desiderent? Neque ego negauerim saepius subsidere in controuersiis impetum dicendi prohoemio narratione argumentis, quae si detrahas id fere supererit quo suasoriae constant, uerum id quoque aequalius erit, non tumultuosius atque turbidius. [61] Verborum autem magnificentia non ualidius est adfectanda suasorias declamantibus, sed contingit magis. Nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum principum senatus populi, et res ampliores: ita cum uerba rebus aptentur, ipso materiae nitore clarescunt. [62] Alia ueri consilii ratio est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectatione in deliberatiuo genere uoluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quamquam dissentire ab eo non timide solet. [63] Namque Aristoteles idoneam maxime ad scribendum demonstratiuam proximamque ab ea iudicialem putauit, uidelicet quoniam prior illa tota esset ostentationis, haec secunda egeret artis uel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque constarent. [64] Quibus in demonstratiua consentio (nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt), in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius quae tractabitur rei accommodandam dicendi credo rationem. [65] Nam et Philippicas Demosthenis isdem quibus habitas in iudiciis orationes uideo eminere uirtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum quam est in accusationibus ac defensionibus eloquentiae lumen ostendunt. Dicit tamen idem de suasoria hoc modo: «tota autem oratio simplex et grauis et sententiis debet ornatior esse quam uerbis». [66] Vsum exemplorum nulli materiae magis conuenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque uideantur respondere futura praeteritis habeaturque experimentum uelut quoddam rationis testimonium. [67] Breuitas quoque aut copia non genere materiae sed modo constat; nam ut in consiliis plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor.Quae omnia uera esse sciet si quis non orationes modo sed historias etiam (namque in his contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio) legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere; [68] inueniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et uerba aptata rebus in utroque genere et breuiores aliquando causarum orationes quam sententiarum. [69] Ne illa quidem in iis uitia deprendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et contra sentientibus inhumane conuiciantur et ita plerumque dicunt tamquam ab iis qui deliberat utique dissentiat: ideoque obiurgantibus similiores sunt quam suadentibus. [70] Haec adulescentes sibi scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri uelint et in desuescendis morentur. Ceterum cum aduocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credant usu docebuntur.
IX[De oratione iudiciali eiusque partibus.]
[1] Nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex sed officiis constat duobus, intentionis ac depulsionis. Cuius partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: prohoemium narratio probatio refutatio peroratio. His adiecerunt quidam partitionem propositionem excessum; quorum priores duae probationi succidunt. [2] Nam proponere quidem quae sis probaturus necesse est, sed et concludere: cur igitur, si illa pars causae est, non et haec sit? Partitio uero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices et per omnis materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inuentio elocutio: [3] ideoque eam non orationis totius partem unam esse credendum est, sed quaestionum etiam singularum. Quae est enim quaestio in qua non promittere possit orator quid primo, quid secundo, quid tertio sit loco dicturus? Quod est proprium partitionis. Quam ergo ridiculum est quaestionem quidem speciem esse probationis, partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem totius orationis uocari! [4]Egressio uero uel, quod usitatius esse coepit, excessus, siue est extra causam, non potest esse pars causae, siue est in causa, adiutorium uel ornamentum partium est earum ex quibus egreditur. Nam si quidquid in causa est pars causae uocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes uocentur? [5]Tamen nec iis adsentior qui detrahunt refutationem tamquam probationi subiectam, ut Aristoteles. Haec enim est quae constituat, illa quae destruat. Hoc quoque idem aliquatenus nouat, quod prohoemio non narrationem subiungit sed propositionem; uerum id facit quia propositio ei genus, narratio species uidetur, et hac non semper, illa semper et ubique credit opus esse.[6] Verum ex his quas constitui partibus non ut quidque primum dicendum ita primum cogitandum est, sed ante omnia intueri oportet quod sit genus causae, quid in ea quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid confirmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum: [7] expositio enim probationum est praeparatio nec esse utilis potest nisi prius constituerit quid debeat de probatione promittere. Postremo intuendum quem ad modum iudex sit conciliandus; neque enim nisi totis causae partibus diligenter inspectis scire possumus qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, seuerum an mitem, concitatum an remissum, aduersum gratiae an obnoxium.[8] Neque ideo tamen eos probauerim qui scribendum quoque prohoemium nouissime putant. Nam ut conferri materiam omnem et quid quoque <loco> sit opus constare debet antequam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis quae prima sunt. [9] Nam nec pingere quisquam aut fingere coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi unde ordiendum est. Quid fiet alioqui si spatium componendi orationem stilo non fuerit? Nonne nos haec inuersa consuetudo deceperit? Inspicienda igitur materia est quo praecepimus ordine, scribenda quo dicimus.
X[De diversa natura ac condicione causarum.]
[1] Ceterum causa omnis in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controuersia constat aut plurium: haec simplex dicitur, illa coniuncta. Vna controuersia est per se furti, per se adulterii. Plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diuersi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit. Priuata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diuersis formulis solent. [2] Nec aliae species erunt etiam si unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet, aut duo ab uno, aut plures a pluribus (quod accidere in hereditariis litibus interim scimus): quia, quamuis in multis personis, causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones uariauerit.[3] Diuersum his tertium genus, quod dicitur comparatiuum. Cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumuiros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. Rarum est autem ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut diuinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnumquam inter delatores, uter praemium meruerit. [4] Adiecerunt quidam numero mutuam accusationem (ἀντικατηγορία uocatur), aliis uidelicet succidere hanc quoque comparatiuo generi existimantibus. Cui similis erit petitionum inuicem diuersarum: quod accidit uel frequentissime. Id si et ipsum uocari debet ἀντικατηγορία (nam proprio caret nomine), duo genera erunt eius: alterum quo litigatores idem crimen inuicem intentant, alterum quo aliud atque aliud: cui et petitionum condicio par est.[5] Cum apparuerit genus causae, tum intuebimur negeturne factum quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur: unde sunt status.
XI[Quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens. De capite rei.]
[1] His inuentis intuendum deinceps Hermagorae uidetur quid sit quaestio ratio iudicatio continens (uel, ut alii uocant, firmamentum). Quaestio latius intellegitur omnis de qua in utramque partem uel in plures dici credibiliter potest. In iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: [2] altero modo quo dicimus multas quaestiones habere controuersiam, quo etiam minores omnis complectimur, altero quo significamus summam illam in qua causa uertitur. De hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum sit, an recte factum sit. [3] Has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones uocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia: nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species diuidi conuenit. [4] Hanc igitur quaestionem ueluti principalem uocant ζήτημα. Ratio autem est qua id quod factum esse constat defenditur. Et cur non utamur eodem quo sunt usi omnes fere exemplo? Orestes matrem occidit: hoc constat. Dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis, quaestio an iuste fecerit, ratio quod Clytaemestra maritum suum, patrem Orestis, occidit: hoc αἴτιον dicitur, κρινόμενον autem iudicatio an oportuerit uel nocentem matrem a filio occidi. [5] Quidam diuiserunt αἴτιον et αἰτίαν, ut esset altera propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemestra, altera qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. Sed tanta est circa uerba dissensio ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti uocent, alii eadem in contrarium uertant. Latinorum quidam haec initium et rationem uocauerunt, quidam utrumque eodem nomine appellant. [6] Causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου, nasci uidetur, quale est: occidit Agamemnonem Clytaemestra quia ille filiam communem immolauerat et captiuam paelicem adducebat. Idem putant et sub una quaestione esse plures rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit inpulsus: quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit. [7] Sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes, ut ego arbitror, potest: ut in eo qui, cum adulteram deprensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit; causa enim est una: adulter fuit. Quaestiones et iudicationes an illo tempore, an illo loco licuerit occidere. [8] Sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus est ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria de qua pronuntiatur. [9] Συνέχον autem, quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem, quibusdam id uidetur esse post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur. Causa facti non in omnis controuersias cadit; [10] nam quae fuerit causa faciendi ubi factum negatur? At ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit. [11] Nam in coniectura est quaestio ex illo: factum, non factum, an factum sit. Ibi ergo iudicatio ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. At in qualitate: matrem Orestes occidit recte, non recte, an recte occiderit quaestio, nec statim iudicatio. Quando ergo? «Illa patrem meum occiderat.» «Sed non ideo tu matrem debuisti occidere.» An debuerit: hic iudicatio. [12] Firmamentum autem uerbis ipsius ponam: «si uelit Orestes dicere eius modi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint.» [13] Vtuntur alii et talibus exemplis: «qui bona paterna consumpserit, ne contionetur: in opera publica consumpsit»: quaestio an quisquis consumpserit prohibendus sit, iudicatio an qui sic. [14] Vel in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum uim sibi inferentem interfecit, quaestio an iure fecerit, ratio quod is uim adferebat, iudicatio an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit. [15] Alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant. Quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit, iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. [16] Ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicari. A quibus multum dissentio. Nam et illa quaestio «an omnes qui paterna bona consumpserint contione sint prohibendi» habeat oportet suam iudicationem. Ergo non alia quaestio, alia iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes. Quid? [17] non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? Nam si est insidiatus Clodius, sequitur ut recte sit occisus. Cum uero in aliquam rem missa causa est, recessum est a quaestione quae erat, et hic constituta quaestio ubi iudicatio est.[18] Paulum in his secum etiam Cicero dissentit. Nam in rhetoricis, quem ad modum supra dixi, Hermagoran est secutus: in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens «qua de re agitur» appellat: quibus id contineatur «continentia», «quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit». [19] At in Partitionibus Oratoriis firmamentum quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.Verius igitur et breuius qui statum et continens et iudicationem esse uoluerunt: continens autem id esse quo sublato lis esse non possit. [20] Hoc mihi uidentur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemestra Agamemnonem occiderit. Idem iudicationem et statum consentire semper existimarunt: neque enim aliud eorum rationi conueniens fuisset.[21] Verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laboret, a nobis in hoc adsumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere quod adgressi sumus uideremur. Simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere. [22] Quo uitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, uir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit. [23] Haec autem breuior et uel ideo lucidior multo uia neque discentem per ambages fatigabit, nec corpus orationis in parua momenta diducendo consumet. Nam qui uiderit quid sit quod in controuersiam ueniat, quid in eo et per quae uelit efficere pars diuersa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare de quibus supra diximus poterit. [24] Neque est fere quisquam, modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat et quid litem faciat (quod ab illis causa uel continens dicitur), et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat: quae omnia idem sunt. Nam et de eo quaestio est quod in controuersiam uenit, et de eo iudicatur de quo quaestio est. [25] Sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcumque adquirendae uel dicendi uoluptate euagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controuersia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de iis quae accepimus, illic de quibus uolumus. [26] Nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem continens iudicationem inueniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe, si digressi fuerimus, saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.[27] Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. His plura intelleguntur, uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione, ut dicimus «caput rei est» et apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. In uniuersum autem quidquid probandum est erit caput, sed id maius aut minus.[28] Et quoniam quae de his erant a scriptoribus artium tradita uerbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea quae partes essent iudicialium causarum supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio, incipiet. |