BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aules Persius Flaccus

34 - 62 p. Chr. n.

 

Saturarum liber

 

Satura VI

 

___________________________________________________________

 

 

 

Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?

iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?

mire opifex numeris veterum primordia vocum

atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,

5

mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto

egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora

intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens

dant scopuli et multa litus se valle receptat.

«Lunai portum, est operae, cognoscite, cives.»

10

cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse

Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo.

hic ego securus volgi et quid praeparet auster

infelix pecori, securus et angulus ille

vicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes

15

ditescant orti peioribus, usque recusem

curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto

et signum in vapida naso tetigisse lagoena.

discrepet his alius. geminos, horoscope, varo

producis genio: solis natalibus est qui

20

tinguat holus siccum muria vafer in calice empta,

ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente

grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar,

nec rhombos ideo libertis ponere lautus

nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.

25

messe tenus propria vive et granaria (fas est)

emole. quid metuas? occa et seges altera in herba est.

at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa

prendit amicus inops remque omnem surdaque vota

condidit Ionio, iacet ipse in litore et una

30

ingentes de puppe dei iamque obvia mergis

costa ratis lacerae; nunc et de caespite vivo

frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret

caerulea in tabula. sed cenam funeris heres

negleget iratus quod rem curtaveris; urnae

35

ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum

seu ceraso peccent casiae nescire paratus.

«tune bona incolumis minuas?» et Bestius urguet

doctores Graios: «ita fit; postquam sapere urbi

cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers,

40

fenisecae crasso vitiarunt unguine pultes.»

haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres

quisquis eris, paulum a turba seductior audi.

o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus

insignem ob cladem Germanae pubis et aris

45

frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma,

iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis

essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.

dis igitur genioque ducis centum paria ob res

egregie gestas induco. quis vetat? aude.

50

vae, nisi conives. oleum artocreasque popello

largior. an prohibes? dic clare. «non adeo» inquis

«exossatus ager iuxta est.» age, si mihi nulla

iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis

nulla manet patrui, sterilis matertera vixit

55

deque avia nihilum superest, accedo Bovillas

clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres.

«progenies terrae?» quaere ex me quis mihi quartus

sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum,

unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu

60

Manius hic generis prope maior avunculus exit.

qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?

sum tibi Mercurius; venio deus huc ego ut ille

pingitur. an renuis? vis tu gaudere relictis?

«dest aliquid summae.» minui mihi, sed tibi totum est

65

quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam

legarat Tadius, neu dicta, «pone paterna,

fenoris accedat merces, hinc exime sumptus,

quid relicum est?» relicum? nunc nunc inpensius ungue,

ungue, puer, caules. mihi festa luce coquatur

70

urtica et fissa fumosum sinciput aure,

ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,

cum morosa vago singultiet inguine vena,

patriciae inmeiat volvae? mihi trama figurae

sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?

75

Vende animam lucro, mercare atque excute sollers

omne latus mundi, ne sit praestantior alter

Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta,

rem duplica. «feci; iam triplex, iam mihi quarto,

iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam,

80

inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.»

 

Explicit saturarum liber.