BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Leges XII

ca. 450 a. Chr. n.

 

Leges duodecim tabularum

 

Tabula XII

 

___________________________________________________

 

 

1

Lege autem introducta est pignoris capio, veluti lege XII tabularum adversus eum, qui hostiam emisset nec pretium redderet ; item adversus eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in sacrificium, impenderet

(Gaius, 4, 28).

 

2a

si servo furtum faxit noxiamve no<x>it.

(Ulpianus, D. 9, 4, 2, 1)

 

2b

Ex malificiis filiorum familias servorumque . . .  noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominove aut litis aestimationem sufferre aut noxae dedere . . .  Constitutae sunt . . .  aut legibus aut edicto praetoris: legibus velut furti lege XII tabularum.

(Gaius, 4, 75-76).

 

3

si vindiciam falsam tulit, si velit is . . . <prae>tor arbitros tris dato, eorum arbitrio . . . fructus duplione damnum decidito.

(Festus 376)

 

4

Rem, de qua controversia est, prohibemur (lege XII tabularum) in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, . . .  sed duplum utrum fisco an adversario praestandum ist, nihil exprimitur

(Gaius, l.VI ad XII tab.; D. 44, 6, 3).

 

5

in XII tabulis legem esse, ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset

(Livius 7, 17, 12).