BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leges XII

ca. 450 a. Chr. n.

 

Leges duodecim tabularum

 

Fragmenta incertae sedis

 

___________________________________________________

 

 

1

nancitor in XII nactus erit, prenderit

(Festus, F. 166).

 

2

Quando . . .  in XII . . .  cum c littera ultima scribitur

(Festus, F. 258).

 

3

«Sub vos placo» in precibus fere cum dicitur, significat id quod «supplicio», ut in legibus «transque dato», «endoque plorato»

(Festus, F. 309).

 

4

«dolo malo» . . .  quod . . .  addit, «malo» . . .  ἀρχαϊσμὸς est, quia sic in XII tabulis a veteribus scriptum est

(Donatus, ad Ter. Eun. 515: 3, 3, 9).

 

5

ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus

(Cicero, de rep. 2, 31, 54).

 

6

Nullum . . .  vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores artius esse voluerunt ; id indicant leges in XII tabulis

(Cicero, de off. 3, 31, 111).

 

7

XII tabulis ortus . . .  et occasus nominantur

(Plinius, nat. hist. 7, 60, 212).

 

8

Olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupondii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicuti ex lege XII tabularum intellegere possumus

(Gaius 1, 122).

 

9

Duobus negativis verbis quasi permittit lex (XII tabularum) magis quam prohibuit: idque etiam Servius (Sulpicius) animadvertit

(Gaius, l. V ad XII tab.; D. 50, 16, 237).

 

10

detestatum est testatione denuntiatum

(Gaius, l. VI ad XII tab.; D. 50, 16, 238, 1).

 

11

Per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat proquiritata

(Sidonius Apollinaris, ep. 8, 6, 7).