Calpurnius Siculus
floruit ca. 55 p. Chr. n.
|
Eclogae
|
___________________________________________________________
|
|
III[Iollas, Lycidas]
IollasNumquid in hac, Lycida, vidisti forte iuvencamvalle meam? solet ista tuis occurrere tauris,et iam paene duas, dum quaeritur, eximit horas;nec tamen apparet, duris ego perdita ruscis | |
5 | iam dudum nullis dubitavi crura rubetisscindere, nec quicquam post tantum sanguinis egi.LycidasNon satis attendi: nec enim vacat. uror, Iolla,uror, et inmodice: Lycidan ingrata reliquitPhyllis amatque novum post tot mea munera Mopsum.Iollas |
10 | Mobilior ventis o femina! sic tua Phyllis:quae sibi, nam memini, si quando solus abesses,mella etiam sine te iurabat amara videri.LycidasAltius ista querar, si forte vacabis, Iolla.has pete nunc salices et laevas flecte sub ulmos. |
15 | nam cum prata calent, illic requiescere nostertaurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbraet matutinas revocat palearibus herbas.IollasNon equidem, Lycida, quamvis contemptus abibo.Tityre, quas dixit, salices pete solus et illinc, |
20 | si tamen invenies, deprensam verbere multohuc age; sed fractum referas hastile memento.nunc age dic, Lycida, quae vos tam magna tulereiurgia? quis vestro deus intervenit amori?LycidasPhyllide contentus sola (tu testis, Iolla) |
25 | Callirhoen sprevi, quamvis cum dote rogaret:en sibi cum Mopso calamos intexere ceraincipit et puero comitata sub ilice cantat.haec ego cum vidi, fateor, sic intimus arsi,ut nihil ulterius tulerim. nam protinus ambas |
30 | diduxi tunicas et pectora nuda cecidi.Alcippen irata petit dixitque: «relicto,improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit».nunc penes Alcippen manet ac ne forte negetur,a! vereor; nec tam nobis ego Phyllida reddi |
35 | exopto quam cum Mopso iurgetur anhelo.IollasA te coeperunt tua iurgia; tu prior illivictas tende manus; decet indulgere puellae,vel cum prima nocet. si quid mandare iuvabit,sedulus iratae contingam nuntius aures.Lycidas |
40 | Iam dudum meditor, quo Phyllida carmine placem.forsitan audito poterit mitescere cantu;et solet illa meas ad sidera ferre Camenas.IollasDic age; nam cerasi tua cortice verba notaboet decisa feram rutilanti carmina libro.Lycidas |
45 | «Has tibi, Phylli, preces iam pallidus, hos tibi cantusdat Lycidas, quos nocte miser modulatur acerba,dum flet et excluso disperdit lumina somno.non sic destricta macrescit turdus oliva,non lepus, extremas legulus cum sustulit uvas, |
50 | ut Lycidas domina sine Phyllide tabidus erro.te sine, vae misero, mihi lilia nigra videnturnec sapiunt fontes et acescunt vina bibenti.at si tu venias, et candida lilia fientet sapient fontes et dulcia vina bibentur. |
55 | ille ego sum Lycidas, quo te cantante solebasdicere felicem, cui dulcia saepe dedistioscula nec medios dubitasti rumpere cantusatque inter calamos errantia labra petisti.a dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsi |
60 | vox et carmen iners et acerbae stridor avenae?quem sequeris? quem, Phylli, fugis? formosior illodicor, et hoc ipsum mihi tu iurare solebas.sum quoque divitior: certaverit ille tot haedospascere quot nostri numerantur vespere tauri. |
65 | quid tibi, quae nosti, referam? scis, optima Phylli,quam numerosa meis siccetur bucula mulctriset quam multa suos suspendat ad ubera natos.sed mihi nec gracili sine te fiscella salictotexitur et nullo tremuere coagula lacte. |
70 | quod si dura times etiam nunc verbera, Phylli,tradimus ecce manus: licet illae vimine torto,sic licet et lenta post tergum vite domentur,ut mala nocturni religavit bracchia MopsiTityrus et furem medio suspendit ovili. |
75 | accipe, ne dubites: meruit manus utraque poenas.his tamen, his isdem manibus tibi saepe palumbes,saepe etiam leporem decepta matre paventemmisimus in gremium; per me tibi lilia primacontigerant primaeque rosae; vixdum bene florem |
80 | degustabat apis, tu cingebare coronis.aurea sed forsan mendax tibi munera iactat,qui metere occidua ferales nocte lupinosdicitur et cocto pensare legumine panem:qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur, |
85 | vilia cum subigit manualibus hordea saxis.quod si turpis amor precibus, quod abominor, istisobstiterit, laqueum miseri nectemus ab illailice, quae nostros primum violavit amores.hi tamen ante mala figentur in arbore versus: |
90 | «credere, pastores, levibus nolite puellis;Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet ultima rerum». –Nunc age, si quicquam miseris succurris, Iolla,perfer et exora modulato Phyllida cantu.ipse procul stabo vel acuta carice tectus |
95 | vel propius latitans vicina saepe sub horti.IollasIbimus: et veniet, nisi me praesagia fallunt.nam bonus a dextro fecit mihi Tityrus omen,qui venit inventa non irritus ecce iuvenca. |