Marcus Annaeus Lucanus
39 - 65 p. Chr. n.
|
Bellum civile sive Pharsalia
Liber II
|
___________________________________________________________
|
|
Iamque irae patuere deum manifestaque bellisigna dedit mundus legesque et foedera rerumpraescia monstrifero vertit natura tumultuindixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi, | |
5 | sollicitis visum mortalibus addere curam,noscant venturas ut dira per omina clades?sive parens rerum, cum primum informia regnamateriamque rudem flamma cedente recepit,fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet |
10 | se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentemfatorum inmoto divisit limite mundum,sive nihil positum est, sed fors incerta vagaturfertque refertque vices et habet mortalia casus,sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri |
15 | mens hominum fati; liceat sperare timenti.
ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbiconstatura fides superum, ferale per urbemiustitium; latuit plebeio tectus amictuomnis honos, nullos comitata est purpura fasces. |
20 | tum questus tenuere suos magnusque per omniserravit sine voce dolor. sic funere primoattonitae tacuere domus, cum corpora nondumconclamata iacent nec mater crine solutoexigit ad saevos famularum bracchia planctus, |
25 | sed cum membra premit fugiente rigentia vitavoltusque exanimes oculosque in morte minaces,necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amensmiraturque malum. cultus matrona prioresdeposuit maestaeque tenent delubra catervae: |
30 | hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duroadflixere solo, lacerasque in limine sacroattonitae fudere comas votisque vocariadsuetas crebris feriunt ululatibus aures.nec cunctae summi templo iacuere Tonantis: |
35 | divisere deos, et nullis defuit arisinvidiam factura parens. quarum una madentisscissa genas, planctu liventis atra lacertos,'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres,nunc laniate comas neve hunc differte dolorem |
40 | et summis servate malis. nunc flere potestasdum pendet fortuna ducum: cum vicerit altergaudendum est.' his se stimulis dolor ipse lacessit.
nec non bella viri diversaque castra petenteseffundunt iustas in numina saeva querellas. |
45 | 'o miserae sortis, quod non in Punica natitempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.non pacem petimus, superi: date gentibus iras,nunc urbes excite feras; coniuret in armamundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis |
50 | agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister,fundat ab extremo flavos Aquilone SuebosAlbis et indomitum Rheni caput; omnibus hostesreddite nos populis: civile avertite bellum.hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis |
55 | alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras;nulla vacet tibi, Roma, manus. vel, perdere nomensi placet Hesperium, superi, conlatus in ignesplurimus ad terram per fulmina decidat aether.saeve parens, utrasque simul partesque ducesque, |
60 | dum nondum meruere, feri. tantone novorumproventu scelerum quaerunt uter imperet urbi?vix tanti fuerat civilia bella movereut neuter.' talis pietas peritura querellasegerit.at miseros angit sua cura parentes, |
65 | oderuntque gravis vivacia fata senectaeservatosque iterum bellis civilibus annos.atque aliquis magno quaerens exempla timori'non alios' inquit 'motus tum fata parabantcum post Teutonicos victor Libycosque triumphos |
70 | exul limosa Marius caput abdidit ulva.stagna avidi texere soli laxaeque paludesdepositum, Fortuna, tuum; mox vincula ferriexedere senem longusque in carcere paedor.consul et eversa felix moriturus in urbe |
75 | poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugitsaepe virum, frustraque hosti concessa potestassanguinis invisi, primo qui caedis in actuderiguit ferrumque manu torpente remisit.viderat inmensam tenebroso in carcere lucem |
80 | terribilisque deos scelerum Mariumque futurum,audieratque pavens "fas haec contingere non estcolla tibi; debet multas hic legibus aeviante suam mortes: vanum depone furorem."si libet ulcisci deletae funera gentis, |
85 | hunc, Cimbri, servate senem. non ille favorenuminis, ingenti superum protectus ab ira,vir ferus et Romam cupienti perdere fatosufficiens. idem pelago delatus iniquohostilem in terram vacuisque mapalibus actus |
90 | nuda triumphati iacuit per regna Iugurthaeet Poenos pressit cineres. solacia fatiCarthago Mariusque tulit, pariterque iacentesignovere deis. Libycas ibi colligit iras.ut primum fortuna redit, servilia solvit |
95 | agmina, conflato saevas ergastula ferroexeruere manus. nulli gestanda dabantursigna ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usumadtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille,quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor |
100 | corripuit, quantoque gradu mors saeva cucurrit!nobilitas cum plebe perit, lateque vagatusensis, et a nullo revocatum pectore ferrum.stat cruor in templis multaque rubentia caedelubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas: |
105 | non senis extremum piguit vergentibus annispraecepisse diem, nec primo in limine vitaeinfantis miseri nascentia rumpere fata.crimine quo parvi caedem potuere mereri?sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris |
110 | impetus, et visum lenti quaesisse nocentem.in numerum pars magna perit, rapuitque cruentusvictor ab ignota voltus cervice recisosdum vacua pudet ire manu. spes una salutisoscula pollutae fixisse trementia dextrae. |
115 | mille licet gladii mortis nova signa sequantur,degener o populus, vix saecula longa decorumsic meruisse viris, nedum breve dedecus aeviet vitam dum Sulla redit. cui funera volgiflere vacet? vix te sparsum per viscera, Baebi, |
120 | innumeras inter carpentis membra coronaediscessisse manus, aut te, praesage malorumAntoni, cuius laceris pendentia canisora ferens miles festae rorantia mensaeinposuit. truncos laceravit Fimbria Crassos; |
125 | saeva tribunicio maduerunt robora tabo.te quoque neclectum violatae, Scaevola, Vestaeante ipsum penetrale deae semperque calentismactavere focos; parvom set fessa senectussanguinis effudit iugulo flammisque pepercit. |
130 | septimus haec sequitur repetitis fascibus annus.ille fuit vitae Mario modus, omnia passoquae peior fortuna potest, atque omnibus usoquae melior, mensoque hominis quid fata paterent.iam quot apud Sacri cecidere cadavera Portum |
135 | aut Collina tulit stratas quot porta catervas,tum cum paene caput mundi rerumque potestasmutavit translata locum, Romanaque Samnisultra Caudinas speravit volnera Furcas!Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor. |
140 | ille quod exiguum restabat sanguinis urbihausit; dumque nimis iam putria membra reciditexcessit medicina modum, nimiumque secuta est,qua morbi duxere, manus. periere nocentes,sed cum iam soli possent superesse nocentes. |
145 | tum data libertas odiis, resolutaque legumfrenis ira ruit. non uni cuncta dabantursed fecit sibi quisque nefas: semel omnia victoriusserat. infandum domini per viscera ferrumexegit famulus, nati maduere paterno |
150 | sanguine, certatum est cui cervix caesa parentiscederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres.busta repleta fuga, permixtaque viva sepultiscorpora, nec populum latebrae cepere ferarum.hic laqueo fauces elisaque guttura fregit, |
155 | hic se praecipiti iaculatus pondere duradissiluit percussus humo, mortesque cruentovictori rapuere suas; hic robora bustiexstruit ipse sui necdum omni sanguine fusodesilit in flammas et, dum licet, occupat ignes. |
160 | colla ducum pilo trepidam gestata per urbemet medio congesta foro: cognoscitur illicquidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantumvidit Bistonii stabulis pendere tyranni,postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens |
165 | tot laceros artus Pisaea flevit in aula.cum iam tabe fluunt confusaque tempore multoamisere notas, miserorum dextra parentumcolligit et pavido subducit cognita furto.meque ipsum memini, caesi deformia fratris |
170 | ora rogo cupidum vetitisque inponere flammis,omnia Sullanae lustrasse cadavera pacisperque omnis truncos, cum qua cervice recisumconveniat, quaesisse, caput. quid sanguine manesplacatos Catuli referam? cum victima tristis |
175 | inferias Marius forsan nolentibus umbrispendit inexpleto non fanda piacula busto,cum laceros artus aequataque volnera membrisvidimus et toto quamvis in corpore caesonil animae letale datum, moremque nefandae |
180 | dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.avolsae cecidere manus exsectaque linguapalpitat et muto vacuum ferit aera motu.hic aures, alius spiramina naris aduncaeamputat, ille cavis evolvit sedibus orbes |
185 | ultimaque effodit spectatis lumina membris.vix erit ulla fides tam saevi criminis, unumtot poenas cepisse caput. sic mole ruinaefracta sub ingenti miscentur pondere membra,nec magis informes veniunt ad litora trunci |
190 | qui medio periere freto. quid perdere fructumiuvit et, ut vilem, Marii confundere voltum?ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeretagnoscendus erat. vidit Fortuna colonosPraenestina suos cunctos simul ense recepto |
195 | unius populum pereuntem tempore mortis.tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus,concidit et miserae maculavit ovilia Romae.tot simul infesto iuvenes occumbere letosaepe fames pelagique furor subitaeque ruinae |
200 | aut terrae caelique lues aut bellica clades,numquam poena fuit. densi vix agmina volgiinter et exangues inmissa morte catervasvictores movere manus; vix caede peractaprocumbunt, dubiaque labant cervice; sed illos |
205 | magna premit strages peraguntque cadavera partemcaedis: viva graves elidunt corpora trunci.intrepidus tanti sedit securus ab altospectator sceleris: miseri tot milia volginon timuit iussisse mori. congesta recepit |
210 | omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges.in fluvium primi cecidere, in corpora summi.praecipites haesere rates, et strage cruentainterruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti |
215 | vis sibi fecit iter campumque effusa per omnempraecipitique ruens Tiberina in flumina rivohaerentis adiuvit aquas; nec iam alveus amnemnec retinent ripae, redditque cadavera campo.tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas |
220 | sanguine caeruleum torrenti dividit aequor.hisne salus rerum, felix his Sulla vocari,his meruit tumulum medio sibi tollere Campo?haec rursus patienda manent, hoc ordine belliibitur, hic stabit civilibus exitus armis. |
225 | quamquam agitant graviora metus, multumque coiturhumani generis maiore in proelia damno.exulibus Mariis bellorum maxima mercesRoma recepta fuit, nec plus victoria Sullaepraestitit invisas penitus quam tollere partes: |
230 | hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentesconcurrunt. neuter civilia bella moveretcontentus quo Sulla fuit.' sic maesta senectuspraeteritique memor flebat metuensque futuri.
at non magnanimi percussit pectora Bruti |
235 | terror et in tanta pavidi formidine motuspars populi lugentis erat, set nocte sopora,Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes,atria cognati pulsat non ampla Catonis.invenit insomni volventem publica cura |
240 | fata virum casusque urbis cunctisque timentemsecurumque sui, farique his vocibus orsus:'omnibus expulsae terris olimque fugataevirtutis iam sola fides, quam turbine nulloexcutiet fortuna tibi, tu mente labantem |
245 | derige me, dubium certo tu robore firma.namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur,dux Bruto Cato solus erit. pacemne tuerisinconcussa tenens dubio vestigia mundo,an placuit ducibus scelerum populique furentis |
250 | cladibus inmixtum civile absolvere bellum?quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:hos polluta domus legesque in pace timendae,hos ferro fugienda fames mundique ruinaepermiscenda fides. nullum furor egit in arma; |
255 | castra petunt magna victi mercede: tibi uniper se bella placent? quid tot durare per annosprofuit inmunem corrupti moribus aevi?hoc solum longae pretium virtutis habebis:accipient alios, facient te bella nocentem. |
260 | ne tantum, o superi, liceat feralibus armis,has etiam movisse manus. nec pila lacertismissa tuis caeca telorum in nube ferentur:ne tanta in cassum virtus eat, ingeret omnisse belli fortuna tibi. quis nolet in isto |
265 | ense mori, quamvis alieno volnere labens,et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armisotia solus ages, sicut caelestia semperinconcussa suo volvuntur sidera lapsu.fulminibus propior terrae succenditur aer, |
270 | imaque telluris ventos tractusque coruscosflammarum accipiunt; nubes excedit Olympus.lege deum minimas rerum discordia turbat,pacem magna tenent. quam laetae Caesaris auresaccipient tantum venisse in proelia civem! |
275 | nam praelata suis numquam diversa dolebitcastra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni,si bellum civile placet. pars magna senatuset duce privato gesturus proelia consulsollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem |
280 | sub iuga Pompei, toto iam liber in orbesolus Caesar erit. quod si pro legibus armaferre iuvat patriis libertatemque tuerinunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,post bellum victoris habes.' sic fatur; at illi |
285 | arcano sacras reddit Cato pectore voces.'summum, Brute, nefas civilia bella fatemur,sed quo fata trahunt virtus secura sequetur.crimen erit superis et me fecisse nocentem.sidera quis mundumque velit spectare cadentem |
290 | expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,terra labet mixto coeuntis pondere mundi,complossas tenuisse manus? gentesne furoremHesperium ignotae Romanaque bella sequenturdiductique fretis alio sub sidere reges, |
295 | otia solus agam? procul hunc arcete furorem,o superi, motura Dahas ut clade Getasquesecuro me Roma cadat. ceu morte parentemnatorum orbatum longum producere funusad tumulos iubet ipse dolor, iuvat ignibus atris |
300 | inseruisse manus constructoque aggere bustiipsum atras tenuisse faces, non ante revellarexanimem quam te conplectar, Roma; tuumquenomen, Libertas, et inanem persequar umbram.sic eat: inmites Romana piacula divi |
305 | plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum.o utinam caelique deis Erebique licerethoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!devotum hostiles Decium pressere catervae:me geminae figant acies, me barbara telis |
310 | Rheni turba petat, cunctis ego pervius hastisexcipiam medius totius volnera belli.hic redimat sanguis populos, hac caede luaturquidquid Romani meruerunt pendere mores.ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes |
315 | regna pati pereunt? me solum invadite ferro,me frustra leges et inania iura tuentem.hic dabit hic pacem iugulus finemque malorumgentibus Hesperiis: post me regnare volentinon opus est bello. quin publica signa ducemque |
320 | Pompeium sequimur? nec, si fortuna favebit,hunc quoque totius sibi ius promittere mundinon bene conpertum est: ideo me milite vincatne sibi se vicisse putet.' sic fatur, et acrisirarum movit stimulos iuvenisque calorem |
325 | excitat in nimios belli civilis amores.
interea Phoebo gelidas pellente tenebraspulsatae sonuere fores, quas sancta relictoHortensi maerens inrupit Marcia busto.quondam virgo toris melioris iuncta mariti, |
330 | mox, ubi conubii pretium mercesque soluta esttertia iam suboles, alios fecunda penatesinpletura datur geminas et sanguine matrispermixtura domos; sed, postquam condidit urnasupremos cineres, miserando concita voltu, |
335 | effusas laniata comas contusaque pectusverberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,non aliter placitura viro, sic maesta profatur:'dum sanguis inerat, dum vis materna, peregiiussa, Cato, et geminos excepi feta maritos: |
340 | visceribus lassis partuque exhausta revertoriam nulli tradenda viro. da foedera prisciinlibata tori, da tantum nomen inaneconubii; liceat tumulo scripsisse "CatonisMarcia", nec dubium longo quaeratur in aevo |
345 | mutarim primas expulsa an tradita taedas.non me laetorum sociam rebusque secundisaccipis: in curas venio partemque laborum.da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquaret sit civili propior Cornelia bello?'
|
350 | hae flexere virum voces, et, tempora quamquamsint aliena toris iam fato in bella vocante,foedera sola tamen vanaque carentia pompaiura placent sacrisque deos admittere testes.festa coronato non pendent limine serta, |
355 | infulaque in geminos discurrit candida postes,legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnisstat torus et picto vestes discriminat auro,turritaque premens frontem matrona coronatranslata vitat contingere limina planta; |
360 | non timidum nuptae leviter tectura pudoremlutea demissos velarunt flammea voltus,balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,colla monile decens umerisque haerentia primissuppara nudatos cingunt angusta lacertos. |
365 | sicut erat, maesti servat lugubria cultusquoque modo natos hoc est amplexa maritum.obsita funerea celatur purpura lana,non soliti lusere sales, nec more Sabinoexcepit tristis convicia festa maritus. |
370 | pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:iunguntur taciti contentique auspice Bruto.ille nec horrificam sancto dimovit ab orecaesariem duroque admisit gaudia voltu(ut primum tolli feralia viderat arma, |
375 | intonsos rigidam in frontem descendere canospassus erat maestamque genis increscere barbam:uni quippe vacat studiis odiisque carentihumanum lugere genus), nec foedera priscisunt temptata tori: iusto quoque robur amori |
380 | restitit. hi mores, haec duri inmota Catonissecta fuit, servare modum finemque tenerenaturamque sequi patriaeque inpendere vitamnec sibi sed toti genitum se credere mundo.huic epulae vicisse famem, magnique penates |
385 | summovisse hiemem tecto, pretiosaque vestishirtam membra super Romani more Quiritisinduxisse togam, Venerisque hic <unic>us usus,progenies: urbi pater est urbique maritus,iustitiae cultor, rigidi servator honesti, |
390 | in commune bonus; nullosque Catonis in actussubrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
interea trepido discedens agmine Magnusmoenia Dardanii tenuit Campana coloni.haec placuit belli sedes, hinc summa moventem |
395 | hostis in occursum sparsas extendere partis,umbrosis mediam qua collibus Appenninuserigit Italiam nulloque a vertice tellusaltius intumuit propiusque accessit Olympo.mons inter geminas medius se porrigit undas |
400 | inferni superique maris, collesque coercenthinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae,illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.fontibus hic vastis inmensos concipit amnesfluminaque in gemini spargit divortia ponti |
405 | (in laevum cecidere latus veloxque MetaurusCrustumiumque rapax et iuncto Sapis IsauroSenaque et Hadriacas qui verberat Aufidus undas;quoque magis nullum tellus se solvit in amnemEridanus fractas devolvit in aequora silvas |
410 | Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primumpopulea fluvium ripas umbrasse corona,cumque diem pronum transverso limite ducenssuccendit Phaethon flagrantibus aethera loris,gurgitibus raptis penitus tellure perusta, |
415 | hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.non minor hic Nilo, si non per plana iacentisAegypti Libycas Nilus stagnaret harenas;non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem,Hister casuros in quaelibet aequora fontes |
420 | accipit et Scythicas exit non solus in undas.dexteriora petens montis declivia Thybrimunda facit Rutubamque cavum. delabitur indeVulturnusque celer nocturnaeque editor auraeSarnus et umbrosae Liris per regna Maricae |
425 | Vestinis inpulsus aquis radensque Salernitesca Siler nullasque vado qui Macra moratusalnos vicinae procurrit in aequora Lunae).longior educto qua surgit in aera dorso,Gallica rura videt devexasque excipit Alpes. |
430 | tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabellovomere, piniferis amplexus rupibus omnisindigenas Latii populos, non deserit anteHesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,extenditque suas in templa Lacinia rupes, |
435 | longior Italia, donec confinia pontussolveret incumbens terrasque repelleret aequor,at, postquam gemino tellus elisa profundo est,extremi colles Siculo cessere Peloro.
Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso |
440 | gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantisHesperiae fines vacuosque inrumpat in agrosatque ipsum non perdat iter consertaque bellisbella gerat. non tam portas intrare patentisquam fregisse iuvat, nec tam patiente colono |
445 | arva premi quam si ferro populetur et igni.concessa pudet ire via civemque videri.tunc urbes Latii dubiae varioque favoreancipites, quamquam primo terrore ruentiscessurae belli, denso tamen aggere firmant |
450 | moenia et abrupto circumdant undique vallo,saxorumque orbes et quae super eminus hostemtela petant altis murorum turribus aptant.pronior in Magnum populus, pugnatque minacicum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster |
455 | flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur,si rursus tellus pulsu laxata tridentisAeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,quamvis icta novo, ventum tenuere prioremaequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro |
460 | vindicat unda Notum. facilis sed vertere mentesterror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.nec gerit auspiciis civilia bella paternis |
465 | Caesaris audito conversus nomine Sulla.Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,per diversa ruens neclecto moenia tergo,qua silvae, qua saxa, fugit. depellitur arceLentulus Asculea; victor cedentibus instat |
470 | devertitque acies, solusque ex agmine tantodux fugit et nullas ducentia signa cohortes.tu quoque nudatam commissae deseris arcem,Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubeshis sedeat castris, iam pridem Caesaris armis |
475 | Parthorum seducta metu, qua Gallica damnasupplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaretdonavit socero Romani sanguinis usum.
at te Corfini validis circumdata muristecta tenent, pugnax Domiti; tua classica servat |
480 | oppositus quondam polluto tiro Miloni.ut procul inmensam campo consurgere nubemardentisque acies percussis sole coruscoconspexit telis, 'socii, decurrite' dixit'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem. |
485 | et tu montanis totus nunc fontibus exiatque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnosdiscussa conpage feras. hoc limite bellumhaereat, hac hostis lentus terat otia ripa.praecipitem cohibete ducem: victoria nobis |
490 | hic primum stans Caesar erit.' nec plura locutusdevolvit rapidum nequiquam moenibus agmen.nam prior e campis ut conspicit amne solutorumpi Caesar iter calida pro<c>la<ma>t ab ira'non satis est muris latebras quaesisse pavori? |
495 | obstruitis campos fluviisque arcere paratis,ignavi? non, si tumido me gurgite Gangessummoveat, stabit iam flumine Caesar in ullopost Rubiconis aquas. equitum properate catervae,ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.' |
500 | haec ubi dicta, levis totas accepit habenasin campum sonipes, crebroque simillima nimbotrans ripam validi torserunt tela lacerti.ingreditur pulsa fluvium statione vacantemCaesar, et ad tutas hostis conpellitur arces. |
505 | et iam moturas ingentia pondera turriserigit, et mediis subrepit vinea muris:ecce, nefas belli, reseratis agmina portiscaptivum traxere ducem, civisque superbiconstitit ante pedes. voltu tamen alta minaci |
510 | nobilitas recta ferrum cervice poposcit.scit Caesar poenamque peti veniamque timeri.'vive, licet nolis, et nostro munere' dixit'cerne diem. victis iam spes bona partibus estoexemplumque mei. vel, si libet, arma retempta, |
515 | et nihil hac venia, si viceris, ipse paciscor.'fatur et astrictis laxari vincula palmisimperat. heu, quanto melius vel caede peractaparcere Romano potuit fortuna pudori!poenarum extremum civi, quod castra secutus |
520 | sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,ignosci. premit ille gravis interritus iras,et secum 'Romamne petes pacisque recessusdegener? in medios belli non ire furoresiam dudum moriture paras? rue certus et omnis |
525 | lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus.'
nescius interea capti ducis arma parabatMagnus, ut inmixto firmaret robore partis.iamque secuturo iussurus classica Phoebotemptandasque ratus moturi militis iras |
530 | adloquitur tacitas veneranda voce cohortes.'o scelerum ultores melioraque signa secuti,o vere Romana manus, quibus arma senatusnon privata dedit, votis deposcite pugnam,ardent Hesperii saevis populatibus agri, |
535 | Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes,iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.di melius, belli tulimus quod damna priores:coeperit inde nefas, iam iam me praeside Romasupplicium poenamque petat. neque enim ista vocari |
540 | proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram;nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina paravitarsuras in tecta faces sociusque furorisLentulus exertique manus vaesana Cethegi.o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis |
545 | te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis,ad Cinnas Mariosque venis. sternere profectout Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securispassus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,quique feros movit Sertorius exul Hiberos. |
550 | quamquam, siqua fides, his te quoque iungere, Caesar,invideo nostrasque manus quod Roma furentiopposuit. Parthorum utinam post proelia sospeset Scythicis Crassus victor remeasset ab oris,ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti. |
555 | te quoque si superi titulis accedere nostrisiusserunt, valet, en, torquendo dextera pilo,fervidus haec iterum circa praecordia sanguisincaluit; disces non esse ad bella fugacesqui pacem potuere pati. licet ille solutum |
560 | defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas:dux sit in his castris senior, dum miles in illis.quo potuit civem populus perducere liberascendi, supraque nihil nisi regna reliqui.non privata cupis, Romana quisquis in urbe |
565 | Pompeium transire paras. hinc consul uterque,hinc acies statura ducum est. Caesarne senatusvictor erit? non tam caeco trahis omnia cursuteque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellisGallia iam lustris aetasque inpensa labori |
570 | dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undisOceanumque vocans incerti stagna profunditerrita quaesitis ostendit terga Britannis?an vanae tumuere minae quod fama furorisexpulit armatam patriis e sedibus urbem? |
575 | heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur.qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,omne fretum metuens pelagi pirata reliquitangustaque domum terrarum in sede poposcit. |
580 | idem per Scythici profugum divortia pontiindomitum regem Romanaque fata morantemad mortem Sulla felicior ire coegi.pars mundi mihi nulla vacat, sed tota teneturterra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis: |
585 | hinc me victorem gelidas ad Phasidos undasArctos habet, calida medius mihi cognitus axisAegypto atque umbras nusquam flectente Syene,occasus mea iura timent Tethynque fugacemqui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis, |
590 | me domitus cognovit Arabs, me Marte ferocesHeniochi notique erepto vellere Colchi,Cappadoces mea signa timent et dedita sacrisincerti Iudaea dei mollisque Sophene,Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi: |
595 | quod socero bellum praeter civile reliqui?'
verba ducis nullo partes clamore secunturnec matura petunt promissae classica pugnae.sensit et ipse metum Magnus, placuitque referrisigna nec in tantae discrimina mittere pugnae |
600 | iam victum fama non visi Caesaris agmen.pulsus ut armentis primo certamine taurussilvarum secreta petit vacuosque per agrosexul in adversis explorat cornua truncisnec redit in pastus, nisi cum cervice recepta |
605 | excussi placuere tori, mox reddita victorquoslibet in saltus comitantibus agmina taurisinvito pastore trahit, sic viribus inpartradidit Hesperiam profugusque per Apula ruraBrundisii tutas concessit Magnus in arces.
|
610 | urbs est Dictaeis olim possessa colonis,quos Creta profugos vexere per aequora puppesCecropiae victum mentitis Thesea velis.hinc latus angustum iam se cogentis in artumHesperiae tenuem producit in aequora linguam, |
615 | Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequorportus erat, si non violentos insula Corosexciperet saxis lassasque refunderet undas.hinc illinc montes scopulosae rupis aperto |
620 | opposuit natura mari flatusque removit,ut tremulo starent contentae fune carinae.hinc late patet omne fretum, seu vela feranturin portus, Corcyra, tuos, seu laeva petaturIllyris Ionias vergens Epidamnos in undas. |
625 | hoc fuga nautarum, cum totas Hadria viresmovit et in nubes abiere Ceraunia cumquespumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictisnec licet ad duros Martem convertere Hiberos, |
630 | cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes,tum subole e tanta natum cui firmior aetasadfatur. 'mundi iubeo temptare recessus:Euphraten Nilumque move, quo nominis usquenostri fama venit, quas est volgata per urbes |
635 | post me Roma ducem. sparsos per rura colonosredde mari Cilicas; Pharios hinc concute regesTigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquasadmoneo nec tu populos utraque vagantisArmenia Pontique feras per litora gentis |
640 | Riphaeasque manus et quas tenet aequore densopigra palus Scythici patiens Maeotia plaustriet - quid plura moror? totos mea, nate, per ortusbella feres totoque urbes agitabis in orbeperdomitas; omnes redeant in castra triumphi. |
645 | at vos, qui Latios signatis nomine fastos,primus in Epirum Boreas agat; inde per arvaGraiorum Macetumque novas adquirite viresdum paci dat tempus hiemps.' sic fatur, et omnesiussa gerunt solvuntque cavas a litore puppes.
|
650 | at numquam patiens pacis longaeque quietisarmorum, nequid fatis mutare liceret,adsequitur generique premit vestigia Caesar.sufficerent aliis primo tot moenia cursurapta, tot oppressae depulsis hostibus arces, |
655 | ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces,Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,nil actum credens cum quid superesset agendum,instat atrox et adhuc, quamvis possederit omnemItaliam, extremo sedeat quod litore Magnus, |
660 | communem tamen esse dolet; nec rursus apertovult hostes errare freto, sed molibus undasobstruit et latum deiectis rupibus aequor.cedit in inmensum cassus labor; omnia pontushaurit saxa vorax montesque inmiscet harenis, |
665 | ut, maris Aeolii medias si celsus in undasdepellatur Eryx, nullae tamen aequore rupesemineant, vel si convolso vertice Gaurusdecidat in fundum penitus stagnantis Averni.ergo, ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, |
670 | tunc placuit caesis innectere vincula silvisroboraque inmensis late religare catenis.talis fama canit tumidum super aequora Persenconstruxisse vias, multum cum pontibus ausisEuropamque Asiae Sestonque admovit Abydo |
675 | incessitque fretum rapidi super Hellesponti,non Eurum Zephyrumque timens, cum vela ratisquein medium deferret Athon. sic ora profundiartantur casu nemorum; tunc aggere multosurgit opus longaeque tremunt super aequora turres.
|
680 | Pompeius tellure nova conpressa profundiora videns curis animum mordacibus angit,ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.saepe Noto plenae tensisque rudentibus actaeipsa maris per claustra rates fastigia molis |
685 | discussere salo spatiumque dedere carinistortaque per tenebras validis ballista lacertismultifidas iaculata faces. ut tempora tandemfurtivae placuere fugae, ne litora clamornauticus exagitet neu bucina dividat horas |
690 | neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautaspraecepit sociis. iam coeperat ultima VirgoPhoebum laturas ortu praecedere Chelas,cum tacitas solvere rates. non anchora vocesmovit, dum spissis avellitur uncus harenis; |
695 | dum iuga curvantur mali dumque ardua pinuserigitur, pavidi classis silvere magistri,strictaque pendentes deducunt carbasa nautaenec quatiunt validos, ne sibilet aura, rudentes.dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur,quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem |
700 | Italiam. vix fata sinunt; nam murmure vastoinpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,totque carinarum permixtis aequora sulcis<eruta fervescunt litusque frementia pulsant.>
ergo hostes portis, quas omnis solverat urbis |
705 | cum fato conversa fides, murisque receptipraecipiti cursu flexi per cornua portusora petunt pelagusque dolent contingere classi.heu pudor, exigua est fugiens victoria Magnus.angustus puppes mittebat in aequora limes |
710 | artior Euboica, qua Chalcida verberat, unda.hic haesere rates geminae, classique parataeexcepere manus, tractoque in litora bellohic primum rubuit civili sanguine Nereus,cetera classis abit summis spoliata carinis: |
715 | ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas,Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;rapta puppe minor subducta est montibus Argovanaque percussit pontum Symplegas inanemet statura redit. iam Phoebum urguere monebat |
720 | non idem Eoi color aetheris, albaque nondumlux rubet et flammas propioribus eripit astris,et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootaein faciem puri redeunt languentia caeli,maioresque latent stellae, calidumque refugit |
725 | Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebasnon ea fata ferens quae cum super aequora totopraedonem sequerere mari: lassata triumphisdescivit Fortuna tuis. cum coniuge pulsuset natis totosque trahens in bella penates |
730 | vadis adhuc ingens populis comitantibus exul.quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.non quia te superi patrio privare sepulchromaluerint Phariae busto damnantur harenae:parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto |
735 | abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellusinmaculata sui servetur sanguine Magni. |