Martialis
ca. 40 - ca. 104
|
Epigrammaton libri XII
Liber XII
|
___________________________________________________
|
|
Valerius Martialis Prisco suo s.
Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti tibi ab urbe et exigenti negarem - cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae possum -, imperavi mihi, quod indulgere consueram, et studui paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
I
Retia dum cessant latratoresque MolossiEt non invento silva quiescit apro,Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.
II
Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,Ibis, io, Romam nunc peregrine liberAuriferi de gente Tagi tetricique Salonis,Dat patrios amnes quos mihi terra potens. | |
5 | Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,Cuius habet fratres tot domus alta Remi.Iure tuo veneranda novi pete limina templi,Reddita Pierio sunt ubi tecta choro.Vel si malueris, prima gradiere Subura; |
10 | Atria sunt illic consulis alta mei:Laurigeros habitat facundus Stella penatis,Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,Unde novem dominas saepe bibisse ferunt: |
15 | Ille dabit populo patribusque equitique legendum,Nec nimium siccis perleget ipse genis.Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
III
Quod Flacco Varioque fuit summoque MaroniMaecenas, atavis regibus ortus eques,Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,Fama fuisse loquax chartaque dicet anus |
5 | Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.Largiri, praestare, breves extendere census, |
10 | Et dare quae faciles vix tribuere dei,Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duroTemporibusque malis ausus es esse bonus.
IV
Longior undecimi nobis decimique libelliArtatus labor est et breve rasit opus.Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
V
Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,Ite sacra - iam non pulverulenta - via.Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulaeNerva: licet toto nunc Helicone frui: |
5 | Recta fides, hilaris clementia, cauta potestasIam redeunt; longi terga dedere metus.Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
VII
Toto vertice quot gerit capillos,Annos si tot habet Ligeia, trima est.
VIII
Terrarum dea gentiumque Roma,Cui par est nihil et nihil secundum,Traiani modo laeta cum futurosTot per saecula conputaret annos, |
5 | Et fortem iuvenemque MartiumqueIn tanto duce militem videret,Dixit praeside gloriosa tali:'Parthorum proceres ducesque Serum,Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni, |
10 | Possum ostendere Caesarem; venite.'
IX
Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,Et placido fruitur pax peregrina iugo.Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:Misisti mores in loca nostra tuos.
X
Habet Africanus miliens, tamen captat.Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
XI
Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:Nam quis ab Aonio largius amne bibit?Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?Quem plus Pierio de grege Phoebus amat? |
5 | Et si forte - sed hoc vix est sperare - vacabit,Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,Quattuor et tantum timidumque brevemque libellumCommendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
XII
Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.
XIII
Genus, Aucte, lucri divites habent iram:Odisse, quam donare, vilius constat.
XIV
Parcius utaris, moneo, rapiente veredo,Prisce, nec in lepores tam violentus eas.Saepe satisfecit praedae venator, et acriDecidit excussus, nec rediturus, equo. |
5 | Insidias et campus habet: nec fossa nec aggerNec sint saxa licet, fallere plana solent.Non deerit qui tanta tibi spectacula praestet,Invidia fati sed leviore cadat.Si te delectant animosa pericula, Tuscis |
10 | - Tutior est virtus - insidiemur apris.Quid te frena iuvant temeraria? saepius illis,Prisce, datum est equitem rumpere, quam leporem.
XV
Quidquid Parrhasia nitebat aula,Donatum est oculis deisque nostris.Miratur Scythicas virentis auriFlammas Iuppiter, et stupet superbi |
5 | Regis delicias gravesque lusus:Haec sunt pocula, quae decent Tonantem,Haec sunt, quae Phrygium decent ministrum.Omnes cum Iove nunc sumus beati;At nuper - pudet, a pudet fateri - |
10 | Omnes cum Iove pauperes eramus.
XVI
Addixti, Labiene, tres agellos;Emisti, Labiene, tres cinaedos:Pedicas, Labiene, tres agellos.
XVII
Quare tam multis a te, Laetine, diebusNon abeat febris, quaeris et usque gemis.Gestatur tecum pariter pariterque lavatur;Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum; |
5 | Ebria Setino fit saepe et saepe Falerno,Nec nisi per niveam Caecuba potat aquam;Circumfusa rosis et nigra recumbit amomo,Dormit et in pluma purpureoque toro.Cum recubet pulchre, cum tam bene vivat apud te, |
10 | Ad Damam potius vis tua febris eat?
XVIII
Dum tu forsitan inquietus errasClamosa, Iuvenalis, in Subura,Aut collem dominae teris Dianae;Dum per limina te potentiorum |
5 | Sudatrix toga ventilat vagumqueMaior Caelius et minor fatigant:Me multos repetita post DecembresAccepit mea rusticumque fecitAuro Bilbilis et superba ferro. |
10 | Hic pigri colimus labore dulciBoterdum Plateamque - CeltiberisHaec sunt nomina crassiora terris -:Ingenti fruor inproboque somno,Quem nec tertia saepe rumpit hora, |
15 | Et totum mihi nunc repono, quidquidTer denos vigilaveram per annos.Ignota est toga, sed datur petentiRupta proxima vestis a cathedra.Surgentem focus excipit superba |
20 | Vicini strue cultus iliceti,Multa vilica quem coronat olla.Venator sequitur, sed ille quem tuSecreta cupias habere silva;Dispensat pueris rogatque longos |
25 | Levis ponere vilicus capillos.Sic me vivere, sic iuvat perire.
XIX
In thermis sumit lactucas, ova, lacertum,Et cenare domi se negat Aemilius.
XX
Quare non habeat, Fabulle, quaerisUxorem Themison? habet sororem.
XXI
Municipem rigidi quis te, Marcella, SalonisEt genitam nostris quis putet esse locis?Tam rarum, tam dulce sapis. Palatia dicent,Audierint si te vel semel, esse suam; |
5 | Nulla nec in media certabit nata SuburaNec Capitolini collis alumna tibi;Nec cito ridebit peregrini gloria partus,Romanam deceat quam magis esse nurum.Tu desiderium dominae mihi mitius urbis |
10 | Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.
XXII
Quam sit lusca Philaenis indecenter,Vis dicam breviter tibi, Fabulle?Esset caeca decentior Philaenis.
XXIII
Dentibus atque comis - nec te pudet - uteris emptis.Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
XXIV
O iucunda, covinne, solitudo,Carruca magis essedoque gratumFacundi mihi munus Aeliani!Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid |
5 | In buccam tibi venerit, loquaris:Non rector Libyci niger caballi,Succinctus neque cursor antecedit;Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.O si conscius esset hic Avitus, |
10 | Aurem non ego tertiam timerem.Totus quam bene sic dies abiret!
XXV
Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;Idem, si pro me spondet agellus, habes:Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,Credis coliculis arboribusque meis. |
5 | Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.Exilii comitem quaeris: agellus eat.
XXVI
A latronibus esse te fututamDicis, Saenia: sed negant latrones.
XXVII
Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
XXVIII
Hermogenes tantus mapparum, +Castrice+, fur est,Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;Tu licet observes dextram teneasque sinistram,Inveniet, mappam qua ratione trahat: |
5 | Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,Casuras alte sic rapit Iris aquas.Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,Subduxit mappas quattuor Hermogenes;Cretatam praetor cum vellet mittere mappam, |
10 | Praetori mappam surpuit Hermogenes.Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:Mantele a mensa surpuit Hermogenes.Hoc quoque si deerit, medios discingere lectosMensarumque pedes non timet Hermogenes. |
15 | Quamvis non modico caleant spectacula sole,Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.Festinant trepidi substringere carbasa nautae,Ad portum quotiens paruit Hermogenes.Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba, |
20 | Inter adorantes cum stetit Hermogenes.Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,A cena semper rettulit Hermogenes.
XXIX
Sexagena teras cum limina mane senator,Esse tibi videor desidiosus eques,Quod non a prima discurram luce per urbemEt referam lassus basia mille domum. |
5 | Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastisAut Nomadum gentes Cappadocumve petas:At mihi, quem cogis medios abrumpere somnosEt matutinum ferre patique lutum,Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta |
10 | Et subitus crassae decidit imber aquaeNec venit ablatis clamatus verna lacernis,Accedit gelidam servus ad auriculamEt 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.Viginti nummis? non ego: malo famem, |
15 | Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,Et faciamus idem nec mereamur idem.
XXX
Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?Servum sic ego laudo, non amicum.
XXXI
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supiniPalmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,Quodque viret Iani mense nec alget holus, |
5 | Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,Quaeque gerit similes candida turris aves,Munera sunt dominae: post septima lustra reversoHas Marcella domos parvaque regna dedit.Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos, |
10 | Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'
XXXII
O Iuliarum dedecus Kalendarum,Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, vidi;Quas non retentas pensione pro bimaPortabat uxor rufa crinibus septem |
5 | Et cum sorore cana mater ingenti.Furias putavi nocte Ditis emersas.Has tu priores frigore et fame siccusEt non recenti pallidus magis buxoIrus tuorum temporum sequebaris. |
10 | Migrare clivom crederes Aricinum.Ibat tripes grabatus et bipes mensa,Et cum lucerna corneoque cratereMatella curto rupta latere meiebat;Foco virenti suberat amphorae cervix; |
15 | Fuisse gerres aut inutiles maenasOdor inpudicus urcei fatebatur,Qualis marinae vix sit aura piscinae.Nec quadra deerat casei Tolosatis,Quadrima nigri nec corona pulei |
20 | Calvaeque restes alioque cepisque,Nec plena turpi matris olla resina,Summemmianae qua pilantur uxoresQuid quaeris aedes vilicesque derides,Habitare gratis, o Vacerra, cum possis? |
25 | Haec sarcinarum pompa convenit ponti.
XXXIII
Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.
XXXIV
Triginta mihi quattuorque messesTecum, si memini, fuere, Iuli.Quarum dulcia mixta sunt amaris,Sed iucunda tamen fuere plura; |
5 | Et si calculus omnis huc et illucDiversus bicolorque digeratur,Vincet candida turba nigriorem.Si vitare velis acerba quaedamEt tristis animi cavere morsus, |
10 | Nulli te facias nimis sodalem:Gaudebis minus et minus dolebis.
XXXV
Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,Dicere percisum te mihi saepe soles.Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.Nam quisquis narrat talia, plura tacet.
XXXVI
Libras quattuor aut duas amicoAlgentemque togam brevemque laenam,Interdum aureolos manu crepantis,Possint ducere qui duas Kalendas, |
5 | Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?Ut verum loquar, optimus malorum es.Pisones Senecasque MemmiosqueEt Crispos mihi redde, sed priores: |
10 | Fies protinus ultimus bonorum.Vis cursu pedibusque gloriari?Tigrim vince levemque Passerinum:Nulla est gloria praeterire asellos.
XXXVII
Nasutus nimium cupis videri.Nasutum volo, nolo polyposum.
XXXVIII
Hunc qui femineis noctesque diesque cathedrisIncedit tota notus in urbe nimis,Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,Ore tener, latus pectore, crure glaber, |
5 | Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,Non est quod timeas, Candide: non futuit.
XXXIX
Odi te, quia bellus es, Sabelle.Res est putida bellus et Sabellus.Bellum denique malo, quam Sabellum.Tabescas utinam, Sabelle belle!
XL
Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:Res una est, sine me quam facis, et taceo. |
5 | Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.
XLI
Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:Et dici cupis et cupis videri.
XLII
Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,Hac qua lege viro nubere virgo solet.Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi. |
5 | Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videturHoc satis? expectas numquid ut et pariat?
XLIII
Facundos mihi de libidinosisLegisti nimium, Sabelle, versus,Quales nec Didymi sciunt puellaeNec molles Elephantidos libelli. |
5 | Sunt illic Veneris novae figurae,Quales perditus audeat fututor,Praestent et taceant quid exoleti,Quo symplegmate quinque copulentur,Qua plures teneantur a catena, |
10 | Extinctam liceat quid ad lucernam.Tanti non erat, esse te disertum.
XLIV
Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomenQui geris et studio corda propinqua meis;Carmina cum facias soli cedentia fratri,Pectore non minor es, sed pietate prior. |
5 | Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,Te post Nasonem blanda Corinna sequi.Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.
XLV
Haedina tibi pelle contegentiNudae tempora verticemque calvae,Festive tibi, Phoebe, dixit ille,Qui dixit caput esse calceatum.
XLVI
Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:Nec tecum possum vivere, nec sine te.
XLVII
Vendunt carmina Gallus et Lupercus.Sanos, Classice, nunc nega poetas.
XLVIII
Boletos et aprum si tamquam vilia ponisEt non esse putas haec mea vota, volo:Si fortunatum fieri me credis et heresVis scribi propter quinque Lucrina, vale. |
5 | Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed crasNil erit, immo hodie, protinus immo nihil,Quod sciat infelix damnatae spongia virgaeVel quicumque canis iunctaque testa viae:Mullorum leporumque et suminis exitus hic est, |
10 | Sulphureusque color carnificesque pedes.Non Albana mihi sit comissatio tantiNec Capitolinae pontificumque dapes;Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetumEt Vaticani perfida vappa cadi. |
15 | Convivas alios cenarum quaere magister,Quos capiant mensae regna superba tuae:Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
XLIX
Crinitae Line paedagoge turbae,Rerum quem dominum vocat suarumEt credit cuï Postumilla divesGemmas, aurea, vina, concubinos: |
5 | Sic te perpetua fide probatumNulli non tua praeferat patrona:Succurras misero, precor, furoriEt serves aliquando neglegenterIllos qui male cor meum perurunt, |
10 | Quos et noctibus et diebus optoIn nostro cupidus sinu videre,Formosos, niveos, pares, gemellos,Grandes, non pueros, sed uniones.
L
Daphnonas, platanonas et aërios pityonasEt non unius balnea solus habes,Et tibi centenis stat porticus alta columnis,Calcatusque tuo sub pede lucet onyx, |
5 | Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquamNec somno locus est. Quam bene non habitas!
LI
Tam saepe nostrum decipi Fabullinum,Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est.
LII
Tempora Pieria solitus redimire corona,Nec minus attonitis vox celebrata reis,Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus,Cuius et ipse tui flagrat amore cinis. |
5 | Dulcis in Elysio narraris fabula campo,Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:Tu melior, quae deserto raptore redisti,Illa virum voluit nec repetita sequi.Ridet et Iliacos audit Menelaus amores: |
10 | Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.Accipient olim cum te loca laeta piorum,Non erit in Stygia notior umbra domo:Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:Iste tibi dominam conciliabit amor.
LIII
Nummi cum tibi sint opesque tantae,Quantas civis habet, Paterne, rarus,Largiris nihil incubasque gazae,Ut magnus draco, quem canunt poetae |
5 | Custodem Scythici fuisse luci.Sed causa, ut memoras et ipse iactas,Dirae filius est rapacitatis.Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,Inludas quibus auferasque mentem? |
10 | Huic semper vitio pater fuisti.
LIV
Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus,Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
LV
Gratis qui dare vos iubet, puellae,Insulsissimus inprobissimusque est.Gratis ne date, basiate gratis.Hoc Aegle negat, hoc avara vendit. |
5 | Sed vendat: bene basiare quantum est!Hoc vendit quoque nec levi rapina:Aut libram petit illa Cosmiani,Aut binos quater a nova moneta,Ne sint basia muta, ne maligna, |
10 | Ne clusis aditum neget labellis.Humane tamen hoc facit, sed unum,Gratis quae dare basium recusatGratis lingere non recusat, Aegle.
LVI
Aegrotas uno decies aut saepius anno,Nec tibi, sed nobis hoc, Polycharme, nocet:Nam quotiens surgis, soteria poscis amicos.Sit pudor: aegrota iam, Polycharme, semel.
LVII
Cur saepe sicci parva rura NomentiLaremque villae sordidum petam, quaeris?Nec cogitandi, Sparse, nec quiescendiIn urbe locus est pauperi. Negant vitam |
5 | Ludi magistri mane, nocte pistores,Aerariorum marculi die toto;Hinc otiosus sordidam quatit mensamNeroniana nummularius massa,Illinc balucis malleator Hispanae |
10 | Tritum nitenti fuste verberat saxum;Nec turba cessat entheata Bellonae,Nec fasciato naufragus loquax trunco,A matre doctus nec rogare Iudaeus,Nec sulphuratae lippus institor mercis. |
15 | Numerare pigri damna quis potest somni?Dicet quot aera verberent manus urbis,Cum secta Colcho Luna vapulat rhombo.Tu, Sparse, nescis ista, nec potes scire,Petilianis delicatus in regnis, |
20 | Cui plana summos despicit domus montis,Et rus in urbe est vinitorque RomanusNec in Falerno colle maior autumnus,Intraque limen latus essedo cursus,Et in profundo somnus, et quies nullis |
25 | Offensa linguis, nec dies nisi admissus.Nos transeuntis risus excitat turbae,Et ad cubilest Roma. Taedio fessisDormire quotiens libuit, imus ad villam.
LVIII
Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsaLecticariola est: estis, Alauda, pares.
LIX
Tantum dat tibi Roma basiorumPost annos modo quindecim reverso,Quantum Lesbia non dedit Catullo.Te vicinia tota, te pilosus |
5 | Hircoso premit osculo colonus;Hinc instat tibi textor, inde fullo,Hinc sutor modo pelle basiata,Hinc menti dominus periculosi,Hinc et dexiocholus, inde lippus, |
10 | Fellatorque recensque cunnilingus.Iam tanti tibi non fuit redire.
LX
Martis alumne dies, roseam quo lampada primumMagnaque siderei vidimus ora dei,Si te rure coli viridisque pudebit ad aras,Qui fueras Latia cultus in urbe mihi: |
5 | Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis,Et qua sum genitus, vivere luce volo.Natali pallere suo, ne calda SabelloDesit; et ut liquidum potet Alauda merum,Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco; |
10 | Atque inter mensas ire, redire suas;Excipere hos illos, et tota surgere cenaMarmora calcantem frigidiora gelu:Quae ratio est, haec sponte sua perferre patique,Quae te si iubeat rex dominusque, neges?
LXI
Versus et breve vividumque carmenIn te ne faciam, times, Ligurra,Et dignus cupis hoc metu videri.Sed frustra metuis cupisque frustra. |
5 | In tauros Libyci ruunt leones,Non sunt papilionibus molesti.Quaeras, censeo, si legi laboras,Nigri fornicis ebrium poetam,Qui carbone rudi putrique creta |
10 | Scribit carmina, quae legunt cacantes.Frons haec stigmate non meo notanda est.
LXII
Antiqui rex magne poli mundique prioris,Sub quo pigra quies nec labor ullus erat,Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni,Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus: |
5 | Laetus ad haec facilisque veni sollemnia PrisciGaudia: cum sacris te decet esse tuis.Tu reducem patriae sexta, pater optime, brumaPacifici Latia reddis ab urbe Numae.Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello |
10 | Pendeat et quantus luxurietur honos?Quam non parca manus largaeque nomismata mensae,Quae, Saturne, tibi pernumerentur opes?Utque sit his pretium meritis et gratia maior,Et pater et frugi sic tua sacra colit. |
15 | At tu sancte - tuo sic semper amere Decembri -Hos illi iubeas saepe redire dies.
LXIII
Uncto Corduba laetior Venafro,Histra nec minus absoluta testa,Albi quae superas oves GalaesiNullo murice nec cruore mendax, |
5 | Sed tinctis gregibus colore vivo:Dic vestro, rogo, sit pudor poetae,Nec gratis recitet meos libellos.Ferrem, si faceret bonus poeta,Cui possem dare mutuos dolores. |
10 | Corrumpit sine talione caelebs,Caecus perdere non potest quod aufert:Nil est deterius latrone nudo:Nil securius est malo poeta.
LXIV
Vincentem roseos facieque comaque ministrosCinna cocum fecit. Cinna, gulosus homo es.
LXV
Formosa Phyllis nocte cum mihi totaSe praestitisset omnibus modis largam,Et cogitarem mane quod darem munus,Utrumne Cosmi, Nicerotis an libram, |
5 | An Baeticarum pondus acre lanarum,An de moneta Caesaris decem flavos:Amplexa collum basioque tam longoBlandita, quam sunt nuptiae columbarum,Rogare coepit Phyllis amphoram vini.
LXVI
Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta,Vendere quam summa vel breviore cupis.Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene,Et casa divitiis ambitiosa latet. |
5 | Gemmantes prima fulgent testudine lecti,Et Maurusiaci pondera rara citri;Argentum atque aurum non simplex Delphica portat;Stant pueri, dominos quos precer esse meos.Deinde ducenta sonas, et ais non esse minoris. |
10 | Instructam vili vendis, Amoene, domum.
LXVII
Maiae Mercurium creastis Idus,Augustis redit Idibus Diana,Octobres Maro consecravit Idus.Idus saepe colas et has et illas, |
5 | Qui magni celebras Maronis Idus.
LXVIII
Matutine cliens, urbis mihi causa relictae,Atria, si sapias, ambitiosa colas.Non sum ego causidicus, nec amaris litibus aptus,Sed piger et senior Pieridumque comes; |
5 | Otia me somnusque iuvant, quae magna negavitRoma mihi: redeo, si vigilatur et hic.
LXIX
Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule,Omnes archetypos habes amicos.
LXX
Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuperEt supra togulam lusca sederet anusAtque olei stillam daret enterocelicus unctor,Udorum tetricus censor et asper erat: |
5 | Frangendos calices effundendumque FalernumClamabat, biberet quod modo lotus eques.A sene sed postquam patruo venere trecenta,Sobrius a thermis nescit abire domum.O quantum diatreta valent et quinque comati! |
10 | Tunc, cum pauper erat, non sitiebat Aper.
LXXI
Nil non, Lygde, mihi negas roganti:At quondam mihi, Lygde, nil negabas.
LXXII
Iugera mercatus prope busta latentis agelliEt male compactae culmina fulta casae,Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, litesParvaque, sed tritae praemia certa togae. |
5 | Frumentum, milium tisanamque fabamque solebasVendere pragmaticus, nunc emis agricola.
LXXIII
Heredem tibi me, Catulle, dicis.Non credam, nisi legero, Catulle.
LXXIV
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,Accipe de circo pocula Flaminio.Hi magis audaces, an sunt qui talia mittuntMunera? Sed gemmis vilibus usus inest: |
5 | Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,Et nimium calidis non vitiantur aquis.Quid, quod securo potat conviva ministro,Et casum tremulae non timuere manus?Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis, |
10 | Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.
LXXV
Festinat Polytimus ad puellas;Invitus puerum fatetur Hypnus;Pastas glande natis habet Secundus;Mollis Dindymus est, sed esse non vult; |
5 | Amphion potuit puella nasci.Horum delicias superbiamqueEt fastus querulos, Avite, malo,Quam dotis mihi quinquies ducena.
LXXVI
Amphora vigesis, modius datur aere quaterno.Ebrius et crudus, nil habet agricola.
LXXVII
Multis dum precibus Iovem salutatStans summos resupinus usque in unguesAethon in Capitolio pepedit.Riserunt homines, sed ipse divom |
5 | Offensus genitor, trinoctialiAdfecit domicenio clientem.Post hoc flagitium misellus Aethon,Cum vult in Capitolium venire,Sellas ante petit Paterclianas |
10 | Et pedit deciesque viciesque.Sed quamvis sibi caverit crepando,Compressis natibus Iovem salutat.
LXXVIII
Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non visEt iurare iubes? Malo satis facere.
LXXIX
Donavi tibi multa, quae rogasti;Donavi tibi plura, quam rogasti:Non cessas tamen usque me rogare.Quisquis nil negat, Atticilla, fellat.
LXXX
Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes.Cui malus est nemo, quis bonus esse potest?
LXXXI
Brumae diebus feriisque SaturniMittebat Umber aliculam mihi pauper;Nunc mittit alicam: factus est enim dives.
LXXXII
Effugere in thermis et circa balnea non estMenogenen, omni tu licet arte velis.Captabit tepidum dextra laevaque trigonem,Inputet acceptas ut tibi saepe pilas. |
5 | Colliget et referet laxum de pulvere follem,Et si iam lotus, iam soleatus erit.Lintea si sumes, nive candidiora loquetur,Sint licet infantis sordidiora sinu.Exiguos secto comentem dente capillos |
10 | Dicet Achilleas disposuisse comas.Fumosae feret ipse propin de faece lagonae,Frontis et umorem colliget usque tuae.Omnia laudabit, mirabitur omnia, donecPerpessus dicas taedia mille 'Veni!'
LXXXIII
Derisor Fabianus hirnearum,Omnes quem modo colei timebantDicentem tumidas in hydrocelas,Quantum nec duo dicerent Catulli, |
5 | In thermis subito NeronianisVidit se miser, et tacere coepit.
LXXXIV
Nolueram, Polytime, tuos violare capillos,Sed iuvat hoc precibus me tribuisse tuis.Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebasCrinibus, ut totum sponsa videret ebur.
LXXXV
Pediconibus os olere dicis.Hoc si, sicut ais, Fabulle, verum est:Quid tu credis olere cunnilingis?
LXXXVI
Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae:Una est nec surgit mentula. Quid facies?
LXXXVII
Bis Cotta soleas perdidisse se questus,Dum neglegentem ducit ad pedes vernam,Qui solus inopi praestat et facit turbam,Excogitavit - homo sagax et astutus - |
5 | Ne facere posset tale saepius damnum:Excalceatus ire coepit ad cenam.
LXXXVIII
Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iamNil praeter nasum Tongilianus habet.
LXXXIX
Quod lana caput alligas, Charine,Non aures tibi, sed dolent capilli.
XC
Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico,Cui gravis et fervens hemitritaeos erat,Si Stygias aeger non esset missus ad umbras,Ut caderet magno victima grata Iovi. |
5 | Coeperunt certam medici spondere salutem.Ne votum solvat, nunc Maro vota facit.
XCI
Communis tibi cum viro, Magulla,Cum sit lectulus et sit exoletus,Quare, dic mihi, non sit et minister.Suspiras; ratio est, times lagonam.
XCII
Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,Si fiam locuples simque repente potens.Quemquam posse putas mores narrare futuros?Dic mihi, si fias tu leo, qualis eris?
XCIII
Qua moechum ratione basiaretCoram coniuge, repperit Fabulla.Parvum basiat usque morionem;Hunc multis rapit osculis madentem |
5 | Moechus protinus, et suis repletumRidenti dominae statim remittit.Quanto morio maior est maritus!
XCIV
Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi,Aemula ne starent carmina nostra tuis.Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos:Aptasti longum tu quoque syrma tibi. |
5 | Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.Audemus saturas: Lucilius esse laboras.Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi: |
10 | Hinc etiam petitur iam mea palma tibi.Elige, quid nolis - quis enim pudor, omnia velle? -Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.
XCV
Musseti pathicissimos libellos,Qui certant Sybariticis libellis,Et tinctas sale pruriente chartasInstanti lege Rufe; sed puella |
5 | Sit tecum tua, ne talassionemIndicas manibus libidinosisEt fias sine femina maritus.
XCVI
Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti,Nec premat ulla tuos sollicitetve toros,Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,In quibus et brevis est et fugitiva Venus? |
5 | Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:Hi faciunt, ut sis femina sola viro;Hi dant quod non vis uxor dare. 'Do tamen,' inquis,'Ne vagus a thalamis coniugis erret amor.'Non eadem res est: Chiam volo, nolo mariscam: |
10 | Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.Scire suos fines matrona et femina debet:Cede sua pueris, utere parte tua.
XCVII
Uxor cum tibi sit puella, qualemVotis vix petat inprobus maritus,Dives, nobilis, erudita, casta,Rumpis, Basse, latus, sed in comatis, |
5 | Uxoris tibi dote quos parasti.Et sic ad dominam reversa languetMultis mentula milibus redempta;Sed nec vocibus excitata blandis,Molli pollice nec rogata surgit. |
10 | Sit tandem pudor, aut eamus in ius.Non est haec tua, Basse: vendidisti.
XCVIII
Baetis olivifera crinem redimite corona,Aurea qui nitidis vellera tinguis aquis;Quem Bromius, quem Pallas amat; cui rector aquarumAlbula navigerum per freta pandit iter: |
5 | Ominibus laetis vestras Instantius orasIntret, et hic populis ut prior annus eat.Non ignorat, onus quod sit succedere Macro:Qui sua metitur pondera, ferre potest. |